Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sit necessarium peccatori ad salutem omnia peccata confiteri suo sacerdoti

¶ Distinctio. xvii.

CIRCA DISTINCTIOnem cvii. Queritur vtrum sit necessarium peccatori ad salutem omnia peccata confiteri suo sacerdoti.

in ista questione sunt tres articuli. In primo ostendit quo iure obligamur ad confessionem. & supponit quod obligemur. In secundo explicat quid in precepto confessionis explicetur & contineatur. Tertio quid circa illud est per praeceptum ecclesie explicatum. Pro primo articulo: dicitur quod non potest quis obligari ad confessionem faciendam nisi altero istorum preceptorum / velprecepto naturali vel positiuo. & positiuum dfuiditur in positiuum diuinum & in positiuum humanum.

¶ Preceptum naturale est quod ex terminis est naturaliter notum euidenter aut sequens euidenter ex aliquo noto ex terminis vel saltem euidenter consonans. Vnde in speculatiuis illa dicuntur principia speculatiua per se nota que sunt nota exter minis / ad quorum assensum euidentem generandum sufficiunt simplices terminorum appshensiones sine quacumque probatione. vt quod libet est vel non est / est principium per se notum in speculatiuis. Similiter non facias aliis quod tibi fieri non vis: est preceptum primum & per se notum practicum iuris naturalis. Et conclusiones quam sequuntur in consequentia euidem ticum aliquo altero dicuntur etiam precepta iuris naturalis.

¶ Similiter propositiones quam sunt euidenter consone quamuis non sequantur euidenter dicuntur etiam precepta iuris nature in tertio gradu. Sunt ergo tres gradus iuris nature. Vltra dicit doct. quicquid continetur preceptiue in lege euangelica quod non est notum extermins neque euidenter sequens ex illis que sunt nota ex terminis neque euidem ter consonum est preceptum diuinum positiuum / exemplum bapptisari continetur in euangelio sub precepto & non est notum exterminis quod teneamur baptisari neque euidenter sequitur ex aliquo noto ex terminis lnfert doct. correlarium quod non recte loquitur gratianus de iure legis nature. did est volens quod omnia que sunt in antiqua & noua lege sunt de lege nature. non potest hoc saluarinisi capiatur lex nature pro auctore legis nature. Preter hecsunt aliqua praecepta humana positiua que introducta sunt ad melius viuendum / conseruandum fidem & mores Inquirit igitur doc. quo istorum trium preceptorum obligamur confiteri. Pro responsione ponuntur tres propositiones / prima. Non obligamur confiteri precepto legis nature. Secunda / non obligamur confiteri precepto humano positiuo. Tertia / obligamur confiteri precepto diuino positiuo. prima propositio probatur / ius naturale est idem omni tempore & apud omnes cum sit notum cuilibet vtenti ratione / & cum sit propositio practica vel sequatur ex aliqua ex terminis nota. ergo obligat pro omni tempore sed sic est quod in lege nature non obligabantur consiteri tali confessione de qua est ad propositum scilicet confiteri sacerdoti. quia non loquimur hic de confessione que est assertio laudum sed de confessione que est manifestatio peccatorum sacerdoti / nec obligabantur sic confiteri in lege mosaica / sed lolum obligamur sic confiteri pro tempore legis noue. ergo preceptum de confessione non est preceptum legis nature. Quantum ad istam propositionem est difficultas quia sunt auctoritates que videntur sonare quod tempore legis nature erat confessio in precepto nam habetur. Genesis. iii. cum querebatur Adam vbi est. Dicit glo. quod est vox dei confessionem exigentis. ergo tempore legis nature quod durauit ab adam vsque ad moysem confessio erat facienda. Similiter in antiquo testamento multe auctoritates videntur sonare quod tenebantur confiteri. nam habeturEsaie narra si quid habes vt iustificeris. & psa. dixi confitebor &c. Ergo tempore legis moysi erat confessio de precepto. Item confiteri non est aliud quam signo peccatum manifestare & non est necessarium quod manifestetur voce quia mutus potest confiteri. sufficit signo quo possit sacerdos deuenire ad notitiam peccati. sed sic est quod in antiquo testamento signis exterioribus tenebantur peccata sua manifestare sacerdoti. Patet in Leuitico. xvi. fere pertotum. nam imponebantur oblationes pro peccatis. & ille erant signa peccati commissi. Item de lege nature est ista propositio / quod maleficus puniatur & non potest puniri a se. ergo ab altero qui peccatum nouit quia non potest punire nisi peccatum sibinotum. ego de lege nature est quod fiat manifestatio peccati.

¶ Quantum ad argumentum de oblationibus dicitis. Tho. quod in lege nature / Moysi / & noua fuit confessio diuersimode de precepto / nam in lege nature confessio fuit preceptum / vr tantum valet sicut interior peccati recognitio vt est dei offensiuum. & per interiorem remissionis petitionem & detestationem remittebatur. sed existentes in veteri lege obligabantur ad illud ad quod obligabantur existentes in lege nature / & cum hoc ad aliquam oblationem De qua leuiticia. iiii. &. vcc. vsque ad finem. Sed in nouo testamento obligamur ad illam interiorem recognitionem & petitionem remissionis a deo. & cum hoc ad exteriorem manifestationem peccati certe persone scilicet sacerdoti. vltra dicit quod in antiquo & nouo testamento diuerso modo protestantur se peccasse homines / nam in anciquo oblationibus se protestabantur peccasse sed nullo certo peccato / nam offerendo turturem vel agnum vel columbam bene protestabantur se peccasse: sed non protestabantur se peccasse hoc certo genere peccati. sed in nouo testamento oportet de quo cunque genere peccati protestari se peccasse illo genere peccati. Secundo in antiquo testamento illa protestatio fiebat publice puta per oblationem talis rei & non erat instituta pro tali certo genere peccati quia offerendo publice se diffamassent. nam si oblatio turturum significasset determinate hoc vitium publice se diffamassent & secretum reuelassent in tali oblatione. Sed confessio noui testa menti fit secrete. vnde ponitur tale documentum / homo faciendo operatio nem publicam per quam siginificat se peccasse in genere non diffamat se nec est proditor sui criminis: sed faciendo publice aliquam operationem per quam denotaret se peccasse tali certo peccato se diffamaret / exemplum primi. vt faciendo operationem per quam publice fateor me peccatorem non dif/ famo meipsum. Hinc est quod ille qu vadit ad confessionem publice protestatur se publice in genere peccasse: sed non protestatur se peccasse certo genere peccati. vnde publice protestari in genere se peccasse non est se disfamare: sed publice prtestari peccasse hoc genere peccati occulti est se diffamare Ex quo sequitur correlarium quod sacerdos inter celebrandum si recordetur se esse in peccato non confesso non tenetur omittere celebrationem & confiteri tunc. ratio / quia in casu confitem do fateretur se certo peccato peccasse scilicet paccato negligentie / & sic diffamaret sequia per talem actum publicum fateretur sepeccatorem & negligentem in dispositione preuia / & preceptum de se non diffamendo plus obligat quam preceptum de confessione tunc. Ideo quando iam sacerdos initiauit celebrare & succurrit ei peccatum non confessum non tenetur tunc confiteri. Quantum ad alias auct. dicit glo. Adam vbi es: quod est vox dei confessionem exteriorem requirentis / dico quod exigebat solum confessionem interiorem puta detestationem peccati. Ad aliud de Esaia: narra si quid habes vt iustificeris. dico quod illud est dictum iudeis existentibus in captiuitate dicentibus se iniuste captiuos & ideo narra id est allega opera bona que fecisti ad probandum quod iniuste sis in captiuitate detentus / & non intelligitur quod narret peccatum. Ad illud psal. dixi confitebor / dico quod intelligitur de confessione idist de proposito confitendi confessione interiori quae confessio interior in omi lege post paccetum fuit de precepto. Ad rationem quam adducitur hec propositio est de lege nature malefactor est puniendus quia de lege nature est quod nullum peccatum remaneat impunitum & non potest puniri ab altero nisi peccatum fuerit ei notum vt notum est / ergo de lege nature est quod peccatum manifestetur / dico quod verum est quod est de lege nature: hoc est / est multum conforme legi nature quod homo postquam peccauit / & deum offendit re cognoscat peccatum & offensam & dete st etur & sic confessio interior est in tertio gradu iuris nature. sed quod alteri homini manifestet in nullo gradu legis nature est & sic patet declaratio prime propositionis.

¶ Nunc sequitur decaratio secunde quam talis est: confessio non est de precepto humano & in ista est maior difficultas. vnde glo. de pe. dist. v. ca. primo ii quirit hoc & qualiter sit facienda & cui & quando. Vnde dicunt quidem (vt dicit illa glo.) institutam fuisse in paradiso statim post peccatum di. cente domino ad adam / Adam vbies: aliidicunt quod sub lege fuit primo instituta quam do losue precepit Achar crimen suum confiteri & lapidatus est. Alii dicunt quod in nouo testamento a Iacobo dicente confitemin alterutrum peccata vestra. Iacobi. v. & dicit glo. quod multo melius est dicere ipsam fuisse institutam ex quadam vniuersali ecclesie transactione potius quam ex nouo testamento vel veteris auctoritate / sed hoc non videtur verum quia tunc graeci sicut non acceperunt alias constitutiones ecclesie / puta quod conficerent in pane non fermentato. eodem modo diceretur si non acceperunt confessionem vocalem non tenerentur confiteri. sed omnes theologi dicunt oppositum. Ideo obligatio ad confessionem non est ex solo precepto humano positiuo. Ideo dico primo quod si Christus non instituisset sacramentum penitentie etiam non potuisset institui / quia vt dicit doctor. in principio huius quarti. sacramentum dicitur signum sensibile efficaxgratiam significans. id est ad cuius presentiam dum modo non ponatur obex necessario necessitate legis ponintur gratia. ergo ille solus potest instituere sacramentum in cuius potestate est aliquo signo sensibili posito in non ponente obicem causare gratiam: sed nullus est preter deum qui hoc possit facere. ergo sequitur quod sacramentum confessionis est solum instituibile ab ipso deo / & sic formatur ratio. llle solus potest instituere sacramentum & signum gratie qui potest dare gratiam respectu illius signi. sed sic est quod solus deus ad presentiam illius signi potest dare gratiam. igitur / & hoc concessum est ab omnibus ferme quod solus Christus potuit instituere sacramenta. Dico secundo quod sacramento a Christo instituto ad quod sacramentum necessaria est prius confessio adhuc si non fuisseta Christo datum preceptum de confessione facienda ecclisia non potuisset illam precipere. Si tertium membrum teneatur scilicet quod confessio non cadit nissub precepto ecclesie non potest faciliter inprobari nisi quia vel ecclesia non attentas / set tam arduum preceptum imponere omnibus christianis nisi esset preceptum diuinum vel quia non inuenitur vbi ab ecclesia imponatur quin ante sancti reputarent hoc preceptum de confessione obligare / nam si allegatur capitulum de peni. omnis vtri usque sexus illud est innocentiitertii quem precessit augustinus plusquam per octingentos annos qui predicat confessionem valde esse necessariam / nichilominus durandus ratione apparenti nititur probare quod ecclesia ex omni auctoritate sibi data a Christo non habet potestatem super homines nisi in ordine ad actus exteriores ita quod ecclesia non potest punire peccata secreta cordis / quia sunt relicta iudicio dei inca. tua nos. de symonia / exteriora iudicibus exterioribus interiora vero deo sunt reseruanda / ergo non potest ecclesia precipere quod confiteatur peccatum cordis quod est secretum / & ista probatio videtur manifeste concludere quod ecclesia non habet potestatem super peccata hominis nisi exteriora quia non habet potestatem nisi super illa que possunt ei manifestari & illa sunt exteriora / ergo non potest ecclesia obligare hominem ad confitendum peccatum quod est solum interius. Quantum ad difficultatem: vtrum ecclesia possit punire secreta cordis: Habetur glo. in clementina de hereticis quod potest secreta cordis punire per sententiam excommunicationis. sed doct. tenent oppositum & concedunt omnes quod nullam habet auct oritatem nisi super exteriora / & ista ratio durandi videtur satis apparens quod non tenemur solo praecepto humano ecclesie confiteri. Facit alias rationes / quia si solo praecepto humano ecclesie teneremur confiteri / sequeretur quod papa non obligaretur ad confessionem quia par in parem non habet imperium.

