Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum cuilibet peccato mortali actuali correspondeat satisfactio propria

¶ Distinctionis. XV. Questio Prima.

VISUM EST IN PREcedenti distinctione depenitentia / tam virtute quam sacramento / & de vtra que quomodo sit aut necellsaria / aut sufficiens ad delendum peccatum.

¶ Consequenter in hac distinctione in qua agitur de satisfactione mouetur primo questio desatisfactione. postea mouentur tres de restitutione. quia magister inquirit an homo possit satisfacere de vno & non de alio: Et quia satisfactio aliquando capitur / vt se extendit ad restitutionem: ideo communiter in hac distinctione tractatur de satisfac. proprie & large sumpta.

¶ Queritur ergo primo. Vtrum cuilibet peccato mortali actuali correspondeat satisfactio propria.

Arguitur quod non. quia si vni peccato corresponderet vna pena / & alia alteri / sequitur quod aliquis posset satisfacere de vno & non de altero. Patet consequentia: quia irretitus duobus peccatis posset sufferre penam vni correspondentem & non alteri. & tunc satisfaceret provno & non pro altero. sed quod hoc sit falsum. Patet: quia si satisfacit de vno iam est amicus deo. & cum remanet in alio / est deo inimicus. ergo esset amicus deo / & inimicus quod implicat.

¶ In oppositum arguitur vnumquodque peccatum habet certam deordinationem. ergo etiam per certam penam habet reordinari. & sic distincta peccata specie per distinctas penas specie debent reordinari.

¶ Pro solutione dicit doctor / quod satisfactio aliquando capitur specialiter & aliquando generaliter. & in primo articulo determinat de satisfactione generaliter capta. In secundo vero de satisfactione specialiter capta. Vnde satisfactio generali ter se extendit ad opus penale per quod remittitur peccatum quantum ad culpam & etiam ad opus penale per quod remittitur post remissionem culpe illa pena que adhuc restat soluenda: ideo satisfactio generaliter capta se extendit ad duo: scilicet ad opus per quod fit remissio peccati. & sic contritio / confessio / & absolutio vocantur satisfactio. Secundo modo ad penam que restat soluenda post remissionem culpe. & illud opus vocatur satisfactio proprie dicta.

¶ De satisfactione generaliter capta videnda sunt quinque. Primo quid est satisfactio: Secundo an aliquis possit satisfacere pro peccato. Tertio per quod opus debet fieri satisfactio. & exhoc videbitur solutio questionis. Quinto videbitur de difficultate tacta in argumento / an aliquis possit satisfacere de vno & non de alio.

¶ Quantum ad primum articulum vbi tanguntur illa quinque est minor difficultas. Quo ad primum dicitur primo / quod satisfactio est redditio voluntaria equiualentis alicuius alias in debiti. Vnde satisfactio importat vnum respectum ad aliquod praeteritum. ita quod satisfactio est redditio voluntaria pro aliquo praeterito.

¶ Dicitur voluntaria: quia si esset inuoluntaria non esset satisfactio / sed satispassio: vt dannati propeccatis sufferunt penas alias indebitas. sed ille pene sunt inuoluntarie. ideo non possunt dici satisfactio: sed satispassio. Nam patiuntur satis pro peccatis: sed non satisfaciunt. quia non voluntarie sufferunt. Dicitur alicuius equiualentis propter duo. Quia si reddatur solum inequiualens / iam non satis redditur & sic non potest dici satisfactio. Sacum do: satisfactio est actus iusticie & iusticia consistit in quadam equalitate. ergo oportet quod sit redditio alicuius equiualentis. Tertio / dicitur alias indebiti: ita quod nisi esset propter illud opus precedens per respectum ad illud opus precedens non diceretur satisfactio. Ratio talis est. Nam si istud opus esset alias debitum quam propter illud opus precedens non esset satisfactio pro illo precedenti: sed proaltero ratione cuius erat prius debitum: ideo non esset satisfactio pro tali opere: sed proaltero. Satisfactio ergo large sumpta est redditio voluntaria: quod dicitur ad excludendum satispassionem id est passionem pene inuoluntarie alicuius equiualentis: quia hoc denotat illa ditio satis: quia cum satisfactio sit quedam iusticia: oportet quod consistat inequiualenti. & dicitur alias indebiti: propter respectum ad opus precedens ratione cuius est debitum. Veruntamen circa illam particulam equiualentis supponendum est quod multipliciter aliqua dicuntur equiualere. Vno modo secundum valorem naturalem consequentem passionem rei. & isto modo capiendo implicat contradictionem quod aliqua differentia specie sint equalis valoris: quia implicat contradictionem quod sint eiusdem speciei. Ex quo sequitur / quod omne aurum & omne frumentum mundi: non sunt equalis valoris cum vna musca vel sorice: quia omne viuens est prestantius non viuente. Aliomodo aliqua dicuntur equiualere ad inuicem per respectum ad vsum & commodum humanum & ad subleuandam indigentiam humanam vt sit Sortes qui caret frumento & abundat vino. quamuis vnum istorum plus valeat altero secundum valorem naturalem: tamen inter illa duo potest reperiri equalitas quoad vsum & commodum humanum. vt ille qui indiget vino & abundat frumento tantum succurrit indigentie alterius & sue dando alteri frumentum pro vino. Similiter tantum mihi succurritur per pecuniam mihi concessam quantum per frumentum &c. Ideo est equa litas quo ad vsum & commodum humanum. Alio modo capitur equiualens secudum iudicium strictum iusticie distributiue in premiis vel in penis distribuendis: ita videlicet quod sit equalitas pene ad culpam & premii ad meritum. hoc est quod patiatur tantam penam quntum meruit per culpam. & tanto premio afficiatur quantum meruit affici. & isto modo potest esse dupliciter. Vnomodo quod sit equa litas pene ad culpam: ita quod non possit inferri maior: nec posset licite maius premium dari. aut quod sit equalitas in acceptatione illius in ordine ad quem debet istud premium vel pena reddi. vt Sortes peccauit / debet puniri in ordine ad illum quem offendit & simili peccato plus offenditur princeps quam simplex laicus. si ergo offensus acceptet penam hanc tanquam sufficientem ad demeritum Sortis (qumuis possit iuste sorti infigere maiorem) dicitur esse equalitas in acceptatione illius qui est offensus. quamuis ergo omne peccatum sit dei offensiuum cuiuslibet peccati satissactio debet fieri in ordine ad deum offensum: & equalitas pene in ordine ad culpam secundum acceptationem diuinam. Diffinitio ergo sic intelligitur / satisfactio est redditio voluntaria equiualentis secundum acceptationem diuinam / & non equiualentis ex natura rei / neque equiualentis quantum ad vsum humanum. Nam inter culpam & quancunque satisfactionem non est equalitas saltem secundomodo. quia nulla culpa de per se venit in commodum humanum: immo est homini maximo incommodo. Neque etiam satisfactio est redditio equiualentis. ita quod non possit maius infligi: sed equiualentis quantum ad acceptationem diuinam: & potest dari exemplum familia re / si Sorti debeo centum scuta: & habeo ent aliquid quod valet tantummodo nonaginta: sed Sortes acceptat illud pro illis centum. tunc sum liberatus a debito. & reddo equiualens non ex natura rei neque ex vtilitate: sed in acceptatione creditoris. & sic satisfaciendo de peccatis reddimus deo equiualens secundum acceptationem. & satiffactio istomodo non solum respicit culpam immo omnia commertia humana & beniuolentias. vt Sortes cui benefecit Plato ratione beniuolentie obligatur Patoni: ita quod alias non esset obligatus: tunc redditio talis beniuolentie dicitur satisfactio. Similiter Sortes vendidit Platoni aliquid / solutio illius vocatur istomodo satisfactio / & sic de aliis contractibus humanis sicut redditio depositi solutio praecii &c. vocantur satisfactio.

