Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum licitum sit iurare in testimonium veritatis
Vtrum licitum sit iurare in testimonium veritatis. Pro declaratione notandum primo quod iurare: vt Augustinus ait est deum intestem alicuius dicti siue affirmatiui siue nega¬ tiui vocare. vnde deus vocatur in testem dupliciter vno modo immediate quando scilicet deus immediate nominatur vt dicendo per deum &c. mediate quando creatura primo nominatur. vt iurando per angelos / per creaturam: inuocatur deus mediate pro quanto reluc et in qualibet creatura. perfectio enim deirelucet in omni creatura. & sic in omni iuramento inuocatur deus / tan quam testis / mediate vel immediate. Dicit alexander quod quattuor sunt forme iurandi siue modi. Primo modo deus inuocatur in testem tanquam ipsaveritas & principium veritatis / vt iurando per deum vel per virtutem dei. Secundo inuo cando deum tanquam omnia cognoscentem: & tunc dicitur / testis sit mi chi deus. Tertio inuocando deum in testem / vt est retributor prae miorum bonis / & sic iuratur viuit deus quod ita est. Quarto inuocando deum in testem tam quam retributorem pene malis. & sic iuratur deus hec michi faciat & cetera. Sed quare sunt inuenta iuramenta. Respoedetur quia homo potest fallere & falli / Ideo est inuen tum iuramentum. Homo potest fallere propter defectum veritatis in eo. potest falli perpter ignorantiam & defectum cognitionis quia non cognoscit contingentia & mentes aliorum & quia deus omnia cognoscit non potest decipi. Nam decipere vel fallere prouenit ex defectu veritatis / & quia in deo non est defectus veritatis. ideo non potest decipere neque fallere / sed iste due conditiones scilicet fallere & falli sunt in hominibus. ideo homo de homine certitudinem non habet nec fidutiam / nec fidelitatem nisi in dictis suis adducat testem qui nec fallere nec falli potest & hoc est deus. Ex quo sequitur quod si onns boni essent & Adam non peccasset non ege remus iuramento. fallere enim ex malitia prouenit. Et ad licitum iuranientum tria requiruntur. Primo discretio iurantis. Secundo veritas illius de quo iuramus. Tertio iusta causa propter quam iuramus. Notandum preterea quod omne iuramentum est de presenti preterito / vel futuro. llla que sunt de prte senti & preterito vocantur assertoria / quia sunt determinante veritatis / que vero sunide propositionibus contingentibus de futuro promissoria vocantur. Vnde ad licite iurandum iuramento assertorio requiritur ita esse vel fuisse alias esset periurium. sed ad iuramentum promissorium requiritur quod ita fiat in futuro & iuramentum promissorium est quadruplex scilicet dolosum / Incautum / coactum / & iustum / quod caret istis conditonibus quia non est dolosum neque incautum neque coactum. dolosum est cum quis iurat voce aliquid facere & habet intentionem non faciendi / & istud est mortale peccatum & equi ualenter periurium / quia non est conformitas vocis ad intentionem. & dicit Scotus quod licet tale iuramentum sit peccatum non tamen est obligatorium. Rat io quia nullus particul ari obligatione obligatur nisi intem dat se obligare / sed talis non intendit se obligare. igitur. Contra ergo talis sic dolose iurans reportabit commodum iurando / quia non obligatur adim plere. Respondetur nullus reportat commodem importando peccatum mortale / qua sic dolose iurat peccat quare &c. multi oppositum dicunt quod obligaiur verum est in foro extcriori quod iudicat deexterioribus cogetur implere sed non obligatur in feoroeriori. Vtrum si ipsum peniteat sic dolose iura sse sit obligatus adimplere. dico quod non nisi adueniat noua promissio ideo ex sola detestatione non sequitur obligatio / vt si sortes promiserit dolose berte quod illam capiet in vxorem neque intentionem habeat / si postea ipsum peiteat de dolosa promissione non est obligatus nisi superueniat nouus consensus. uramentum in cautum dupliciter fit. vnomodo quia cadit super materiam prohibitam / vt Plato iurat quod interficiet sortem / quicunque sic iurat peccat mortaliter / quia talis habet propositum peccandi mortaliter. ergo peccat mortaliter: nam si non haberet intentionem esset dolosum. Dico secundo quod tale iurane tum incautum non est obligatorium immo est dimitrendum / quia adimplere est mortale / & continuare propositum adimplendi est conti¬ quare peccatum mortale. Secundo iuramentum dicitur incautum non quia cadat supermateriam illicitam sed licitam proponendo nunquam illam materiam licitam adimplere vt iurando nunquam intrare religionem vel aliquod aliud opus consilii facere. Sed iuramentum coactum est iuramentum metu extortum / & hic intelligitur de metu cadente in constantem virum quando scilicet ex certitudine fufficiente fugiendi aliquod maius malum quam illud sit quod suscipitur / vt siquis iurat grassato ri volenti eum interficere se daturum centum vt euadat mortem / talis metus dicitur cade re inconstantem virum. & videtur esse demente Scoti / quod tale iuramentum non est obligatorium sed alii communiter tenent oppositum quia (dicunt / si non obligaret esset iuramentum non cadens in constantem virum / cum iuramentum cadens in constantem virum est semper ad fugiendum maius malum: sed dico quod iuramentum cadens in constantem virum non est sufficienter liberum ad contrahendum obligationem / sicuc dicitur in simili casu de matrimonio quia non est obligatorium. His positis dicitur ad questionem quod iuramentum cum debitis circunstantiis est licitum & sepe meritorium. Hec condlusio probatur deutero. vi. dicitur Dominum deum timebis & per nomen eius iurabis. & mathei. v. Reddes domino iuramenta tua / super quo verbo dicit Augustinus. Si peccatum esset iuratio non diceretur in lege / reddes domino iuramenta tua / reddimus autem domino iuramenta quando iuramus per deum. Ex facto idem probatur. deus enim ipse iurauit per semetipsum. psalmi. lurauit denes dauid veritatem &c. Item paulus iurauit ad philipene id est testis est michi deus. Hoc autem ratone probari potest. Omnis actus huma nus cadens super materiam debitam sufficienter circunstantionatam secundum dictamen recte rationis est bonus & licitus / quia omnis talis est virtuosus / sed aliquod iura mentum est huiusmodi puta illud quod cadit super debitam materiam. debita enim materia est assertio vera testificanda per testem idoneum qui veritatem nouit & testificando non fallit. & est deus qui est summa veritas. igitur dum veritas testificatur per deum est debita materia iuramenti. possunt etiam concurrere debite circunstantie / & talis actus iurandi ex charitate procedere potest & in finem vltimum ordinari. & sic non erit tantum actus moraliter bonus / sed etiam meritorius. patet igitur quod licet iurare. & per deum & per creaturas. Est enim maximum iuramentum iurare per deum. quia per nichilaliud licite iuratur nisi inquantum in ipso speciali modo est deus vt per euangelium & reliquas &c. Ex quo sequitur quod sicut iurare per deum est maximum iuramentum ita periurium sibi oppositum est maximum peccatum inter periuria / quamuis aliquando periurium per creaturas sit magis infammatorium in famia enim non semper respicit maius peccatum sed peccatum publicum. Ec hanc materiam de iuramento & pariurio diffuse atque clare vsque ad finem huius tertii prose quitur doctor nullum amplius addo verbum.
On this page