Quaesito 1
Quaesito 1
Utrum ad praecepta decalogi alia legis praecepta reduci possint
POstea quam in praecedentibus determinauit magister de perfectionibus capitis christi & membrorum habitualibus: hoc est de habitibus virtutum & donis: nunc agit in quatuor distinctionibus vltimis de praeceptis decalogi: ideo quaeritur vtrum ad praecepta decalogi alia legis precepta reduci possint. Pro declaratione notandum primo quod ius diuinum tria geneia praeceptorum continet moralia scilicet iuditia lia & ceremonialia. Moralia praecepta fuerunt de actibus virtutum: de quorum numero est decalogus / & spect ant ad ius naturale quia talia precepta moralia multum sunt conformia naturali iuditio rationis. Nam ius naturale explicatum fuit in decem praeceptis decalogi exodi. xx. Prece pta autem iudicialina sunt de actibus prticularibus iusticie obseruande inter honies: & de causarum decisionibus: vt est illud oculum pro oculo dare / dentem pro dente. Ceremonialia vero fuerunt praecepta de actibus exterioribus diuini cultus per quae determinabantur ea quam spectant ad cultum diuinum: vt sunt sacrificia & oblationes / vestes sacerdotales / templi introitus &c. per illa enim homines profitebantur diuinam seruitutem Ceteris autem euacuatis remanserunt in noua lege sola moralia que per christum fuerunt declarata: Mathei. v. Decalogus igitur decem continet precepta: quorum quedam sunt prime tabule / quedam secunde / prime tabule sunt tria ad deum pertinentia: quorum duo negatiue exponi debent. Primum non habebis deos alienos. secundum / deo non facies irreuerentiam / tertium est affir¬ matiuum / deus est diligendus / deus est colem dus / reliqua septem proximum concernunt. Notandum etiam quod triplex est lex: scilicet dinuina / nature / & humana. Lex diuina est signum nobis reuelatum notificatiuum voluntatis diuine volentis creaturam rationalem ad aliquid faciendum vel non faciendum teneri pro consequutione beatitudinis eterne / duo igitur requiniruntur ad hoc quod sit lex diuina primum quod sit a deo reuelata / secundum quod sit immediate pro consequutione felicitatis eter ne. Ex quo sequitur quod licet lex positiua canonica sit pro consecutione beatitudinis: non tamen dicitur lex diuina: quia non est a deo reuelata: sed est signum humanitus traditum obligatiuum ad aliquid faciendum vrnon faciendum pro consecutione felicitatis eterne: & sic bene conuenit in fine cum diuina: tamen non est tante obligationis sicut diuina. vtrum autem legislator humanus possit obligare ad aliquid cuius transgressio inducit mortale tetigi in lectura ocam de potestate summi pontificis. Tex nature est signum nobis inditum a natura no tificatiuum recte rationis diuine volentis creaturam teneri ad aliquid faciendum vesnon faciendum pro consecutione felicitatis humane. Ex quo sequitur. quod lex nature dupliciter differt a diuina / primo quia non est reuelata sicut diuina / secundo: quia non est immediate pro consecutione felicitatis eterne sed humane / & quando dicit quod est signum nobis inditum hoc est intelligendum quod lex nature est propoteo siue signum practicum cuius assensus causatur a noticiis terminorum: & dicunt comnuniter doctores quod tria prima praecepta decalogi puta non hembis deos alienos / non facies irreuerentiam deo tuo: & diliges danem deum tuum / sunt proprie de lege nature proprie capta: saltem non est difficultas de duobus negatiuis. dices a quo lex nature habet quod sit obligatoria / dit quod voluntate diuina. Nam sicut deus est prima causa effectus sine quam num quam creatura potest agere ita voluntas diuina est prima lex obligatoria sine qua leges alie numquam possunt obligare: idno omnes obligationes tales sunt a deo tamquama prio& pricipali obligante / lex ergo na¬ ture habet suamo bligationema voluntate diuina imo si pr impo ssibile non esset voluntas diuina non esst lex aliquam obligatoria. alia est lex positina ciuilis & est signum humanitus traditum id est ab hominibus obligatorium ad aliquid faciendum vel non faciendum pro consecutione felicitatis humane & reipu. pacificatione. Hic solet quanestio moueri an omnia praecepta decalogi sint de lege nature: hoc est / vtrum praecepta decalogi sint propoteones practice per se note. Lex enim nature est propositio practica per se nota. vnde lex nature non dicitur esse signum nobis inditum eo quod insit nobis a natura: sed quia cognitis terminis naturaliter illi propositioni