Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa sicut per poenitentiam virtualem

¶ Questio Quarta.

QVARTA QVERO vtrum per sacramentum penitentie deleatur culpa sicut per penitentiam virtualem.

¶ Videtur quod sic per illud quorum remiseritis peccata: ergo in absolutione remittuntur peccata & non nisi per sacramentum penitentie ergo.

¶ In ista questione tria ponuntur quorum duo prima facilia sunt. Tertium vero habet difficultatem. Primum est de quid nominis sacramenti penitem tie. Secundum est vtrum tali diffinitioni aliquid subsit id est vtrum sit aliqua res realis de qua verunsit dicere hoc est sacramentum penitentie. Vnde aliquai termini habent diffinitionem quid no minis sed illi nihil subest vt chimera. vacuum

¶ Quantum ad primum supponitur primo quod non loquimur amplius de penitentia virtute puta de contritione sed de penitentia sacramento: nam de penitentia virtute dictum est prius secundum illas quatuor acceptiones prius positas. Sed penitentia sacramentum est absolutio hominis penitentis sub certa verborum forma cum debita intentione a sacerdo te habente iurisditionem significante absolutionem anime a peccato. Dicitur primo quod penitentia sacramentum est absolutio id est quedam sententia absolutionem significans: ita quod ibidem capitur absolutio pro sententia pro ata a iudice absolutionem significante vt est ista oratio ego absoluo te in nomine paatris & fili i& spitussancti. Et illa sententia non est aliud nisi illa propositio vocalis: ideo breuiter penitentia sacramentum est propositio vocalis absolutionem anime a peccato significans. perhoc quod dicitur homis penitentis tagitur materia sacramenti & est ipse penitens in confessus. Dicitur etiam sub certa verborum forma. nam postquam est sacramentum fuit institutum a Christo: ergo non potest fieri nisi sub illis verbis in quibus Christus instituit. Christus enem solus instituit sacramenta. Nam pura creatura: nec tota comunitas omnium creaturarum potest instituere aliquod sacramentum. quia tota communitas omnium creaturarum non habet effectum sacramenti in sua potestate: scilicet grtiam sed solus deus. ideo non potest dare efficaciam illis signis. igitur. Vltra dicitur / cum debita intentione. nam requiritur intentio ministri. licet ene sacramentum penitentie non includat intentionem tamquam partem /quia intentio non est sensibilis tamen connotat intentionem. Vnde si sacerdos a casu prferat illa verba sine quacumque intentione: non sunt sacramentum / magis quam si vna pica proferret. Dicitur etiam a sacerdote iurisdictionem habente per hoc denotatur minister. Ex quo sequitur quod talia verba prolata a laico non sunt sacramentum. Secundo sequitur / quod si talis sacerdos non habeat iurisdictionem non sunt sacramentum. & si proferantur a sacerdote iurisdictionem habem te / & non intendente non sunt sacramentum. Finaliter dicitur / significante absolutionem anime a peccato. cum ene penitentia sit sacramentum. ergo erit signum. ergo ex institutione christi ei respoeodebit aliquod significatum: & illud non est nisi absolutio anime a peccato. igitu. Habetur ergo resolutorie / primo quid sit sacramentum penitem tie. & quod realiter nihil aliud est quam absolutio &c. Secundo tangitur materia & dispositio materie: scilicet penitens confessus. Tertio tangitur minister: scilicet sacerdos & eius dispositio scilicet hanenes intentionem & iurisdictionem. Quarto effectus: scilicet absolutionem anime a peccato.

¶ SEC VNDo videndumest: an aliquid subest illi diffinitioni: hoc est an aliquid realiter sit sacramentum penitentie? Vnde dicit doc. primo quod deus potest remittere peccatum: & hoc est defide remissionem peccatorum: & si potest remitte re / potest ordinare signum mediante quo remittet ad cui signi positionem semper parat erit conferre gratiam. & remittere peccatum. cum ene sit omnipotens. ergo poterit instituere signum & causare greiam ad positionem illius signi quotiens illud applicabitur alicui & dare efficacian tali signo / quod ipso posito ponetur gratia & illud signum realiter suberit diffinitioi quam da¬ mus de pnia sacramento. habemc ergo duo. Primum quod deus potest remittere pecatum & conferregratiam. Secundum quod potest instituere signum / ad cuius positionem sequitur remissio peccati: & collatio grte.

