Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

De damnificante alium in bonis corporis et anime an teneatur ad restitutionem ad hoc quod possit vere poenitere

Tertio Quaero.

VISVM est de damnificante aliquem in bonis fortune. quomodo tenetur ad restitutionem. Iam consequenter quaeritur de damnificante alium in bonis corporis & anime an teneatur ad restitutionem ad hoc quod possit vere penitere: & arguitur quod non. Quia restitutio est impossibilis illi / nam quo inducit aliquem ad peccandum non potest restituere illi bona anime que perdidit per peccatum. id est gratiam & virtutes. Item qui abstulit vitam: non potest illam restituere / igitur.

¶ In oppositum arguitur vi. qui. ides. ca. ex merito. deteriores sunt qui vitam bonorum prauis moribus corrumpunt quamqui substantias aliorum prediaque diripiunt. Item Exo. xxii. qui seducit virginem & dormit cum ea dotabit eam & habebit eam in vxorem & cetera. Ergo damnificans alium in bonis corporis & anime tenetur restituere ad hoc quod possit veram penitentiam agere & non solum bona corporis. Immo plus bona anime cum sint prestantiora bonis exterius.

¶ In hac questione que facilis est. Primo inquirit doct. dedam nificante alium in bonis anime. Secundo in de damnificante in bonis corporis. Quantum ad primium non est intentio doct. querere de damnificante alium in bonis naturalibus anime que sunt inseparabilia ad anima. sed est questio de damnificante in bonis accidentalibus quam sunt virtutes / & in talibus damnificare dupliciter potest intelligi. Vno modo aufferendo. Altero modo impediendo ne producantur / puta aliquis vult illa acquirere & alter impedit ne acquirat. & vtroque istorum modorum adhuc dupliciter. vnomo do directe: scilicet directe corrumpendo virtutes quas alius habet. Aliomodo indirecte. idest in dulcendo adactus quibus corrumpuntur virtutes Iam habite aut impediendo virtutes generari. primomodo non non est difficultas / quia nullus potest alium damnificare directe etiam in bonis accidentalibus anime. nam ita subiacent libero arbitrio quod non possunt ab altero ipso inuito corrumpi. sed si corrumpuntur est ex libero consensu alterius / nullus potest attingendo effectiue immediate corrumpere virtutem alterius nec etiam impedire generationem boni actus interioris ex quo generatur virtus Interiores enim actus causant virtutem & non acttus exteriores. Est ergo solum questio de damnificante indirecte. Vnde dicit doct. quod qui damnificat alterum indirecte in bonis anime tenetur ad restitutionem. Et quomodo tenetur ad restitutionem. Dico quod indirecte sicut damnificauit indirecte sicut non possum immediate corrumpere virtutem genitam in aliquo nec possum imediate impedire quin ille eliciat actum interiorem generatiuum virtutis: ita non possum producere immediate virtutem nec actum generatiuum virtutis in eo / sed possum alium indirecte damnificare / consulendo / suadendo / rogando / & breuiter inducendo eum ad peccatum & actus vitiosos quibus virtutes corrumpuntur & vitia generanr. Ideo sicut indirecte damnificaui: ita indirecte satisfactio per illam inductionem aut suasionem adactus contrarios & virtuosos. Ex sequitur quod scandalisans quamuis non faciat ea in tensiue vt alius capiat occasionem peccatitenetur ad restitutionem / tamen non tantum tenetur sicut consulens aut suadens / vltra dicit doctor / si ego non possum suasionibus inducere tenenr procurare apud alios quod suadeant & reducant ad bonum iter salutis / & hoc semper si hoc fieri possit sine reuelatione peccati secreti aut sui / aut alterius. Tertio non solum teneor suadere / sed precibus orare deum / vt illum incitet ad bonos actus mediantibus quibus recuperabit ipsam virtutem. & ista obligatio restituendi est periculosa & maior obligatio ad restitutionem bonorum anime quam fortune aut corporis / cum virtutum bona sint maxima secundum augustinum. plus dannisicat qui in istins damnificat quam in quibuscunque aliis. ideo plus iure tenetur ad restitutio nem.

