Quaesito 1
Quaesito 1
Queritur vtrum virtutes dona fructus et beatitudines sint idem habitus inter se
¶ Distinctio. vxxiiii. QVeritur vtrum / virtutes dona / fructus / & beatitudines / sint idem habitus inter se. Tota ista questio stat in duobus punctis & in ea non est magna difficultas. Sed hic ponitur distinctio donorum a virtutibus. Dicit enim. S. Tho. loquendo de ista materia quod intellectus potest moueri ad bonum & ad malum. A duobus autem potest anima moueri ad bonum. Primum a ratione humana puta secundum dictamen naturalis rationis. Et ad hoc disponendum ponuntur in anima virtutes Morales que naturaliter inclinant animam ad conformiter agendum ad dictamem rectum naturaliter cognitum secundum quod stando in puris naturalibus homo cognoscere potest.
¶ Secundo / mouetur anima ab ipso eleuante ipsam animam ad bonum supernaturale seu ad bonum quod ratione naturali cognosci non potest. Et ad disponendum ipsam animam ad tale bonum deus infundit dona. Et ista est ratio que mouet. b. Thomam ad ponendum dona distincta a virtutibus moralibus. sed eius ratio non estmultum apparens / quia per virtutes theologicas potest anima eleuari ad bonum supernaturale.
¶ Pro impugnatione istius opinionis. notandum primo quod virtus & habitus non sunt species specialissime: sed genera subalterna. Habitus enim prima sui diuisione diuiditur per habitum intellectualem & habitum affectiuum seu voluntatis. Et vlterius vtrumque istorum membrorum tanintellectus quam affectiui diuiditur in habitum infusum & habitum acquisitum. Dicit enim scotus quod ad iuuandum potentiam intuitsuam seu apprsehensiuam ponitur habitus infusus & acquisitus. Et virtus affectiua diuiditur: quia quedam est circa operationem ad se: & quedam circa operationem ad proximum. Et dicit Scotus quod virtutum affectiuarum que respiciunt obiectum creatum / quedam sunt ad se vt fortitudo / temperantia: quedam ad proximum vt iusticia: iusticia etiam secundum Scotum subdiuiditur secundum quod quis potest se habere ad alterum dupliciter Primo modo communicando se illi per amicitiam. Secundomodo communicando ei aliquid aliud a se. vnde virtus inclinans ad primum dicitur amicitia: quia quis seipsum diu proximo potest dare: & hec amicitia est perfectissima species iusticie. Si autem communicet proximo aliquid aliud a se: aut ergo bonaextrinseca: puta quantum ad ea quibus homines indigent communicare / & talis dicitur iusticia commutatiua vt in contractibus Si autem communicet aliquid necessarium ad conuictum & simul pacifice habitandum. Et hoc dupliciter: quia quantum ad debitum regimem / vel quantum ad debitam subiectionem: prima potest vocari dominatiua vt in principe: & subiectiua vt in subditis. Et sic sunt tres virtutes morales pertinentes ad iusticiam: scilicet amicitia. Vnde ad hoc quod homo perfecte se habeat circa quodlibet obiectum sufficit habere istas virtutes puta theologas & morales. Nam ad diligendum deum sunfficit charitas / similiter prudentia perficit intellectum sufficienter ad hoc quod recte se habeat circa quodcunque agibile. Similiter morales sufficienter perficiunt voluntatem ad hoc quod recte se habeat circa se & proximum suum Ex quo sequitur quod non sunt ponenda dona quod sint alii habitus distincti ab illis virtutibus ista quod omne donum vel erit prudentia vel iusticia: &c. Nam sunt aliqua dona in intellectu / aliqua in voluntate. que sunt in intellectu non distinguuntur a virtutibus intellectus. nec que in voluntate a virtutibus voluntatis. Vnde certum est quod homo sufficienter perficitur quo ad intellectum & voluntatem per habitus supradictos / & dato quod sint alii habitus quia tot possunt esse habitus distincti quot sunt propositiones termino vel terminis differentes / tamen isti habitus sufficiunt ad hoc quod homo sit perfectus quo ad beatitudinem habendam / & alii hitus non sunt necessarii ad beatitudinem eternam. cum igitur sufficienter perficiatur homo in via in ordine ad deum pear tres virtutes theo logas & per quattuor virtutes cardinales ad se & ad proximum non videtur necessarium ponere alios habitus. Vnde exprimuntur in se vel in suis speciebus per beatitudines dona & fructus vt patet discurrendo / siue mauis dicere beatitudines dona & fructus sunt vel virtutes theologice vel morales vl passiones sequentes ad illas. Nam beatitudines quas ponit lesus Mathei. v. non sunt habi tus distincti a virtutibus moralibus vlr theologicis: imo Omnis beatitudo est aliqua illarum virtutum vel species illius virtutis Dices / quare ergo vocantur beatitudines si non distinguntur a virtutibus. Dico quod vocantur beatitudines non quia formaliter