assentimus. Ad quaestionem respondet sanctus Thomas quod lex nature est quandam pri cipia practica per se nota quam cognoscuntur cognitis terminis. vnde non solum propotiones practice per senote dicuntur esse de lege nature: sed etiam ille quam deducuntur ex ipsis in bona consequentia sunt etiam de lege nature strictissime capta: ideo dicit Tho. quod omnia praecepta decalogi sunt de lege nature habentia bonitatem intrinsecam secundum se ordinatam ad vltimum finem: & illa quam sunt phibitiua malitiam annexam auertantem a fine vltimo sine quam numquam possunt esse: vt hoc praeceptum diliges daem deum tuum: habet bonitatem annexam & inatam sine quam non potest ese: & de negatiuis suo modo dicendum est. Ex quo sequitur. quod praecepta tam praeceptiua quam prhibitiua dicuntur praecepta quia bona / & non edi uerso / prhibitiua sunt talia quia malitiam habent intrinsecam. Et sic consequencer dicit Tho. quod deus non potest dispensare in praeceptis decalogi: siue prime: siue secunde tabule: ita quod deus non potest facere quin ista precepta habeant bonitatem vel suam propriam malitiam / quamobrem oppositum numquam licite fieri potest. Contra. deus dispensauit de homicidio / de furto / nam dicit abrahe immola filium tuum& de psansone. Respoedet scilicet Tho. quod praecepta dupliciter capi possunt: vnomoo vt important solum actum. & sic bene deus potest dispensare: aliomon vt sunt perhibita: & sic non. Sed hoc non videtur conformiter dictum: nam dicit quod sunt praecepta viephibita: quia bona vrmala / ideo dato quod non phiberentur haberent adhuc suam perpriam malit iam aut bositatem: ido aliter dicunt alii& praecipus Scotus preueti distinctione / prino de¬ clarans quid sit dispensare / dicit enim quod dinspensare est ius reuocare vel ipsum declarare. Reuocare ius est precipere oppositum iuris sicut videtur precepisse multis oppositum istorum preceptorum saltem secunde tabule: vt patet de Abrahe / psansone / & filiis israel qui ceperunt egiptiorum vasa: & sic in multis dispensauit. Sed declarare est ondere illud ius vel legem non obligare in aliquo casuita quod ista declaratio est species iusticie quam vocatur epileeva / & a iuristis dispensatio. dicit larson quod si velimus cognoscere declarationem iuris supponamus virum prudentem esse petem: an talis iudicaret ius in tali casu obligare / vt sortes anbulando cadit & interficit hominem a casu / sapiens iudicabit legem non intendere obligare istum in tali casu. Istis suppositis ponuntur alique propositiones: prima. Non omnia precepta decalogi sunt de lege nature stricte capta: patet. non omnia illa precepta sunt principia practica exterminis euidentia: aut conclusiones ex illis in consequentia necessaria illate: igitur / aenes patet: precepta secunde tabule non sunt deiure naturali stricte capto. quod patet / quam do sunt aliqua practica per se nota assensus illorum causatur ex noticiis terminorum & necessario ante omnem actum voluntatis: ita quod circunscripto per impossibile quo cumque actu voluntatis non minus causaretur assensus illorum & veritas: ergo si ista praecepta secunde tabule essent per se nota intellectus diuinus apprehendens terminos necessario assentiret illis ane omnem actum voluntatis: ergo deus necessario vellet illa / quod tamenffm est. deus eim nflum actum voluntatis necessario habet circacreaturam: sed solum circa ipsum puta necessario diligit se. praecepta enim secunde tabule non hbent suanrectitudinem nisi quia volita a deo / & non hbent rectitudinem ex obiecto sicut praecepta prine tabule. neque eorum rectitudo aut bosoitas necessario ordinatur in vltimum finem: neque malitia necessario deordinat ab vltino fine: imo cum oppositis istorum stat smplicitr dilectio dei. Secunda propote: duo praecepta negatiua prine tabule sunt de lege nature accipiendo legem nature proprie. patet: nam ssta non hembis deos alienos si non sit nota exterminis / tamen deducitur ex per se notis vt sic arguendo / nihil quod non est deus est colendus tanquam deus: deus alienus non est deus: ergo deus alie nus non est colendus & habendus taquam deus. Siltr ista / deo non est facienda i reuerentia. licet forte diceret aliquis quod non est per se nota exterminis potest tamen deduci ex his que sunt per se nota ex terminis vt sic arguendo / illi cui summa debetur reuerentia non est facienda irreuer estia: sed deo summa debetur reuerentia. quia summe bonus / igitur.
