Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omne mendacium sit peccatum

¶ Distinctio. xxxviii.

CIrca distinctionem trigesimam octauam: queritur vtrum omne mendatium sit peccatum. pro declaratione notatur quod veritas & falsitas sermonis dupliciter attendi possunt. Vno modo secundum quod sermo potest referri ad rem significatam vel ad intentionem proferentis. Primo modo si fuerit adequatio rei ad signum ita quod res ita se habeat sicut significatur se habere dicitur sermo verus / si non dicitur falsus. Sed comparando ad intentionem proferentis sermo dicitur verax si intendat mente credendo quod verba foris sonant. Si ali quid credat dicitur falax quamuis aliquando ve / rum fuerit vt putans falsum illud quod verum est & asserens pro vero / fallax est illa assentio licet sit vera / & mendatium vttamque falsitatem dicit scilicet inadequationem sermonis ad res & ad proferentis intentonem. mentiri vero tantum vnam importat falsitatem scilicet inade quationem sermonis ad intentionem mentis & sic stat aliquem verum dicendo mentiri& falsum dicendo non mentiri. sequitur etiam quod non omnis ment iens dicit mendatium Vnde mendatium secundum augustinum est falsa vocis significatio cum intentione fallendi. in qua lyvocis capitur pro quolibet signo significatino. nam vt ait Ambro. non solum in verbis falsis sed & in simulatis operibus est mendatium. dicitur cum in tentione fallendi id est falsum dicendi. non enim in omni mendatio est intentio decipiendiauditorem. vt patet in locoso. Notandum vltra quod triplex est mendatium scilicet perniciosum iocosum & officiosum. pernitiosum dicit Sncotus est quod est nociuum ex se vel nocet cui mentior vel de quo mentior puta quia est circa materiam nociuam. Vnde vtile & nociuum quodammodo opponuntur adinuicem & etiam necessarium & nociuum Ideo illa materia opposita vtili & nobis necessario est nociua / vt credere est vtile & necessarium. Ideo mendatium circa materiam fidei & circa bonos mores dicitur pernitio sum / fit etiam circa quancumque materiam per quam fit diuisio / odium / separatio / & dannum vt ille qui mentitur ponens diuisionem in ter virum & vxorem. Aliud est officiosum quod alicui prodest & nulli nocet. nullisuple nocet quo ad botsa exteriora vel persone cui mentitur. vel de qua mentitur / nocet tamen illi qui mentitur / quia peccat venialiter. locosum est quod fit ad recreationem sine deceptione eius cui profertur vel cum deceptione sine nocumento notabili. Vtrum ioseph mentitus fuerit pernitiose dicendo fratribus exploratores estis. videtur quod sic / quia illud ex natura actus erat damnosum dico tamen quod non dicebat nisi coram ipsis fratribus / & iocose neque intendebat eis nocere. ideo aspiciendum ad triplicem intentionem in mendatio pernitiososcilicet ad intentionem fallendi / decipiendi & nocendi / quia multum confert ad cognoscendum materiam mendatii pernitiosi. Vtrum mendatia officiosa & iocosa in viris perfectis sint mortalia / prosolutione duplex est homo perfectus / quidem est perfectus quia est in statu perfectionis exercende sicut sunt prelati & curati / obligantur enim ex officio exercere actus hierarcos scilicet purgare: illuminare: docere: Alii di / cuntur esse perfecti id est in statu perfectionis acquirende vt religiosi. Vnde charitas non facit statum perfectionis de quo loquimur quia paruulus innocens est in charitate non tamen dicitur esse in statu perfectionis nec exercende / nec acquirende. Ista questio difficultatem habet. Nam illud quod est veniale in aliquo non videtur effici mortale in alio propter aliquam circunstantiam persone nisi sit obligatus ad illud. Ideo ponitur ista propositio a gabriele / mendatium officiosum & iocosum neque in perfectis neque in in perfectis ex natura actus est mortale sed tantum veniale peccatum / quia neutrum est ex se contra charitatem neque deineque proximi. dicitur ex natura actus quia mendatium iocosum & officiosum potest perfectis esse mortale per accidens sicut quodlibet veniale potest fieri mortale vt si fieret ex contemptu. vtrum autem veniale possit esse mortale videatur in preludiis moralibus circa finem capi. xxi. Vnde dicunt doctores quod si per men datium iocosum aut officiosum auferatur in doctrina iudicio & similibus ad officium perfectorum pertinentibus auctoritas & vtilitas doctrine quam predicant essent morta lia peccata. nam vt Augustinus ait / si scripture sacre admisceatur aliquod mendatium nihil soliditatis mamebit in scriptura suple contra hereticos & aduersarios. Similiter si mendatium iocosum misceatur in predicatione in doctrina nostra non cognitum esse tale nichil soliditatis manebit inpraoedicatione dicentis / secus esset si tales viri perfecti dicerent io cosa in actibus aliis non exercendo actus ierarchicos. Sed quid dicendum de perfectis in statu perfectionis acquirende: id est qui non exercent actus ierarchicos neque tenentur exercere. Eodemmodo dicendum sicut deprelatis / quia tales exercendo actus perfectionis vel alios actus non tamen ex obligatione miscendo mendatium iocosum non tamen cognitum esse tale peccant mortaliter vnde licet non sint in statu perfectionis exercende possunt tamen actus perfectionis ex ercende exercere. Item etiam perfectus dicendo mendatium iocosum extra actus perfectionis peccaret si tale mendatium esset scandalum / calis enim plus scandalisaret quam homo commuins / quia magis de eo existimatur & de vita & de doctrina eius quam de homine communi. & hoc proferendo mendatium iocosum non cognitum esse tale. Scandalum enim est dictum vel factum minus rectum prebens occasionem ruine id est peccati. & duplex est scilicet actiuum & passiuum siue datum & acceptum. pharisei ex doctrinia christi scandalisa ti sunt / habuerunt scandalum acceptum & non datum. Nam christus predicando non faciebat factum aut dictum minus rectum. igitur &c. omne scandalum est fugiendum primio scandalum passiuum est peccatum & actiuum est minus rectum Ideo fugiendum nisi in tribus casibus. vnde ista propositiove homini per quem scandalum venit habet exceptionemscilicet seruata veritate vite / doctrine / & iusticie / Christus enim sciebat quod populus scandalisaretur / nichilominus predicabat / quia veritas doctrine non est dimitenda propter scandalum / similiter neque veritas vite / vt si aliquis scandalisatur propterea quia sorres facit ea que tenetur facere. puta ineiunat / abstinet a peccato &c. tunc prpter hoc non debet dimittere bonam vitam suam. Dicit preterea Sco. quod scandalum sequens nunquam mutat naturam actus quantum est ex natura actus. ideo si aliquis actus qui ex natura sua est veniale sit mortale propter scandalum sequens / hoc est solum de peraccidens ideo ponitur regula / scandalum actiuum supponit pro aliquo actu vel facto qui de se non esset mortale nisi respectu audientis. Ideo scandalum semper connotat aliquod extrinsecum & difficile est cognoscere actus qui ex natura eorum sunt scandalum. Ideo respicienda est conditio populi coram quo aliquid loquimur vel facimus / patet quid mendatium & de diuisione mendatii. vnde multa alia distinguntur genera mendatii. sed nuc sufficiat ista triplex diuisio scilicet in pernitosum / iocosum / & officiosum / & conueniunt omnes quod quodlibet mendatium est peccatum suple mortale vel veniale / vtrum autem includat de ordinationem ex se malam gabriel ad ducit multas opiniones Gregorii Thome Bonauenture / & Scoti vide ibi. & hec dequestione pauca sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1