sint beatitudines quia non sunt clara visio & dilectino dei: sed vocantur beatitudines meritorie / quia sunt merita per que meremur illam beatitudinem formalem eternam. Vnde beatitudines octo exprimuntur sic / beatiti pauperes spiritu / beati mundo corde / beaci qui persecutionem patiuntur / beati mites / beati pacifici / beati misericordes / beati quiesuriunt & sitiunt iustitiam / beati qui lugent In quibus exprimuntur due virtutes infuse theologice / & tres morales i se vel in suis speciebus. Hoc declaratur per ordinem / primo duebeatitudines continentur sub temperantia: & sunt species eius: scilicet beati pauperes spiritu intelligitur vna species temperentie / scilicet humilitas. pauperes enim spiritu sunt humiles / alia est beatitudo: scilicet beati mundo corde / & illi vocantur mundo corde qua sunt immunes ab omni voluptate inordinata: ideo est species temperentie. Non enim habere aliquam voluptatem inordinatam pertinet ad temperantiam. Eortititudo ex primitur in patientia que est eius potissima species. lbi beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Item iustitia exprimitur in amicitia ibi beati mites: nam mititas est species iustitie qua quis dat se alteri quo modo potest se dare / & sic exprimitur amicitia qua quis proximo se communicat: vnde dicit Sco. quod sunt tres beatitudines quam pertinent ad iusticiam / vna exprimitur cum dicit beati mites / alia in alia specie exprimitur que diuiditur in dominationem iustam & obedientiam cum dicitur beati pacifici. paxenim seruatur cum presidens recte regit & subditus recte obedit: & tertia species iustitie exprimitur que est quantum ad exteriora communicando cum dicitur beati misericordes caritas autem exprimitur ibi beati qui esuri unt & sitiunt iustitiam / caritas enim vie est habitus quo esurimus iustitiam & diligere deum in se qui est vera iustitia. Spes exprimitur ibi beati qui lugent / per luctum enim seruatur habitus quo desideramus & concupiscimus deum nobis. Ex his igitur patet quod in octo beatitudinibus exprimuntur virtutes apmporetitiue tam morales quam theologice vel in se vlin suis speciebus. due autem virtutes intellectuales vna acquisita: scilicet prudentia alia infusa: scilicet fides non exprimuntur nec in se nec in suis speciebus: sed satis dantur intelligi per appetitiuas. voluntas enim non est optime disposita sine virtutibus intellectualibus. Dona autem spiritussancti que sunt septem nullo modo distinguntur a septem virtutibus imo quodlibet donum est aliqua illarum virtutum vel prudentia vel fortitudo &c. Et dicuntur dona spiritussancti: quia dantur a spiritusancto: non tamen sicut virtutes theologice / quia licet dentur a spiritusancto: tamen similes in specie possumus acquirere. Primum donum spiritussancti est consilium & est prudentia: quia consilium est iudicium practicum de aliquo faciendo vel non faciendo vt assensus quo iudico deum esse diligendum est prudentia / consilium capitur dupliciter: vno modo pro inuestigatione quia inquirimus / quid agendum sit & ista inuestigatio proprie vocatur consilium / aliomodo pro. iuditio sequente istam inuestigationem. Eortitudo suo nomine exprimitur. Temperantia exprimitur in timore: ideo timor non capitur in propria significatione: sed capitur pro humilitate vt est donum. iustitia exprimitur in sua specie scilicet in pietate que dicitur mia / caritas in sapientia / caritas est habitus quo sapit mihideus in se seu quo placet mihi eius bonitas in qua etiam intelligitur spes que est habitus quo ipsum obiectum sapidum mihi volo. donum scientie & intellectus reducuntur ad ipsam fidem: ita quod sunt fides / differunt tamen sicut perfectum & imperfectum / sed perfectum & imperfectum non variant speciem Vnde donum intellectus est fides de primis articul & donum scientie est de spianlibus articulis. primi articuli sunt illi ad quos obligabantur omnes in quocunque statu sicut quod deus est ereator remun erator / deo est obediendum &c. fructus vero sunt. xiiscilicet charitas / gaudium / pax / pacientia / benignitas / bonitas / longanimitas / mansuetudo / fides / modestia / continentia / castitas / de quibus determinat appostolus ad gala. quinto. Vnde isti fructus sic se habent quod omnes sunt virtutes supradicte puta vel morales vel theologice vel passiones sequentes sicut gaudium: quod non est actus sed passio. Similiter pax capitur prosecuritate & est passio intellectus que passio sequitur iudicium certum de aliquo / sicut beati ex reuelatione habent iudicium certum deperpetuitate beatitudins / quia assentiunt isti quod beatitudo erit perpetua / quod iudicium sequitur vna passio