¶ Panormitanus tenet quod praeceptum de confessione est solum humanim & tenet cum opinione / glo. in capritulo. Omnis vtriusque sexus. Item sequitur quod infideles non tenerentur ad confessionem in capitulo Gaudemus de diuortiis / infidelis non subicitur ecclesie / ergo si tale preceptum sit solum humanum non tenerentur confiteri / a fortiori si glo. dicit quod graci non tenentur nec etiam infideles. Argumentum ad probandum quod infidelis nunquam obligatur ad confitendum tempore quo manet infidelis ita quod non peccat peccato omissionis si non confiteatur. arguitur sic / nunquam infide lis agit contra preceptum de confessione. lta quod peccet nouo peccato si non confiteatur ergo nunquam infidelis obligatur confiteri protempore quo est infidelis. Ideo ante baptismum nunquam potest contrauenire precepto ecclesie ita quod imputetur ei ad nouum peccatum / licet obligetur ad baptismum tamen ante baptismun non obligatur ad preceptum ecclesie. Item dato quod infidelis esset in periculo mortis nunquam peccaret per hoc quod non confitetur etiam habita oportunitate sacerdotis / Patet: detur oppositum scilicet quod sortes infidelis peccet quia non confitetur. Contra vel peccat per hoc quod tenetur confiteri de peccatis commissis ante baptisma / vel quia tenetur baptisari & habita oportunitate sacerdotis peccaret duplici peccto scilicet duplici omissione / quia omittit confiteri & omittit baptisari / ergo peccaret duobus peccatis distinctis / non potest dici primun quia confessio nichil ei prodesset nisi baptisatus esset. quia nullus est capax alicuius sacramenti nisi fuerit baptisatus. ergo infide lis non peccat quia non confitetur nisi etiam pro nunc teneatur baptisari. Sed quod non detur secundum / patet / bene sequitur sortes pernunc tenetur baptisari / ergo si baptisaretur non tenetur confiteri peccata ante baptismum commissa & nunquam postea committet vt suppono. ergo non potest dari casus in quo sortes infidelis peccet peccato omissionis de non confittendo antequam sit baptisatus / etiam per consequens non potest agere contra pre ceptum de confessione antequam baptise tur. quia habendo oportunitatem baptisandi sufficit ei baptismus sine confessione / ergo nunquam verum est dicere sortes est in fidelis & peccat per hoc quod non confitetur Verum est quod peccat quia non baptisatur quia tenetur semper baptisari sed quod teneatur ad confitendum non videtur michi dicendum. & sic peccata perpetrata in infidelitate non sunt materia penitentie. Contra: ergo preceptum de confessione non est diuinum / dico quod sunt aliqua preceptadiuina que obligant aliquem vt prelatum: vt est istud preceptum. pasce oues meas. & non obligant omnes indifferenter. ideo non sequitur / hoc preceptum non obligat omnes in differenter / ergo non est diuinum. Similiter dico quod est aliquid diuinum preceptum quod est a Christo institutum / vt sunt precepta de sacramentis que regulariter non sunt expressa in euangelio: sed extraditione apostolorum. Probabiliter ergo dicitur quod confessio non est de precepto pure humano positiuo. Ex hoc tamen non sequitur ergo infidelis stante infidelitate obligatur ad confessionem. Resolutio ergo est quantumad duas primas propositiones circa questiooem qua querebatur quo iure obligamur ad confessionem. Prima quod non iure nature quia in lege nature non vtebantur illa qua vtimur / nec in lege mosayca quia non erat vocalis: sed quedam protestatio per obla¬ tiones qua protestabatur se in genere peccasse & non in specie. & per hoc differt a confessione legis euangelice. quia oportet protestari voce se peccasse certo genere peccati. Secunda propositio fuit / quod confessio non erat de iure pure humano. & ratione Durandihoc probatum est que est apparentissima in ter omnes quamuis Depalude dicat oppositum. Sequitur tertia propositio quantum ad istum articulum: quod obligamur iure non nature vt dicit prima propositio / nec iure humano vt dicit secunda: ergo iure diuino positiuo obligamur confiteri. quia non sunt alia iura nisiista tria. Circa hanc conclusionem videtur difficultas. vtrum illud ius diuinum sit explicite positum a Christo in euangelio / vel explicite positum in aliqua doctrina apostolorum vel alicuius apostoli. vel solum vocetenus a Christo dictum apostolis: & ab ipsis apostolis successoribus suis / & tandem nobis promulgatum. nam tenemur ad multa ex traditione ecclesiastica que ecclesia accepit ab apostolis & successoribus. & illa tandem peruenerunt vsquod ad nos. Si primum posset dari esset multo conuenientius quod esset de iure diuino primo modo. & ad hoc inquirendum non oportet assumere quod dicitur Matthei. xvi. Tibi dabo claues regnicelorum. quia ibi erat promissio de futuro & non collatio de presenti quia non dicit tibi do claues. ergo illud non sufficit ad credendum quod sit preceptum expressum in euam gelio contentum. & breuiter sicut dicit doctor Si aliquis sit passus erit iste post resurrectionem. lo. xx. Accipite spiritumsanctum quorum remiseritis remissa erunt: & quorum retinueritis retenta erunt. Et arguitur sic / sicut arguunt doctores communiter quod confessio sit de iure diuino. Nam ex illo passucollata est apostolis potestas arbitrandi seuiudicandi non principaliter: sed ministeria liter in peccatis. & iudicandi hominem esse absolutum vel non esse absolutum a quibuscunque peccatis. sed sic est quod nullus potest bene arbitrari & iudicare de peccato nisi sit ei notum vel per testes vel per confes¬ sionem peccatorum. ergo est imposita necessitas peccatoribus vt illis constitutis apostolis & successoribus detegerentur peccata. & ista ratio se sola non concludit licet bene concludat quod si peccator velit se submittere quod sacerdos habet potestatem arbitrandi & iudicandi de peccato suo: sed ratio non concludit quod imponatur neccessitas peccatori vt detegat sua peccata sacerdoti & iudicetur ab illo. nam sequitur iste habet potestatem iudicandi. ergo illi super quos habet auctoritatem habent necessitatem vt ab isto iudicentur. nam ex doctrina doctoris sunt quatuor que ex equo habent auctoritatem absoluendi peccatorem parrochianum scilicet papa / episcopus / curatus / & penitentiarius. Vnde non sequitur episcopus habet potestatem arbitrandi & absoluendi sortem parrochianum huius ecclesie parrochialis. ergo parrochianus habet necessitatest vt iudicetur ab episcopo. consequentia nihil valet: quia potest accedere ad curatum / non sequitur est quibuscunque sacerdotibus ex illo verbo tradita potestas arbitram di. ergo imposita est peccatori necessitas sesubmittendi sacerdoti. veruntamen arguit Richardus quod sic dicens nunquam datur auctoritas alicui arbitro nisi alicui vel aliquibus imponatur necessitas vt iudicetur ab isto arbitro vel iudice: alias videretur nihil habere auctoritatis super illum vel illos. dico quod rex potest in regno alicui committere potestatem iudicandi ita quod sua iudicia tenebum tur si partes voluntarie coram ipso velint procedere ita quod nullis partibus imponeret rexi necessitatem vt agant causas suas coram illo nihilominus si submitterent se illisua sententia erit valida. ergo ista propositio est falsa nulli datur auctoritas iudicandi nisi alicui imponatur necessitas subiicien di illi: sed ista est vera nulli datur auctoritas iudicandi quin sententia valeat si partes se submittant. Vnde differentia est inter arbitrum & virum prudentem isto modo / quia si a viro prudenti petatur quid iustum sententia ab eo lata non ligat: sed si petatur ab arbi¬ tro secundo modo id est qui habet potestatem iudicandi licet nullus habeat necessitatem se submitendi illi si petatur ab eo iustum sententia illius ligat. Sed ille rationes non concludunt. Et ratio doctoris est ad probandum quod ex illo verbo quoruncunque remiseritis non imponitur necessitas nisi submittamus nos sed bene potest probari ex illo passu & alio scilicet diliges dominum & proximum sicut temetipsum. Et sic arguitur / quilibet qu peccat mortaliter perdit gratiam. & virtute huius precepti Diliges proximum sicut temetipsum: tenetur agere quantum potest ad recuperandam gratiam: quiaalit er non diligeret se sicut debet. Tunc arguitur sic: quilibet tenetur agere quantum potest ad recuperandum gratiam Sed ex illo passu quorum remiseritis absolutio sacramentalis est instituta a Christo ad recuperandam gratiam. ergo quilibet tenetur post peccatum elabotare quantum potest vt consequatur absolutionem sacramentalem / quod non potest sine confessione. Dices concesso antecedente: scilicet quod quilibet tenetur elaborare ad recupandam gratiam. & quod absolutio sacramentalis est instituta ad recuperandam gratiam etiam hoc conceditur. ergo tenetur elaborare vt consequatur absolutionem sacramentalem a sacerdote. negatur consequentia: quia est aliud remedium ad recuperandum gratiam: sed si assumeres minorem isto modo. sed absolutio sacramentalis est medium precisum ad recuperandam gratiam: tunc argumentum concluderet: sed dico quod est aliud remedium / scilicet contritio / & sic argumentum solum probat quod tenetur conteri vel confiteri sacramentaliter. Assumit doctor aliam propositionem quod vtrumque istorum scilicet absolutio sacramen talis & contritio est medium sufficiens ad recuperandum gratiam: sed absolutio sacramentalis est vnum medium magis certum de recupatio ne gratie quam contritio & magis facile. & contritio est medium minus certum & difficilius. nam possum esse certus quod eudo ad absolutionem sacramentalem non pono obicem & quod feciquicquid potui vt illam reciperem: sed non possum esse certus de contritione an fuerit sa¬ tis intensa & sufficienter continuata que requiruntur secundum doc. ad hoc quod remittatur peccatum: sed quando sunt duo media debeo capere certius & facilius: alias videor contemprnere. Nam si sint duo media acquirendi diuitias vnum facilius & certius / & aliud multum incertum & difficile. si capio incertum & difficile alio facili & certo spreto videor contempnere diuitias & pecunias. Ideo postquam sunt duo remedia recuperande gratie / vnum certum & facile scilicet confessio & absolutio sacramentalis & aliud difficilius & incertius scilicet contritio si dimittam certius videor contempnere ipsam gratiam & per consequens ex illis duobus quorum remiseritis. & ista ratione videtur quod confessio est de necessitate facienda. Vnde secundum doct. vt recipiatur gratia perabsolutionem sacramentalem sufficit quod non ponatur obex. & non requiritur contritio nec attritio: sed sufficit voluntaria sacramenti susceptio. Tamen ratio doct. non est sine difficultate. quia tunc sequitur quod quacito quis teneretur confiteri quam cito teneretur penitere si habeat copiam sacerdotis. Infero ergo quod doct. ex ratione sua consequenter debet concede re illatum sed hoc non tenent communiter doctores. quia regulariter potest differre confessionem: sed non concedunt quod possit differre contritionem. Patet sic. sortes peccator non tenetur penitere nisi ad recupandam gratiam deperditam nunc id est ante pascha & tempus determinatum ab ecclesia vt confiteatur sed sic est quod nunc hent duo media ad recuperandam grantiam vt assumit doct. habet contritionem & absolutionem sacramentalem vnum certum quod est facile ad recupearandam gratiam / scilicet confessionem & absolutionem sacramentalem alterum in certum & difficile ad recuprandam gratiam scilicet contritionem saltem apud doc. qu tenet quod ad sufficientem contritionem requiritur magna intentio. & continuatio temporis. ergo sortes si assumat medium difficilius relicto faciliori videtur gratiam spernere. ergo peccator quacito tenetur penitere tenetur quaecito confiteri si habeat copiam sacerdotis. Item sequitur quod quilibet teneretur semper capere viam faciliorem ad beatitudinem assequendam. & sic tenetur ingredi religionem & ad opera consilii: sed hoc est falsum quia quilibet potest stare in preceptis dei: & non obligatur ad consilia.

