Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum infligat sibi vnicam poenam solummodo

¶ Distinctionis. XIIII Questio Tertia.

TERTA QVEstio. Visum est in quaestionibus praecedentibus quomodo penitentia sit necessaria ad deletionem peccati: & quo modo penitentia actualis non est nisi pene tenentia & virtus mediante qua infigitur pena pro¬ peccato dicitur penitentia. Querit consequenter postquam peccator propter peccatum infligit sibi penam vtrum infligat sibi vnicam penam solummodo? Et arguitur quod sic: quia non infigitur pena nisi ad reordinationem culpe: sed sicut culpa est vnica deordinatio ergo debet esse vnica reordinatio: & per consequens vnica pena.

¶ In oppositum arguitur tribus auctoritatibus quod multiplices penesunt inferende. prima loelis tertio. Scindite corda vestra & non vestimenta: ostenditur quod penitentia infert tristiciam. & Iacobiprimo. Confitemini alterutrum &c. Infigitur alia pena que est erubescentia in confessione. Et Matthei tertio. Facite dignos fructus penitentie id est ieiunate / orate / elemo synam date alia opera penalia facite: ergo penitentia infligit non solum vnam penam: sed diuersas.

¶ Doctor in ista questione que facilis est preponit vnum notabile quod est tale. vnaqueque virtus in affectu de necessitate exigit suam regulam in intellectu. Ex quo sequitur quod nullus est actus virtutis in affectu nisi quia conformis dictamini recto / quod quidem dictamen est iudicium in intellectude aliquo faciendo vel fugiendo & illud iudicium in intellectu vocatur regula illius actus qui est in affectione seu voluntate: quia per conformitatem ad illud dictamen rectum actus dicitur regulatus & conformis: & perdifformitatem dicitur malus & difformis recte rationi. hoc supposito. Notandum quod duplex est regula actus virtutis in intellectu. Quedam est regula in intellectu regulans actum affectus ad quam intellectus ex lumine naturali pertingere potest. Et est quedam ad quam intellectus lumine naturali pertingere non potest: sed solum ex reuelatione diuina. Nam sicut sunt alique propositiones speculatiue ad quarum cognitionem intellectus lumine naturali pertingere non potest: vt intellectus lumine naturali sibi indito non potest pertingere ad cognitionem huius propositionis deus est trinus & vnus. Alique vero sunt ad quarum cognitionem intellectus lumine suo natu¬ rali indito pertingere potest: vt sunt propositiones geometrice / phisice / logice: &c. Eodemmodo in agibilibus sunt quedam propositiones practice ad quarum cognitionem & intellectionem intellectus lumine naturali partingere potest: vt sunt propositiones de iure naturali: vt non facias aliis que tibi fieri non vis / non mechaberis / non furtum facies. Alique vero sunt ad quarum noticiam intellectus lumine suo naturali pertingere non potest: sed tantummodo ex reuelatione diuina: vt est ista: omnia temporalia propter Christum sunt relinquenda. Intellectus duntaxat peruenit ad cognitionem illius ex reuelatione diuina: quia non est no tum lumine naturali quod omnia sunt relinquem da propter Christum. Iam ergo habemus duo. Primum est: nulla est virtus in affectuquin habeat regulam in intellectu. Secundum est / duplex est regula in intellectu regulans affectionem. Quedam est ad cuius cognitionem intellectus lumine naturali peruenire potest / & quedam ad cuius cognitionem solum potest peruenire mediante reuelatione diuina & non lumine proprio naturali.

¶ Preterea penitentia dupliciter considerari potest. Vnomodo potest conside rari: vt est conformis alicui dictamini recto intellectus siue regule ad quod intellectus lumine naturali pertingere potest Secundo modo considerari potest: vt est conformis dictamini intellectus ad quod intellectus lumine naturali non potest peruenire. Ideo sicut in genere duplex est regula: ita est duplex regula regulans penitentiam / quedam est regula ad quam intellectus lumine naturaliperuenire potest: vt est iudicium quo intellectus iudicat quod detestandum est peccatum & fugiendum. lllud est cuilibet lumine naturali notum. Altera est regula regulans penitentiam ad quam homo non potest peruenire lumine naturali: vt est istud dictamen detestandum est peccatum / quia dei offensiuum / quia a gloria impeditiuum / quia ad eternam penam & miseriam eternam inductiuum. Ista totalis regula non potest ab ho¬ minelumine naturali cognosci: sed duntaxat ex reuelatione diuina. Nam non potest homini esse naturaliter notum quod sit futura beatitudo eterna / vel quod sit eterna damnatio qualem ponunt fideles: sed illa solum sunt nota ex reuelatione diuina. Penitentia ergo potest habere duplicem regulam. Vnam naturali lumine notam. Alteram vero supernaturaliter notam.