que vocatur securitas. non omnis ergo fructus est virtus sed est virtus vel passio & ista patent. Vnde notan dum quod longanimitas non est nisi animosa expectatio alicuius sicut patres in libo habebant longanimitatem id est animosam expectationem redemptoris & vocatur spes. Castitas que triplex estscilicet virginalis: comuniugalis: & vidualis reducitur ad temperantiam. Fortitudo exprimitur in pacientia. charitas: & fides nomine proprio. lusticia in misericordia quam dicitur bonitas & amicitia que vocatur benignitas ac in specie pertinente ad regimen& subiectionem cum dicitur mansuetudo. Mansuetus is dicitur qui obsequitur sine munere / sed prouidentia in modestia exprimitur propterea dicitur modestus qui debitum modum obseruat. Resolutio ex dictis est quod dona / fructus: & beatitudines non sunt aliihabitus ab habitibus virtutum vel ipsarum specierum. Vltimo notandum quod virtutes dicuntur dona / quia a deo liberaliter conferuntur. theologice enim sunt habitus a deo infusi / & morales licet ex actibus generentur nichilominus tamen dicuntur dona dei proeo quod concurrit cum libero arbitrio vt causa principalis per liberalem & beniuolam cooperationem. Nemo enim sicut dicit sa¬ piens potest esse continens nisi deus dederit. Dicuntur etiam fructus propter spiritualem refectionem & dulcedinem sibi annexam. & dicuntur beatitudines in spoe vel merito quia per ipsas meremur vitam eternam.
¶ Prima conclusio / viator sufficienterper ficitur in via per habitus septem virtutum ad quoslibet actus saluti necessarios eliciendum. Nam in ordine ad deum per tres theologas sufficienter perficitur. in ordine vero ad se & ad proximum per humanas. id est quatuor cardinales virtutes. hec probatur. soli habitus siue virtutes sunt ponende quibus debet per fici viator circa omne obiectum quantum ad actus eliciendos circa quod perfici potestin via / sed huiusmodi habitus sunt septem virtutes in genere. Nam omneobiectum circa quod perfici potest viator aut est deus / aut creatura / sed circa deum sufficienter perficitur tribus theologicis: puta vt intelligat eum / & eum super omnia diligat: & illum speret vt sibi commodum / quia alios actus ordinatos circa deum habere non potest quam intelligere & diligere deum in se. & ipsum vt sibi commodum appetere. & quam tum ad primum sufficienter per fidem perficitur quo ad secundum per charitatem & quo ad tertium per spem / sed quod sufficienter perficiatur viator quo ad se / & proximum per quatuor cardinales apparet. intellectus enim sufficienter per prudentiam perficitur / quia per illam cognoscit omnia agibilia& fugibilia circa creaturas. Similiter ipse appetitus perficitur quantum ad se / & ad alterum appetendum / diligendum / vel fugiendum pertres virtutes morales vt satis intuenti patet / dicitur ad quoslibet actus saluti necessarios / quia praeter illos septem habitus plures sunt habitus speculatiui & practici vt methaphisicales / mathematicales & naturales & similes qui non sunt ad salutem necessarii. non enim est de necessitate salutis quod sortes sit mathematicus vel phisicus / patet. Igitur quod non est necesse ponere alios habitus. Ex dictis infertur secunda conclusio quod beatitudines & donamspiussancti non distinguntur realiter a supra¬ dictis separtem virtutibus. quod patet: nam dona & beatitudines sunt habitus quodem perficientes potentias anime quantum ad ea quam partinent ad eius salutem: sed tales hbintus coprehenduntur sub illis septem virtutibus / vt prius declaratum est / ergo non distinguntur ab eis realiter. Ex quo infertur Tertia propote quod perfectio donorum & beatitudinum non mutat speciem virtutum: nam perfectio hiruum & actuum attenditur penes intentionem gradualem quam non mutat speciem: igitu. Quarta propote: quamuis res significate per dona beatitudines & fructus non distinguntur realrab hbintibus virtutum differunt. camen ratione hec noninia donum / beatitudo / & virtus primum / patet. quia oe donum & omnis beatitudo est virtus / secundum patet. inferius distinguitur ratione a suo supriore: sed dona & beatitudines sunt inferiora ad virtutem. Nam hoc nomen virtus importat omnem hbintum inclinantem ad actum virtuosum siue infusum siue acquisitum: donum autem tantum hintum infusum / beatitudo in proposito hitum infusum & perfectum / nec in omnibus illis quaerenda est realis distinctio: quamuis diuersis nominibus exprimentur quare numerus octo beatitudinum donorum & fructuum non importat realem distinctionema se ptemnario numero virtutum / cum enim sint hbntus perficientes hominem in suis operationibus necessariis ad salutem non distinguntura virtutibus.