¶ Consequenter ostendit: quod non sit aliquod aliud signum conuenientius quam istud: quod declaratum est pr diffinitionem sacramenti penitentie. scilicet absoluo te in nonine pa. & fi. & spi. Nam talis sententia: postquam est signum / magis congruum est quod significet suum effectum quam aliud. Eius ene effectus: est animam liberari a peceato. ideo non potest haberi signum conuenientius quam signum significans absolutionem anime a peccato. Similiter congruum est: quod sacerdos sit minister. Est ene peccator vnum extremum: & deus aliud. & reducitur in deum ctanquam in aliud extremum) per medium id est per sacerdotem: qui est medius inter deum & peccatorem constitutus abipso deo / habens ipse sacerdos iurisdictionem quia sententia a non suo iudice lata nulla est.

¶ Q VANT VM ad tertium. Circa hunc arti culum sunt alique difficultates terminande ande resolutionem quaestionis.

¶ Prima est / si sacerdos cum intentione proferat illa verba sacramenta lia super peccatorem: & ille non sit confessus sacerdoti an sit sacramentum:

¶ Secunda / supposito quod talsuper quem profert illa verbasit ei confessus verum tam ficte / quia ponit obicem: an sint sacramentu?

¶ qQ VAN T VM AP PRNVM. Rerpotedetur quod non. nam ponitur in diffinitione hominis penitentis. Ideo si non est ei confessus: non est sacramentum. Propterea dicunt doctores quod sunt aliqua sacramenta que nullum actum recipientis requirunt. & in talibus est quedam forma: & quedam materia: que realiter distinguntur ad inuicem. vt est in sacramento baptismi & ordinis etiam apud doctorem istum. Nam ordo non requirit actum suscipientis. ideo potest conferri paruulo sine actu suo. Similiter sacramentum extreme vnctionis / & confirmationis de necessitate non requirunt actum suscipientis. Sed in sacramentis que requirunt actum suscipientis: vt est sacramentum penitentie & matrimonii / nichil applicatur suscipienti preter verba: ita quod de necessitate requiritur applicatio verborum in ministro / & nullius alterius materie. Ideo respondetur breuiter quantum ad primum quod non esset sacramentum penitentie.

¶ Quantum ad secundum. videlicet an illa verba ego absoluo te &c. Prolata super fictum id est qua ponit obicem: sint sacramentum? Videtur quod sic. Nam sortes adultus qui baptisatur / & est fictus fictione qua ponit obicem gratie solum / est vere baptisatus: nec vnquam postea debet rebaptisari. Igitur non obstam te illa fictione / fuit verum sacramentum baptismi. ergo pariforma si sortes ficte confiteatur: quia intenditur in futurum peccare: nichilominus illa verba ei applicata erunt sacramentum penitentie. Dices non est simile: quia in sorte ficto illa verba sacramentalia nichil causant: sed in ficte baptisato causant caracterem. Omne enim sacramentum aliquid causat in suscipiente: sed illa verba ego absoluo te &c. nihil causant in ficto. Patet neque gratiam vt nontum est. neque caracterem. quia penitentia non causat caracterem cum non sit sacramentum irreiterabile. ergo non sunt sacramentum.

¶ Preterea quamuis sacramentum penitentie sit iterabile nichilominus non est iterabile quantum ad eandem materiam id est eadem peccata. sicut matrimonium est iterabile: sed non in ordine ad eandem personam: sed talis tenetur eadem secundo confiteri. ergo oportet quod talia verba super peccatis prius confessis prolata ficte tamen non sunt sacramentum.

