Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum damnificans alium in bonis fame teneatur ad restitutionem

¶ Distin. xv. Questio. iiii.

QVARTO QVERTVR. vtrum damnificans alium in bonis fame teneatur ad restitutionem:

Respondetur per distinctionem trimembrem / nam aliquis potest alium tripliciter diffamare. Vno modo falsum crimen imponendo Secundo modo verum crimen tamen occultum non seruato ordine iuris in publico proponendo. Bona enim fama non est nisi illa estimatio quam habetur dealiquo erga homines. Tertio modo negando crimen occultum quod realiter commisit & sibi publice imponitur. vt sortes est fur: & nullus scit preter me / accuso eum de furto: & ipse negat dicens non esse verum quod ei impono in ita negando infamat me quia asserit me mendacem & calumniosum. De primo videlicet quo aufert famam per impositionem falsi criminis dicit doctor quod quicunque aufert famam per impositionem falsi criminis tenetur simpliciter & absolute retractare id est dicere palam & publice quod non est ita quod alter commiserit crimen sicut false ei imponebatur. ita quod palam & publice tenetur oppositum asserere: sicut publice sibi imposuit quia alias non seruaret iusticiam in reddendo proximo quod suum est. abstulit enim bonam eius famam que est bona esti matio que habetur de illo erga homines. Contra / quilibet magis obligatur ad conseruationem fame proprie quam ad conseruationem fame proximi: sed sortes in tali casu ita retractans quod imposuit alteri diffamat sepalam & publice: quia fatetur se fuisse mendacem & perniciosum. ergo in tali casu non tenetur hoc modo famam ab altero ablatam restituere. ergo vbi non potest restitui fama proximi nisi aufferendo famam propriam tenetur magis propriam conseruare quam proximi. Re spondetur quod maior est vera si iuste posset conseruare famam propriam sicut dictum est supra / non est nisi vnicus panis qui est sortis & ambo sumus in extrema necessitate: non est mihi licitum auferre ab illo pro conseruanda vita mea proprias / quia illam conseruarem per actum iniustum. Similiter in proposito sortes qui imponit prolatoni falsum crimem / iam ipse conseruat propriam famam iniuste. & detinet & iniuste abstulit famam prlatonis. in tali casu tenetur magis restituere famam platoni quam iniuste abstulit quam conseruare propriam quam iniuste habet. Et est resolutio fere omnium doct. quod tenetur eodem modo publice retractare & dicere se falsum crimen imposuisse: & non esse ita sicut ipse imposuit. Prima difficultas / capio sortem prelatum magnum & vtilem virum in communitate qui imposuit persone priuate falsum crimen / sitalis persona retractet publice iam communitas ei subiecta non tantum illum estimabit neque honorabit. & sequantur ex hoc detrimentum in repu. An talis teneatur publice retractare. Secunda difficultas / sit sortes qui imposuit platoni crimen falsum: ex quo tame non sequitur punitio mortis. si tamen publice retactet sequitur mors eius sicut sequitur mors falsi testis retractando in iudicio quemadmodum imposuit vt falsus testis occidetur. vtrum in tali casu sortes teneatur retractare:

