Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An contritio, confessio, et satisfactio sint partes poenitentie, et vtrum remissio vel expulsio culpae praecedat infusionem gratiae

¶ Distinctionis. cvi. Questio prima.

DOCTOR CIRCA hanc distinctionem mouet duas questiones faciles. Prima an contritio / confessio / & satisfactio / sint partes penitentie. In secunda / que rit vtrum remissio vel expulsio culpe precedat infusionem gratie &c:

¶ QVANTVM AD PRIMVM ARguitur quod non / peccatum est simplex defectus. ergo peccati est vnum simplex remedium: & illud est penitentia. ergo penitentia non habet partes. In oppositum arguitur ad vere penitendum requiruntur tria / scilicet contritio / confessio / & satisfactio. vt dicit magister in littera. ergo illa sunt partes. igitur. In ista questione tria facit doctor. Primo supponit equocationem penitentie. Secundo respondet ad questionem de penitentia virtute. & tertio / respondet ad questionem de pe¬ nitentia sacramento.

¶ Quantum ad primum quod penitentia aliquando capitur pro sacramento / sicut dictum est supra in vltima questione. distin. xiiii. & nihil aliud est quam sacramentalis absolutio a sacerdote habente iurisditionem. Aliquando capitur penitentia non pro sacramento. & hoc quadrupliciter Primo pro virtute habituali id est pro habituquo quis est inclinatus ad eliciendum velle vindicatiuum sui peccati. Alio modo capitur pro actu illo quo quis vult vindicare suum peccatum: quiquidem actus est actus immediate elicitus ab illo habitu penitentiali. Alio modo capitur pro actu imperato ab ista volitione vindicandi peccatum suum: sicut dicit doctor ista volitio qua quis vult vindicare peccatum non causat immediate illam penam per quam vindicatur peccatum: sed solum imperat actum vel actus qui causant illam penam. Isto modo tertio capitur penitentia pro illo actu imperato a volitione vindicante peccatum qui quidem actus est causa proxima pene per quamn vindicatur peccatum & talis actus est nolle peccasse. guarto & vltimo capitur proillamet pena que consequitur actum immediate causatiuum illius pene: & illa non est libera nisi mediate in suis causis: & in ista questione non loquitur de libera acceptatione illius pene de qua prius. Quod autem ista distinguantur ab inuicem patet. habitus distinguitur ab actu. quia actus est aliquando sine habitu & ediuerso quia habitus est forma permanens actus vero trasiens. ergo primus modus accipiendi penitentiam non loquendo de penitentia sacramento & secundus distinguuntur realiter: quod autem secundus & tertius distinguantur patet. quia aliquando est illud velle imperatiuum canrum proximarum pene absque illis causis proximis. patet: cum voluntas homnis non sit omnimpotens non subito ad velle impatiuum actus sequitur actus impearatus quem imperat: & in hoc non est difficultas quod ad velle efficaciter imperatiuum voluntatis alicuius operationis exterioris non sequitur in eodem instanti illa operatio exterior. nam prius saltem per instans precedit velle efficax ambulandi quam sequatur ipsa ambulatio: sed difficultas foret: cum ipsa voluntas sit potens producere actus suos intrinsecos in instanti & non possit habere impedimentum ad producendum illos: quia est libera & nichil potest ei resistere ad productionem actuum interiorum nisi deus / an ad velle efficaciter imperans actum interiorem necessario subito & simultempore sequatur actus interior cum non possit habere impedimentum in illis actibus producendis nisi deus. & supponitur quod deus non impediat. vtrum ad actum efficaciter smperatum actus interioris in instanti necessario sequatur ille actus interior. Dico quod sic si omnes alie cause ponantur in instanti necessario sequitur actus imperatus interiorConsequenter probat quod sit distinctio inter tertiam & quartam acceptationem scilicet decausa proxima illius pene & illa pena: nam aliquando sunt cause proxime causarum pene & non causatur illa pena propter indispositionem subiecti: vt beatus recordans peccatum preteritum detestatur illud & non tristatur: quia est indispositus ad tristiciam. ergo illa causa proxima distinguitur ab illa tristicia. & sic non semper ad nolitionem vel odium peccati commissi sequitur tristicia. lbi posset esse difficultas que tractatur in tertio an passio distinguatur ab actibus / nullidoctorum tenuerunt oppositum quin sint aliqui actus qui non sunt passiones: sed vtrum omnes passiones sint actusc difficultas est quam hic non intendimus tractare. sed ad propositum redeuntes: patet / quod illa pena potest esse sine illa displicentia proxima / quia sicausatur per displicentiam ordinatam: ita causatur per displicentiam