¶ Tertium preceptum prime tabule est sabbata sanctifices in quo intelligitur quod deus est colendus & amandus: tunc est difficultas vtrum sit de lege nature stricte capte. Respotedet Gabriel quod circa hoc nihil vult dicere: sed credo quod absolute est de iure nature stricte capto / quia deus est deus: ideo diligendus / & habet rectitudinem ex obiectio / & de hoc non facit difficultatem Scotus: sed de ista deus est diligedus in aliquo tempore secus est: vnde hoc praeceptum deus est colendus includit duo alia precepta: scilicet determ inatio nem temporis: puta die dominica: & quo ad negatiuam prohibet actus similes quibus impeditur cultus diuinus pro determinato tempore / & arguit ad vtramque partem: nam si ista deus est colendus in aliquo tempore non sit deiure nature stricte capto / tunc posset deus ab solute dispensare quod homo toto tempore vite sue non haberet actum circa deum: & non teneretur & vltra / ergo neque circa creaturas quia non possunt haberi boni actus completi circa creaturas nisi in ordine ad deum Sed istud magis videtur logicale quam theologale: & est casus quem fere omnes tractant doctores quod aliquis teneatur diligere deum in aliqua parte istius hore vtrum situr obligatus in prima vel secunda vel tertia &c. seund hoc alibi tractaui quaere &c. puto tamen quod ista deus est diligendus in aliquo tempore sit de lege nature stricte capta / non tam ista deus est diligendus die danenico. Tertia propoteo / omnia praecepta secunde tabule non sunt de lege nature stricte: sed large accepta. patet non cognoscuntur cognitis termi¬ nis / neque necessario deducuntur ex illis / sunt tamen de lege nature large capta / id est sunt consona illis que sunt de lege nature. Vnde aliquid esse consonum legi nature nihilaliud est quam illud esse simile & assimilari illiquod est de lege nature: nam ista est de lege nature benefacienti benefaciendum est: sed istud honorandi sunt parentes est consonum legi nature: quia parentes benefecerunt. Similiter ista est de lege nature / proximus non est iniuste damnificandus: & precepta negatiua secunde tabule sunt consona illi propositio ni: & assimilantur: ideo sunt de lege nature large capta. Et sic concludit Scotus quod non omnia precepta decalogi sunt de lege nature stricte capta / patet de preceptis secunde tabule / item inter precepta prime tabule concessum est duo negatiua esse de lege nature stricte loquendo de tertio autem dubitatur tandem dicit quod secunde tabule sunt bene consona legi nature: non autem de lege nature stricte capta. Contra precepta secunde tabule sunt de iure nature stricte capto & per se nota / patet. sequuntur ex hoc: diliges proximum. Nam secundum aposto. ad ro. non mechaberis: non occides: & si quod est alid mandatum in hoc verbo instauratur. diliges proximum tuum sicut te ipsum: igitur in illo precepto: diliges proximum tuum includuntur necessario precepta secunde tabule: & concludit ibi apostolus / qui diligit proximum legem adimpleuit. Item saluator Mathei. xx. In his duobus mandatis tota lex pendet & prophete: si dilectio proximi necessario sequitur ex hoc principio necessario deus est diligendus: igitur de primo ad vltimum omnia praecepta secunde tabule sequuntur necessario ex primo praecepto prine tabule: & ita si precepta prime tabule sunt stricte de lege nature quia includuntur in primo principio vel praecepto quodest simpir de lege nature: sequitur quod praecepta secunde tabule etiam erunt stricte de lege nature: licet sint conclusiones eiusdem pricipii. Doctor subtilis ad hoc argumentum dat tres solutiones: prima quod ista propote: diliges dndem deum tuum: si affirmatie capiatur non est de lege nature stticte capta. si vero negatiue exponatur vt deus est diligendus: id est non odiendus / talis negatiua est de lege nature stricte capta sed ad illam non sequitur ista / proximus est diligendus / & bene notetur semper quid intelligimus per diligere proximum. Nam diligere proximum non est aliud quam velle proximum diligere deum / bene posset sequi / deus est diligendus: ergo proximus est diligendus / si antecedens est de lege nature: sed dubium est dicit Sco. Secunda solutio / dato quod deus est diligendus sit de lege nature non tamensequitur: ergo pr oximus est diligendus. Et cum arguitur dilectio deiest sine celo tipia / ergo si deus est diligendus proximus est diligendus: nego consequentiam: sed debes sic inferre: ergo non est volendum aliquem tantum diligere deum / vt amor dei est sine :celotipia / ergo non est volendum deum diligitantum ab vno. Tertia solutio: dato quod ista esset de lege nature proximus est diligendus: tamen ad istam nunquam sequitur / ergo furtum non est committendum / ergo non est fornicandum: nam talia possunt simul stare quod velim istum diligere deum & habe re vitam eternam: & quod velim habere bona sua. Ex istis clare patet quod ista que sunt secunde tabule nunquam sunt de lege nature stricte capta / dato etiam quod concedentur quod ista sit de lege nature proximus est diligendus / quia non sequitur proximus est diligendus / ergo non sunt accipienda bona sua / secundo dato quod etiam ista deus est diligendus sit delege nature stricte capta: tamen ad ipsam num quam / sequitur necessario ista / proximus est diligendus: sed bene sequitur ista / non est volem dum aliquem tantum diligere deum & videtur Gabriel dubius post Scotum de illa deus est diligendns: an sit de lege nature stricte capta vel vtrum solum negatiua. videtur tamen mihi quod est de lege nature stricte capta imo deus necessario est diligendus ab ipsomet deo: & dato quod sit: tamen non sequitur ista / proximus est diligendus vt dictum est vnde cauendum est ne ponatur aliquis terminus faciens illam es contigentem: quia tunc numquam esset per se nota / nam licet aliqua contingens sit euidens: vt paries est albus: tamen nulla contingens est per se nota: ideo si addatur terminus faciens illam contingentem non plus erit de lege nature stricte capta nec per se nota: vt deus est diligendus a creatura / deus aliquo tempore est diligendus. deus est diligendus a sorte / omnes tales sunt contingentes. Sed hic iacet difficultas secluso praecepto ecclesie: an sortes tenebatur aliquo tempore vite sue diligere deum Respondetur dupliciter: sicut nunc ista est vera sortes adultus tenetur: in die dominica diligere deum: ita secluso illo preceptosortes tenetur aliquo tempore vite sue dilige re deum. Contra / secluso illo precepto non tenetur diligere deum nec in isto nec in illo &c. concedo nihil demonstrando totum temnpore / ergo in nulla parte temporis tenetur diligere deum. Dico quod licet in nulla parte tenporis teneatur. tamen in instanti terminante tempus omissum est & est in culpa: & tamen nun quam omittebatur. Contra / ille peccat qui sufficienter omittit ad cuius omissionem sequitur perditio gratie: & talem esse in peccato. sed in toto isto tempore capiendo totum cathegorice iste omittit omissione sufficienti ad peccatum / ergo toto illo tempore est in peccato. Respoedetur dupliciter quod quandocumque obligatio cadit super aliquam partem in ordine ad omnem partem disiuncti nulla omissio partis est sufficiens ad contrahendum peccatum sed omissio totius est suficiens ad contrahendum peccatum: & hoc capiendo totum cathegoreumatice / bene conceditur quod in toto illo tempore est omissio sufficiens ad contrahendum peccatum: non prtunc: sed pro illo instanti in quo aufertur greia & non est sufficiens ad contrahendum peccatum prototo illo tempore. Hic solet quaeri: an sumus obligati ad implere precepta decalogi incaritate / dicitur primo quod sumus obligati adin plere illa tempore & loco. Secuudo non sumus obligati adimplere in charitate: imo extra charitatem quis simpliciter potest illa adimplere. Mirabile esset quod essemus obligati adimplere illa in statu / quem cum difficultate possumus cognoscere. Vnde diciti S. Bonauentu. & Gerson quod simpliciter non tenemur adimplere illa praecepta in charitate. Contra tenemur adimplere secundum intentionem praecipicientis sed intentio praecupicentis est quod per illorum adimpletionem mereamur vitam eternam / quod non potest fieri sine caritate. Respondetur duplex est intentio dei precipiscentis circa ista precepta. vna est conditionalis / alia absoluta: scilicet qua vult precepta adimpleri / conditionabilis est ista si vis ad vitam ingredi serua mandata: hoc est si per precepta debeamus mereri vitam eternam oportet illa adimplere in gratia / & hoc dicebat paulus. Si montes transferam & charitatem non habuerim nihil sum: suple quo ad meritum glorie eterne. queritur vltra an saltem in die dominico illud preceptum de dilectione dei sit adimplendum in charitate. Gabriel dicit quod est intentio bonauenture sed non videtur verum: nam credo quod non inuenitur passus scripture per quem sic obligemur / & quia pene sunt restringende nisi inueniatur passus expressus credo quod non tenemur adimplere illud etiam die dominico in gratia sub pena peccati mortalis.