¶ DE SEC VNDO dicitur. Iam videndum est an homo possit satisfaceredeo pro peccato:

¶ Ponitur opinio Anselmi quod homo non potest deo satisfacere pro peccato. Et mouetur duplici ratione. Prima / homo non potest reddere deo equiualens: ideo non potest satisfacere. patet consequentia ex diffinitione satisfactionis. sed antecedens patet / homo peccando infinite deum offendit / quia quodlibet peccatum est infinite malum. quia est tantum malum quantum illud quod offenditur est bonum: sed offensus est infinitus: & homo non potest reddere nisi finitum bonum. ergo non potest reddere equalens. Secunda ratio est propter hanc particulam alias indebiti. Nam quicquid facit homo est debitor illius ratione creationis / conseruationis / gubernationis &c. & requiritur quod sit redditio alicuius quod sit alias indebitum / ergo homo non potest satisfacere propeccato preterito. Vltra dicit Anselmus quod homo per opus suum iuncto merito passionis Christi bene satisfacit. Dicit ergo duo Anselmus. Primum / quod homo non potest ex se satisfacere / ita quod opus solum hominis non potest esse equiualens & alias indebitum. Secundum dictum / homo iuncta passione Christi ( que erat alias indebita) satisfacere potest.

¶ Doctor multun apparenter impugnat opinionem Anselmi / & arguitur sic. Quando dicit Anselmus quod homo non potest per opus proprium: sed iuncta pas¬ sione Christi satisfacere. vel intelligit de potentia dei absoluta / aut ordinata. Sin de absoluta hoc videtur falsum. quia contingens fuit in preterito quod Christus incarnaretur & pateretur. & quamuis non fuisset passus / poterat deus de potentia absoluta certum remedium ordinare puta aliquod sacramentum: vel aliquam detestationem ad remissionem peccati. ergo tunc homo potuisset satisfacereabsque merito passionis Christi.

¶ Item dicit Augustinus quod fuit alius modus possibilis nostre redemptionis.

¶ Dices fateor quod fuit possibile Christum non pati: sed illud opus non fuisset satisfactio. cum fuisset ex mera liberalitate & acceptione & gratia dei. vt sihabeo aliquid alienum: & ille cuius est donomihi dat non obligor ei amplius & sum absolutus ab illo debito non ex satisfactione sed ex mera & gratuita donatione. ita si christus non passus fuisset: tunc fuisset remissio mere libera peccati sine satisfactione.

¶ Contra / dif formitas peccati seu malicia non est nisi carem tia rectitudinis debite in esse actui. ergo potest in esse actui tanta rectitudo quanta est difformitas. quia difformitas non est maior quem fuisset rectitudo: & similis rectitudo potest esse actui sequenti. ergo homo potest exhibere deo tam bonum actum quam malus fuit actus per quem offendit. Offensa autem / vel difformitas est carentia rectitudinis debite in esse: si sit debite. ergo est possibile quod insit actui& si sit possibile quod insit actui / ergo est possibile quod tanta rectitudo insit alteri actui: & est possibile quod hon non obligetur ad illum actum: sed quod exhibeat illum actum mere libere. Igitur potest hon exhibere actum tam bonum quam malum fuit peccatum. Non facio difficultatem sicut dicit doctor / quod sicut peccatum est infinite malum obiectiue: quin deo possit offerriactus tam bonus quam malus fuit actus: sed vtrum de necessitate iustieie per oblationem talis actus deus remittat offensam hoc non oportet. Certum est quod per omnepeccatum homo incurrit reatum. id est obligationem: & non incurrit obligationem ad actum eque bonum sicut actus est malus: sed incur¬ rit obligationem ad penam eternam: ergo cum ratione talis offense non incurrat obligationem ad actum eque bonum sed ad penam eternam / ergo secundum rigorosam iusticiam satisfactio non est redditio actus eque boni: sed secundum acceptationem dei / & hoc nititur deducere Durandus in id est quo. huius distinctionis quod offendens deum per nullum actum satisfacit secundum rigorosam iusticiam: sed solum secundum acceptio nem diuinam etiam iuncta passione Christi( dicit Durandus) que non fuit de condigno / sed de congruo. Ratio Durandi est. Non minus obligatur homo ratione peccati quam obligetur ratione beneficiorum: sed homo non potest satisfacere debene ficiis: quia non possumus deo & parentibus reddere equiualens. Secundum ergo rigorosam iusticiam si non possum satisfacere deo pro beneficio / ergo neque pro peocato: sed quod talis actus sit satisfactorius propeccato est ex mera libertate diuina. Ratio est: quia per peccatum non incurritur obligatio ad actum eque bonum sed ad penam eternam. Ideo si deus acceptet illum actum loco pene ad quam obligatur satisfacit per illum actum. Hoc patet in humanis si ratione homicidii facio quodcumque bonum non sum deobligatus a iusticia quodcunque bonum exhibeam. lta etiam dicendum de peccatore. in diffinitione ergo satisfactionis debet intelligi equalens secundum acceptionem diuinam.

¶ Quantum ad secundum punctum seclusa incarnatione filii / Deus de potentia sua absoluta potuisset ordinare aliquod remedium contra mortale puta contritionem. Secundo / illa contritio potuisset esse alias indebita: quia quamuis deus potuerit obligare hominem ad omnia opera que faciet: solum tamen obligauit ad decalogum & relinquit cetera in sua potestate. ergo ille actus contritionis fuisset indebitus sicut numquam aliquis te netur conteri nisi pro peccato: ideo contritio potest esse alias indebita. Bene verum est de lege posita quod nullus actus est satisfactorius situt nullus est meritorius nisi in vir¬ tute & merito passionis Christi / quia deus statuit quod non acceptaret actum hominis nisiin virtute alicuis quod sit magis gratum quam peccatum Ade fuerit displicens: ideo de facto num quam aliquid acceptat pro peccato nisi ex merito passionis christi / & hoc est certum & de fide.

¶ DE TERTTO DCo. o VER EEatur supra vtrum quis possit satisfacere de vno non satisfaciendo pro altero / & dictum est quod satisfactio dupliciter capitur. Vnomodo large. Aliomodo stricte.

¶ De acceptio ne large capta iam expedita duo sunt. primum quod satis factio est redditio alicuius equiualentis alias indebiti / & hoc loquendo desatisfactione secundum strictam iusticiam. quia deus potest aliquando acceptare actum alias debitum in recompensam peccati preteriti sicut acceptat elemosvnam / sed non esset satisfactio secundum strictam iusticiam quia stricte capiendo / est redditio voluntaria equiualentis alias indebiti puta quod non esset debitum seclusa illa causa.

