Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum remissio culpae praecedat infusionem gratiae, vel utrum sit unica mutatio vel plures; utrum remissio culpae sit mutatio realis; utrum remissio culpae praecedat infusionem gratiae vel contra vel utrum nullum praecedat alterum sed sit simul
SECVNDA QVESTIO. Vtrum remissio culpe precedat infusionem gratie. vel vtrum sit vnica mutatio vel plures. Secundo vtrum remissio culpe sit mutatio realis. Tertio / quod istorum precedit / vtrum remissio culpe precedat infusionem gratie vel contra vel vtrum nullum precedat alterum sed sit simul?
¶ In ista questione est magna altercatio inter doct. & parua difficultas & vtilitas. & pro solutione ponit doctor aliquans conclusiones. Prima conclusio talis est. Remissio culpe & infusio gratie non sunt vna mutatio. Contra arguitur apparenter expulsio priuationis habitus & introductio habitus contrarii non est nisi vnica mutatio sicut expulsio tenebrarum & illuminatio aeris non est nisi vnica mutatio. Igitur videtur quod conclusio doctoris sit falsa. Pro bat consequenter doctor / quod infusio gratie & expulsio culpe non sunt vna mutatio / Patet non est possibile quod vnum & idem mustiplicetur & non multiplicetur / & hec maiorest per se nota / quia contradictoria non possunt de eodem verificari: sed aliquando multiplicatur remissio culpe & non multi plicatur infusio gratie. patet de illo cui remittuntur multa peccata in illo sunt plures remissiones culpe / & non est nisi vnicainfusio gratie / quod autem sint plures remissiones culparum patet / nam est vna remissio superbie alia a remissione culpe auaritie / vel luxurie. nam fuisset eadem remissio auaritie si solum haberet auaritiam sicut nunc est cum habet alia peccata. Secundo arguitur & apparentius / illa distinguuntur quam penest abinuicem separari: sed remissio culpe& infusio gratie sunt huiusmodi / patet apud illos qui dicunt angelos & primum hominem fuisse creatos in puris naturalibus fuit infusio gratie antequam peccassent absque remissione culpe / & est possibile culpam remitti sine infusione gratie / patet si deus cre¬ aret hominem in puris naturalibus est possibile illum peccare & post peccatum posset deus illum reducere ad priorem statum purum naturalem sine infusione gratie / lgitur. Tertio. culpa & gratia non opponuntur formaliter. nam dicit doctor. quod peccatum & gratia de potentia absoluta possunt se compati. quod autem peccatum repugnet gratie / hoc solum est ex pactto dei & statuto / nam statuit quod existenti in culpa non conferret gratiam & nullum habentem gratim deacceptaret / quod non opponitur formaliter patet / quia si sic quicunque habet efficientiam super vnum oppositorum contrariorum habet similem efficientiam super corruptionem alterius / quia contraria efficienter se ex pellunt / ergo qui habet efficentiam introducendo vnum habet efficientiam super corruptionem alterius sed homo habet efficientiam super peccatum / ergo haberet efficientiam super corruptionem gratie / quod est falsum / quia sicut gratia asolo deo creatur ita a solo deo corrumpitur ergo ex natura rei gratia & peccatum non habent contrarietatem formaliter: sed solum ex statuto legis diuine. ergo peccatum & gratia ex natura rei possunt se compati.
¶ Contra: ergo aliquis esset dignus vita eter na & indignus illa / consequens est falsum igitur. patet antecedens cum illa duo non repugnent. tunc bene sequitur habet gratiam / ergo est dignus vita eterna / similiter habet peccatum / ergo est obligatus ad penam eternam & sensus & damni / ergo est indignus vita eterna / sed illa contradicunt. igitur & cetera. Ad dicit Gerson / quod gratia potest dupliciter capi. vnomodo connotatiue connotando quod simus mediante ipsa deo chari & grati ad vitam eternam / & tunc bene sequitur iste est in gratia. ergo est dignus vita eterna. & tunc non est possibile quod sit in gratia & peccato capiendo gatiam connotatiue / aliquam do capitut gratia absolute pro illa qualitate / & potest deus facere quod illa qualitas que est gratia remaneat in peccatore & non vocabitur gratia connotatiue sed absolute protali forma & specie / & tunc non sequitur. lste habet gratiam / ergo est dignus vita eterna& talis qualitas remanet cum peccato: sed non est amplius charitas connotatiue. Ideo gratia & peccatum repugnant quantum ad denominationes sed non quantum ad qualitates apparetr mihi quod non est eadem mutatio in numero expulsio culpe & infusio gratie.