¶ Ista difficultas dependet ex difficultate terminanda deo fauente. xvii. distin. vtrum ficte confessus teneatur iterum confiteri:

¶ Dicit sanctus Thomas quod non: sed recedente fictione penitentia & absolutio illa habet suunm effectum: & in loco predicto tractabitur talis difficultas. ideo &c. Ideo ad difficultatem motam redeuntes: videlicet vtrum verba prolata a sacerdote super fictum sint sacramentum penitentie: Dico quod sic. Contra. dicitur in diffinitione penitentie hois penitentis: sed talis non est penitens. igitur. Dico quod capitur hominis penitentis id est confitentis. & non intelligitur hominis penitentis id est contritionem habentis: sed confitentis: vt dicit Gabriel. Ad aliud argumentum illa verba nihil derelinquunt. Sanctus Thomas diceret quod quendam ornatum relinquunt. Ponit ente quedam sacramenta immediate reliquere caracterem. Alia immediate relinquere ornatum. sed communiter doctores non ponunt talem ornatum. Ideo nego consequentiam / qua infertur. ergo talia verba non sunt sacramentum. quia quod nihil relinquant hoc non est nisi propter impedimentum suscipientis / ita quod si non esset tale impedimentum aliquid relinquerent: & sufficit ad hoc quod dicantur sacramentum / quod quantum est de se aliquid relinquant.

¶ Difficultas totius huius questionis est in isto articulo. Vtrum videlicet per istud sacramentum ego absoluo te / remittatur peccatum & infundatur gratia tanquam per dispositionem preuiam: ita quod illa seclusa non remitteretur? Perique Doc. & Magister. cviii. distinctio ne dicunt / quod nunquam per sacramentum penitentie remittitur peccatum: sed antequam digne suscipiatur hoc sacramentum / necesse est iam in suscipiente preexistere charitatem.

¶ Que tum ad istam questionem notandum primo: quod ome sacramentum noue legis ex vi operis operati(si non ponatur obex confert gratiam. quia omne sacramentum est signum sensibile / efficaciter significans id est conferens gratiam. Vnde quedam sunt sacramenta que conferunt primam gratiam: sicut est baptismus. Alia verosunt: quam preexigunt gratiam in suscipiente/ & illam inuentam augmentant. sicut est sacramentum eucharistie. Nam qui in peccato accedit: non solum non acquirit gratiam: immo peccat de nouo accedendo. Sice dicendum est in sacramento ordinis & matrimonii. Dicit ergo Magister sententiarum / sifr & Occam / & Marcilis depadua quod sacramentum penitentie numquam introducit tanquam dispositio primam gratiam: sed ad digne suscipiendum illud / preexigitur grtia: & illam augmentat. ita quod confertu aliquis grad: de nouo ratione talis dispositionis. & hec est opinio illorum: videlicet quod per sacramentum penitentie numquam confertur prima gria: sed solum augmentatur. Et sunt multe auctoritates pro ista opinione: scilicet hieronymi / Augustini Cassiodori. Dicunt enim quod sacerdos euangelicus se habet in ordine ad remissionem peccati: sicut sacerdos legalis se habebat in ordine ad mundandum leprosos in antiqua lege: sed talis sacerdos legalis non mundabat illos a lepracorporali: sed mundatos ostendebat. ergo sacerdos euangelicus non mundat a lepra spirituali id est peccato: sed mundatos id est absolutos ostendit. Ad hoc diceretur primum concedendo quod sacerdos euangelicus se habet: vt dispositio / non ad primam grariam. Secundo non se habet dispositiue ad commutandum penam eternam in temporalem: sed ad commutandum aliquid de temporali que restat soluenda. sed ista opinio magistri & aliorum non videtur multum probabilis. quia oporteret concedere quod sacramentum penitentie non esset secunda tabula post naufragium quod esset contra Hieronymum. Hominem enim esse naufragum / est hominem esse in peccato: & ipisem liberari a naufragio / est ipsum liberari a peccato: sed secundum istam opinionem nunquam est sacramentum penitentie: nisi preexistat aliquis in gratia. si ergo est in gratia: iam est liberatus a naufragio. Doctores tenentes cum magistro dicunt quod quando Hieronvmus dicit quod penitentia est secunda tabula: quod capit penitentiam / non solum pro sacramento penitentie: sed pro contritione.