¶ Et proisto primo articulo restant tria videnda. Primum que sunt operationes per quas fit satisfactio. Secundum vtrum vnicuique culpecorrespnndeat propria satisfactio. Tertio vtrum possit fieri satisfactio de vno & non de alio. Guaetum ad primum horum trium dico quod regulariter opera satisfactoria sunt opera penalia. Secundum dictum / hoc non obstante potest esse opus non penale: sed delectabile satisfactorium. Tertium dictum sicut culpa non dicitur reordinari per quod cunque maius bonum sed solum per penam ideo regulariter non satisfit pro culpa nisiper opus penale. & ista tria dicta coincidunt in duo primum & vltimum quasi equiualent. Dicit ergo quod quamuis deus posset acceptare aliquod opus non penale in recomsam pene debite pro peccato preterito hoc tamen non fit regulariter. Primum patet / sicut visum fuit supra in precedenti questione. lntensus amor dei in illo qua rapitur ad martirium quuis non cogitet nec tristetur de peccatis talis amor est sufficiens ad remissionem peccati. ergo talis amor intensus est satisfactorius pro pec¬ cato preterito. Et capitur satisfactio pro satisfactione culpe & pene. Habemus ergo duo. Primum aliquando opus non penale est fatisfactorium / vt patet de intenso amore dei. Secundum. satisfactio non fit regulariter per opera non penalia: sed regulariter per opera penalia sola: Patet: culpa non reordinatur regulariter per actum eque bonum velmelius quam fuerit culpa mala / sed per penam assumptam in vindictam culpe: ergo regulariter non fit satisfactio nisi per opera penalia. Et hoc dicit Augustinus. Sunt quidam fructus digni virtutum quia sunt operationes virtuose: sed non sufficiunt peniten tibus. Et subdit dolore & gemitibus mortuus suple per peccatum impetrat vitam id est gratiam que est vita anime. Ex hoc apparet manifeste quod opera penalia solum sunt satisfactoria.

¶ Vltra dicit doctor quod onenia ista penalia opera reducuntur vel ad actum quoeleuatur mens: puta actum interiorem displicentie vel tristiciam. Et ad actum exteriorem confitendi vel passionem sequentem ex illo actu. Et ad actum quo maceratur caro: quod reducitur ad ieiunium. Vel ad actum quo eleuatur mens: qui reducitur ad orationem / vel ad actum quo quis priuat se parte suorum bonorum scilicet elemosvna. regulariter & resolutorie fit satifactio solum per opera penalia que reducuntur ad illa quinque nuncnunc enumerata.

¶ Dices / Satisfactio non est nisi redditio honoris sed maiorhonor redditur deo: & magis honoratur per dilectionem sui quam per alia opera penalia. ergo erit maior satisfactio per dilectionem dei quam per opera penalia.

¶ Quantum ad hoc dicit Bonauentura quod multipliciter sumus deo debitores: scilicet ratione beneficii suscepti. Aliquando ratione precepti. Aliquando ratione dominii / Aliquando ratione culpe qua offendimus ipsum deum.

¶ Q tum ad primum debitum quod prouenit ex beneficio / soluitur per gratiarum actiones. Et debitum precepti per obedientiam. Et debitum proueniens ratione dominii per latriam. Sed debitum proueniens ratione of¬ fense nunquam soluitur nisi per penam: sicut offensa commissa in principem: vel proximum tale debitum non soluitur nisi per penam. Similiter etiam dicendum de dei offensa.

¶ E HoC PA TET DE o VARTO Vtrum cuilibet peccato sit propria satisfactio. Dupliciter hoc potest intelligi. Vno modo quod cuilibet peccato / siue alicui pecato sit vna satisfactio: & non sit alterius peccati satisfactio. Secundo modo quod sit cuilibet peccato propria vna satisfactio: sic quod nulla altera sit illius peccati satisfactoria. Secundo potest intelligi in vtroque sensu vel in numero vel in spem. Tunc dico quod falsum est quod cuilibet peccato sit vna satisfactio propria: ita quod illa aut in numero aut in specie non sit alterius peccati satisfactoria: hoc est / diuersorum peccatorum potest esse eadem satisfactio in sprecie / et diuerso/ rum peccatorum potest esse eadem satisfactio in numero. Item dupliciter intelligitur quod pena aliqua sit huius peccati satiffactoria. Vno modo plene id est quod sit sufficiens ad remittendum culpam & omnem penanm illi cul pe debitam. Alio modo semiplene hoc est / vel quando non sufficit ad remittem dum totam penam sicut regulariter fit in contritione / vel non est sufficiens ad remittendum culpam: sed penam vt ieiunium / oratio & et. si non esset culpa remissa non sufficerent. Hoc supposito. dico quod stat quod diuersorum peccatorum sit eadem satisfactio tan in specie quam in numero plena & semiplena. Patet primo quod eadem specie. Nam istius peccati puta a / contritio est satisfactoria. Et ista contritio est satisfactoria peccati be / & contritiones sunt eiusdem speciei: saltem si obiecta sint eiusdem speciei. Nam sanctus Thomas diceret quod omnes contriones sunt eiusdem speciei / quamuis peccata differant specie: quia omnes contritiones feruntur super peccata etiam differentia specie secundum eandem rationem formalem / puta inquantum sunt dei offensiua. Secundum vero aliquos doctores non omnes contritiones sunt eiusdem speciei. Nam bene sequitur: ista obiecta differunt specie: ergo actus eorum differunt specie: sed non econtra. Similiter quod eadem satisfactio numero sit diuersorum peccatorum. Patet: Nam stat quod Sortes habens tria peccata eodem actu numero detestetur illa / talis idem actus numero potest ferri super diuersa obiecta confuse: & super diuersa peccata: quo facto talis actus erit satisfactorius multorum: & stat quod sit plena / & stat quod sit semiplena satisfactio. Nam vt sit plena oportet quod sit multum intensus / ita quod in illo actusint due partes graduales id est duo gradus / quorum vnus seorsum esset sufficiens ad remissionem totalis pene debite vni culpe: & alter sufficens ad remissionem totalis pene debite alteri culpe. Ideo quantum ad omnempenam & culpam est satisfactio. stat ergo quod diuersorum peccatorum sit eadem satisfactio numero & specie.

¶ Quantum ad hoc. Dico quod omnis gradus qui sufficit ad remissionem culpe: sufficit ad remissionem quaruncunque culparum simul iunctrarum. sed vult dicere doctor quod ad hoc quod actus interior sit sufficiens ad remittendum omnem culpam oportet quod sit intensior quam ad remittendum solum vnam culpam & penam. Vltra dicit doctor stat quod eiusdem peccati sint diuerse satisfacttiones differentes specie. Patet sic: Sit Sortes habens vnum peccatum: vna contritio potest esse tanta / quod erit satisfactio plena huius culpe: ita quod remittetur culpa & soluetur omne debitum pene illius culpe. Item stat quod sit aliqua contritio / que non sit sufficiens ad remittendum omnem penam: sed bene culpam. & residuum supplebitur peropearapenalia. Tunc arguitur sic. llla prima contritio plena / & aggregatum ex secunda contritione semiplena: & aggregatum ex opperibus penalibus supplenubus eius defectum: differunt specie ad inuicem. & sunt ambe satisfactorie eiusdem peccati vel petesse. ergo eiusdem peccati sunt diuerse satisfactiones differentes specie. Quod differant specie notum est: quia habent diuersa obiecta.

¶ DE o VNN To AR TC VO. In hoc articulo est tota difficultas. Vtrum possit quis satisfacere pro vno peccato non satis¬ faciendo pro altero? Hec questio dupliciter intelligitur. Vno modo / vtrum morta li iam dimisso quo ad culpam: possit quis satisfacere de pena soluendo pro vno & non pro alio: Et de hoc videbitur in primo articulo principali. Secundo modo vtrum possit satisfacere pro vno mortali plene / puta quantum ad cul pam & penam non satisfaciendo proaltero.