¶ Quantum ad primum de prelato multum vtili reipublice: & qu preest communitati / si imposuit priuate persone crimenfalsum / retractando publice pearibit estimatio quam habet comunitas de illo: & si preat sequantur magnum incommodum in repu. & erunt forte dissidia Dico in tali casu quod talis non tenetur retractare publice. Ratio mea est. nam habitum est prius in secunda questione quod ille qu habetrem alienam in omni casu in quo tenetur ille cuius est con¬ sentire quod non fiat pro tunc restitutio non obligatur pro tunc restituere / sicut deduxit opartime doctor in vltimo articulo: sed in casuilla priuata persona tenetur magis velle patiillam penam infamie quam restitutionem: ex cuius restitutione sequeretur diffamatio illius praelati vtilis in communitate / & ex hoc incommodum reipublice. Nam maius damnum sequeretur ex restitutione quam commodum. conmune enim bonum est preferendum bono particulari. hinc est quod ille pro tali tempore absoluitur a lege ab ipsa restitutione: sed tenetur facere erga quamncunque personam particularem vt restituat famam persone lese / dummodo non sequatur damnum boni publici. Ad aliud apparet quod non teneatur publice retractare. nam dictum est quandocumque aliquis obligarur ad restituendum / & conse quitur multo maius damnum quam pars lesa consequeretur commodum ex illa restitutione: tenetur magis consentire quod ei non restituatur cum tali detrimento. & pars ledens tunc deobligatur: sed in tali casu sortes plus detrimenti consequeretur immo maximum scilicet mortem. Vnde regula generalis in omni casu in quo obligatur aliquis consentire quod pro tunc ei non restituatur alter pro talitempore non obligatur restituere: sed in tali casu sortes ex restitutione consequitur maius malum scilicet mortem & plato ex non restitutione consequitur infamiam que est priuatio bone estimationis apud homines / sed mors est peior sorti quam priuatio fame perlatoni. ergo sortes tunc non tenetur ad restitutionem. Dico quod istud argumentum affert vnum falsum videlicet quod mors sit peior quam impositio falsi criminis. nam sapiens videtur dicere oppositum cum ait A tribus timuit cor meum a delatore ciuitatis siue communitatis id est proditore / a congregatione populi. it seditione a calumnia id est falsi nominis impositione siue criminis / & statim subiungit / super mortem grauia omnia / ideo in tali casu tenetur sortes publice famam restituere / asserendo oppositum illius quod dixit. Ideo dico quod non obstante quod sequetur mors de facto tenetur dicere quod non commisit furtum. Sed dices capio aliquem qui non asserit platonem furem. sed asserit se audiuisse quod talis est fur. an teneatur ad restitutionem per retractationenDicit primo doctor quod si sit ei probabile quod per hoc quod dicit se audiuisse alii credent illum esse furem peccat in ita asserendo. quia alios scandalisat / & ita credere sine euidenti coniectura est peccatum. Vnde apostolus prime ad corinthios. xviii. Si proximum scandalisem non manducabo carnes in eternum. & scandalum pusilorum est maxime vitandum cum tales sint leues ad male credendum. Item alii non debent credere / quia qui faciliter credit leuis est corde: & propterea non sequitur ego audiui quod plato est fur. ergo est fur. solus auditus non causat directe opinionem quod est fur: ideo non tenetur ad restitutionem: sed si simpliciter asserit furem tenetur ad restitutionem: sed asserendo audiuisse nec antecedenter nec consequenter asserit illum esse furem. & licet scandaliset tamen non tenetur ad restitucionem. & sic patet de primo membro de illo scilicet qui falsum crimen imposuit. De illo vero qu publice obiicit alteri verum crimen occultum Sit prima propositio talis / non tenetur re¬ istituere famam per absolutam & puram re. tractationem asserendo oppositum vt plato de facto est fur sed occultus / imposui eiquod erat fur in publico non teneor dicere & retractare dicendo in publico illum non esse furem. quia peccarem peccato mendacii / & quilibet tenetur quodcunque peccatum siue mortale siue veniale vitare: sed asserendo ipsum non esse furem & illud est michi notissimum vt suppono irem contra mentem. igitur peccare peccato mendacii. ergo non teneor simpitr& absolute retractare. immo teneor non assere re oppositum illius quod dixi quia teneor non peccarem: ergo non mentiri. Secunda propoteo / teneor restituere famam isto moo / ego male accusaui platonem de furto non credatis eum esse furem. & illud est verum quod male accusaui quia erat secretum. & sic dicendonon mentior. Similiter dicendo non credatis eum esse furem: sed oppositum dico verum / quia non debent credere furem: nisi probatum fuerit. quia de proximo debemus iudicare in melius: sed quando ego solus asserui hoc non est probatum: & sic tenentur omnes credere & iudicare quod non est fur: & bene estimare de eo. Habemus ergo quantum ad istum articulum quod nunquam licet alterum infamare etiam verum crimen secretum publice obiiciendo. Sed difficultas est ex sacris litteris in duobus passibus / quod potest licite obiici crimen occultum imponendo in publico. Primo in ordine fraterne correctionis: si peccauerit in te frater tuus. &c. voca duos vel tres testes: ergo oportet eis denunciare peccatum. ergo tunc licet propala re & publicare crimen occultum & manifesta re aliis. Secundus passus habetur Leu itici quinto. Si peccauerit anima & audierit vocen iurantis: testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est: nisi indicauerit portabit iniquitatem. Dicit augustinus ibidem / si audierit alterum falso iurantem quia vidit oppositum eius quod iurat / aut scit oppositum / aut testis est aut conscius: & non reuelauerit tunc portabit iniquitatem id est peccabit. Tunc sic arguitur / tenetur reuelare peccatum periuriiproximi. ergo tenetur alterum diffamare / verum crimen imponendo quamuis occultum. Item sit sortes qui imponit falsum crimenplatoni / cicero solus hoc scit quod imposuit falsum crimem. quia forte cicero erat presens cum platone quando fuit ei impositum & scit euidenter. tunc cicero potest dicere sorti etiam in publico quod non est ita sicut imposuit platoni. ergo potest ei imponere crimen in publico quod soli ciceroni est notum. Patet ante cedens. potest ipse sortes sibimet imponere immo obligatur per predicta sibi impone re: ergo a fortiori potest cicero ipsi sorti imponere. Patet / quilibet tenetur magis ad conseruationem fame proprie quam alterius: sed sortes potest sibi imponere confitendo se falsum crimem imposuisse. ergo cicero a fortiori potest ipsi sorti imponere: quia non tantum obligatur ad conseruationem fame sortis sicut ipse sortes.