¶ Qtum ad primum argumentum / Henricus concedit correlarium: puta quod quancito peccator tenetur penitere tancito tenetur confiteri si habeat copiam sacerdotis. & hoc sinon expectet maiorem oportunitatem confitendi: etiam dato quod non sit in periculo mortis. Ratio huius ex doc. quia videretur contemnere si differat confessionem: sed dicemus in sequentibus pro quo tempore obligatur.

¶ Oantum ad secundum illatum quod quilibet viator tenetur arripere viam faciliorem ad consequendum beatitudinem. Hac occasione querit Henricus / vtrum duobus bonis propositis semper teneamur eligere maius & melius bonum? dicit ceteris paribus quod homo peccat accipiendo minus bonum: puta si sit equalis facultas. Facit argumentum de consiliis & depreceptis & dicit quod cetera non sunt paria / quia maior labor est in cosiliis. & sic adhuc consequentia nihil valet penitus cum infertur / sequeretur ex illa ratione quod quilibet semper teneretur via faciliori elaborare ad consequendum beatitudinem. dico quod obseruatio consiliorum non est via certior quam obseruatio preceptorum. immo tenemur credere quod ad beatitudinem sufficit obseruatio preceptorum: tamen dico quod est facilius illi qui est in statu cosiliorum vt religiosis est facilius seruare precepta. ergo tenetur illam assumere / consequentia non valet quia cetera non sunt paria. Dico preterea: quod doctor non vult dicere quod sua ratio concludat omnino Habemus ergo ex doctore / quod non vnico passu sacre scripture habemus preceptum de confessione. Secundo habemus rationem quod in istis duobus / quorum remiseritis / & diliges teipsum includitur preceptum deconfesfione.

¶ Aliqui dicunt quod preceptum de confessione continetur non in isto verbo quorum remiseritis: sed in isto quorum retinueritis. ita quod ex illo verbo infertur necessitas confitendi. & sic glosant quorum retinue ritis id est non remiseritis retenta sunt in celo / id est non sunt remissa in celis. Nam bene sequitur quorum peccata non remituntur a presbytero non remittuntur apud deum: sed homo tenentur laborare quod remittantur sua peccata. ergo tenetur confiteri illa: consequentia est certa: ergo ex illo passu ita glosam do vt dictum est imponitur necessitas confitendi. Dices / contritio remittit peccatum ergo presbyter non remittit. ergo glosa illa est falsa. & per consequens non potest ita glosari. Cum arguitur per contritionem remissa sunt peccata apud deum: & tamen non sunt remissa a presbytero. distinguo: vel quod non sunt remissa a presbytero saltem in voto id est in proposito contriti: & sic nego vel quod non sunt remissa a presbytero formaliter: verum est. & est simile sicut dicit Christus. Nisi quis renatus fuerit ex aqua &c. supple / vel in re vel in voto vt propositum baptismi in voto vel in re. & post votum habita oportunitate rei tenetur ad rem: alias non teneretur ad votum hinc est quod infidelis habita oportunitate post votum de baptisando tenetur baptisari. lta dico similiter quorum remisetitis / vel in re realiter absoluendo vel saltem in proposito illius cui remittum tur. ergo si tenetur ad propositum tenetur ad rem ipsam habita oportunitate rei. & sic ita olo sando facile videtur quod preceptum de confessione habetur in illo verbo quorum retinueritis. & hoc videtur multum mihi probabile ita glosando. Doc. dicit quod non habetur ex doctrina alicuius apostoli / non ex Iacobo. quia non potuit obligare totam Christianitatem: quia erat solum existens hierosolimis & non summus potestifexSecundo Iacobus non dicit confitemini presbvtero: sed alterutrum. & uidetur loqu de illa confessione de qua confitemur nos pecatores in genere: & sic non habetur ex illo quod teneamur confiteriilla confessione de qua est sermo praesens. Et si non potest hoc henri oportet venire ad tertium. quia si non habetur ex euangelio vel ex doctrina alicuius apli oportet dicere tertium quod preceptum datum est vocetenus aplis a Christo & ab aplis voce tenus illis de praemitiua ecclesia & consequnter¬ ad nos vsque peruenit. sicut sunt multa precepta que non sunt expressa In euangelio nec in doctrina apostolorum: sed voce tenus data apostolis vsque ad nos / & maxime preceptum de eucharistia sumenda sacramentaliter. luxta illud Ioam. vltimo. Multa quidem & alia signa fecit lesus que non sunt scripta in libro hoc. Et aliqui dicunt quod eodemmodo posset dici de confessione: sed primus modus scilicet quorum retinueritis / videtur michi probabilior & starem in illo modo.

¶ De secundo articulo. &c.

¶ IN Is TO AR RCVLo Inuestigat sistando precise in iure diuino quid contineat illud ius diuinum. Vtrum includat preceptum de confessione: & nititur declarare deillo qui obligatur illo precepto scilicet quis / secundo quid / tertio cui / quarto qualiter. Vnde in illo precepto includitur quis obligetur: scilicet adultus habens vsum rationis alicuius peccati mortalis sibi conscius. & peradultum non intelligo habentem tantam vel tantam etatem. quia aliquando in multis malicia supplet etatem. Vnde fatui a natura numquam sunt adulti: sed capitur adultus proillo qui scit discernere inter bonum & malum: & qui potest respondere ad interrogata sibi facta. Secundo in illo precepto includitur quid: scilicet mortale. quia veniale iure diuino non tenemur confiteri: cum non ponat hominem extra nauem ecclesie / que est charitas seu gratia. quia per eam quis saluatur. sed per veniale nullus perdit gratiam. ergo nullus per illud constituitur extra nauem ecclesie. & penitentia est secunda tabula post naufragium: ergo pro veniali nullus tenetur confiteri saltem iure diuino ( secus esset de illo qui in toto anno non commisit aliquod mortale / videtur quod iure ecclesie teneatur confiteri in paschate sua venialia) nichilominus si de veniali dubitat vel habet conscientiam quod sit mortale propter dubium debet confiteri tanquam de mortali / sed quando scit quod est solum veniale iure diuino nunquam tenetur confiteri: sed solum mortale vel illud quod credit vel adminus du¬ bitat esse mortale. Dicit: tenetur confiteriquodlibet mortale. quia vnum confiteri & aliud tacere est se simulare bonum & ad hypocrisim tendere & semper venia frustrari: ad quam credit perfrusta perueuire. Dicit Augustinus. ergo quodlibet mortale cuius est conscius tenetur iure diuino confite ri. Circa hoc mouentur difficultates. Prima dicis quod tenetur quodlibet confiteri de quo est conscius. Contra / ergo adultus qui baptisatur & ponit obicem non effectui baptismi: sed remissioni peccatorum commissorum ante baptismum teneretur postea confiteriilla quia est conscius illorum: & non sunt eidimissa per baptismum. Secunda difficultas. est vtrum aliquis irretitus pluribus peccais de quibus non est absolutus sacramentaliter possit absolui sacramentaliter de aliquibus & non de omnibus: & ista difficultas est de illo qui habet casus reseruatos & non reseruatos / tenetur vni scilicet curato suo confiteri casus non reseruatos. & alteri puta episcopo vel penitentiario casus reseruatos. ergo ad veram confessionem & sacramentalem absolutionem non requiritur quod confiteatur vni singula mortalia cuius est conscius. ergo hoc non est necessarium confite ri singula mortalia cuius est conscius.

¶ Tertia difficultas quare debet omnia confiteri / de qua est altercatio inter Thomam & Durandum & De palude.

¶ Quarta difficultas vtrum quis possit obligari ad iterum confitendum peccatata prius sacramentaliter confessa & dimissa?

¶ Quantum ad primam difficultatem sit sortes qui ponit obicem in baptismate remissioni peccatorum / quia vel peccat actualiter vel habet complacentiam in peccato preterito / vel quia proponit in futurum peccare post baptismum est conscius illorum: & tamen non tenetur confiteri. vt dicunt doctores in quarta distinctio ne huius quarti. & hoc idem tenet doctor expresse ibidem: & est argumentum fortissimum ad probandum quod non sit preceptum iuris diuini confiteri peccata quorum quis est conscius. quia non tenetur confiteri commisfa¬ ante baptismum quia non erat de foro ecclesie. Et pro difficultate inquiro quod est obiectum sacramentalis absolutionis & confessionis tenendo opinionem doc. quod non potest absolutio super eadem peccata precise habere duabus vicibus suum effectum vt sequenti questio ne dicetur quero quid est obiectum: vel est peccatum non remissum. vel est peccatum non remissum sacramentaliter: id est peccatum non remissum per absolutionem sacramentalem. Si dicatur quod est peccatum remissum: ergo contritus non potest absolui sacramentaliter. quia sunt omnia ei remissa. Si dicas quod est peccatum non remissum sacramentaliter: ergo infero cum peccatum istius qui sumpsit bapusmum qui impediuit gratiam cum non sint sua peccata dimissa sacramentaliter teneretur confiteri de peccatis ante baptismum commissis. Infero etiam secundo quod qui fecerit sufficientem indaginem & non recordatur vnius peccati commissi / & non habet displicentiam sufficientem ad remissionem peccatorum confitetur tamen ea quorum recordatur confessione sacramentali / absoluitur ab oblitis sacramen taliter. ergo si recordetur postea de oblitis non tenetur confiteri quia est absolutus vi absolutionis sacramentalis ab illlo peccato oblito & non vi contritionis: quia non erat sufficiens. Videtur ergo difficile videre quod est obiectum praecisum ab solutionis sacramentalis supposito quod non habeat duabus vicibus suum effectum super eadem peccata.