¶ Iam veniendum ad secundum scilicet de damnificate in bonis corporis. nam aliquis potest alterum in huiusmodi bonis damnificare. & hoc dupliciter. Vno modo inferendo vltimum supplicium. id est mortem. Aliomodo inferendo supplicium non supremum sed citra mortem. & hoc dupliciter / Vno modo citra mortem remediabiliter vt vulnus quod potest sanari. Alio modo citra mortem irremediabiliter. vt est amputatio membri(& hoc dupliciter) vel talis illatio est enormis / & dicitur enormis quando per talem amputationem homo aliquem actum quem prius exercebat amplius exercere non potest / vt amputatio manus vel pedis. vel talis illatio est non enormis puta quia quem cunque actum prius exercebat adhuc exercere potest / vt est amputatio digiti vel partis digiti. hiis suppositis videndum est de dan nificante in bonis corporis primo modo / puta de inferente vltimum supplicium quid fieri potest. dicit doct. quod ratonabiliter posset institui lex talionis quod quilibet homicida occideretur. ita quod in qualibet communitate vel a legislatore & principe illius communitatis vel ab ipsa communitate institui posset talis lex talionis. Immo dicit doctor / si statueretur blasphemum / adulterum ldolatram debere occidi multo iustius quam quod fur suspendatut: sed plus aspiciunt principes & reipublice gubernatores ad commodum temporale quam ad honorem dei. & propter hoc plus puniunt et reprimere volunt peccata in proximum quam in deum. potest ergo in multis communitatibus sta tui lex talionis Imma regulariter in multis est statuta vt homicida moriatur. Dices ergo in illa communitate seruarentur lega lia & iudicialia legis mosaice quod non licet in lege gratie / nam lex talionis in lege moysi erat iudicialis & non moralis / ergo liceret iudaisare / vel non posset talis lex institui cum iudicialia & cerimonialia cessarunt remanentibus moralibus. Ad argumentum nego illam: puta quod iudaisaret talis communitas. nam stat quod sit eadem lex apud gallos & romanos & non seruatur in gallia: vt instituta a romanis: & ponitur talis propositio / Lex non capit robur neque vigoren & de iudiciali loquor nisi inquantum est instituta ab aliquo habente auctoritatem acommunitate illa in qua obseruatur talis lex. Si sit ergo in aliqua communitate lex talionis instituta & obseruetur non obseruatur in illa communitate vt mosaica / nec habet robur vt institutaa moise: sed vt instituta ab illo qui preest in communitate. sequitur ergo quod non est iudaisare. nam ecclesiasticichurificantes non iudaisant. quia non vtum tur thurificatione: vt instituta in lege mosi: sed vt instituta in lege Cristi & euangelica. nam multa que erant iudicialia in lege mosaica obseruantura christianis: non vt instituta a lege moysi / sed vt instituta a pontificibus vel consiliis generalibus. & hoc non est iudaisare: sed magis christianisare. Patur simile / si apud anglos institueretur lex iam diu obseruata apud gallos: angli¬ essent obligati tali lege non quia instituta a gallis: sed quia a rege anglie vel a communitate anglorum. Vnde Christus antiquam legem quantum ad iudicialia reuocauit: & talis reuocatio non fuit prohibitio quod lex talionis non seruaretur: sed fuit prohibitum quod non seruaretur vt a moyse condita / nam si deus prohibuisset illam obseruari nullus potuisset illam instituere / quia nullus hominum potest abrogare legem christi. quid ergo prohibuit christus talem legem non amplius obseruari vt mosaicam: Dico / quia omnia que obseruabantur inlege mosaica obseruabantur tanquam figure alicuius futuri quod est adimpletum / & sic cessat ratio talis obseruationis: sed de iudicialibus & cerimonialibus quin possent de nouo institui / & pro significatione presenti aut futura que non est adhuc impleta non est difficultas quod illud non esset iudaisare. Ecce ergo quid potest fieri. vtrum posset rationabiliter institui lex talionis in omnibus casibus obseruanda necessario? vt sortes princeps & multum vtilis reipublice occidat alium iniuste qui parum est vtilis reipublice. an necessario ille esset occidendus: videtur quod non: quia nunquam lex humanitus posita obligat ad omnes casus particulares. Igitur lex talionis cunsit humanitus posita vt videtur non obligat vt iste mitum vtilis reipublice occidatur / quia quod est pr caritate institutum nunquam debet contra charitatem militare / sed quelibet lex est instituta procommuni vtilitate / ergo si accidat casus particularis in quo seruare legem militat contra vtilitatem communem non obligat in tali casu. Dicit scilicet Thomas quod quando accidit. casus qui militat contra finem legis / illa lex non obligat in illo. Arguitur quod lex talionis sit iniusta / sit aliquis monoculusqui eruit oculum alicui habenti duos oculos: tunc secundum