¶ Hoc supposito respondet doc. ad questionem dicendo quod si consfderetur penitentia vt regulatur regula naturali lumine nota est vnius pene tantum inflictiua scilicet tristicie. Nam non habemus in intellectu regulam naturaliter notam quod detestandum sit peccatum nisi hanc detestandum est peccatum / & ad illam detestationem: sequitur illa pena que est tristicia: ergo si sequatur: vt est conformis regule naturaliter note est duntaxat vnius pene inflictiua. Vnde quilibet habens vsum rationis potest habere hoc iudicium narurale / detestandum est peccatum / & potest habere actum conformen illi iudicio & si potest habere actum conformem ad illum: sequitur illa tristicia. Ideo potest habere illam penam inflictiuam. lgitur penitentia considerata: vt regulata per regulam naturaliter notam est vnius pene inflictiua.

¶ Secunda pars responsionis est: si penitentia consideretur: vt regulata regula supernaturali cognita & ex reuelatione nota: est plurium penarum inflictiua patet: est tot penarum inflictiua quot deus ex reuelatione per sacras scripturas voluit pro peccato peccatorem luere: sed ex literis habemus quod deus vult plures penas propeccato infligi. Igitur penitentia considerata: vt regulatur regula supernaturaliter nota est plurium penarum inflictiua.

¶ Consequaentu. Doctor soluit obiectionem. Ali qua est penitentia que regulatur regula non naturaliter nota: sed solum ex reuelatione diuina: ergo est aliqua penitentia quam non est virtus moralis: sed theologica. Consequens est contra dicta imni ii. qu. vbi dictum est quod penitem tentia est virtus moralis & non theologica sed paratet consequentia: quelibet virtus mo¬ ralis regulatur regula lumine naturali nota: & est vna differentia inter theologam & moralem. Nam vt dicit sanctus Thomas virtus dicitur theologa: quia fertur in obiectum increatum secundum aliquam rationem ad cuius cognitionem homo non potest partigere lumine naturali. Vnde vt dicit Tho. Aliqua virtus que est de deo bene dicitur humana & non theologica quia non fertur in deum secundum rationem quam non potest nisi supenaturaliter cognoscere ipse homo: sed fertur in illum secundum rationem naturaliter cognoscibilem vt puta secundum rationem prime cause & secundum illam philosophi naturaitr deum cognouerunt & sic sapientia est de deo istomodo puta secundum rationem aliquam naturalciter cognoscibilem: ideo dicitur virtus moralis & non theologica: sed virtutes quam feruntur in tale obiectum secundum ratio nem non naturaliter cognoscibilem: vt est fides spes & caritas vocantur theologice supenaturales aut supearhumane.

¶ Hlis suppositis respondetur ad obiectum cum sic arguitur illa virtus penitentialis exigit aliquam regulam qua non est homi naturaliter nota / nec potest esse sed duntaxat ex reuelatione diuina: ergo talis penitentia non est virtus moralis: sed theologica. Negat doc. consequentiam dans multa exempla sicut paupartas euangelica est virtus pure moralis: quia de obiecto pure creato puta de bonis externis nihilominus exigit regulam quam non est homini nota lumine naturali sed tantummodo ex reuelatione. Hoc ene non est naturaliter notum lumine naturali quod relinquem da sunt omnia propter Christum. Ideo non sequitur. Hec virtus exigit regulam regulantem non naturaliter homini cognoscibilem sed ex reuelatione: ergo hec virtus non est moralis siue humana. Vnde sicut dicit Doc. Virtus moralis vt dicit Aristoteles.d ii. ethicorum dicitur amore id est a consuetudine. Consuetudo ene est actuum frequens reiteratio ita quod frequens actuum elicitio vocatur consuetudo: & ex illa consuetudine frequenti reiterationis actuum gignitur habitus. quamuis ergo habeam regusam solum primo reuelatione mihi notam possum consuetudine metali regule conformare plu¬ ries. Vt habita ista regula supernaturali. Ee linquenda sunt omnia propter Christum. Similiter habita ista: peccatum est detestandum quia dei offensiuum: glorie eterne impeditiuum / pene eterne inductium: possum me illis prluries conformare naturaliter / & ex tali consuetudine id est frequenti actuum conformium elicitione generatur vnus habitus eque bene ac si talis regula esset naturaliter nota & talis habitus est ita bene more genitus id est consuetudine ac si talis regula esset naturaliter nota / & ita bene potest vocari moralis. Ideo secundum hanc rationem nulla est proprie virtus theologica nisi que a deo infunditur & ideo non dicitur theologica: quia genita non more sed quia tota simul: & proprie capiendo terminos quelibet virtus que acquiritur ex actibus frequenter reiteratis vocatur moralis. Ideo qui ponunt fidem spem & charitatem acquisitas dicunt quod illi habitus acquisiti non sunt proprie virtutes theologice quia more gignuntur. Sed aliqui largius vtuntur virtutibus theologicis dicentes quod quelibet virtus que habet immediate deum pro obiecto siue talis sit infusa siue more acquisita dicitur theologalis.