inordinatam. & sinon est actus ordinatus non est actus penitentie tertio modo capte. ergo illa peniten tia quarto modo potest causari sine penitem tia tertio modo. & sic patet differentia inter has quattuor penitentie acceptiones. Consequenter queritur vtrum contritio: confessio & satisfactio sint partes penitentie virtutis? Dicit doc. quod non sunt partes penitentie virtutis pri¬ mo modo capte puta pro illo habitu. quia illius habitus partes simplices sunt & homogenee. & ille habitus est simplex quantum ad partes quantitatiuas. Item dicit secundo / quod illa tria non sunt partes penitentie secundo modo dicte id est actus proximi imperantis actum vindicandi: quia ille actus est vna qua litas simplex. namsicut habitus est qualitas simplex ita & actus procedens ex illo. Sed si capiatur penitentia vel tertio vel quarto modo / puta tertiomodo pro causis proximis pene per quam vindicatur peccatum vel pro pena per quam vindicatur peccatum potest dici quod sunt partes penitentie. Patet: nam iusticia commutatiua est inequalitate rerum non in equalitate rei secundum rem sed secundum rationest. & est opinio doc. quod iusticia est circa medium rationis & non rei: sicut cetere virtutes. lusticia ergo punitiua spectat ad commutatiuam que commutat culpam in penam: ideo debet esse equalitas pene ad culpam non in equalitate rei sed rationis supple secundum legem secundum quam illa culpapunienda venit: sed sic est quod in lege euangelica secundum quam culpe veniunt puniende in foro penitentiali determinate sunt tres pene. Vna interior / scilicet tristricia siue compunctio que commendatur lohelis. ii. scindite corda vestra & non vestimenta vestra. Due autem exteriores / scilicet erubescentia & afflictio corporis / sed istarum trium penarum ista tria sunt cause immediate scilicit contritio causa tristicie / confessio causa erubescentie: & satisfatio causa afflictionis corporis que consistit in oporibus afflictiuis. ideo si capiatur penitentia pro causis penarum per quas peccatum est puniendum / sequitur quod illa tria sunt partes pene. Etiam si capiatur pro penis possunt dici penitentia. nam tristicia aliquando dicitur contritio / opus penale est etiam pena. ideo illa tria conuenienter possunt dici partes penitentie. Sed penitentie habitus illa tria non sunt partes / similiter penitentie actus prximi illa tria non sunt partes / sed penitentie habitus remoti illa tria sunt partes: quia imperat &c. ¶lam consequenter de penitentifsaqamen to dicit p rimo quod illa tria non sunt partes penitentie sacramenti / sed hec tria necessario requiruntur ad sacramentum penitentie ad hoc vt digne recipiatur vel vt dispositiones preuie vel illud concomittantes & sequentes. Qd ista tria non sunt partes penitentie sacramenti patet. primo de contritione. bene sequitur. contritio est quid insensibile. ergo nullo modo est pars sacramenti quia sacramentum est signum sensibile. nam nihil est in sacramento tanquam pars sacramenti quin sit sensibile. Similiter quod satisfactio non sit pars / patet / illud non est pars sacramenti penitentie sine quo sacramentum penitentie est vel potest esse verum sacramentum / nam dato quod aliquis non satisfaciat nichilo minus sacramentum penitentine est verum sacramentum. Quod autem confessio non sit pars sacramenti penitentie patet / quia sacramentum penitentie non est aliud quam sacramentalis absolutio a sacerdote facta certis verbis. vt dictum est distictione. xiiii. qud. iiii. quia sacramenti penitentie nullus est minister preterquam sacerdos / ergo sacerdos confert totum illud sacramentum penitentie / ergo illa sola absolutio sacerdotis est sacramentum penitentie. sed quantum ad secundum contritio necessario requiritur vt digne recipiatur illud / quia sialiquis accederet sine displicentia faceret irreuerentiam sacramento. Similiter confessio necessario requiritur. quia si sacerdos illam absolutionem proferret sine confessione preuia non esset sacramentum. quia dicitur hominis penitentis id est confessi: vt dicit gabriel. & non intelligitur hominis penitentis id est contriti. Ideo quamuis sit attritio vel contritio non est sacram entum sine confessione. sed vt sequatur effectus vltimus scilicet beatitudo requritur satisfactio / quia sacerdos absoluendo ligat / absoluit enim a debito pene eterne & ligat ad solutionem temporalis pene: nisi sit iam sufscienter soluta. Ideo illa tria non sunt perotes sacramenti sed sunt quedam antecedentia vel consequentia illud sacramentnm & ad vltimum illius effectum scilicet beatitudinem

¶ Solutio argumentorum satis patet ex dictis in solutione questionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1