¶ Quantum ad primum dicit de fontibus quod si peccauerit in te id est te solo scniente quod non est ita intelligendum / sed sic / te sciente id est cum aliis corripe eum charitatiue ante quam corripias iuridice / si te non audierit postquam est publicum / voca testes & denuncies ecclesie id est iudici ecclesiastico. & videtur satis bona expositio / iddo ex illa auctoritate non habetur quod prodat secretum. De altero qui audit alterumfalse iurantem non tenetur reuelare in publico: sed viro probo & prudenti qui vel prodesse potest secreta admonitione & non obesse. Vnde aliquis potest manifesta re peccatum proximi secretum quando illa manifestatio est in vtilitate peccantis: & quando manifestatur illi qui potest prodesse & non obesse. & talis manifestatio non est proditio nec tenetur ad restitutionem fame illius Ad aliud nego quod cicero possit dicere sortiquod mentitur imponendo platoni falsum crimen: si ipse cicero solus sciat quia exponit se periculo cum non possit probare & alter poterit contra eum agere actione iniuriarum / & ista consenquentianon valet: sortes potest dicere se mentitum in tali impositione falsi criminis immo tenetur adhoc. ergo cicero hoc potest: quia sortes in ita dicendo no exponit sem periculo / quia non agent contra semetipsum actione iniuriarum: sed Cicero exponit se periculo cum Sortes poterit contra seipsum agere actione iniuriarum.

¶ Alia difficultas quam etiam tractat de Fontibus in predicto quolibeto. sortes scit de vero quod plato prodet ciuitatem & nisi reuelauerit tota ciuitas destruetur / & scit quod non potest impedire perditionem nisi reuelet rectori ciuitatis an posset in tali casu reuelare. Dicit de Fontibus quod potest / immo ex charitate debet. Nam ex charitate est magis diligendum bonum commune quam proximi. & bonum commune quod est conseruatio ciuitatis quam bonum proximi quod est conseruatio fame illius prolatiois particularis persone. ergo vbi euenit casus quod non potest conseruari bonum cone sine perditione boniparticularis persone priuate tenetur magis conseruare bonum cone quam particulare bonum fame illius. Ideo si non posset aliter obuiare tenetur prodere ex charirate illi vel illis qui possunt conseruare illud bonum commune & conseruare ciuitatem in suo bono. quia praeferendum est commune particulari. Ideo quando dicitur quicumque detegit peccatum secretum quod solus nouit tenetur ad restitutionem. verum est quando iniuste detegit: sed iuste detegendo non facit actum iniusticie. Resolutorie habetur quod dupliciter potest peccatum secretum detegi. Primo quando detegitur persone potenti prodesse & non obesse sicut dicit Augustinus. Secundo quando dectegitur persone publice ad euitandum maius malum scilicet communitatis / nec tenetur detegens ad restitutionem. Visum est praeterea de illo qui falsum crimem imposuit quod proprie dicitur calumnia: quomodo tenetur retracta re dicendo publice illum non commisisse tale crimen quale asseruit commisisse. Visum est etiam de illo qui occultum imposuit quod non tenetur retractare immo te netur non retractare. quia mentiretur & tenetur non mentiri sed tenetur quantum in se est modo licito quos inducit in malam opinionem inducere in bouam.