¶ Quae tum ad hoc non audeo esse primus inuentor opinionis noue / dicere quod tenetur confiteri peccata ante baptismum commissa: si posuerit obicem. & est apperentia ex alia ratione: etiam quamuis sint remissa per baptismum Nam dicit doctor de baptismo innoscentis / quod promulgato precepto de baptismo tenetur baptisari / etiam quamuis fuisset ei remissum originale per circuncisionem non obstante quod erat eiremissum pr sacramentum circuncisionis tenetur baptisari & sumere sacramentum institutum in remedium peccati originalis. ergo similr quuis pctam ante prmulgationem precepti sacramenti confessionis fuissent remissa eciam sacramentaliter. apparet quod ex vi praecepti fuisset obligatus ad confessionem dato quod fuissent ei remissasa¬ cramentaliter prius. Sed ista ratio potest solui quia suscipere tenebantur baptisma circuncisipost sufficientem promulgationem vt essent decorpore ecclesie & non ad remissionem peccati. Vnde nullus est de corpore ecclesie nisi per characterem baptismalem. Sed ad difficultaen dico cum doct. quod non tenetur confiteri peccata ante baptismum commissa. Et cum infertur: ergo non quilibet conscius de mortali etiam baptisatus tenetur confiteri. Dico quod quilibet baptisatus conscius mortalis peccati commissi post baptismum tenetur illud confiteri: sed si sit commissum a se ante baptismum non tenetur confiteri: quia in baptismate si non remittitur peccatum commissum ante baptisma tamen imprimitur character in quo est virtus non respectu peccatorum sequentium / sed preteritorum & precedentium. sed pro sequenti de necessitate requritur penitentia / & iuncta penitentia caracter habet suum effectum respectu peccatorum precedentium & penitentia respectu sequentium & commissorum post baptismum. & simul remittuntur omnia: sed a diuersis causis vna virtute baptismi cuius virtus remanet in charactere & virtute cuius remittum tur. & ex hoc videtur sequi contra doct. in ista questione quod infideles non obligantur ad preceptum confessionis. quia non obligantur de commissis in infidelitate: nec etiam tenentur confiteri in infidelitate: nec quando sunt fideles Nam nullus est adhuc obligatus ad confessionem de peccatis futuris que committet. ergo nullo modo obligatur infidelis. Ideo nunquam infidelis omittit quia non confitetur. Ad secundam difficultatem sit sortes habens diuersa peccata & reseruata & non reseruata confitendo partem curato & partem episcopo dimidiatconfessionem. ergo non est de ratione confessionis sacramentalis quod confiteatur vni & absoluatur ab omnibus. Hic tangitur difficillima questio inter doctores & vix enodata de istis casibus reseruatis. De ista Durandus multa dicit nichil resoluendo in fine. Capiam opinionem Henrici in primo quolibeto questione vigelimanona que vi detur multum apparens Pro cuius declaratione notandum quod absolu¬ tio sacramentalis habet tres effectus. Primus effectus secundum doct. est remittere peccata. nam per absolutionem sacramentalem remittutur pecca quo ad reatum quando non precessit nisi attritio. Secundus effectus est remitere partem satisfactionis adhuc debite. quia ante absolutionem sacramentalem quando sunt remissa peccata remanet obligatio ad penam temporalem & vi absolutionis sacramentalis remittitur pars illius pene debite. Tertius effectus est reconciliatio ecclesie: nam per quodlibet mortale homo est separatus ab ecclesia quantum ad susceptionem sacramenti ita quod non licet accedere ad quodcumque sacramentum nisi tale peccatuum sit eiremissum / & adhuc non sufficit quod sit per contritionem remissum: sed requritur quod per absolutionem sacramentalem si possit haberi copia sacerdotis quamuis homo per contritionem sit reconciliatus deo non tamen est reconciliatus ecclesie quod possit licite accedere ad sacramentum: sed requritur reconciliatio ecclesie per ab solutionem sacramentalem. hoc supposito. Dico primo: quod absolutio sacramentalis non potest dimidiari quantum ad primum effectum. Dico secundo: quod quantum ad secundum & tertium effectum est probabile quod potest dimidiari. Tertio dico: quod quantum ad secundum & tertium effectum: prima nihil agit nisi in ratihabitione de secunda suscipienda. Quod autem quantum ad primum effectum non possit dimidiariratio est / nunquam potest de lege remitti vnum mortale quo ad culpam quin remittantur singula. quia non potest remitti vnum quin infundatur gratia. ergo implicat quod sacramentalis ab solutio habeat suum effectum primum supe aliquod peccatum quin habeat super singula.

¶ Quantum ad secundum sortes est irretitus casibus reseruatis & non reseruatis / sortes est solum attritus & non habet sufficientem contritio nem ad remittendum sua peccata quo ad deum absolutio quam datur a curato est sacramentalis & habet primum effectum integre & mediate talis absoluitur ab omnibus tam reseruatis quam non reseruatis: & reconciliatur deo & nunquam reseruantur quantum ad absolutionem culpe: sed solum ad taxationem pene vel recociliationem ecclesie. nam implicat contradictionem de lege quod absolutio sacramentalis habeat primum suum effectum super quedam peccata: & non hahabeat super omnia / immo oblitus inuincibiliter alicuius peccati & non confessus dato quod solum habeat attritionem remittitur etiam peccatum oblitum: & est argumentum contra doct. quodpeoccatm non remissum sacramentaliter non est obiectum adequatum confessionis / quia tenetur iterum si recordetur illud confiteri. Vltra dico quantum ad duos alios effectus scilicet remissionem pene temporalis & reconciliationem ecclesie potest partiri. De remissione pene videtur probabile / & sit Sortes a pluribus absolutus potest satisfacere de pena debita peccato supearbie non satisfaciendo de pena debita auaricie. stat ergo quod faciat vnum non faciendo aliud. Cum ergo sortes per opa satisfactoria potest satisfacere & soluere debitum vnius pene & non alterius. ideo videtur quod non implicat virtute sacramentalis absolutionis quod remittatur debitum vnius & non debitum alterius. lon dicit Henricus quod virtute sacramenti absoluto nis cutatus remittit aliquid de pena temporalique debetur peccatis quam non sunt reseruata: & nihil remittit de penatemporali que debetut peccatis reseruatis: & hoc est probabile.

¶ Quantum ad tertium: effectum quamuis sit deo reconciliatus non tamen est ecclesie: quia non est capax sacramenti immo prohibetur iure diuino. & per sacramentum reconciliatur ecclesie id est fit capax. Et dicit Henricus quando aliquis est exduabus causis incapax: potest liberari ab vna manente altera vt aliquis est excommunicatus ad duas instantias: quamuis non sit in mortali est incapax sacramentorum quousque sit absolutus ab illis potest tamen absolui ab vna & non ab altera. Ideo tunc est incapax ratione vnius & non ratione alterius. ideo dicit postquam est absolutus a curato ratione casuum non reseruatorum non est incapax ratione casuum non reseruatorum: sed ratione reseruatorum est incapax. Secundus modus est quod quantum ad istos duos effectus vltimos scilicet ad remissionem penetemporalis & reconciliatio nem ecclesie prima absolutio nihil agit nisi in ratihabitatione de secunda id est prima absolutio quando fit nihil agit id est nihil remictit de pena temporali / similiter non reconciliat ecclesie: sed secunda postquam sumitur in virtute propria & virtute prine praecedentis agit & remissionem alicuius pene temporalis debite pene peccatorum: & ratione singulorum. datur simile quando sortes suscipit baptismum / & ponit obicem non remittuntur ei peccata preterita / postea penitet de obice posito. ista penitentia agit remissionem singulorum peccatorum non virtute propria: sed virtute baptismi & effectus prius suscepti. ita sortes habens reseruata & non reseruata confitetur omnia proprio curato / absoluitur a non reseruatis. prima absolutio non reconciliauit eum ecclesie ratione cuiuscumque peccati remissi( remittitur semper peccat quo ad culpam) sed secunda in virtute sua propria & virtute precedentis reconciliauit ipsum ecclesie ratione singulorum. & cum hoc aliquid remisit de penadebita simul / & vtraque opinio est probabilis / ido tenetur singula confiteri. Resolutio ergo est: quod absolutio sacramentalis potest habere virtutem super reseruatos & non reseruatos. verum est quantum ad primum eius effectum: sed quantum ad duos alios effectus sunt due opiniones.

¶ Quantum ad tertium: que est ratio quare oportet confiteri singula peccata: Dico quod est preceptum diuinum. Doc. dant multas congruentias / sicut se habet medicus corporalis in ordine ad morbos corporales / sic medicus spirualis in ordine ad spirituales que sunt peccata. nam si quis laboret duobus morbis debet detegere omnes medico corporali. Simili modo si quis laboret duobus morbis spiritualibus id est peccatis debet omnes detegere medico spirituali id est confessori. Sed Durandus dicit quod ista ratio nichil valet. quia gratia nulli nocet morbo spirituali quo ad sanationem. ideo non est simile sicut de medicina corporali que nocet vni morbo: & prodest pro altero: ideo dat aliam rationem que talis est. confessio est signum contritionis: ergo debet esse correspoedentia inter contritionem & confessionem / sed nunquam valet contritio nisi sit de omnibus. ergo similiter confessio non debet ualere nisi sit de omnibus.

¶ De palude dicit quod ista ratio non magis valet quam alia / quia satisfactio est ita valida sicut confessio: sed satisfactio potest dimidiari. igitur. Ideo nititur de palude dare rationem efficatiorem quam est hec / deus nunquam absoluit a peccato quin absoluat a quolibet mortali. quia impium est a deo dimidiam sperare veniam: sed sacerdos absoluit vt minister dei. ergo debet se conformare in absoluendo ipsi deo. si deus igitur absoluit ab omnibus numquam sacerdos absoluit nisi absoluat ab omnibus: & non potest absoluere nisi a confessis. ergo omnia debent confiteri. Sed dico quod nulla illarum est efficax& euidenter concludens oppositum. quare videtur mihi quod precipua ratio est preceptum diuinum.