¶ Quarta propositio in ordine est ista. precepta legis naturalis stricte capta non sunt dispensabilia quocumque modo capiatur dispensatio. patet / illa fundantur in primis principiis euidentibus & necessariis / & quoniam necessaria mutari non possunt: & similiter quoniam euidentia sunt declaratione non egent: ideo neutro modo sunt dispensabilia
¶ Quinta propositio: deus simpliciter circa obseruationem preceptorum secunde tabule dispensare posset per precepti relaxationem: non tamen sic dispensat de facto propter magnam eorum cum lege nature proprie proximationem. prima pars patet: quia vt dictum est cum non sint de lege nature stricte non possunt deduci formaliter ex principiis necessariis in consequentia formali & simpliciter necessaria: ergo deus illa potest mutare cum nullam implicat contradictionem: ideo non est negandum quin possit alicui precipere occidere innocentem / plenum enim dominum habet deus & viuificandi & occidendi. Potest igitur dispensare in preceptis secunde tabule reuocando illa: id est non plus obligando ad illa & hoc sepe fecit: primo reuocauit legem veterem quo ad omnia ceremonialia voluit esse obligatos ad illa: & postea noluit esse obligatos. non enim obligamur ad ceremonialia nisi de nouo instituta sint in hac lege / reuocauit etiam quando dixit abrahe quod immolaret filium suum: & in multis aliis. Secunda patet: quia ceteris ceremonialibus & iudicialibus cessantibus christus precepta decalogi in euangelio confirmauit. Vltima propositio. Omnia cetera precepta ad decalogum reducuntur tam diuina quam humana vel vt principia: vel vt conclusiones: vel vt ex eis rationabiliter consona. patet. Generaliora precepta vt sunt illa duo de dilectione dei & proximi sunt tanquam radices & principia ad que ordinatur decalogus: quia prime tabule precepta ordinant ad dilectionem dei: & secunde ad dilectionem proximi / cetera vero illis sunt consona. Vnde notandum quod quando aliqua propositio est de lege nature stricte capta illa in quocumque statuerit semper de lege nature stricte & nunquam mutabitur. vnde sicut dictum est in quarto: ista propositio omnia esse conmunia / nunquam fuit de lege nature stricte capta: sed in statu innocentie erat de lege nature ad istum sensum quod erat consona legi nature: puta isti pacifice viuendum est / nunc autem non est legi nature consona. Et sic vna propositio potest esse consona legi nature pro vno statu: & pro alio non. Nam pro statu isto / ista est magis consona legi nature oportet possessiones esse distinctas quam opposita que in statu innoscentie fuit magis legi nature consona. & que bona sunt in vno statu mala sunt in alio. Vnde legislator semper accepit vnum principium de lege nature quod non potest negari: & illo habito accipit multa per que melius conseruari potest / non tamen necessario sequuntur ad illud principium vt pacifice viuendum est in regno: ergo tributa sunt imponen¬ da ne poprulus superbiat & cetera. & leges & statuta suam firmitatem ab illo principio capiunt. & hec de questione.
On this page