Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potestas clauium se extendat ad poenam vel se extendat ad culpam
Quod non ad penam patet: quia vel ad penam imponendam vel remittendam. Si remittendam: ergo perfrequentes absolutiones sacerdos omnem remitteret penam. & sic apud quenlibet sacerdotem esset potestas remittendi quamlibet penam peccato debi¬ tam & totaliter. Si ad penam imponendam: ergo tenebitur qui confitetur quamlibet penam impositam a sacerdote recipere. Consequens est falsum. ergo & antecedens. Et quia solutio huius questionis dependet ex questio ne sequenti. Vtrum in ecclesia sint claues. & hoc penes sacerdotem/ ideo primo tractat doctor illam questionem circa distinctionem xix. postea soluet questionem motam circadistinctionem. xviii. querit ergo vtrum in ecclesia sint claues: Pro solutione doc. quinque dicit. primo / quod in sacerdote est vna clauis que est potestas iudicandi. Secundo / alte ra est que est potestas cognoscendi. & tertio inquirit de distinctione istarum clauium: vtrum clauis cognoscendi sit eadem cum claueiudicandi quam vocatur clauis potestatis altera dlauis scientie. Et quarto inqurit de actibus istarum / quomodo potest vti sacerdos istis clauibus. vtrum quilibet sacerdos in quemlibet posset vti claue. Quinto / an preter istas duas sit altera clauis in ecclesia que vocatur iurisditionis: ¶In isto primo articulo nititur probare & ostendere quod in ecclesia & penes sacerdotem sit clauis potestatis id est potestatis sententiandi.
¶ Pro quo supponit primo quod omnes transferentes secundum aliquam similitudinem se transferunt / proprie illa potestas non dicitur clauis: sed similitudinarie secundum aliquam similitudinem quam habet cum claue materiali. Vnde clauis materialis non est apertio hostii nec aperiens: sed est instrumentum proximum & immediatum aperiendi. Etiam transferendo ad spiritualia vocatur clauis instrumentum quo potest quis aperire alicui ianuam regni celestis vel ianuam ecclesie militantis cui est clausa. Nam notum est quod cuilibet in mortali existenti est clausa ianua ecclesie triumphantis. & dicitur ei clausa ianua / quia in tali statu est imposibilitatus de lege ad ingrediendum. ideo clausio ianue est impossibilitatio ad ingrediendum de lege. Vnde aliquibus relicta est potestas a Christo reddendi istum in aliquo statu in quo possit mereri ingressum regni: talis potestas vocatur cauis / quia est instrumentum proximum mediante quo habens potestatem potest aperire ianuam. Secundo supponitur quod triplex est potestas remittendi peccatum. Vna principalis & illa sola est in deo: quia nemo potest remittere peccatum preter deum: & hoc principaliter. & hoc notum est satis ex termino remissionis peccati / quia temittere peccatum est peccatum non amplius imputari ad penam eternam: sed nullus habet principaliter potestatem quod peccatum non amplius imputetur a deo ad penam nisi ipse deus. ergo in nullo pretequam in deo est potestas remittendi peccatum. Secunda potestas non principalis sed tamen excellentie inter minus principales est in solo Christo. Ratio est / solus Christus est qui habet certitudinem deomnibus meritis & demeritis quaruncunque personarum rationalium. Item solus Christus est secundum humanitatem inter creaturas cuius iudicium inseparatum est semper conforme iuditio diuino: Christus secundum humanitatem habet noticiam meritorum certam & euidentem & etiam de demeritis / & excellenter potest discernere de dignitate & indignitate cuiuscunque quantum ad ingressum. & solus Christus est cuius sententia ita conformatur sententie prime & infallibili quod non potest deuiare ab illa conformitate: ergo inter creaturas in solo christo & hoc quo ad humanitatem est potestas illa excellentie. Iam dicit doctor vltra quantum ad tertiam potestatem puta que non est principalis nec excellentie: sed precise ministerialis est in ecclesia remittendi peccata / quod sit in ecclesia tenemur credere Ioam. xx. ratio quod debeat esse in ecclesia. nam data est omnis potestas Christo secundum humanitatem in celo & in terra. data est ei potestas super remissione peccatorum. ergo cum Christus post resurrectionem non sit futurus semper presens ecclesie super quam accepit potestatem discernendi & iudicandi de peccatis fuit congruum / quod relinqueret vicarium ab ipso commissum qui haberet iudicare auctoritate sibi delegata data ab ipso Christo de dignitate & in dignitate merentium. ergo quando erat auffe. rendus ab ecclesia de necessitate congruitatis debuit illam alicui delegare & illam delegauit solis sacerdotibus. & in solis sacerdotibus est derelicta & non in quibuscumque iustis vt voluerunt dicere aliqui heretici. Ratio est / soli sacerdotes in cena consecrati fuerunt quibus dictum est quorum remiseritis &c. solis ergo sacerdotibus est relicta hed potestas etiam ministerialis. Habemus ergo de prima potestate scilicet de potestate iudicandi.