¶ Aliqui dixerunt quod sic / quos magister sententiarium impugnat. et motiuum eorum erat. Quando aliquis habet duo debita: potest satisfacere pro vno & non proaltero. ergo quamuis sortes incurrerit duo debita ratione duarum culparum precedentium potest pro vno satisfacere licet non proalio satisfaciat. sicut quis duabus excomnicationibus ligatus potest ab vna absolui: & non ab alia. tamen hoc non obstante dicunt omnes doctores oppositum / puta quod non potest quis satisfacere secundo modo. puta quo ad culpam de vno sine alio. Hoc est non potest alicui vnum mortale remitti sine alio / & hoc de potentia dei ordinata. Ratio talis est / Non potest alicui remitti mortale: nisi per infusionem gratie. Ratio est. dicit sanctus Thomas: Deus non remittit debitum mortale / hoc est quod incurrimus ex peccato per solutionem debiti secundum equiualentiam rei ad rem: sed solum quantum ad acceptationem. ergo non dimittit peccatum nisi per opus quod acceptat pro offensa: sed deus nunquam acceptat opus nisi sit in gratia. Respexit ene ad Abel & ad mumera eius. prius ergo prioritate nature deus acceptat personam quam operationem eius. ergo non potest esse opus perquod remittatur vnum peccatum quin per illud remittatur aliud. Et hoc dicit Augustinus. Deus est inimicus omni criminoso sed criminosus est peccator / proptera quedam infidelitatis species est adeo dimidiam sperare veniam. ergo existenti in duobus mortalibus non potest vnum remitti quin aliud remittatur.

¶ Quantum ad hoc sunt due difficultates communes.

¶ Prima / sortes habens plura peccata / indagine facta stat quod alicuius eorum non recordetur: & detestetur omnia quorum habet memoriam remittuntur illa: & non illud cuius non recordatur. quia non habet contritionem de illo.

¶ Secunda difficultas: Sorti occurrunt sua peccata successiue: & quam primum occurrit vnum detestatur illud / quia offensiuum dei antequam occurrat aliud illa detestatio primi peccati occurrentis est meritum de congruo / sufficiens ad remissionem illius primi peccati occurrentis / ergo illud remittitur. & illa detestatio non est sufficiens ad remissionem aliorum / quia non occurrunt. ergo sorti remittitur primum occurrens antequam remittatur aliud secundo occurrens. Et quando occurrit secundum illud detestatur: & videtur quod remittitur per illam secundam detestationem & per illam non remittitur peccatum primo occurrens quia per illam secundam detestationem non detestatur primum occurrens: ergo illa sola de congruo est sufficiens ad remittendum peccatum primo occurrens: ergo vnum prius remittitur quam aliud.

¶ Quantum ad primam difficultatem. Dico (vt dictum est prius) quod illa sufficiens indago est sufficiens ad remittendum peccata: dato etiam quod nullorum recordaretur & non posset recordari.

¶ Quantum ad secundam est duplex modus respondendi. Quidam dicunt quod prima detestatio que est dispositio de congruo ad remittendum peccatum primo occurrens / reseruatur a deo quousque impedimentum sit depositum. & impedimentum est: quia non detestatur aliqua adhuc cum non occurrant. ideo ratione talis obiect i(quia perseuerat reatus secundi peccati) non remittitur primum quod prius occurrit: sed talis actus detestationis quatum ad sufficientiam reseruatur in acceptatione diuina quousque detestetur secundum peccatum: & quamuis non amplius tunc detestetur primum: verumtamen quia detestatio praefuit superueniente secunda detestatione / deus remittit vtrumque.

¶ Aliter diceret Occam & mihi apparet melius: quod Sortes qui detestatur primum occurrens / vel detestatur subtali ratione: puta quia dei offensiuum. Tunc in prima illa detestatione remittitur omne pec¬ catum quod non detestatur etiam actualiter. Et ratio mea est ista: quia detestatio virtualis continet detestationem cuiuscunque alterius peccati. Ratio est / quia detestatione posita cum cognitione cuiuscumque mortalis necessario necessitate nature (vt dicit Occam in tertio) sequitur detestatio illius. vt si sortes velit aliquam operationem exercere precise sub ista ratione: quia precepta est: non stat quod cognoscat aliquam aliam operationem esse preceptam quin velit exercere illam. Nam bene sequitur: vult exercere hoc quia preceptum: ergo vult exercere omne quod est preceptum. Similiter bene sequitur detestatur peccatum hoc: quia dei offensiuum. ergo detestatur omne illud quod cognoscit dei offensiuum. ergo quam cito occurrit primum peccatum Sorti: & detestatur illud sub ratione quia dei offensiuum: talis detestatio licet sit particularis virtualiter includit detestationem cuiuscumque quod est dei offensiuum eo quod superueniente cognitione cuiuscumquee mortalis ex illa cognitione & actu remanente necessario sequitur detestatio. ideo talis detestatio est sufficiens. & ista via videtur probabilior. & sic de primo articulo scilicet desatisfactione in prima acceptione.

¶ DE SECVNDO PRINCIPALI. VIsum est in primo articulo de satisfactione large capta quid sit: & per que opera fit satisfactio primo modo. & vtrum sit cuilibet peccato propria: & an possit quis de vno& non de alio satisfacere? Consequenter declaratur quid sit satisfactio stricte capta. Et quattuor sunt declaranda conformiter ad quattuor declarata in primo articulo. Primo. quod sit satisfactio. Secundo. per que opera fiat satisfactio. Tertio. vtrum vnicuique peccato sit propria satisfactio. Quarto. vtrum satisfactio vnius peccati sit separabilis a satisfactione alterius:

¶ Dico primo: quod satisfactio stricte capta est operatio exterior / laboriosa / siue penalis / quod idem est libere assumpta ad vindicandum peccatum / & ad diuinam offensam placandam. Vel passio ex illa operatione resultans. & hic loquimur de satisfactione vt totaliter distinguitur acontritione & confessione. ideo ponitur operatio exterior ad differentiam interioris / que non est satisfactio stricte / sed large capta. Dicitur penalis: quia operationes exteriores delectabiles non habent rationem satisfactionis vt operatio ludi(qamuis fiat secundum eutrapeliam virtutem) non habet rationem satissfactionis. Dicitur voluntarie assumpta: quia inuoluntaria dicitur satispassio. Dicitur ad vindicandum peccatum: & ad prolacandum deum. Ex his infert doctor / quod si sumatur opus exterius / vel passio sequens vt distinguitur contra actum interiorem vel passionem interiorem mentis Et contra operationem oris: puta contra loquellam & passionem concomitantem / puta verecundiam: non consistit satisfactio nisi in illis tribus operibus difficilibus: scilicet ieiunio / oratione / & elemosyna. & hoc loquendo de satis factione proprie dicta sumendo ergo satisfactionem & consequenter opus exterius / vt distinguitur contra contritionem & passionem inde sequentem: scilicet tristiciam: & contra confessionem & verecundiam inde sequentem: solum triplex estsatisfactio. scilicet ieiunium / oratio / & ele mosina. Et non capitur hic ieiunium prout est semel in die comedere / & pro abstinem tia a certis cibis: sed capitur pro omni maceratione carnis / siue fiat per abstinentiam a cibis / vel per susceptionem discipline / vel per egritudines: &c. omnia illa vocantur ieiunium in proposito. Similiter elemosyna sumitur pro omni operatione pietatis erga proximum: siue talis exhibitio sit spiritualis / siue corporalis / vt dicit Bonauentura. &c. Quantum ad aliud: vtrum cuilibet peccato respondeat propria satisfactio?