¶ In tertio membro.

¶ AM NN l To TERTo Articulo doctor inquirit de illo qui negat verum crimen sibi publice impositum est tamen occultum. iam diffamat imponentem cum videtur calumpniari. vtrum tenetur restituere famanimponenti tale crimen. & si sic quomodo tenetur. vt aliquis imposuit sorti verum crimen publice occultum: tamen dicit se non conmi sisse tale crimen vtrum peccauerit peccato menda cii ita dicendo? Doctor dicit duo quantum ad hoc. Primum est / quod sortes non tenetur retractare verba sua / hoc est dicere postquam negauit se commisisse non tenetur postea asserere oppositum. Ratio / non quilibet tenetur peccatum secretum impositum publice confiteri: immo tenetur non confiteri non taen dico quod teneatur negare: sed non confiteri. Ratio / si alter sit obligatusnon imponere: a fortioricum quilibet tenetur se magis diligere quantum ad singula & bona fortune & bonos mores quam proximum iste tenetur polus se non diffamare quam teneatur alterum. ergo iste non solum im o tenetur non confiteri peccatum postquam est secretum. ergo non tenetur retractare verba / quia retractare verba estasserere / oppositum illius quod impositum est Dicit secundo doc. nihilominus iste bono modo tenetur absque retractatione & diffamatione sui restituere famam alteri quantum potest: dicendo non credatis illum calumniatorem deceptus forsitam quia credebat me omisisse accusauit me: sed deceptus fuit errore facti. Contra. sit plato qui accusauit sortem publice de peccto realiter perpetrato sed secrete commisso a sorte Sortes dicit platoni tu mentiris / tunc arguitur sic / in tali casu sortes obiicit platoni publice peccatum. quia plato non mentitur quamuis peccet in ita dicendo. ergo ex dictis in primo articulo sortes postquam obiicit platoni falsum crimen tenetur retractare illud. & vltra ergopostea tenetur publice fateri platonem non esse mentitum. & sic tenetur realiter fateri peccatum secretum quod commisit: ergo sortes imponendo platoni mendacium imponit falsum crimem publice. ergo tenetur retractare quia quilbet publice alterum diffamans tenetur postea retractare per assertionem oppositi. ergo sortes tenetur publice fateri quod plato non estmentitus sed sic fatendo publice / confitetur peccatum secretum. ergo male dicit doc. quod non tenetur retractare. Quantum ad argumentum admisso toto casu / nego illam / puta quod teneatur fateri se commisisse in publico quia non sequitur plato non est mentitus. ergo sortes commisit illud crimem: quia si plato credidisset commisisse & non commisit / non mentiretur asserendo ipstm commisisse: quia non assereret contra mentem. ideo non sequitur plato asserendo non mentitur: ergo sortes commisit. ergo sortes dicendo ipsum esse mentitum non diffamat. ideo argumentum non probat quod debeat fateri publice peccatam secretum: debet tamen retractare vt supra dictum est. Sed quaeritur vtrum sortes in ita negando peccet mortaliter. apperet quod sic. sortes mentitur perniciose. patet: primo mentitur im perniciem reipublice quia per talem negationem impeditur a iusticia facienda. Secundo mentitur in pernitiem platonis accusantis quia per tale mendatium ondit platonem calun¬ niatorem: ergo sortes in illo casu peccat mortaliter: quia mendacium perniciosum est mortale peccatum. Preuiter dico quod non peccat mortaliter: sed si peccat / venialiter peccat. quia difficultas est inter doctores an peccet. Et ad argum estum in illo casu mentitur pernicio se / dico quod mentitur officiose respectu sui: & nego quod mentiatur perniciose in ordine ad rem publicam & in ordinc ad accusantem. Et ad probationem res publica priuatur punitione. Dico quod respu. non debet omme peccatum punire / sed duntaxat peccatum publicum & publice probatum. Et hoc habetur ex parabola Christi. Nolite & isaniam aupferre quousque cognoscatur a tritico. quod exponit glo id est nolite punire malos quousque cognoscantur a bonis. Ideo respublica non tenetur nec debet quodlibet peccatum: sed quod peruenit ad noticiam iudicis per plures testes punire. ideo in tali casu non priuat iusticiam punitione cum iustitia non debeat secretum punire.