¶ Secunda conclusio: infusio gratie & remissio cul pe non sunt due mutationes reales neque stant simul / neque opponuntur formaliter / postea diffinit mutationem realem & rationis: primo ens reale est quod habet esse preter operationem nostri intellectus. Sed ens rationis quod habet esse solum per operationem intellectus / hoc supposito nititur ostendere quod non sunt due mutationes reales quia mutatio que est deperditio culpe non est realis / ergo non sunt due mutationes reales & arguit sic doctor. si culpa esset aliquod ens in anima / tunc remissio culpe esset respectus realis: sed culpa seu malitia non est priuatio boni naturalis. quia illud non potest corrumpi / nec est priuatio alicuius rectitudinis quamtunc habeat vel tenatur habere anima. quia dormiens habet culpam transseunte actu. Dicit ergo doctor quod postactum transeuntem tantum remanet anima obligata ad penam debitam peccato commisso que obligatio ad penam pro peccato perpetrato non est aliquid reale in anima post actum preteritum: sed est solummodo respectus siue relatio rationis. & talis obligatio dicitur reatus ille qui manet in anima transeunte actu peccati. & sic culpa nichil aliud est quam respectus rationis existens in anima que est obiectum diuine voluntatis deacceptantis talem & ordinantis ad penam eternam / ergo remissio culpe est solum illius entis rationis priuatio. & per consequens non est mutatio realis / & suppositis principiis doct. nichil facilius puta quod remissio culpe non est mutatio realis: sed remissionem culpe concommitatur mutatio realis puta infusio gratie siue acquisitio: tamen illa non est remissio cul pe / ergo remissio culpe non est nisi expulsio entis rationis seu obligationis ad penan eternam. Contra instat doct. non potest esse transitus de contradictorio in contradictorium absque mutatione rei & non sufficit mutatio rationis: quia omnis mutatio rationis ad realem reducitur / quia nunquam est mutatio rationis nisi per mutationem obiecti ad diuersos actus voluntatis vel intellectus. quia si semper esset idem obiectum: esset idem respectus rationis. ergo cum omnis mutatio rationis ad realem est reducenda non potest quis transire de obligato ad penam eter nam ad non esse obligatum ad illam sine aliqua mutatione reali / & talis mutatio realis non potest esse in deo / ergo oportet quod sit necessario mutatio realis in alio scilicet in illo qui mutatur de contradictorio in contradictorium / quod non possit esse transitus de contradictorio in contradictorium &c. patet: quia ab eo quod res est vel non est oratio dicitur vera vel salsa / ergo si res semper eodem modo se habeat non est ratio quare magis nunc vna pars contradictionis est vera quam alia & prius alia vera magis quam nunc Pro isto argumento doctor ostendit primo de mutatione que fit quando aliquod obiectum mutatur mutatione rationis puta per diuersos actus nostri intellectus. vt si sortes super quem non fertur adhuc actus intellectus postea statim ferretur ipse sortes nunc non est a me intellectus postea erit intellectus a me / & sic mutabitur sortes de non esse intellecto a me ad esse intellectum a me& in sorte nichil acquiritur sed in me intelligente.
¶ Item quamuis non sit possibile quod voluntas creata velit simul inesse alicui contraria pro simul: potest tamen velle successiue alicui inesse contraria pro simul. vt non possum velle simul quod sortes currat & non currat pro eodem tempore / quia hoc repugnat / sed possum velle in prima dimidietate hore quod sortes currat cras & in secunda dimidietate hore quod non currat cras & sic possum velle successiue quod pro eodem tempore in: sint contraria sorti. Potest etiam voluntas creata velle simul alicui inesse contraria prodiuersis temporibus / vt volo quod sortes cur¬ rat cras ante meridiem & quod non currat cras post meridiem. vltra ad volitionem qua volo contraria inesse sorti vel pro eodem tempore vel pro diuersis simul non sequitur quod insint sorti vel quia non possunt vel quamuis possunt inesse talis volitio est conditiona ta que non ponit effectum / & sic in volito nulla fit mutatio. Similiter de deo eodem modo dicendum est: nam deus non potest simul & pro simul velle inesse contraria alicui: sed potest velle simul quod insint contraria successiue alicui. & si deus velit quod insint contraria successiue alicui poterunt inesse. deus enim est causatiuus quoruncunque contrariorum quia est prima causa si velit non impediet ergo si sit impedimentum secunda causa solum impediet quod insint. quia deus non vult absolute: sed solum conditionaliter. hoc supposito deducit quomodo potest esse transitus de contradictorio in contradictorium absque mutationem rei: vult dicere quod potest esse absque vtraque mutatione quamuis non possit esse mutatio de contradictorio in contradictorium in ordine ad voluntatem