¶ Dico quod cuilibet peccato in genere / de congruo respoeodet propria satisfactio: sed non oportet quod cuilibet peccato particulari correspondeat propria satisfactio. Tria enim sunt peccata genere distincta: scilicet peccatum carnis / peccatu concupiscentie oculoum / siue auaricie / & superbia vite: nam contra peccatum car¬ nis de congruo satisfactio competens / est ieiunium. quia satisfacere est causas peccatoris excidere. Et sic congruum est ieiunium contra illud peccatum. Similiter pro peccato auariciecongruum est per elemosvnam satisfacere. Nam qui rapuit vel furatusest: conueniens est vt per oppositum satisfaciat. Contra superbiam satisfacimus per orationem Ideo congruum est quod vnicuique peccato in genere correspondeat sua propria satisfactio in genere.

¶ Sed hoc non est necessarium in particulari. Patet / nam possibile est quod quin peccauit peccato carnis satisfaciat & non perieiunium: quia talis non potest ieiunare: vt puta ille qui labore manuum suarum vitam agit: qui cum ieiunio non posset viuere ne que laborare in tali casu particulari non est necesse ei imponere ieiunium pro peccato luxurie. Similiter qui furatus est / & nichilhabet: non est necesse ei imponere elemosynam pro satisfactione. Similiter si diues peccauit peccato luxurie / & non potest ieiuna re: non debet ei imponi ieiunium / sed potius largitio elemosvyne. Ideo non est necesse / quod pro peccato auaricie semper imponatur elemosina: & pro luxuria ieiunium / immo aliquando e diuerso potest fieri.

¶ Notandum preterea quod est altercatio inter sanctum Thomam & Scotum / circa hanc materiam. nam si sit aliquis qui confitetur sua peccata & ostendit se contritum / & asserit: quamuis sit potens vel ad ieiunandum / vel ad largitionem elemosyne: tamen non vult suscipere penitentiam a sacerdote / sed vult manere in misericordia domini / & expectare misericordiam dei. Dicit doctor quod tenetur sacerdos eum absoluere nec potest eum obligare ad penitentiam acceptandam. Nam obligatio penitentie est ex acceptatione accipientis illam. tamem ipse sacerdos tenetur declarare ei illam. puta quod talis penitentia esset congrua pro tali peccato: sed non potest iprsm arctare vt illam suscipiat.

¶ Dicit sanctus Thomas oppositum & est apparentia pro ipso. Nam ( vt exponit magister sententiarum illud dictum: quodcunque ligaueris &c non est intelligendum: quodcunque ligaueris ligamine peccati: quia sacerdos non potest me ligare ligamine peccati: quia nullus potest me facere peccare sine actu & voluntate mea: sed est intelligendum quodcumque solueritis: supple a peccato / erit solutum & in celis: & hoc claue non errante. Etquiod cumque ligaueritis supple obligatione ad penam erit obligatum & in celis. ita quod deus reputat illum obligatum. & ita exponit magister. Ideo dicit quod potestas clauis in sacerdo te non solum se extendit vt absoluat a peccato: sed vt liget absolutum a peccato ad aliquam penam temporalem.

¶ Ex quo sequitur secundum hanc opinionem quamuis remittatur / penitens tamen tenetur facere illud quod iniungit sacerdos. & si non acceptat: peccat. vt dicit sanctus Thomas: & vtraque opinio est probabilis.

¶ Circa hanc materiam de satisfactione sunt alique difsicultates. Prima quam tractat Scotus sequenti articulo. vtrum nouum peccatu impediat satisfactionem pro peccato praeterito dimisso? Et consequenter queritur / vtrum preceptum impediat satisfactionem pro peccato? Vtrum per opus precepti possumus satisfacere de peccato: Vel vtrum solum per opus supererrogationis & consilii?

¶ Secunda difficultas / vtrum exercens opus satisfactorium in satisfactione peccati alterius: aliquantulum satisfaciat pro se / vel solum pro illo cui applicat suum opus?

¶ Tertia vtrum idem opus satisfactorium eque penale cum alio / procedens tamen ex meliori volitione sit magis satisfactorium? quia non est difficultas / quin sit magis meritorium: vt sortes & plato ieiunant ex penitentia iniuncta duos dies / tamen plato ex maiori deuotione & volitione feruentiori / an plato plus satisfaciat:

¶ Quarta difficultas / vtrum opus satisfactorium / sit equaliter meritorium quam si non esset satisfactorium: Qtum ad primum / vtrum peccatum impediat satisfactionem peccati dimissi:

¶ Respoteodetur / quod dupliciter hoc potest intelligi. Primo modo an peccatum quod realiter inest impediat quod opus sit satisfactorium: vt sortes ieiunat propter vanam gloriam: illud ieiunium est peccatum. Dico quodillud opruis non est satisfactorium: quia si est peccatum ergo non est adeo acceptum ad aliquam remunerationem / nec temporalem / nec eternam. Deus enim non remunerat peccatum / nec temporaliter nec eternaliter. Alio modo intelligitur / & est presens difficultas: vt sortes est contritus & confessus / remissa sunt ei peccata / & iniunctum est ei ieiunium crastinum: sed antequam ieiunet incidit in nouum peccatum / an satisfaciat ieiunando pro peccato preterito / & manendo in tali peccato nouo commisso / & an tale ieiunium bona intentione factum / cum sit opus bonum morale(licet extra charitatem factum) sit satisfactorium pro aliis peccatis iam remissis?

¶ Antiqui doctores / & ferme omnes( preter Scotum) dicunt / quod illud opus non est satisfactorium. Nam dupliciter Sortes post confessionem ligatur. Primo ligamine precepti postquam acceptauit penam / puta ieiunium / vel orationem &c. tenetur ad illam soluendam. Secundo ligatur ligamine debiti alicuius pene exsoluende in purgatorio / vel in inferno: nisi pro tali pena satisfaciat in hoc mundo. Quando ergo quaeritur: an tale opus sit satisfactorium: potest intelligi / an satisfaciat precepto: Dico quod satisfacit precepto quuis incidat in peccatum antequam ieiunet nec peccat tunc nouo peccato. Sed difficultas est / an satisfaciat pro pena soluenda in altero mundo: nisi satisfaciat in hac vita. Dicunt quod non / si inciderit in mortale. Ratio eorum est: nunquam deus acceptat opus / non acceptata persona. nam respexit deus ad Abel / prius prioritate nature quam ad opera sua: sed sortes est inimicus / & non acceptatus deo / cum sit in peccato: ergo nullo modo acceptat opus eius: & opus non est satisfactorium secundum valorem operis ad penam debitam: sed secundum acceptationem diuinam. ergo sequitur quod non est satisfactio.

¶ Consequen: ter ad hanc opinionem videtur sequi / quod de cedens in peccato nouo / quod pro peccatis prius dimissis de quibus non satisfecit punietur eternaliter in inferno. Patet: stante isto peccato / non potest satisfacere pro primis quantancumque penam assumat. ergo decedens in nouo peccato / pro primis a quibus absolutus est punietur eternaliter. quia numquam remittetur talis pena. ergo eternaliter plus punietur pena maiori quam debeatur isti peccato in quod lapsus est / post alia dimissa. Vltra sequitur quod decedens in mortali & veniali: eternaliter punietur pro veniali. quia numquam potest satisfacere pro veniali. ergo.