¶ Nec solum peccata¬

¶ Vls VV Es T DE Erecepto confessionis stando precise in iure diuino quid includat / quatum ad duo: scilicet quantum ad personam que obligatur confiteri. Secundo de peccatis mortalibus & omnia vni &c. Visum est etiam de casibus reseruatis. Tertio propter quam causam sunt singula vni confitenda. Erat etiam questio mota vtrum possit quis pluries conconfiteri eadem peccata: sed quia doc. de hoc facit mentionem in vno sequenti argumento. & ibidem tractabitur. Iam comeqenter ostenditur quod non solum peccata sunt confitenda: sed etiam circunstantie sunt confitende / notanter peccata aggrauantes. Et pro ista materia supponendum est quod circunstatiarum / alie aggrauant / alie vero non. Aggrauantium quedam trahunt in aliud genus peccati secundum denoinationem specialem Alie vero non trahunt. Non attrahentium quedam alleuiant / quedam sunt impertinentes. Exemplum de attrahentibus in aliud genus peccati & de aggrauantibus. vt qu cognouit vxorem alterius vel sctimmonialem / hoc trahit in aliud genus peccatim scilicet adulterii vel sacrile gri. similiter quod sit consanguinea trahit in sporeciem incestus siue in aliud genus. & capitur hic genus pro specie. Similiter capere alienum in loco sacro trahit in sacrilegium. Exemplum secundarum scilicet quam aggrauant sed non trahunt in aliud genus peccati vt quod aliquis furatur multum vel paruum siue paucum illud aggrauat / est tamen simplex furtum dato quod quis multum furetur. Similiter status persone aliquando aggrauat quamuis non mutet in aliam speciem peccati. vt quod sit homo prudens & doctus dummodo non sit presbyter vel non vouerit castitatem cognoscendo solutam est simplex fornicatio / nihilominus est grauius peccatum quam si non esset talis. Et iste que aggrauant & non mutant speciem duplices sunt / quedam ponunt in numerum. alie vero non ponunt in numerum id est que faciunt numerum peccatorum maiorem vt iteratio actus eiusdem in specie: vt pluries simpliciter formari non trahit in aliam speciem a simplici fornicatione sed tamen ponit in numerum peccatorum. quia facit maiorem numerum. Alie non ponunt in numerum vt simpliciter fornicari semel: sed maiori voluntate & libidine hoc aggrauat: sed non facit numerum. Non aggrauantium alique alleuiant vt maior temptatio vel ignorantia. Alie nec aggrauant nec alleuiant: sed se habent impertinenter. vt quod mulier cum qua rem habuisset: sit berta vel ioanna longa vel breuis. lstis suppositis est difficultas inter doctores que sunt necessario confitende. Dicitur primo quod alleuiantes & impertinentes non sunt necessario confitende nisi confessor sciscitetur. Item omnes doc. dicunt quod omnes circunstantie que variant genus siue mutant speciem & trahunt in aliud genuspeccati seu mutant & trahunt in aliam denominationem sunt necessario confitende: & ista sunt certa apud omnes doctores / videlicet non oportet confiteri impertinentes. Secundo non oportet confiteri alleuiam tes: sed oportet de necessitate confiteri aggrauantes mutantes genus autur denominationem. Quarto oportet necessario confiteri aggrauantes ponentes in numerum / puta reiteractationem quamuisnon mutent speciem. oportet confiteri quotiens etiam in eadem specie / & hoc si habeat certitudinem vel probabilitatem de quotiens / si non oportet attingere propinquitatem numeri. Ista sunt certa in¬ ter doct. Sed de aliis circunstantiis quam aggrauant nec ponunt in numerum nec variant speem difficultas est / vtrum sint confitende / puta vtrum sit necesse confiteri quod erat parua vel maior temptatio vel quod preuenit temptationem vel cum magno conatu & magna libidine / vel vtrum ista possint taceri? Similiter an necessario sit confitendum in furto magnum vel paucum ablatum que non mutant speciem: & pono vtrumque ablatum mortale: habemus quid certum & quid dubium. Comuiter dicitur quod nisi mutent speciem / aut ponant in numerum / non sunt necessario confitende nisi ad interrogationem sacerdotis: sed expediens esset quod confiterem tur. & illius sententie videtur esse August. quod sunt necessario confitende consideret temptafionem. quia magis peccat cognoscens turpem quam pulchram propter minorem temptationem. Dubium ergo est de vltimis: vtrum tales que non variant speciem nec ponunt in numerum: sed solum aggrauant in eadem specie & in eodem actu peccati sint necessario confitende:/ maior pars doctorum dicunt quod non

¶ Circa hanc materiam sunt difficultates vtrum circunstantia festi necessario sit confitendavt puta quod peccatum est die dominico vel alio festo perpetratum. Iacobita generalis minister ordinis in suo tractatu nititur proba re quod non: quia non prohibetur speciali prohibitione cessare a peccato in die festo: sed cessare ab operibus seruilibus. Alie difficultates. Si quis non possit consiteri circunstantias mutantes speciem sine reuelatione peccati proximi. Vtrum tunc sint necessario confitende vel omittende. vt sortes cognouit sororem propriam & non potest habere copiam alterius sacerdotis cui possit confiteri nisi illius qui cognouit sortem & scit illum habere vnicam sororem precise / non potest confiteri illam circunstantiam quin reuelet peccatum secretum sororis: vtrum teneatur illam confiteri:. Dico quod sic. vnde dicit de Gandauo in tertio quoli. qu. xxiii. duas propositiones. prima / numquam peccatu proximi est reuelandum in confessione directe. Secunda propote. Est aliquando reuelandum indirecte puta per confessionem propriam & directam in tali casu dicit quod necessario non obstante reuelatione indirecte peccatum proximitenetur confiteri. Sed pono casum quod sortes cognouerit vxorem presbyteri sicut in grecia vbi sacerdotes sunt vxorati vel cognouerit vnicam sororem curati que sit suaconsanguinea vel sit filia eius presbiteri curati sortes commisit incestum cum illa si confiteatur illam circunstantiam dabit occasionem sacerdoti interficiendi suam vxorem vel perpetuo odiendi sed arguitur quod oporteat confiteri illam quia confiteri circunstantias: aggrauantes est de necessitate vite & precepto diuino. ergo non sunt omittende propter scandalum nec phariseorum nec pusillorum. nam communiter dicitur quod illa quam sunt de necessitate vite non sunt omittenda propter scandalum. Ad hoc altissiodorensis: dicit quod non. & ita est non tenetur confiteriin illo casu / sed tenetur in genere dicere conmisi peccatum luxurie & non declarare in specie. Et ad argumentum confiteri tales est de necessitate vite quia est de precepto deiDico quod non est de primaria veritate vite quia non est de lege nature. sed non scanda lisare fratrem est de prima veritate vite. ideo ratione scandali efficitur non de precepto Sed est alius casus in quo est difficultas maior / sit sortes presbyter habens vnicam sororem commisit incestum cum ea & credebat eam esse suam concubinam scit postea commisisse cum sorore sua per confessionem eius & presbyter cuius habet copiam scit illum non habere nisi illam sororem. vtrum tunc teneatur confiteri llam circunstantiam que mutat in aliam speciem? apparet quod non quia confitendo reuelaret confessionem sororis nam reuelare confessionem nichil aliud est quam directe vel indirecte voce vel signo significare aliquem certo peccato peccasse sed sortes in tali casu denotat sororem peccasse & non scit alia via quam per confessio nem. Talis casus habet difficultatem quia numquam licet reuelare confessionem Dico quod non tenetur confiteri illam circunstantiam & obligatur non detegere illam. Consequenter po¬ nit doct. quod illud preceptum includit cui. quia sacerdoti habenti potestatem. llle enim in ecclesia habet solus auctoritatem ligandi & soluendi. an autem omnes sacerdotes habeant potestatem soluendi & ligandi tractabitur infra. Habemus ergo quod illud preceptum includit personam que tenetur confiteri / quina adultus & conscius peccati mortalis / & quod id est quodlibet mortale & circunstanm tias in aliam speciem trahentes & ponentes in numerum. De aggrauantibus non ponentibus in numerum aliqui dicunt quod sic aliquoi quod non. Etiam illud preceptum includit quam do: videlicet quando est periculum mortis: vel quando oportet suscipere sacramentum aliquod / & ponitur ratio quia quando est periculum mortis vel necessitatis sacramenti suscipiendi vel quando non expectatur maior oportunitas. Sed circa hic ponitur casus quod sit sortes in periculo mortis constitutus non habens copiam sacerdotis praetereum qui est excommuincatus vtrum sortes teneatur illi peccatum confiteri: Et est difficultas inter duos doctores qui contrariantur in hoc casu. Iacobus de viterbio in primo quolibeto qu. xviii. distinguit / vel presbyter cuius habet copiam est excommunicatus maiori excommunicatione vel minori. Si maiori non tenetur ei confiteri / & adducit duas ratio nes quarum prima est / numquam est malum faciendum vt inde eueniat bonum nec est illicitum committendum propter quodcumque bonum quod speratur subsequuturum: sed participare cum excommunicatis in sacramentis est semper mortale. Igitur propter bonum confessionis quod speratur non est participandum cum illo. Forte dices / aliquis potest participare cum excommunicato propter bonum spirituale ipsius excommunicati / puta admonendo eum de suasalute. ergo a fortiorilicebit participare propter bonum spirituale ipsius participantis quia teneor magis procurare bonum meum quam excommunicati. prop terea dat aliam rationem. quia prima non concludit. talis excommunicatus non habet potestatem tunc vtendi clauibus. ergo nullum bonum inde id est participando cum eo consequitur alter ei confitendo. Item omnia sacramenta sunt suscipienda in vnitate ecclesie sed talis excommunicatus est diuisus ab ecclesia. Ideo nullum sacramentum potest conferre excepto baptismo in neccessitate. Si aut talis sit exconcommunicatus minori excommunicatione licet sit separatus a susceptione sacramentorum non est tamen separatus a collatione ipsorum / & non habetur quin possit conferre precipue in necessitate. ergo sortes in tali casu licite potest ab eo recipere sacramentum: & ista est resolutio illius docto. quod sisit excommunicatus maiori alter non debet confiteri ei nec potest / si autem minoritenetur. Alius est doct. contrarius scilicet Depalude. xxiiii. distinctione quarti. qu. v.ca. ii. dicit quod tenetur ei confiteri & potest ab soluere quamuis sit excommunicatus maiori excommunicatione quod bene credo. lmmo quod plus est / si sint duo presbyteri in extrema necessitate constituti & vterque sit excommunicatus vterque alterum pocest absoluere / & ab excommunicatione & a peccato. Ratio eius est / in iure humano parificantur adinuicem neccessitas & ignorantia / cum necessitas nulli legi positiue subiciatur licet bene diuine / & ignorantia inuincibilis excusat ab vtraque lege scilicet diuina & humana: licet non a lege nature. sed sic est quod absolutus ab excommunicato qui ignoratur excommunicatus realiter est absolutus. ergo etiam si sit necessitas ita quod non possit haberi copia alterius videtur absolutus. vnde quantum ad minorem De palude in distinctione presenti. qu. v. articulo secundo ad longum allegat quinque opiniones & resoluit se quod absolutus ab exconmunicato realiter est absolutus & si postea innotuerit ei quod erat excommunicatus tenpore absolutionis non tenetur reiterare confessionem. patet / sententia lata ab excommunicato secreto tenet: ca. ad probandum de sententia & re iudicata dicitur quod sententia quedam erat irritanda propterea quod vnus iudicum erat publice excommunicatus / ergo per argumentum a contrario sensu si secrete est excommunicatus non minus sententia lata tenebit. & in foro exteriori est valida & si excommunicat realiter alter est excommunicatus / ergo a fortiori absolutio ab illo qui ignoratur excommunicatus valebit. & ista resolutio videtur multum probabilis precipue quando vitare excommunicatum est solum de iure positiuo vt multi tenent. Vnde tenet Occam in dya. quod si sit talis necessitas / & non habeatur copia sacerdotis nisi excommunicati tenetur ei confiteri. Et ad argumentum / numquam est illicitum faciendum propter quodcunque bonum quod speratur subsequturum. Verum est: sed dico quod illud non est illicitum / sicut non est illicitum conuersari cum excommunicato propter bonum eius. Similiter dico in prposito & teneor credere quod in tali casu solum prohibeor iure positiuo conuersari cum excommunicato / & secluso illo non obligorad vitandum excommunicatum / ergo posito tali iure positiuo adhuc obligor confiteri supposito quod talis impotentia excommunicati non potentis absoluere sit precise de iure positiuo. Argumentum est efficax quod in tali casu teneor ei confiteri: quia secluso tali casu teneor debito iuris diuini eiconfiteri: quia ius diuinum est quod in necessitate habens culpam & copiam sacerdotis tenetur confiteri ei / alias si non sequeretur quod ius positiuum derogaret iuri diuino quod non potest. & argumenta De viterbio sunt facila ad soluendum. Habemus ergo cui& quando est confitendum.