¶ His visis veniendum est ad solutionem questionis. Vnde doc. primo ponit duo dicta. Primum deus absque quocumque sacramento aliquid acceptat ad remittendum peccatum / & hoc ne alliget suam potentiam sacramentis. & illud est dispositio sufficiens ad delendum peccatum & infundendum gratiam. Secundum dictum / illa dispoone non habita sacramentum est dispositio sufficiens ad remissionem peccati. Ideo patet ex isto secundo dicto / quod deus aliquando confert gratiam absque dispositione praeuia: & hoc est maioris mine. Dedit en deus duas vias ad remittendum peccatum & ad habendam gratiam. Vnam per dispositionem. Altera vero per sacramentum penitentie. Vnde dicit doc. quod per secundam viam id est per sacramentum non requiritur nisi libera susceptio sacramenti ad intensionem ecclesie: & non requiritur operatio interior / sed sufficit exterior: & in hoc verbo est difficultas. Vnde Gabriel niritur ostem dere quod Scotus contradicat sibiipsi. Dicit ene Scotus / vt aliquis per secundam viam acquirat gratiam: sufficit libera susceptio sacramenti penitentie ad intensionem ecclesie / & non requiritur actus interior: sed sufficit exterior. quia talis susceptio est quid exterius. & statim postea subdit: licet in honine requiratur displicentia de peccato stat quod sit ita remissa: & tamparum continuata quod non sufficiet ad remissionem peccati. sed si superueniat sacramentum penitentie ante quam sit satis continuata per hoc remittitur peccatum & efficitur contritio. Accidit ergo propter duas causas quod non sit sufficiens. Prima / quod non sit satis intensa. Secunda / quod non sit satis continuata: sed adueniente sacramento ille cause efficiuntur sufficientes: quia illa detestatio (que est de se insufficiens ) efficitur contritio: & sufficiens per aduentum sacramenti. Ad propositum redeuntes dicit doc. quod requiritur libera susceptio ad finem ecclesie: & non requiritur actus interior: sed sufficit exterior. sed hoc videtur implicare quod sit libera susceptio / & non sit actus interior: quia nullus actus exterior dicitur liber nisi libertate alterius actus puta interioris & libertate extrinseca. ideo videtur implicare quod requiratur libera susceprtio exterior: & non requiratur actus interior.

¶ Preterea doctor videtur dicere: quod ad minus requiritur attritio antequam susceptio illa sacramenti penitentie / siue sacramentum illud conferat gratiam. sed illa attritio / que est in sufficiens: vel propter intentionem nimis remissam vel propter nimis paruam continuationem / talis inquam attritio est actus interior. ergo de necessitate requiritur actus interior antequam sacramentum illud penitentie conferat gratiam.

¶ Circa hoc: difficultas est apud doctorem. an requiratur aliqualis detestatio peccati cum sacramento / ad hoc quod sacramentum aliquid conferat/ vel vtrum sufficiat tatummodo volitio suscipiendi hoc sacramentum ad finem eccuine: sicut in baptismo sufficit hec volitio. volo suscipere hanc ablutionem secundum quod ecclesia intendit: Vtrum simi¬ liter sufficiat volitio suscipiendi sacramentum penitentie / vel an requiratur aliqualis detestatio preter illam volitionem ad hoc quod rite suscipiatur tale sacramentum penitem tie?

¶ Dicit Gabriel improbando doctorem quod requiritur detestatio vite preterite. quod probat auctoritate Augustini dicentis: quod nemo sue voluntatis arbiter potest nouam inchoare vitam: nisi eum vite preterite peniteat. ergo videtur quod non sufficit ad hoc quod infundatur gratia & remittatur peccatum: quod peccator solum velit suscipere hoc sacramentum ad finem ecclesie: nisi detestetur peccata preferita: immo dicunt doc. consequenter quod in adulto non sufficit volitio suscipiendi baptismum ad intentionem ecclesie: sed si fuerit peccator preter talem intentionem & volitionem necessario exigitur detestatio vite antique. Propterea ponit Augustinus differentiam inter adultum & paruulum. & videtur multum probabile / quod non sufficit sola volitio suscipiendi sacramentum: sed requiritur praeter hoc displicentia. Et ad hoc probandum adducit Gabriel multas ratio nes: quarum vna talis est / tres sunt partes penitentie secundum omnes / contritio / confessio / & satisfactio. sicut ergo contritio & satisfactio non sufficiunt sine confessione in voto: sic nec alie due: scilicet confessio & satisfactio sine contritione in voto. sed vbi est votum conterendi / ibi est contritio. quia non potest haberi propositum efficax contritionis: nisi simul & semel habeamus contritionem. quia contritio semper est in potestate nostra: quia est actus interior / & ideo quencunque actum voluntatis volo habere statim eum habeo. & ista est resolutio illius doctoris post Durandum.