¶ Sanctus Thomas videtur sibi contradicere. dicit ene aliud est loqui de sorte / qui decedit in mortali: & debito alicuius pene ratione peccatorum dimissorum. Et aliud est loqui / de illo qui decedit in mortali & veniali. & ratio est / si sortes decedat in mortcli / cum debito pene ratione peccatorum dimissorum / non decedit in culpa illorum mortalium dimissorum: sed quando decedit in mortali & veniali / decedit in culpa venialiu & quia nunquam potest remitti culpa in inferno: perpetuo perdurabit culpa illius venialis. idso perpetuo punietur pro culpa veniali. sed si decedat in mortali / & debito pene: non perdurat culpa illorum mortalium. ideo tandem absoluetur a pena pro illis peccatis quam sunt remissa quantum ad culpam: & est opinio Thome in hoc passu. Dicit quod triplex est forus publicus / scilicet mundus / purgatorium & infernus. Vnde sicut vnum peccatum in foro huius mundi aliquando punitur grauius in isto quam in alio. vt aliquando vnum peccatum grauius: vel leuius punitur parisius quam rothomagi: similiter vnum peccatum leuius punitur in hoc mundo quam in purgatorio. Ratio quare non potest in inferno remitti peccatum veniale: quia tale non remittitur nisi per applicationem sacramenti / vel per bonum motum. sed in inferno non potest applicari sacramentum: neque habetur bonus motus in inferno id est detestatio peccati bene circunstantionata quantum ad illum finem: puta propter deum / ergo illa via non remittitur veniale in inferno. ideo perpetuo durat culpa illius. Et illa opinio est multum probabilis. sed non est sic de decedente in mortalicum debito pene aliorum dimissorum: quia iam non perseuerat culpa. ideo tandem finietur pena.

¶ Contra: in inferno nulla est redemptio. ergo &c.

¶ Dico quod nulla est redemptio id est nihil remittitur in infernoNon enim remittitur illa pena: sed soluitur totaliter & integre. ideo non remittitur: nec etiam culpa. ideo in inferno non est remissio culpe / nec pene: quia totam illam soluit cuius est debitor. & contra hanc opinionem non militat illa auctoritas: quod in inferno nulla est redemptio. Alii dicunt quod recidiuans in mortale qui non plene satisfecit / punietur perpetuo in inferno / pro peccatis dimissis quibus non satisfecit: vt dicit de palude.

¶ Sed tunc difficile est saluare ( secundum hanc opinionem quin peccata dimissa redeant. Dicitur enim quod merita redeunt: sed peccata dimissa nunquam redeunt: quod est concedendum secundum hanc opinionem. Nam transeunte actu peccati / non remanet nisi reatus ad penam eternam secundum doctores. Talis reatus est relatio rationis causatus in anima / a voluntate diuina qua vult eternam penam infligere secundum presentem iusticiam. Tunc arguitur sic / quando Sortes relabitur in peccatum antequam satisfaciat pro peccatis dimissis secundum presentem iusticiam est obliga:us ad penam eternam pro peccatis dimissis. ergo talia peccata de facto redeunt quantum ad culpam id est quantum ad obligationem / immo diceret de palude / quod eque intense punietur in inferno prodimissis / ac sitalia numquam fuissent dimissa. ergo difficile est saluare quin peccata dimissa redeant quantum ad culpam. ideo ista opinio non est apparens multum. Sed est apparentia quod veniale quantum ad culpam / non remittitur in inferno: cum ei non possit sacramentum applicari ibinec possit habere bonum motum vt dictum est.

¶ Qtum ad vtrumque dicit doctor / quod existens in mortali / potest satisfacere de mortali prius remisso: immo dicere oppositum esset multum durum pro peccatoribus inducens illos ad desperationem. Consequenter dicit doctor: quod duplex est satisfactio / scilicet prolacans & reconsilians: & illa nunquam est nisi cum charitate / & est semper meritoria vite eterne denouo & augmenti gratie / & satisfactio pene. Alia est satisfactio non placans: sed libera pene ad quam quis obligatur solummodo nec hanc exigit deus: sed solum illam que est libera pene solutio. Et si inferatur: tali inuito / sufficit deo vt in inferno. ideo non exigit deus quantum ad penam que restat / satisfactionem reconsiliatiuam: sed solum alterum istorum: vel satisfactionem id est pene liberam solutionem / vel satispassionem. Contra / ieiunium vel oratio facta extra charitatem nichil prodest / cum sit opus mortuum: ergo non est satisfactorium. Antecedens patet perapostolum dicentem ad Corinthios. xiii. Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum: charitatem autem non habeam nihil mihi prodest.

¶ Dico quod verum est quantum ad consequutionem felicitatis eterne: sed non sequitur. ergo nihil prodest quantum ad solutionem pene. Iam apostolus intelligit quod nichil prodest: quia non habebit maiorem gloriam ratione talis operis quam prius.

¶ Contra / prodest quantum ad accelerationem glorie. Dico quod sic: sed non quantum ad hoc quod detur maior gloria.

¶ Quaentum ad aliam partem prime difficultatis qua querebatur Vtrum opus quod fit ex precepto: sit satisfactorium:/

¶ Dicit de Palude & bene: quod tale opus sit in precepto dupliciter potest intelligi. Vnomodo simpliciter & absolute vt sanctificare sabbatum / dare elemosvnam existenti in extrema necessitate. Aliomodo quod sit in precepto quantum ad hoc id est quantum ad satisfactionem vt opera iniuncta a sacerdote quam non sunt in praecepto simplcter & absolute: sed solum quantum ad hoc id est quantum ad satisfactionem. & isto modo opera in precepto sunt satisfactoria. Sed difficultas est / vtrum opus quod est in praecepto simpliciter & absolute seclusa etiam iniunctione sacerdotis sint satisfactorium. Dicit depalude. quod non: quamuis sit penale: & facit tres rationes. prima talis est. Sortes qui peccauit / postquam peccatum est remissum quantum ad culpam remanet alicuius pene debitor / cuius non esset debitor ni non i pecasset. ergo non potest satisfacere faciendo precise opera quorum esset prius debitor quis non peccasset. & est apparentia & nullus prima fronte negaret hanc rationem. Si dicas quod satisfacit per opus praecepti / quod esset alias preceptum: sequitur quod potest satisfacere totaliter per opera: quorum esset debitor quamuis non peccasset.

¶ Secunda ratio. siopera precepti essent satisfactoria / sequitur quod si sacerdos iniungeret. xl. dies ieiunii non determinando hos vel illos / quod talis satisfaceret ieiunando quadragesimam: quod nemo diceret.

¶ Tertia ratio est. si Sortes cui incumbit ex precepto simpliciter & absolute (non ex precepto dato ad satisfaciendum) dare ele mosynam in extrema necessitate existenti: sic dando non exercet opus penale. ergo non satisfacit. Quod non exerceat opus penale patet: quia non dat suum / immo dat quod est alterius. ergo. lste due vltime rationes non tantam habent apparentiam sicut prima que videtur bona.