¶ Iam sequitur qualiter. Vnde dicit doct. quod istud praeceptum deconfessione continet qualiter confitendum sit / & in isto qualiter ponit doc. tria. Primum cum displicentia peccati. Secundum cum proposito suscipiendi penitentiam iniungendam / & tertium cum proposito abstinendi a peccatis in futurum. ita quod tenetur habere displicentiam peccatorum / & propositum suscipiendi iniungendam penitentiam. sed doct. videtur sibi contrarius in isto passu & in decimaquarta distin¬ qione. dicit enim ibi vt sacramentum prenitentie habeat suum effectum susficit quod non ponatur obex & nec attritio nec contritio requiritur sed sufficit intentio suscipiendisacramentum penitentie / & non ponatur obex / & idem est dicturus / imt xviii. ergo non oportet quod sit cum actuali displicentia peccati. Item dicit quod nullus obligatur ad suscipiendum penitentiam. quia suscipere est libertatis: sed suscepta est necessitatis. ita quod sacerdos non potest obligare peccatorem ad suscipiendum penitentiam: nisi libere velit: & tamen dicit in hoc passu quod tenetur suscipere / dicit prius quod non requiritur disciplicentia & crederem bene quod doctor dicit falsum. quia non vidi doctorem preter eum quo diceret quod non requiritur displicentia. & dicit Gabriel quod contradicit sibipsi. Ideo dico quod quando non habet displicentiam actualem quod ponit obicem & communiter dicunt docto. quod quando peccata redeunt in memoriam vt offensiua dei quod tenemur displicentiam habere: & ferme omnes hoc dicunt. de secundo / vtrum teneatur habere propositum ad implende penitentie si se subiciat penitentie quam sacerdos iniungit? sortes attritus accedens non opportet quod accedat cum proposito quod recipiet penitentiam. quia potest licite nolle penitentiam assumere sed illam partem soluere in purgatorio / nichilominus tenetur habere propositum adimplende penitentie sub conditione puta si se sub miserit. Alii doctores dicunt quod illud verbum quodcunque ligaueritis intelligitur expresse de ligamentis ad penam quod si sacerdos iniungat rationabiliter tenetur obtemperare confessus sacerdoti. & est opinio antiquorum que videtur probabilis. Ad minus apud omnem opinionem tenetur habere propositum ad implendi penitentiam si se submiserit: & illam acceptauerit.

¶ DE TERTso AR TC VT O. visum est de his que continentur in precepto diuino de confessione stando precise in iure diuino. In isto articulo ostendit que specificauit ecclesia in suo precepto superaddito iuri di¬ uino: & est notandum quod vltra ius diuinum ecclesia aliquid specificauit circa confessio nem & specificatio precipue habeturi ca. omnis vtriusque sexus de peniten. & remilss.

¶ Et primo / videndum est de illo precepto in: se postea declarabimus doctorem. vnde illud preceptum contentum in illo capitulo est preceptum ecclesie. Et secundum Occam in illo precepto continentur tres partes. Prima / quod omnis vtriusque sexus fidelis cumad annos difcretionis peruenerit omninia sua peccata solus sacerdoti proprio confiteatur & iniunctam penitentiam diligenter exequatur / & est prima pars illius capituli quam est pars preceptiua. Secunda pars que est dispensatiua prime partis est / quod si voluerit alieno confiteri petat & obtineat licentiam a proprio sacerdote.

¶ Tertia pars est diffinitiua ibi alias sciat illum alium sacerdotem ipsum non posse absoluere. & iste tres partes continentur in illo precepto. Doctores hic faciunt magnam difficultatem quomodo capitur hic proprius sacerdos. & difficultas videtur satis trahi ex textu. Dicunt aliqui cum ponatur ibi bis proprius sacerdos. scilicet / primo debet confiteri proprio: & sivoluerit alieno petat licentiam a proprio: dicunt quod ibi non potest capi vniuoce proprius sacerdos: nam in prima parte de necessitate capitur proprius sacerdos pro ordinario vel commisso / alias prima pars esset falsa quod quilibet fidelis teneatur proprio semel in anno confiteri: nisi capiatur proprius vt se extendit ad habentem potestatem ordinariam vel ab ordinario. Sed in secunda parte non potest capi proprius sacerdos nisi pro ordinario. nam habetur quod si alieno voluerit confiteri petat a proprio licentiam quia non sufficit petere licentiam acommisso alias fratres mendicantes haberent potestatem committendi quod est falsum. Insuper iam si habeatur licentia a proprio ille circa quem habeo licentiam vt eiconfitear non est alienus: sed proprius. ergo videtur quod proprius sacerdos in isto capitulo in prima & secunda partibus capitur edu uoce. & De palude hoc tenet & communiter multi doctores. Sed videtur michi melius dicendum. vt dicit Occam & Gabriel quod in qualibet istarum partium capitur proprius sacerdos pro habente ordinariam potestatem & non delegatam & isti iudicio meo dicunt melius ad intellectionem textus quod capitur proprius pro ordinario. & pro solutione argumentorum dicunt quod preceptum istud est disiunctiuum / nam ista pars cum ad annos discretionis solus sua peccata proprio sacerdoti confiteatur non sola illa pars est preceptum sed illa pars sub disiunctione ad secundam sumpta scilicet quod sivoluerit alieno confiteri petat licentiam aproprio. ergo illud preceptum in illo capitulo est disiunctum. ita quod sufficit adimplere primam partem vel secundam. nam confitendo ordinario adimplet primam / si conmisso etiam adimplet secundam. nam qui confitetur commisso ab episcopo vel a papavel a proprio curato adimplet secundam. papa enim & episcopus & curatus / sunt tres ordinarii respectupenitentis. ldeco dico quod proprius in qualibet illarum partium valet tantum sicut ordinarius. Ad argumentum. ergo qui confitetur capellano ordinarii non adimplet illud preceptum / dico quod adimplet secundam partem & sufficit quod sit disiunctum. Aliquis forte argueret / diximus consequenter ad Occam quod capitur proprius sacerdos in qualibet parte pro ordinario & sufficit adimplere partem quia est disiunctum. Ergo summus pontifex vi precepti non tenetur confiteri sem el in anno sisumatur proprius sacerdos in qualibet parte pro ordinario / non tenetur vi precepti ecclesie. quia vnus sumus pontifex non potest ligare sequentem nec potest se ligare nisi pervotum sed non per preceptum. sed illud est preceptum ecclesie / ergo summus potetifex nulluimhabet proprium sacerdotem: quia non habet ordinarium: & si non habet ordinarium non potest habere delegatum cum haberet ab ordinario suo proprio / ergo exillo statuto non obligatur pontifex lemel in anno confiteri proprio id est ordinario veldelegato ab ordinario. ergo cum non habet ordinarium non tenetur. Aliqui dicerent quod non obligatur ad illud preceptum tamen tenendo partem veram quod summus pontifex obligatur per statuta conciliorum & qui diceret oppositum saltem in francia reputaretur hereticus obligatur vi precepti humani & tenetur semel in anno sumere eucharistiam. patet ex capitulo: sed non potest sumi eucharistia sine peccato ab eo qui est conscius peccati mortalis nisi confiteatur ergo summus pontifex tenetur confiteri. Dictum est prius ex opinione durandi quod prima pars scilicet semel confiteri non est preceptum: sed exhortatio salubris. quia ecclesia non potest precipere confessionem cum sit de secretis que non cadunt sub foro publico: sed quia potest precipere eucharistie sumptionem. ideo de per accidens potest precipere confessionem quia eucharistia quam precipitur omnibus fidelibus sumi semel in anno non potest digne suscipi absque confessione. Et ad argumentum papa non habet proprium sacerdotem id est ordinarium. verum est: sed dinco quod non tenetur confiteri proprio nec delegato a proprio sed ab ipso electo cui libere se subdat. Iam consequenter ad doctorem. ostendum est quid specificatur in isto precepto / & dico quod quantum ad quis nichil aliud specificatur quam quod specificabatur in precepto diuino scilicet adultus. Sed quantum ad que / est controuersia inter doctores. Nam Tho. & Richar. dicunt quod sisolum habeat venialia: tenetur confiteri venialia vt adimpleat preceptum ecclesie. Si autem habeat mortalia cum venialibus tenetur confiteri mortalia & non venialia. Sed illos impugnat doct. & bene. nam peristud capitulum. omnis vtriusque sexus dicitur / singula peccata / vel ibi peccata distribuitur solum pro mortalibus vel venialibus & mortalibus indifferenter. Si primum. ergo qui non habet mortale non tenetur confiteri vi precepti. Si secundum: puta quod distribuatur pro vtrisque. ergo simul habens veni¬ alia & mortalia simul tenetur confiteri venialia ac si non haberet mortalia ita quod tenetur ambo confiteri&. sic illa opinio que dicit quod si habeat mortalia & venialia simul tenetur solum mortalia confiteri non videtur conformis illi textui.

¶ Item solum praecipitur confessio in illo precepto prout est dispositio necessario prerequisita ad eucharistiam suscipiendam digne. sed habenti solum venialia non est necessaria confessio vt digne suscipiat eucharistiam quia venialia non eiciunt hominem a gratia nec separant a communione sacramentorum. ergo nullo modo in tali precepto precipitur confessio venialium. Aliam rationem assumit doctor. nunquam est necessaria contritio venialium. ergo a fortiori nec confessio illorum patet anes / homo potest saluari perseuerando in proposito & in venialibus actualibus vsque ad mortem / ergo nunquam est necessaria contritio venialium. Vnde quando dicit doctor. quod nunquam est necessaria contritio venialium ad salutem. hoc est verum & loquor de veniali in genere siue ex genere quauis deliberauerit perseuerare in illis vsque ad mortem nihilominus saluabitur. ergo non est necessaria attritio vel contritio illorum lmmo stat vsque ad mortem oppositum attritionis & contritionis illorum.

¶ Vtrum ad minus homo teneatur confiteri de veniali sub pena peccati venialis cum occurrunt venialia memorie inquantum dei offensiua: dicerem quod ad minus sub pena peccati venialis tenetur confiteri de venialibus. Habemus ergo quod specificauit ecclesia quia singula mortalia. Iam declarandum est cuiscilicet proprio sacerdoti. Vnde docto. dicunt quod proprius sacerdos Tripliciter capitur vno modo pro ordinario siue mediato siue immediato. & sic episcopus / papa / & curatus sunt proprii sacerdotes. Secundo modo pro ordinario immediato & sic curatus dicitur proprius. Tertio modo pro quocumque habente potestatem absoluendi siue sit ordinarius siue commissus aut delegatus. Istud preceptum ergo specificat quantum ad cui id est habenti secundum omnes potestatem abroiuendi. Posset circa hoc oriri difficultas. sit sortes circa pascha qui tamen non est in extrema neccessitate nec in periculo mortis. & incumbit eis neccessitas communicandi ex precepto & non habet copiam sacerdotis nisi alieni neque habet copiam propriicurati nisi alieni & imminet tempus specificatum ab ecclesia vt communicet & confiteatur. vtrum possit absolui ab alieno:& apparet quod non: quia in fine capituli dicitur Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata licentiam prius postulet & obtineat a proprio sacerdote cum aliter spse illum non possit absoluere vel ligare propter voluntatem superiorum / dico quod in tali casu / alter non potest eum absoluere nec tenetur ei confiteri quia ius non concedit facultatem confiteri alie no nisi in extrema necessitate & non in paschate. Ideo propter absolutionem obtinendam aliquis confitetur sed alienus non habet potestatem absoluendi. igitur.