¶ Sed doctot videtur aliter dicere / quod sufficit voluntaria sacramenti susceptio. Et ponst tres modos per quos remittitur peccatum sine contritione. Primus quando aliquis voluntarie suscipit sacramentum sine detestatione peccati / dum modo non habeat propositum peccandi. Secundus quando cum disperlicentia peccati suscipit sacramentum: sed illa dis¬ plicentia non est sufficiens propter remissionem Tertius quando illa non est sufficiens / non propter remissionem: sed propter nimis breuem continuationem. In istis tribus casibus virtute sacramenti penitentie remittitur peccatum / & infunditur gratia. Et ad saluandum doctorem a contradictione cum dicit quod sufficit susceptio sacramenti voluntaria: & non requiritur actus interior. Intelligitur quod non requiritur actus intericrqui feratur super aliquid aliud obiectum quam super illam voluntariam susceptionem. ita quod non requiritur actus interior qui feratur super peccatum commissum. & non vult dicere quod nullus actus interior requiratur: quia notum est quod illa voluntas suscipiendi sacramentum requiritur. Ad aliud cum dicitur. Scotus videtur dicere / quod in attrito (qui non est sufficienter attritus) superueniente sacramento &c. Non vult dicere quod requiratur illa attritio: sed ponit duos modos remittem di peccatum per sacramentum penitentie. Primus / scilicet per voluntariam susceptionem talis sacramenti sine attritione. Secundus pervoluntariam attritionem cum sacramento. sed alia opinio videtur probabilior. puta quod requiritur detestatio cum sacramento. & illam tenent omnes doc. praeter Scotum. ita quod quamuis aliquis intem dat suscipare sacramentum penitentie ad intentionem ecclesie sine attritione non videtur sufficiens.

¶ AD ARG VNENT A. Pro secundo argumento doct. cum arguitur auctoritate Augustini de resuscitatione lasari. nullus potest confite ri: nisi suscitatus. ergo non potest bene confite ri / nisi prius fuerit suscitatus per gratiam.

¶ Pro solutione duplex est consessio / & etiam duplex suscitatio. quedam confessio laudum: per quam laudatur deus. Alia est confessio fraudum / perquam homo confitetur suam fraudem id est suum peccatum: & se accusat. Similiter duplex est suscitatio: quedam perfecta: qua fit per gratiam. quedam imperfecta: quam non est proprie suscitatio: sed magis ad suscitationem dispositio & vocatur suscitatio imperfecta & impropria. Vltra notandum: quod confessio laudum nunquam est deo accepta nisi fiat ab illo qui non habet peccatum. Sed confessio fraudis quamuis non sit facta in cha¬ ritate. est tam en a deo accepta tanqua dispositio quam deus necessario requirit: vt tali modo remittat peccatum. Ideo ad argumentum nullus potest confiteri nisi sit suscitatus / distingo. aut suscitatione perfecta / & sic nego. aut imperfecta / & sic concedo.

¶ Item cum arguitur super illo verbo. Tibi dabo claues / dicit Hieronymus quod sacerdotes non absoluunt. Dico quod non absoluunt auctoritatiue: sed solus deus. sed bene ministeria liter / vel non absoluunt id est potest esse absolutio absque ministerio sacerdotis / puta per contritionem. ita quod non necessario requiritur absolutio sacerdotis / & cum infertur. ergo sacerdotes nunquam absoluunt / negatur consequentia.

¶ Resolutio ergo est / quod per sacramentum penitentie remittitur peccatum tanquam per dispositionem preuiam / ita quod illa dispositione posita & ea seclusa quocunque altero quod iam est positum remanente non remitteretur. & sic illud sacramentum est dispositio per quam remittitur & infunditur gratia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4