¶ Dico quantum ad hanc difficultatem / quod preceptum datum ad hoc non impedit satis factionem: sed praeceptum smpliciter & absolute id est quod est preceptum / secluso precepto de sa tisfaciendo / non satisfacit.

¶ Habemus ergo de vtra que opinione: videlicet an requiratur quod opus satisfacto:rium fiat in charitate / vel non: quod ferme omnes antiqui dixerunt quod sic. Tamen tenet Scotus oppositum / videlicet quod non requiritur quod fiat in charitate: sed sufficit quod non sit peccatum. nam si fiat propter malum finem / non est satisfactorium etiam apud doctorem. Et cum arguitur quod deus non remunerat neque acceptat opera bona in peccato facta. Dico quod non est inconueniens quod remuneret illa opera condonatione pene temporalis: que restat soluenda.

¶ Qutum ad secundam qua querebatur: vtrum quis possit satisfacere pro altero quemadmodum satisfacit pro se: Et si sic. vtrum satisfaciendo pro altero? Vtrum etiam pro se / vel non: & si non. vtrum opus quo quis satisfacit prose sit ei magis meritorium quam opus quo sa¬ tisfacit pro altero?

¶ Pro solutione sit prima propositio. Potest aliquis satisfacere pro altero etiam viuente. Patet / viuens potest satisfacere pro defuncto in purgatorio: quia satisfacere est opus facere quod acceptetur in rem sssionem / vel diminutionem pene. Iam Sortes viuens satisfacit pro defuncto / alias frustra esset orare pro defunctis: & dicere oppositum est hereticum. ergo etiam viuens potest satisfacere pro viuente / sicut dicit altissiodorensis. Veruntamen cum quis assumit satisfactionem pro altero (vt ipse dicit debet facere discrete. Nam si plus indigeam satisfactione quam sortes / pro quo volo satisfacere indiscrete ago: quia plus teneor mihi quam alteri: sed quando discrete fit potest alter pro altero satisfacere.

¶ Secunda propositio / sisortes exercens opus satisfactorium / omnimmo de referat illud opus & totum valorem in satisfactionem alterius: nullo modo satisfacit pro se. Et ista propositio est Altissiodo rensis & Durandi. Notandum tamen quod si opus satisfactorium fiat in charitate: est duplicis valoris. Nam est valor glorie eterne: & est valor redemptionis pene. Qutum ad valorem glorie / nullus potest illud opus referre in vtilitatem alterius: quia nullus potest alteri mereri gloriam & gratiam: sed bene potest pro altero orare: & propter preces alterius alter excitabitur a deo / vt mereatur per suum actum proprium: sed valorem redemptionis / aut diminutionis pene debite / potest in vtilitatem alterius omnino referre. Tunc dicunt isti doctores / quod si sit aliquis qui omimmode & totaliter referat omnino opus satisfactorium quantum ad valorem redemptionis / aut diminutionis pene in alterum: nullo modo satisfacit pro se. Patet: quando aliquis est danes fructus operis sui / & omnino refert fructum in vtilitatem alterius a se: transfert valorem illius in dominium alterius: sed sic est quod sortes faciens opus satisfactorium est omnimmode danes fructus operis illius quantum ad dominium pene. Et si non transferret / cederet in totalem eius vtilitatem. ergo si transferat totaliter in alium: illi soli (in cuius vt i¬ litatem totaliter transfert) erit vtilis. Ideo relinquitur secunda propositio vera. videlicet si aliquis satisfaciens pro altero / applicet totum valorem / & referat totum valorem & vtilitatem satisfactoriam in solutio nem vel diminutionem pene alterius: si alter sit obnoxius tante pene quantum potest illud opus redimere / est solum satisfactorium alteri: & non facienti. Veruntamen meretur prose premium essentiale: quia omne opus factum ab aliquo existente in charitate / est illimeritorium. Nec potest esse alteri meritorium praemii essentialis id est gratie & glorie. Vnde in dormiente non augetur gratia / neque acquiritur ius ad beatitudinem per opus alterius: sed in dormiente potest esse satisfactio per opus alterius.

¶ Tertia propositio. Ceteris omnibus paribus / sortes satisfaciens pro se: plus meretur pro se: & de premio essentiali: quam si satisfaceret pro alio id est plus meretur habendo relationem qua refert opus suum penale pro se quam habendo relationem huius operis sui ad penam cuius alter est debitor. Patet: quia amor sui conmuniter est magis meritorius quam amor proximi / quia est ex maiori obligatione / & amor proximi quam amor inimici: sed sic est quod ista intentio / qua refero opus in redemptio nem pene proprie procedit ex amore mei. Et quando refero opus pene in proximum: hoc est ex amore proximi. ergo satisfaciendo pro se: quis plus meretur sibi de premio essentiali.

¶ Contra primam & secundam pro positiones arguitur sic. Si ille essent vere. ergo staret aliquem peccasse: qui nunquam esset nec erit punitus: sed hoc est falsum. igitur. q¶ltem apostolus ait: oportet nos presentari ante tribunal Christi / vt vnusquisque recipiat prout gessit prose. ergo nullus potest pro alio satisfacere. Tertio sequitur quod posset aliquis mereri alteri remissionem peccativenialis: sed hoc est falsum. quia nullum peccatum remittitur nisi per sacramentum / vel per bonum motum id est per bonam volitio nem illius qui peccauit. Patet tamen consequentia: sortes qui peccauit solo veniali est obnoxius solum ad penam temporalem. ergo Plato faciendo opus satisfactorium referendo in penam debitam Sorti proveniali: satisfacit aliquantulum. & posset tantum reiterare quod satisfaceret omnino / repetendo tale opus pro tali veniali: ita quod non amplius obligabitur ad penam. & hoc est peccatum veniale remitti. ergo &c.

¶ Quantum ad primum illatum / dico quod consequentia non valet. quia non potest remitti mortale nisi per contritionem: que est quedam pena. & antequam fiat satisfactio / de necessitate requiritur remissio peceati. Vnde contritio est pena: vel saltem in cludit & infert penam. Et postquam peccatum est remissum per illud opus penale quantum ad residuum debite pene: potest remitti per penam in altero / sine pena illius qui peccauit. Quantum ad aliud de apostolo. Dico quod loquitur de extremo iudicio / & deillis qui sunt saluandi & damnandi. ideo non vult dicere apostolus: quod qui peccauit satisfaciat pro peccato dimisso. alias non mereremur existentibus in purgatorio satisfactionem pene quantum ad diminutionem / vel remissionem illius.

¶ Quantum ad tertium est maior difficultas.

¶ Si aliquis potest pro altero satisfacere: id est penam saltem temporalem ad quam obligatus est soluere: ergo alteri poterit mereri remissionem peccati venialis quantum adculpam. Patet sequela. Nam iste quipeccauit venialiter: est solum obligatus ad penam temporalem / per cuius solutionem remittitur ei peccatum. immo apud doctores per satispassionem: sicut in inferno. Sed sortes potest soluere penam debitam veniali pro prlatone: sicut plato pro ipsomet. ergo Sortes potest acquirere platoni remissionem peccati venialis.

¶ Vnde doctor in vigesimaprima distinctione huius quarti inquirit quid sit veniale remitti: & dicit quod peccato veniali siue hic puniendo siue in inferno siue alibi / non debeturnisi pena temporalis nec per se nec per¬ accidens. quia secundum se est talis offensa que secundum se punitur per temporalem penam sufficienter. & ibi questio deo fauente terminabitur.