¶ Doctor igitur negat hanc consequentiam hec virtus habet regulam ad quam homo lumine naturali pertingere non potest: sed ex reuelatione ergo non est moralis. Et ratio est bona quia quauis talis regula insit ex reuelatione tamen ipsa posita & reuelata est in mea potestate me tali regule pluries conformare & ex tali more conformandipluries generatur habitus moralis.

¶ AD ARG VMEN T A. querebatur vtrum penitentia sit vnice pene inflictiua: dictum est quod est plurium secundum quod est conformis regule supernaturaliter note.

¶ Contra penitentia est reordinatiua culpe: sed sicut est in culpa vnica deordinatio ita erit vnica pena per quam reordinabitur illa culpa.

¶ Dico primo quod in vna culpa contingit aliquando esse duas difformitates sicut contingit in eodem actu esse duas bonitates / quarum vna elicitur ab vna virtute & alia imperatur ab alia¬ Similiter in vna culpa siue in eodem actu malo possunt esse due malicie vt qui furatur vt mechetur. llle actus imperatur ab intemperam tia & elicitura furto: & sic est falsum vniuersaliter quod in vnico actu sit tantum vnica deordinatio: sed hoc dato cum infertur ergo erit vnica pena: distinguo: vel si comparetur pena in ordine ad illam culpam: & sic verum est: velsi comparetur ad offensum tunc negatur consequentia: nam pena reordinat culpam in ordine ad offensum per illam culpam per tot penas per quot exigit offensus reordinari: sed est no bis notum ex tribus auctoritatibus supra allegatis quod ipse deus offensus plures penas exigit: ideo si esset pena comparanda in ordine ad culpam solummodo esset vnica pena puta tristicia.

¶ Secundo arguitur. penitentia est quedam particularis iusticia sed iusticia reddit equalem pro equali: ergo penitentia reddit equale pro equali: sed vna pena potest esse equalis vni culpe: ergo penitentia reddit vnicam illam penam per offensa. distinguo velquod reddat equale ex natura rei & sic est falsum: quia non esset sufficienter punitus per illud quia illa punitio respicit culpam in comparatione ad deum. Vel reddat equale secundum acceptationem illius cui redditur: & sic verum est & sunt plures pene. Dico tamen quod aliquam do potest esse tanta tristicia inflicta quod deus acceptabit eam pro equali & deus remittet omnino peccatum & quoad culpam: & quo ad omnem penam: sed potest esse quod illa non erit sufficiens ad hoc / & sic non acceptatur illa vt equale sed restabit aliquid aliud soluendum quod soluitur per satisfactionem.

¶ Tertio arguitur. penitentia est vnica virtus: & vnice virtutis vnicum est obiectum: & penitentia habet penam pro obiecto vnicam / ergo non infligit plures.

¶ Dico quod penitentia est vnica virtus in genere: sed non est vnica in specie. Insuper dico quod penitentia habet plures actus: immo penitentia collectiue ex tribus confatur: primo exactu detestandi: secundo ex proposito cauendi in futurum a peccato: tertio ex proposito confitendicum fuerit opportunitas & quilibet illorum trium habet partialem penam: nam penitere vt est actus detestandi habet tristitiam confiteri habet aliam partialem penam: ergo penitentia collectiue imperat plures penas & sic est infictiua plurium penarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3