¶ Quantum ad secundum / sortes mentitur in perniciem accusantis / quia diffamat eum. Dico quod non. sed accusans se diffamat cum accuset pretermisso ordine iuris / accusat ene secretum propalando in publicum ideo accusans diffamar seipsum: immo debet puniri pena talionis id est pena qua puniretur accusatus si probaretur & de crimine obiecto conuinceretur. ideo nego quod peccet peccato pernicioso nec in rempublicam nec in accusantem. Sed vltra queritur quomodo potest vitare peccatum? Dico quod peccat adminus venialiter. quia mentitur adminus officiose asserendo contra mentem: ergo mentitur. & si mentitur ergo peccat: quia cuilibet menda cio est inuoluta culpa & peccatum quod ab eo non potest separari / quomodo ergo in casupotest vitare peccatum: quia si confiteatur peccat & prodit seipsum & magis tenetur seruare famam suam quam proximi. Si neget peccat. ergo videtur perplexus inter peccatum proditionis suimet & peccatum mendatii. Fateor quod peccat: sed non est proplexus. Nam si intelgat simpliciter dicendo: non feci quod in meobiicis peccat. Sed si intelligat non feci sup¬ ple ita publice sicut imponis non peccat sie intendendo refellere. Item potest tacere / nec respondere nec fateri nec etiam negare. Contra per tacitumitatem aggenerabit opinionem in audientibus quod commisit / ergo tacendo diffamabit seipsum. Dicunt iuriste quod neget propositum vt propositum. nam imponit publice negat quod commiserit publice: talis nullo modo est perplexus. quia nullus potest esse perplexus inter duo peccata (nisi ex culpa sua) quin possit vtrumque vitare. ln casu potest vtrumquod vitare tacendo. Similiter potest vitare peccatum negando vt propositum & non mentitur quia non commisit vt propositum: tamen dicit doctor in fine quod bonarum mentium est ibi timere culoam &c. ergo a fortiori agnoscere culpam vbi dubium est bonarum est mentium: & sic bonum esset quod peniteret sub conditione puta: de veniali si est veniale: de mortali si sit mortale. videtur tamen doc. quod non est mortale. habemus ergo resolutorie quod quilibet damnificans alterum vel falsum crimen imponendo vel verum crimen occultum publice imponendo: tenetur ad restitutionem / & qualiter. Item quod in casu potest secretum peccatum reuelari quando est in detrimentum reipublice. Item quando reuelatur persone potentiprodesse & non obesse: hinc est si non possem confiteri peccatum nisi reuelando peccatum fratris possum licite reuelare: vt postea videbitur. Sed contra predicta arguitur quinta. quid est cap. Quiddam maligni spitus. Habetur quomodo quis quo libellum diffamatorium apposuerat contra castorium sub pena exconmunicationis precipitur vt reuelet peccatum suum quod est secretum. quamuis ene factum sit publicum peccator tamen est secretus in tali casu quamuis fama sua sit adhuc integra potest se prodere. ergo a fortiori potest prodi ab altero. Antecedens patet / nam dicitur in capitulo quod sinon exierit & publice confessus fuerit quisquis ille sit qui hoc agere presumpserit vel consensum tante iniquitatis consilio prebuerit sit priuatus perceptione corporis & sanguinisdomini nostri Iesu Christi quod si corpus domini & sanguinem percipere presumpserit anathematis vltione percutiatur. quisquis igitur talis sic excommunicabitur / ergo licet peccatum secretum publice confiteri. nam fertur excommunicatio in ipsum propter hoc quod non exit & prodit peccatum. Concedo quod tenetur publice confiteri se fecisse ad restituendam famam alterius: quia alterum diffamauit. ergo tenetur illi famam restituere. nam si esset aliud peccatum quod non requireret publicam confessionem ad restituendam famam non posset ferri sententia excomunicationis. vt quamuis furtum sit publicum / & ignoratur quis furatus est illam rem non perossunt ferri censure propter hoc quod fur non fatetur publice se furatum esse immo tenetur non fateri sed tenetur restituere: sed in alio casu quamuis peccator esset ignotus: tamen res exigebat publicam restitutionem / quia publice infamatus erat. hinc est quod peccator tenebatur publice exire & se prodere / & sic poterat excommunicari propterea quod non publice fatebatur se illud secisse. & sic patet quod sit dicendum ad argumenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4