illam legem debet ei erui oculus & sic efficietur omnino cecus / & sic patitur maius damnum quam intuletit. ergo videtur quod in tali casu esset irrationabilis lex talioninis Item stat quod sortes amputauerit manum platonis & sit ita debilis quod si amputaretur ei ma¬ nus moreretur / in tali casuvidetur quod obseruare legem talionis sit irrationabile cum iniustum sit istum maiori damno afficere quam intulerit: & aufferre vitam pro ablatione membri. Ad primum casum dico quod licet alter monoculus efficiatur cecus hoc tamen est de peraccidens & non de per se. ad aliud dico si esset probabiliter notum iudiciquod alter ex amputatione manus moreretur non deberet ei amputari manus / quia inferretur ei vltimum supplicium pro amputatione siue mutilatione / sed in tali casu deberet ei aufferri aliquod aliud equipolens ablationi manus. patet ergo quid potest statui scilicet lex talionis que si in multis sta tueretur iusta esset. Sed queritur iam quid de facto statutum est: Respondetur quod quamtum ad inferentes vltimum supplicium statuta est lex talionis. preceptum est enim quod homicide occidantur in multis communitatibus & ferme in omnibus statuta est lex talionis pro inferentibus vltimum supplicium: & hoc est secundum dictamen legis naturalis & renouatum per euangelium. quo gladio percutit gladio peribit quamuis hoc non sit datum & dictum preceptiue / quia si esset preceptum nonposset esse dispensatio cum homicida / sed Christus dicit solum prenum ciatiue. vel hoc dicit tanquam rationabile licet non precipiat quod occidens occidatur / & patiatur tantum damnum quantum ipse intulit. Sed vltra querit doctor. si in aliqua communitate non sit statuta lex talionis. Quid debet facere homicida? Dicit quod ad multa tenetur / nam si ille occisus habeat filios quos sua industria enutriebat vel parentes non solum occisor damnificauit occisum sed illos quos enutriebat. ergo tenetur ad restitutionem in ordine ad omnes damnificatos. patet: quia causam damni dedit illis ergo tenetur illis ad satisfactionem. Sed in ordine ad occisum valde conueniens est quod in re pia & honesta se exponat vt pote subeat bellum contra infideles & inimicos ecclesie pro restitutione facienda illi: cuius vitam abstulit / & si non possit aut nolit quod volun tarias passiones sufferat in corpore suo nec potest esse onino inmunis a restitutione. Hinc est quod male faciunt sacerdotes absoluentes homicidam ab homicidio absque satisfatio ne & non absoluunt bouicidas absque satisfatione. Ideo in ordine ad occisum tenetur ad satisfactionem vel ad liberam mortem velad exponendum se periculo mortis vel ad sufferendas voluntarias passiones in corpore quas sufferet pro mortuo. Sed quis est qui iniuste occidit. quia iuste occidentes non tenentur ad restitutionem. Dico quod iuste occidit qui secundum legem iustam. Ideo conccisus a gerente potestatem publicam non senper est iniuste occisus nisi occidatur contralegem. Sed que est lex iusta: dicitur quod illa quam deriuatur a lege diuina sicut condlusio a pricipiis / aut que est ei conformis aut que non est ei dissona. & loquimur de humana / quia nulla lex diuina obligat ad occidendum / bene est lex vniuersalis naturalis quod afferantur nociui & de dictamine legis nature. sed quod aufferantur per tale supplicium vel tale / illud est de iure & lege positiua que deriuatur a diuina tanquam conclusio a principiis. Vltra dicit / lex diuina non occides est vnum preceptum legis nature. ergo nulla lex de occidendo hominem que est difformis isti legi non occides est iusta & rationalis / quia ista lex non occides non est lex ab homine sed a deo posita. ergo nullus inferior habet auctoritatem excipiendi casus particulares nisi deus illos exceperit / cum nullus in ferior potest excipere a lege superioris / ergo omns lex deoccidendo in casibus non exceptis a deo est iniusta in quibuscumque casibus nisi illi sint excepti a deo. Deus enim excepit multos casus ab illo precepto / nonoc cides vt patet in Exodo. scilicet blasphemum / homicidam / adulterum / & multos alios. Vnde Deutero. xxii. dicitur / maleficis non patieris viuere / & aliqui allegant quod omnes peccatores sunt a iudice occidendi per illam auctoritatem. Sed dico quod ibi capitur maleficus pro sortilego. Immo habetur in hebreo sortilegam nem patiaris vi¬ uere. Infertur ex dictis quod lex de incerficiendo simplicem furem est iniusta. Patet / deus non excepit illum casum a lege non occides. immo ostendit quod fur simplex debet puniri alia pena quam morte & prohibuit ne occideretu. ergo est iniustum illum occidere pro simplici furto. concedit doc. quod in quacunque comnunitate esset instituta lexde occidendo simplicem furem est iniusta nam deus in lege moysi vel euangelica