¶ Alia difficultas. an liceat confiterilaico: aliqui dixerunt quod sic / si non sit copia sacerdotis & in mineat periculum mortis. Immo tenetur laico confiteri. vt dicit Tho. & Richarid est iiii. & ratio istorum est. Preceptum de confessione obligat ad duo: ad vnum ex parte peccatoris: ad alterum ex parte ministri / & ex parte peccatoris obligatur ad confessionem: ex parte ministri ad absolutionem. & si non potest ambo simul ad minus tenetur facere quod potest: sed in tali casupotest vnum facere quauis non possit absolui sacramentaliter. ergo tenetur tunc laico confiteri: & est tota ratio eorum quia preceptum ad duo obligat & si possit anbo consequi tenetur ad ambo: sin autem ad illud quod ipse potest. Sed doct. & Durandus censent oppositum & rationabiliter. quod in tali casu non obligatur laico confiteri ratio durandi que videtur bona talis est Quicunque obligatur ad duo ad vnum principa le quod est finis. & ad aliud tanquam medium & accessorium ad alterum tanquam ad finem & prin¬ cipale. Si incurrat impossibilitatem principalis quod est finis non amplius obligatur ad accessorium. sed homo non obligatur confiteri nisi recipiat absolutionem sacramentalem & si posset sacranetaliter absolui sine confessione non obligaretur confiteri / hinc est quod quam commisit mortalia ante baptismum non obligatur postea confiteri. quia sunt absoluta vi sacramenti. Ideo qui posset absolui visacramenti sine confessione non obligaretur confiteri. Sed in casu predicto dato quod iste existens in extrema necessitate habeat copiam laici est impossibilitatus quantum ad prie cipale seu finis consecutionem id est absolutionem sacramentalem. ergo pro tunc deobligatur ab accessorio scilicet a confessione. Si enim aliquis incurrat impossibilitatem finis non amplius obligatur ad medium. Resolutio doct. est: quod nunquam obligatur homo consiteri laico / dicit tamen si talis laicus sit persona que possit prodesse & non obesse potest confiteri. quia talis confessio est satisfactoria propter verecundiam que habetur in tali confessione. sed si talis non possit prodesse tenetur non confiteri. nam nunquam potest licite homo peccatum secretum proximi alteri detegere nisi in casu quo alter potest prodesse & non obesse. ergo a fortiori cum teneatur se magis diligere quam proximum numquam tenetur detegere pecatau suum nisi in casuquo potest alter prodesse & non obesse.

¶ Vnde doctor resolutorie dicit tria / primum / non obligatur confiteri laico / secundo stat quod talis confessio sit alicuius vtilitatis propter relaxationem pene: & si sequatur vtilitas. Tertio si non sit spes quod talis possit prodesse & non obesse non tenetur. Immo tenetur non confiteri nisi excusetur per ignorantiam inuinclbilem: puta quod credit quod intali casu teneatur laico confiteri sub pena peccati mortalis. sed secluso illo errore inuincibili tenetur non confiteri quia per rationem precedentem tenetut non detegere peccatum secretum proximi. ergo a fortiori non debet suum detegere. & est resolutio doctorum que videtur michi verissima quantum ad illam partem. Habemus ergo cui / scilicet proprio sacerdoti vel delegato ab ordinario. Specificat vltimo quinando / scilicet ad minus circa pascha. Arguitur contra hoc: ergo istud preceptum est relaxatiuum. patet quia ante hoc preceptum de confessione quod specificat tempus circa pascha obligabatur homo quotiens peccauerat confiteri. ergo homo pluries quam semel in anno tenebatur confiteri cum regulariter plusquam semel homines peccent in anno. ergo istud preceptum potius debet vocari relaxatio quam preceptum. Aliqui dicunt quod homo ante hoc preceptum postquam peccauerat quacito habebat oportunitatem & non sperabat maiorem oportunitatem tenebatur confiteri: & ex hoc precepto non da tur intelligi quod homo deobligetur ad hoc: sed quando est conscius alicuius mortalis & habet oportunitatem: & non expectat maiorem quamuis expectet equalem tenetur confiteri. Et ratio istorum est / quandocumque aliquis est debitor alicui & in obligatione debiti non est prefixus terminus debiti soluendi tenetur quancito potest nisi habeat dilationem a domino hinc est quod habentes obligationes humanas nisi prefixum fuerit tempus cogunt debitorem ad soluendum quando volunt / sed peccator est deo debitor vi precepti confessionis: & deus in illa obligatione nullum specificauit tempus. ergo quamcito potest / & est ci oportunitas tenetur ad soluendum debitum. dicunt ergo illi quod existens in mortali vi precepti diuinitenetur quam cito potest confiteri. Sed opposite sententie est doctor & Durandus / videlicet quod vi precepti diuini nunquam obligatur confiteri quotiens est ccnscius peccatimortalis nisi quando est dubium de nunquam habendo talem oportunicatem / & illud praeceptum est affirmatiuum / & aliarum ratio num habet apparentiam magnam / quia eodem modo probaret de omnibus preceptis quod quancito haberet oportunitatem teneretur illa adimplere. Ideo quotiens posset habere oportunitatem teneretur diligere deum. & sic homo frequentius peccaret omissione Resolutio ergo doc. est que videtur sanior quod non obligatur vi precepti diuini confiteri quacito habet opportunitatem secus est de conteri. Et ad argumentum talis peccator est deo debitor absque prefixione termini / dico quod prefixit terminum totam vitam istam corporalem ad confitendum peccatum. Ideo quando est verissimile ipsi peccatori vel verisimile dubium quod post non poterit confiteri obligatur precepto diuino tunc soluere debitum: sed quando est ei verisimile poterit ipse maiorem opportunitatem expectare non obligatur tunc exsoluere: vt est michi verisimile quod potero per totam partem huius anni expectare habeo quamlibet partem huius anni accomodatam possum expectare per quamlibet partem stando precise in iure diuino: sed si sit verisimile quod nunquam tanta opportunitas confitendi & sumendi se offeret teneor iure diuino tunc confiteri & commuincare. specificauit ergo ecclesia & non relaxauit immo strinxit ad aliquid quod non cadebat prius sub obligatione: nam si ante pascha habeo verisimilem coniecturam quod non occurret tanta opportunitas teneor iure diuino confiteri: ideo non est relaxatiuum preceptum sed magis strictiuum & obligatorium.

¶ Patet ergo quid specificauit illud preceptum humanum & quid superaddidit diuino precepto / quantum ad personam quam debet confiteri & quantum ad peccata confitenda nichil specificauit: quia singula mortalia. dictum est quod etiam. quamuis non habeat nisi venialia non obligatur confiteri. Quantum ad cui specificatur scilicet proprio sacerdoti & diximus quod capitur proprius pro ordinario etiam mediato vel immediato & in vtraque parte praecepti & capituli. & quod preceptum illius decretalis est disiunctiuum ita quod obligamur proprio sacerdoti vel alteri de licentia. & iste modus puta quod capitur proprius pro ordinario est communior & verisimilior. Insuper dictum est quod nunquam obligamur laico: nisi crederemus eum esse sacerdotem / visum est etiam quando / scilicet adminus semel in anno circa pascha.

¶ Sed circa articulum istum videndum est primo / vtrum in paschate confessus proprio sacerdoti confessus inquam ficte adimpleat preceptum ecclesie ita quod nullo modo amplius teneatur pro illo anno confiteri proprio curato?

¶ Quantum ad primum apparet quod adimplet quia fictio est solum actus interior & nullo modo exterior vel saltem omissio pura actus interioris id est alicuius actus requisiti ad sufficientem indaginem vel ad sufficientem displicentiam. sed ecclesia nullo modo potest precipere aut prohibere actus puros interiores quia cognitio de exterioribus data est ecclesie & interior soli deo reseruata / ergo qui confitetur singula peccata quamuis sit fictus adimplet preceptum nec tenetur amplius illo anno nisi superueniat alius casus ex precepto diuino puta si incurrat periculum mortis.