¶ Preter hanc potestatem est adhuc relicta alia potestas scilicet cognoscendi. Ratio est: nullus potest recte iudicare & bene rem cognoscere & de merito & dedemerito persone iudicare nisi cognoscat. ergo cum sit relicta potestassacerdotibus iudicandi est eis necessario data potestas discernendi de meritis & de demeritis / que discretio & cognitio necessaria est ad illud iudicium / & talis potestas vocatur clauis scientie. Vnde clauis scientie non est actus vr habitus scientie quo possumus exercere actum cognoscendi de grauitate aut tenuitate peccati / de dignitate peccantis & de indignate non est ille habitus: quia talis potest esse in viris sapientibus non sacerdotibus qui habent noticiam de grauitate & leuitate peccati: & per quem habitum possunt cognoscere dignos & indignos. Sed clauis scientie est potestas discernendi. Datur simile / sunt multi habentes habitum legum ciuilium / & tamen non habent potestatem discernendi nec examinandi in causis ciuilibus quamuis habeant noticiam aut habitum omnium legum ciuilium. Similiter multi haberit noticiam iuris canonici: tamen non habent auctoritatem nec inquirendi nec inuestigandi. Similiter dico in materia peccatorum in foro penitentiali aliqui possunt cognoscere grauitatem aut leuitatem siue paruitatem peccatorum: sed non habent potestatem inquirendi. Talis potestas vocatur clauis scientie. Magister sententiarmm voluit dicere quod erat habitus scientie: sed doctores fere omnes tenent oppositum scilicet quod dlauis scientie est potestas discernendi. & altera est potestas iudicandi. Actus clauis scientie. id est discretio siue cognitio necessario requiritur ad actum clauis potentie / & actus dlauis pcotentie est actus principalis scilicet absoluere / alter autem minus principalis. Dicunt doctores & bene / regulariter ille quod non habet scientiam per quam possit discernere de grauitate peccatoris peccat vtendo claue scientie. & peccat vtendo daue potestatis nisi in casu necessitatis: quia non potest bene vti claue potestatis nisi bene sciat vticlaue scientie nihilominus habet vtramque clauem id est potestatem vtramque & discernendi & post discretionem sententiandi. Difficultas est inter doctores de distinctione istarum clauium. Vnde est duplex difficultas in ista materia. prima est de distinctione istarum clauium a charactere sacerdotali / qui caracter nichil aliud est quam potestas conficiendi corpus & sanguine m id est potestas super corpus Christi verum. Secunda difficultas est de distinctione dauis prime a secunda. Quantum ad primam dicit Tho. quod vtraque istarum potestatum eadem est cum caractere sacerdotali: sed secundum diuersas operationes. Quantum ad secundam dicit doctor / quod claues distinguntur acaractere sacerdotali: hoc est iste due potestates distinguntur a potestate conficiendi corpus & sanguinem. Item vna distinguitur ab alia ita quod pertantes sententiandi distinguuntur a perstante discernendi.