¶ Circa distinctionem trigesimam quintam quaeritur: an sapientia / scientia / intellectus / & consilium sint hbintus intellectuales: nam dictum est quod sapientia erat charitas: ideo videtur quod sit in voluntate. Pro solutione notandum quod sapientia capiatur dupliciter: vno modo vt est vnus de quique habitibus intellectualibus positis ab Aristo. vi. Ethico. & hoc modo est circa causas altissimas. Alio modo capitur large pro cognitione rerum diuinarum & humanarum & istis duobus modis non capritur in proposito: sed vt dictum est sapientia est charitas quam est habitus appetitiuus: nam bonauentura dicit quod sapientia vt est donum in cognitione & affectione eternorum consistit / & sic incsudit fidem tamquam preuium sicut actus voluntatis praesupponit actum intellectus: & ex consequenti dat intelligere spem. Intellectus autem est cognitio veri eterni secundum conditiones creaturarum id est secundum quod ex conditionibus creaturarum nosci potest: & sic in duobus a sapien¬ tia differt / primo quia intellectus ad solum intellectum pertinet / sapientia autem ad intellectum & affectum / lecundo quia sapientia est cognitio & amor dei secundum proprias conditiones deo competentes / intellectus vero secundum conditiones deo & creature communes. Scientia vero est cognitio practica dirigens actionem secundum regulam fidei. Consilium est cognitio practica dirigens in eligendis & fugiendis secundum regulam diuini iuris que sunt spetialis arduitatis: & sic consilium videretur species scientie. Sed est difficultas quomodo scientia & intellectus dicantur esse fides & quod sunt vnus habitus: & quod solum distinguntur prout sunt dona secundum perfectum & imperfectum. Contra / in noticiis acquisitis scientia & intellectus sunt habitus alterius rationis / ergo vbi etiam erunt habitus infusi. Respondetur quam intellectus & scientia in noticiis acquisitis distinguntur specie & sunt alterius rationis. Nam est alia euidentia principiorum & conclusionis. principia enim habent suam euidentiam a notitiis incomplexis terminorum & euidentia conclusionis est ab extrinseco puta ab euidentia pricipiorum. Sed quando sunt dona: puta intellectus & scientia habent vnam euidentiam: puta veritatem reuelantis cui veritati assentimus vnde tota fides hent vnam euidentiam vnde intellectus qu est donum smpitus scti est fides de primis articulis & scuninia est fides de illis quam onnduntur & deducuntur exill principiis vt illa quam deducuntur ex duodecin articul vrex primo artido sunt assensus quo assentio mediante auctoritate reuelantis. vndo licet intellectus & scnia vt sunt dona sint fides tamen spendistinguntur: ido non sunt vna fides in numero vle in spese sed sunt vna fides in gene. Nam intellectus supponit per fide quam habetur de articulis & scnia pro illis quam deducuntur ex articur& hbent suam euidentiam ex auctoritate reuelantis. Ex dictis sequitur condo. Sapientia / consilium / scnia / & intellectus put sunt dona spius sancti realiter inter se differunt: patet. omnis hbntus diuer sorum obiectorum & actuum realiter distinguntur. nihil enim arguit distinctionem hintuum quam distinctio actuum & obiectorum: sed illa quancenus sunt dona spitus sancti sunt diuersorum acuum & obiectorum: igitur &c. & hec sufficiant de donis beatitudinibus / & fructibus. In sequenti distinctione scilicet xxx v. tractatur de connectione virtutum anscilicet virtutes in gene sint adinuicem connexe quam materiam in praeludiis moralibus ad longum tracta ui: & de gradibus virtutum quare illuc recurrendum o ina enim in omnibus docere locis mutacitatis potius quam doctrine proprium est: ideo transeo ad trigesimam septimam distinctionem.
On this page