explicite non excepit peccatum furti ab illo praecepto non occides. quare videtur quod pro solo furto non est aliquis occidendus nec videtur quod aliquam lex iusta possit statuerr hoiem occidi pro solofurto secus est de illa lege quae vult furem occidi cum est iuasor. quia praesumitur homicida vt sunt grassato res viarum & fures nocturni. Exodi. xxii. vbi dicitur quod effringens fur demum siue suffodiens fuerit inuentus & accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis. quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetrauit & ipse morietur. vnde furno cturus non est simplex fur: quia si ponatur obstaculum praesumitur quod occideret. Sed fur diurnus capiens rem non in loco sacro vocatur simplex fur vt sunt abscisoresbursarum. Dicit ergo doct. breuiter quod in quancumque communitate instituitur lex de interficiendo simplicem furem quod talis est iniusta / quia deus non excepit illum casum. Dicit consequenter doc. quod in antiqua lege erat exceptus casus de adulterio quod est grauius furto / & tamen iam nullus interimitur pro adulterio / quia illa lex & pena eius de interficiendo adultero & adultera videtur reuocata per Christum quando fuit ei oblata adultera loham. viii. nemo te condemnauit mulier nec ego te condemnabo / vade iam amplius noli peccare. si ergo licuisset iude is aliquo modo pro furto occidere magis videtur per legem euangelicam iste rigor reuocatus contra furtum quam contra adulterium / cum peccatum furti multo minus sit quam adulterium / prouerbiorum. vi. non grandis est culpa cum quis furatus fuerit. furatur enim vt esurientem impleat animam deprehensus quoque reddet septuplum / qui autem adulter est propter inopiam cordis perdet animam suam. Cum ergo pena de¬ adultero sit reuocata / a fortiori de simplici furto quod est minus peccatum in noua lege que est lex amoris & dulcedinis videtur reuocata. Totum argumentum doc. tenentis resolutorie quod illa lex de interficiendo simplicemn furem esset iniusta non videtur magne efficacie cum sic deducit: nullus licite potest occidere nisi in casibus exceptis per supiorem. tunc ex sua maxima sic arguam contra eum / in noua lege nullum casum excepit nisi pro homicidio. ergo in noua lege non licet aliquem nisi pro homicidio interficere / quod est falsum vt experientia quotidie videtur. & ad argumentum. Deus non excepit furtum ab illo praecepto non occides neque precipitur aliqua lege quod fur occidatur. Diceretur ad hoc quod licet non sit cautum aliqua lege quod fur simplexoccidatur: tamen est bene cautum per leges municipales aut consuetudines quam sunt legi diuine conformes. propterea argumentum doctoris non videtur efficax. potest ergo aliquis licite occidi auctoritate publica quamuis non sit homicida / sicut beane dicit. s. Tho. quemadmodum quis licite potest a se auferre mebrum. & qualibet persona communitatis se habet ad totam communitatem sicut menbrum particulare ad totum corpus: sed si ali quod membrorum meorum sit in detrimentum totius corporis: possum licite abscindere illud. ergo eodem moo princeps vel gerens vices comnitatis potest vnumqudque mebrum nocens & nociuum auctoritate publica auferre. cum ergo fur simplex est nociuus reipu. & perniciosus praecipue si sit incorrigibilis cum res reipublice non sint in tuto / potest tanquam menbrum putridum a comnitate auferri cum expediat reipu. ne crimina maneant impunita dicente Qui. lmmedicabile eteni vulnus ense rescindendum est ne pars sinceratrahatu / ergo rationabile videtur malos & incorrigibiles rempu. parturbantes a comnitate auferre. Difficultas est de illo qu non occidit auctoritate publica: sed se deffendendo. de hoc dictum est alias. ideo nihil ad preenes. De mutilatione realiter non est instituta lex talionis in nullis comnitatib sed pena pecuniaria. & ad quid teneaturtalis videndum est a quo lucro per mutilationem illius menbri cessat ille quam mutilac / est quia quitalem in tulittenetur ad illdrestituendum secundum iudicium vi¬ ri prudentis quamuis non ad totum. Item ad expensas factas in curatione. extra de iniu. & danno dato. ca. predicto. Item tenetur etiam reconpensare displicentiam quam habebit ex tali lesione. Ad tria ergo tenetur mutilans: scilicet ad lucrum cessans ratione mutilationis. Secundo ad expensas indefactas & ad recompensam consolationis & placationem ipsius lesi / consolendus est ipse afflictus cum talis mutilatio sit ei in prpetuam desolationem plus praeterea est ponderanda mutilatio pauperis quam diuitis simagis egebat parte abscissa ad victum necessarium licet ex alia parte sit dignitas persone praeponderanda. E dictis patet quid sit dicendum ad argumenta / & sicpatet de. iii. questione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3