¶ Circa hanc questionem est duplex parua difficultas / prima. Vtrum confessus ficte recedente fictione confessio habeat suum effectum sicut sacramentum baptismi sumptum ficte recedente fictione habet suum effectum apud doct? Secunda / vtrum de facto adimpleat praeceptum ecclesie: vnde sacramentum baptismi ficte sumptum id est cum obice mortalis peccati recedente fictione habet suum effectum: hoc est dicere recedente fictione virtute baptismi prius sumpti remittitur peccatum & quo ad culpam & quo ad penam. queritur vtrum sit eodem modo de confessione id est vtrum recedente fictione habeat suum effectum? Dicit S. Tho. quod sic / & quod sufficit confiteri & penitere de fictione dicens quod sicut in sacramento baptismi ficte suscepto confertur caracter & recedente fictione id est habita penitentia de fictione virtute caracterum conferuntur illa que fuissent data / nisi fuisset illa fictio impediens & virtute illius remittitur peccatum quo ad culpam & penam. lta dicit virtute absolutionis sacramentalis in ficte confesso confertur non caracter sed quidam ornatus virtute cuius recedente fictione confertur omnis effectus qui fuisset collatus si non fuisset talis fictio. Durandus valde bene arguit contra hanc opinionem dicens quod est falsa: & de facto cre¬ do eam esse falsam. & pro declaratione notandum quod confiteri ficte est ponere obicen sacramento penitentie: & multipliciter quis confitetur ficte vel quia quamuis confiteatur singula peccata. nichilominus habet complacentiam in aliquo aut quamuis confiteatur singula preterita & in nullo illorum complaceat habet tamen propositum peccandiin futurum. aut non habet displicentiam depreteritis quam tenetur habere sed non conplacet neque displicet de illis ita quod habet puram negationem de vtrisque quodcumque istorum dicatur concludetur quod non facit confessionem integram. Ideo tenetur iterum reiterare patet. Si dicas quod confitetur singula preterita sed complacet in aliquo & non confitetur illam complacentiam vel non confitetur propositum & confitetur singula praeterita vel non habet displicentiam quam tenetur habere & non confitetur illam omissionem quodcumque dixeris semper manet in peccato quod non confitetur. quia scilicet vel est in peccato complacentie / vel habet propositum peccandi vel cum displicentia sed qucumque dimidiat confessionem tenetur post ea ad integram omnium / ergo sortes numquam potest confiteri ficte quin teneatur postea ad integram singulorum / ergo confessio precedens cum tali fictione non valuit / & in proposito confiteri ficte non est nisi ponere obicem per peccatum & aliquis nunquam confitetur ficte nisi quia ponit obicem effectuisacramenti: sed sic est quod illud peccatum per quod ponit obicem non confitetur. Ideo dimidiat confessionem. & sic tenetur postea reiterare & ad integram facere confessionem ergo ficte confitens non satisfacit precepto ecclesie: quia ille quao est in actuali mortali vel fatetur se esse in illo nunquam eum sacerdos ab solueret. Ideo manens actu in mortali non ab soluitur: Dicit ergo durandus quod qui confessus est ficte etiam recedente fictione nunquam habebit effectum suum absolutio sacramentalis nisi reiteretur integre & tenetur postea confiteri de omnibus de quibus confessus est & de fictione. Quantum vero ad or¬ natum impugnat etiam quod nichil conferatur quia posset aliquis successiue multos acquirere ornatus quod non videtur dicendum regulariter nichil imprimitur per absolutionem sacramentalem nisi conferatur gratia & precipue quia sacramentum penitentie non est initerabile. & sic nichil confert nisi gratiam. Ideo quantum ad illud apparet micbi quod ficte confessus tenetur ad singula confitenda. Circa argumentum factum contra Thomam statim occurreret argumentum tritum in schola quod aliquis omittendo confiteripeccaret infinitis peccatis / dicis quod sortes confitens singula preterita habens actualem conplacentiam vel quia non confitetur illam conplacentiam vel propositum confitendi dimidiat confessionem sit ergo sortes precise irretitus duobus peccatis & occurrat tempus in quo tenetur confiteri & non confiteatur peccat tertio peccato: & quia non confitetur tertium peccatum: scilicet illam omissionem videtur quod peccet quarto peccato & sic consequenter / & per consequens peccabit infinitis peccatis. Apparentius peccatum esset decontritione sit sortes irretitus precise duobus peccatis & occurat tempus in quo teneatur conteri de singulis. Si non conteratur lam committit tertium peccatum quia desingulis tenetur. ergo tenetur conteri de illis duobus & de illa omissione qua omittit conteri de illis duobus / & non conteritur de illis duobus / nec de illa omissione. ergo secundo omittit & non conteritur de sigulis peccatis & de duabus omissionibus. ergo tertio omittit & sic consequenter igitur peccat infinitis peccatis. Quantum ad hoc argumentum quod non habet magnam difficultatem / dico primo. Quandocunque sunt due omissiones vel saltem que purnatur que vitantur per vnicum actum nunquam sunt duo peccata / ideo postquam vitantur per vnicum actum non est malitia nisi in priuatio ne illius actus vnde sortes non conteritur de illis duobus peccatis omittit & peccat & non conterendo de illo tertio non peccat quia vitaret vtranque istarum omissionum habendo precise contritionem duorum preteritorum. ideo cum sortes per vnicum actum vitaret vtramque illarum: scilicet primam & secundam. sequitur quod ille omissiones non sunt nisi vnicum peccatum. eodemmodo in confessione / sortes nunc tenetur confiteri sua peccata integre / ergo nunc tenetur confiteri tertium. Dico vtramque istarum duarum omissionum vitaret per confessionem duorum preceritorum: & primam: secundam: & tertiam: & in infinitum omissiones vitaret. ideo iste omissiones non sunt nisi vnum peccatum omissionis. Secundo dico pro argumento Sit sortes iam irretitus duobus peccatis: & occurrat tempus pro quo tenetur conterinon conterendo peccat omissiue. talis omissio est tertium peccatum. Vtrum in hoc in stanti in quo omittit teneatur conteri deilla omissione? Dico quod non. immo est impossibile simpliciter quod conteratur immo implicat contradictionem sortem conteri in hoc instanti de omissione qua omittit conteri de illis duobus peccatis preteritis. quia bene sequitur / conteritur. ergo non vult omitterr / & vltra non vult omittere efficaciter: ergo non omittit. consequentia est bona: ergo est simpliciter impossibile quod sortes conteratur de omissione qua omittit in presenti: sed si conteratur solum de duobus peccatis iam vitabit omne peccatum nec omittet nec peccabit aliquo peccato. Nam sortes pr hoc instanti ad ninil obligatur aliud nisi ad illud quo posito vitaret omne peccatum. & quo non posito pro hoc tempore vel instanti non vitaret omne peccatum: sed non posita penitentia de omissione & posita displicentia preteritorum non omittit nec peccat aliquo peccato. ergo prohoc instanti vel tempore non obligatur penitere de tali omissione: sed solum obligatur quod ista omissio non sit. immo nunquam obligatur penitere de peccato quod est presens ca ratione qua est presens: sed solum facere quod non sit presens. Ecce ergo de illo qui omittit conteri & eodem modo dicatur de illo qui omittit confiteri. de ficto ergo resolutio est quod tenetur iterum omnia & iterare & confiteri. Sed queritur vtrum confitendo ficte adminus adimpleat preceptum ecclesie? quia preceptum ecclesie quando quis tranfgreditur superaddit maliciam quam est ex sola transgressione precepti diuini. hoc est dictu si lortes tempore paschatis confitetur ficte & pro illo tempore tenetur confiteri precepto ecclesie tantum quia non occurrit tempus in quo teneatur confiteri alio precepto scilicet diuino. quia non est in periculo mortis. Oantum ad hanc difficultatem habetur in martino in materia de ieiunio. & in gersono / quod potest quis adiinplere preceptum ecclesie per mortale. Ration istorum est / ecclesia non potest precipere actum interiorem purum nec etiam prohibere. quando ergo eccesia precipit ieiunium non potest prohibere relationem illius ieiunii in aliquem finem malum. quia relatio est actus interiorergo quando sortes ieiunat referendo ieiunium in finem malum tempore quo tenetur ieiunare adimplet preceptum ecclesie / quia facit quod ecclesia precipit & nihil facit quod ecclesia possit prohibere quamuis faciat contra illud quod deus prohibet. & sic adimplet preceptum ecclesie. Dicunt ergo isti. & quasi regulariter omnes doct. quod potest quis adimplere preceptum ecclesie per morta le. Consequenter ad propositum sit sortes qui vi preceti tenetur confiteri iam singula peccata que confitetur sed ficte. cum ergo ecclesia non possit precipere illam aut non possit prohibere relationem in malum finem. quia sunt pura interiora. videtur quod sortes qui tempore quo tenetur vi precepti ecclesie / & non vi alterius ficte confiteatur cum illa fictio sit solum actus interior quod adimpleat preceptum ecclesie. & vi precepti ecclesie non tenetur illa reiterare: sed quando occurreret tempus quo tenetur vi precepti diuiniconfiteri tenetur omnia que confessus est ficte reiterare. & sic tenet Durandus / & dePalude. Ratio eorum est / quia sortes facit quicquid ecclesia precipere potest quia ecclesiac vt dictum est / non potest actum interiorem nec prohibere nec precipere: nam cogitationis penam nemo meretur secundum leges tam ciuiles quam canonicas. quia illa peccata non sunt de foro exteriori. ideo facit in casu quicquid ecdesia precipit. Dico vltra cum in tali precepto adiiciatur pena quod talis non excommunicatur qui confitetur ita ficte. ergo non incurrit penam que fertur in eos qui non adimplent illud preceptum ecclesie. Argumentum De palude. dicis quod ficte confitendo non transgreditur preceptum ecclesie Contra / sit sortes qui tenetur accipere bertam in vxorem ex pacto precedenti inter eos ecclesia precipit sub censuris quod illam capiat / ergo si sortes proferat illa verba exteriora accipio te in vxorem sine consensu / sortes totaliter adimplet preceptum ecclesie / nec incurrit censuram excommunicationis. quia ecclesia non potest precipere consensum: sed solum que exterius patent vel patere possunt. ergo non incurrit censuras exteriores. stem ecclesia non potest precipere actus malos: ergo ficte confitendo non adimplet preceptum ecclesie. Gantum ad primum credo quod adimplet preceptum ecclesie precise dicendo accipio te sine consensu: sed peccat quia mentitur: sed illud peccatum est precise in corde ita quod non potest cognosci: sed obligatur consentire precepto diuino: sed non in currit censuram excomunicationis. De alio dico quod ecclesia non potest precipere actum de se malum: sed potest precipere actum exteriorem qui non est de se malus: sed est malus propter actum interiorem: sicut de ieiunio quod refertur in malum finem / ideo precipit actum non de se malum: sed malum malicia ipsius agentis.

¶ Quantum ad secundam difficultatem / vtrum confessus priuilegiato teneatur proprio curato confiteri: Euit magna atltercatiode hac quanestione inter seculares & religiosos. Seculares vt Armachanus: Degandauo / circa finem septimiquolibeti qui facit egregiam questionem dixerunt quod sic. Religiosi vero excepto Occam deffendendo priuilegia eorum dixerunt quod non / & credo que non tenentur confiteri iterum cu¬ rato. & est prohibitum per arrestum ne seculares & religiosi / amplius altercentur circa illam questionem. Sed glo. in capitulo omnis vtriusque sexus dicit quod tenentur / & adducit bonam rationem apparentem. Quandocunque sunt due seruitutes. id est obligationes / quarum vna non dependet ab alia preceptum separans & aufferens vnam non potest alteram aufferre: sed stando precise in tali iure ecdlesie absque priuilegio imponuntur fidelibus due seruitutes Vna confiteri proprio. Secunda / nunquam alteri nisi de licentia proprii: vt patet ex calcecapituli. ergo si aufferatur secunda obligatio per priuilegium dando potestatem & licentiam confitendi alieno: non oportet aufferre primam. ideo dicit glosa quod tenentur confiteri eadem peccata proprio sacerdoti. Gabriel & Gerson super Marcum / dicunt oppositum. immo dicit Gerson quod non potest papa obligare ad retractandum & confitendum tandem peccata que confessus est: nec etiam hoc posset. Idem tenet Dyonisius cistertiensis. & inuehitur in prelatos sui ordinis qui cogunt monachos semel in anno confiteri abbati que confessa sunt illo anno. & isti habent bonas rationes prose. nam nullus diceret quod quando curatus dedit capellano licentiam audiendi parrochianum / quod parrochianus iterum teneretur proprio curato eadem confiteri peccata.

¶ Ad argumenta. ad primum de magdalena / legitur eius penitentia sed non confessio / similiter de Petro. Dico quod habuerunt remissionem peccatorum sine confessione / & nundum erat instituta confessio. & post institutionem confessionis non fuit necessarium Petro confiteri singula peccata praeterita sed solum illa que perpetrauit post institutionem confessionis. Ad auctoritatem Ambrosii / lachryme lauant peccata que postea cumpudore confitebuntur. ltem. dixi confitebor&c. Dico quod remittitur sepe peccatum ante confessionem: sed necesse est adimplere quod promissum est / ideo necesse est confiteri. & ad textum: quacumque hora ingemuerit peccan¬ tor delebuntur peccata. ergo non requiriiur confessio. Dico quod tunc requiritur in voto & cum aderit potestas remittitur in re & in effectu. Item sola precepta decalogi sunt necessaria ad vitam habendam. Patet per verbum Christi. Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Item / mandata nosti / fac & viues. sed confessio non est vnum preceptorum decal ogi. Nego quod sufficit seruare praecepta decal ogi. etiam inantiqua lege non sufficiebat obseruare precepta. similiter nec in noua sufficit seruare decalogum. Item precptum de confessione continetur in precepto decalogi scilicet in isto / diliges dominum deum tuum & teipsum. Item arguitur / nullus tenetur ad impossibile: sed mutus & barbarus non possunt confiteri. igitur. Dico si mutus non possit signis exterioribus manifestare non tenetur. De alio qui non habet sacerdotem non intelligentem linguam. aliqui dicunt vel habet interpretem vel non: si habeat est difficultas: quia videtur quod non possit per interpretem cum ponatur in capitulo solus. Item homo non obligatur confiteri nisi inquantum confessio est secreta: sed confessio per interpretem facta de se non esset secreta ex genere suo: & sic de secreto faceret publicum. Pro vltimo dicitur quod preceptum de confessione nullum obligat nisi illum qui peccauit mortaliter & est conscius alicuius peccati mortalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1