¶ Tamen pro argumento. Dico negando sequelam. & ad probationem / cum quis soluit penam debitam pro altero / ratione peccati morta lis dimissi: iam alter non est obnoxius. ergo nec in veniali / cum soluitur pena debita veniali / pro illo altero. Dico quod non est simile. quia antequam aliquis posset soluere penam / vel pro se / vel pro alio: oportet quod culpa sit prius remissa quantum ad offensam. Vnde dicit Durandus: quod nunquam aliquis pro veniali: etiam pro seipso potest satisfacere: nisi tale veniale sit remissum quantum ad culpam. Quid autem sit veniale remitti quo ad culpam: postea tractabititur in illa. xxi. distinctione.

¶ &VANT VM amb AuAaM questio nem qua querebatur. Vtrum opera satisfactoria que procedunt ex meliori actu & feruentiori: sint magis satisfactoria. Et hec difficultas raro tractatur.

¶ Pro cuius declaratione nontandum: quod in operibus satisfafacto riis quadruplex genus satisfaciendi inuenitur. Quoddam penitentiale. Quoddam indulgentiale. Quoddam suffragiale. Et quoddam liberale. Et hic dicit Henricus in quolibetis. ¶Liberale: quod liberaliter fit sine quacunque iniunctione. vt ieiunium quod assumitur mere liberaliter pro peccato. Opus penitentiale est: quod est iniunctum asacerdote quod non fit pure liberaliter sed ex iniunctione sacerdotis. Opus indul gentiale est: cui ex concessione prelati annexa est aliqua indulgentia: sicut in diebus statutis dantur indulgentie in domo dei / vel aliis locis: tale opus est satisfactorium de se: quia est penale: sed propter indulgentiam superadditam vocatur opus indulgentiale. Opus vero suffragiale est: quod fit pro altero / & ibi Henricus facit comparationem inter illa. dicens quod ceteris paribus opus pexittalt et vasis nerirgrr an pee¬ le / ratione clauium / & virtute sacramenti. opus vero indulgentiale secundum indulgentiam indulgentie date / stat quod sit magis satisfactorium stat quod minus: sed tota difficultas terminanda capiatur quoduis istorum operum satisfaciendi seorsum in se / sine comparatione ad reliquum / supposito quod a duobus ceteris paribus aliis fiat: ab vno ex actu voluntatis minus bono quam ab alio / quia vnus magis conatur quam alter. Vel propter aliam causam: quia vnus habet circunstantiam bonam: quam non habet alius / quia bonitas vnius actus potest augeri propter multas causas. Notum est quod plus meretur de premio essentiali: qui satisfacit ex melio ri actu & maiori charitate. Sed questio est / an plus satisfaciat: & apparet quod non. Et ratio est. & capio de opere indulgentiali / tenendo quod communiter tenetur quod indulgentie tantum valent quantum sonant / quando sunt pro rationali causa impetrate. opus satisfactorium indulgentiale factum ex meliori actu voluntatis non plus prodest facianti quantum ad satisfactionem quam si faceret tatale opus ex minori intentione. Patet antecedens / quia si plus prodesset isti quantum ad satisfactionem / qui facit cum maiori conatu / & intentione voluntatis quam alteri facienti ex minori actu: sequitur quod indulgentie non tantum valerent quantum sonant / vel quod valerent plusquam sonant: quod est falsum. quia quando est remissio a tota culpa & pena: non possunt valere plusquam sonant.

¶ Alia ratio. lllud opus non dicitur satisfactorium ex vi operis operantis: sed operis operati id est exterioris. Hinc est / quod volens dare elemosynam: equaliter meretur cum alio qui dat actualiter ceteris paribus: sed non satisfacit. Nam non attenditur valor satisfactionis / nisi ex opere operato / id est ex opere exteriori. ergo vbi est equale opus exterius / ita quod in opere exteriori omnia sunt equalia: talia opera sunt eque satisfactoria supposito quod fiant propter bonum finem: ergo quamuis opus in Sorte & in pla¬ tone sit eque penale / comparando ad facen tes / vel ex natura rei: sunt eque satisfactoria. Et hoc credo verum / quamuis ille qui exmaiori intentione & conatu faciat: plus mereatur de premio essentiali: tamen istiduo equaliter satisfaciunt. Quia ( vt dictum est) totus valor satisfactionis prouenit ex parte operis operati / id est exterioris. Ideo satisfactio que ex minus bono actu voluntatis procedit: non minus est satisfactoria. Et non intelligo de omnimoda satisfatione. quia si capiamus satisfactio nem large: vt ille se extendit ad contritionem qua satisfacit ex maiori contritione / siue ex maiori actu voluntatis: plus satisfacit quam ille qui satisfacit ex minori bono actu: sed loquimur solum de satisfactione stricte capta / vt se extendit solum ad ieiunium / orationem & elemosynam. Ideo equaliter satisfaciunt in casupredicto.

¶ Quantum ad illud quod querebatur: vtrum opus satisfactorium sit eque meritorium / ac si non esset satisfactorium: vt Sortes tenetur darelelemosinam / & Plato non tenetur vtercum dat / quod ceteris aliis paribus: an ille qui non est obnoxius tali pene / plus mereatur de beatitudine essentiali quam Sortes:

¶ Dico quod non: & non est magna difficultasi.d immo equaliter meretur de beatitudine eterna. Nam si sortes minus mereatur de beatitudine eterna quam Pato / propter hoc quod meretur remissionem pene: & ille gradus glorie / cum sit eternus a parte post quantuncunque paruus in intententione propter eius perpetuitatem esset preponendus cuicunque remissioni pene temporalis. ergo Sortes consequeretur magnum incommodum / per hoc quod satisfacit pro pena debita. & sic nulli consulendum esset quod satis faceret: sed solum quod faceret pro beatitudine. & indiscrete agerent sacerdotes imponendo alicui penam / quod nemo diceret.

¶ Ideo resolutorie dico / quod ceteris paribus & hoc dicunt omnes doc. quod satisfaciens tantum meretur de premio essentiali vltra satisfa¬ ctionem pene quantum meretur: quamuis non esset obnoxius pene: & non satisfaceret.

¶ Contra: ergo plus meretur ille qui satisfacit quam alter qui non satisfacit. & qui non habet obligationem ad penam. Negatur quod plus mereatur. quia meritum est attenden dum ex parte premii essentialis. Habemus ergo has quinque difficultates terminatas. Prima an sacerdos possit obligare penitentem ad penam su scipiendam? Secunda / vtrum peccatum superueniens impediat satisfationem pro peccatis dimissis? Et vtrum per opus preceptipossimns satisfacere de peccato / vel solum per opera supererogationis? Tertia vtrum exercens opus satisfactorium in satisfactionem peccati alterius / tantum satisfaciat proaltero? Quarta / vtrum opus penale procedens ex meliori volitione &es. sit magis satisfactorium? Quinta & vltima / vtrum opus satisfactorium sit equaliter meritorium / acsi non esset satisfactorium? Ad argumenta doctoris / Primum argumentum soluitur in quinto articulo primi articuli principalis. Quantum ad reconsiliationem / nullus potest de vno mortali satisfacere: quin etiam dealio. sed de solutione pene / potest solui provno & non pro alio. De congruo vni peccato debetur vna pena: puta luxurie ieiunium / sed non de necessitate / & in casu particulari. Item contritio potest esse satisfactio sufficiens quantum ad culpam & omnem penam: sed non regulariter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1