creatam absque mutatione reali voluntatis create & mutatione obiecti rationis / verumtamen ex voluntate diuina potest esse transitus de contradict orio in contradictorium sine quacumque mutatione / hoc est nec per mutationem rationis obiecti voliti vel intellecti / nec per mutationem realem involente vel intelligente. vnde phantasia doctoris est talis: sit sortes per totam istam horam in peccato in fine hore remittatur peccatum & per totam horam sequentem erit remissum tunc sortes in ista hora transit deobligato ad penam ad non obligatum / & de digno pene eterne ad non dignum per hoc quod deus vult eum pro hora prima esse dignum pena eterna & pro secunda non vult eum esse dignum illa pena / ille transitus non est quod in deo prima volitio precedat & secunda sequatur. Immo vtraque volitionum est perpetua & eterna a parte ante / quia ab eter no voluit deus quod sortes in prima hora esset dignus pena eterna. & pro secunda non es¬ set dignus. Ideo deus potest simul velle contradictoria eidem subiecto per diuersis temporibus: ergo ex parte dei non est mutatio & vltra ex parte et iam sortis non est mutatio quamuis transeat obiectum de non esse tale in esse tale sine quacunque mutatione reali in altero obiecto. lllud obiectum non debet dicimutari mutatione rationis quia est maxina doc. numquam obiectum in quo est respectus rationis debet dici mutari mutatione rationis nisi aliud obiectum mutetur mutatione reali puta nisi intellectus vel voluntas per cuius cognitionem aut volitionem istud obinectum mutatur mutatione ratonis mutetur realiter / cum omnis mutatio rationis ad realem sit reducenda vt dictum est. exempligratia si sortes iam velit platonem currere & postea non habeat volitionem circa platonem transit de esse volito in non esse volitum per mutationem ipsius sortis qui habet volitionem circa platonem / & hoc per mutationem realem: quia deperditur in sorte volitio / sed si transeat de esse digno pene eterne ad non esse dignum hoc non est quod deus perdat volitionem quam prius habuit. Immo ab eterno habuit vtramque illarum volitionum vt dictum est / ergo sortes tunc non debet dici mutari mutatione rationis. Ideo concedit doct. quod aliquis potest transire de contradictorio in contradictoriuin sine acquisitione cuiuscunque rei / nec in se / nec in alio & sine quacunque mutatione rei que transit & sine mutatione cuiuscumque alterius rei / & est opinio propria doctoris vt hic patet quamuis ab Occam illi imputetur oppositum.
¶ Ad argumentum. se cundum communem doctrinam non potest fieri mutatio de contradictorio in contradictorium nisi per mutatonem alicuius reiDico primo quod in proposito non est mutatio nisi large capta. dico preterea quod potest esse transitus sine mutatione rei. Contra si res eodem modo se habet & ab eo quod res est vel non est oratio dicitur vera vel falsa non est transitus. Dico quod res potest denominari multis modis absque quacunque mutatione. vt di¬ cit De alyaco. vt qualitas lapidis potesteene in me priusquam cognoscam lapidem & tunc non erit cognitio lapidis / & potest prius esse cognitio / & postea non erit cognitio. In primo casu transeo de non cognoscente in cognoscentem & non mutor. quia quicquid erat prius in me adhuc remanet: & lapis efficitur de non cognito cognitus absquemutatione lapidis. & in secundo casu eficior de cognoscente non cognoscens absque de perditione aliqua & ista opinio Dealyaco videtur verior inter omnes. Ideo non est verum vniuersaliter quod non possit fieri transitus de contradictorio in cotradictorium absque mutatione. Rresolutorie habetur ex tota questione quod infusio gratie & remissio culpe non sunt vna mutatio: ratio quia aliquando sunt plures remissiones culpevbi aliquando est vna infusio gratie. Secumn do. non sunt due mutationes reales. Tertio habetur quod non est mutatio. Ideo non sunt due mutationes nec vna. quia remissio culpe non est mutatio. Item arguitur expulsio alicuius priuatiui & introductio habitus illius priuatiui non est nisi vna mutatio: sicut expulsio tenebrarum & infusio lumins. ergo remissio culpe non est aliud quam introductio gratie cuius est priuatio. ergo non est nisi vna mutatio. concedo quod infusio grenest introductio habitus: sed nego quod remissio culpe sit priuatio habitus. Immo terminus a quo infusionis gratie non est culpased priuatio gratie. Vnde nunquam priuatio gratie in aliquo est peccatum quia peccatum non est aliud quam actus deordinatus vel priuatio actus ordinati ad quem quis obligatur sed priuatio gratie non est actus nec priuatio actus: sed est priuatio habitus / verum est tamen quod negligentia disponendise ad gratiam est peccatum: sed ipsa priuatio gratie nunquam est peccatum / negatur ergo quod terminus a quo infusionis gratie sit cuspa / sed priuatio gratie que est pena concomitans peccatum.
On this page