¶ Qtum ad primum quod distinguitur a pecrtante conficiendi siue a charactere. Patet / ille potestates quam sic se habent quod vna est alia priortempore distinguuntur ab inuicem: sed iste sunt hmodoni / ergo. maior est nota: & non est difficultas. Patet minor / & quantum ad institutionem & quantum ad collationem de nouo. nam quantum ad institutionem prima potestas conficiendi corpus Christi siue caracter sacerdotii fuit instituta post cenam ante passionem cum Christus dicebat apostolis / quotienscum que feceritis in meimemoriam facietis. vbi fuit instituta & collata potestas apostolis consecrandi corpus & sanguinem: sed non alia scilicet potestas clauium id est potestas & discernendi & absoluendi fuit precise instituta post resurrectionem. lo. xx. dicente Christo quorum remiseritis peccata. ergo iste due pecrtantes sic se hbnent quod vna est altera prior quantum ad institutionem. Similiter quantum ad collationem: quia quando efficiuntur sacerdotes aliis verbis vtitur episcopus & alia materia quam quando dat pctantem conficiendi dicens: accipite petantem celebrandi& conficiendi missam tam pro viuis quam pro defunctis dans eis calicem. & postea qubusdam interpositis ponens manum super caput vtitur alia materia & forma dans eis peatantem remitrendi & absoluendi dicens / accipitescilicicet quorum remiseritis &c. ergo in consecratione sacerdotis prius tempore & aliis verbis dat prortatem consecrandi corpus Christi quam det porstantem discernendi de peccatis & absoluendi. & regulariter tenetur ista opinio quod Christus diuersis temporibus instituit illas potestates. nam realiter est sacerdos quantum ad primam perstantem: & non habet adhuc petantem absoluendi a peccatis. nam si episcopus ante secundumactum moreretur quamuis tali sacerdoti praesentaretur aliquis in extrema necessitate non posset eum absolue re a peccatis: quia nondum habet pertantem super corpus Christi mysticum: sed verum tantmmodo in illo casu. ideo ille pertates distinguuntur.
¶ Alia ratio doctoris / isti caracteres non possunt esse nisi relationes que singule distinguuntur penes fundamenta & terminos: quia vna ad corpus Christi verum: altera ad corpus Christi mysticum refertur. ido oportet de necessitate inter illas ponere distinctionem. & sic dico quod simpliciter sunt due claues id est due perstantes vt dictum est: ita quod absolute verum est illud verbum Christi Tibi dabo claues. & ille distinguuntur acaractere siue peastante conficiendi. Sed est difficultas cum tales collationes distinguantur & collatio prime est vnum sacramentum. vtrum etiam collatio secunde sit vnum sacramentum distinctum a collatione prime: & vtrum si episcopus proferret verba quibus conferret secundam potestate m super non sacerdotem conferret illam. videtur quodsic: quia potest non dyaconum in sacerdotem ordinare & per saltum ordinare. ergo videtur quod siattentet conferre claues istas non hbenti perstantem supe corpus Christi verum quod realiter eas conferet. Dico quod non: & ita tenent omnes. implicat quod non sacerdos henat peatantem absoluendi & ligandi in foro penitentiali de lege posita: & non est sile. nam quando sortes non dyaco nus consecratur in presbyterum realiter suscipit potestatem consecrandi corpus Christi & cum infertur. ergo etiam cum sortes non presbyter circa quem episcopus attentat conferre claues realiter suscipit potestatem absoluendi. nego illam. quia Christus instituit quod nullus habeat potestatem super corpus Christi mysticum nisi prius habeat super verum. Nullum simplex sacramentum dependet ab altero nisi a baptismate. Et nullus ordo depen det ab altero nisi de necessitate vitandi peccatum sed potestas absoluendi de necessitate presupponit ordinem presbyteratus qui non est aliud quam potestas consecrandi corpus & sanguinem. Vtrum distinguantur ille dueclaues ab inuicem. Dicit doctor quod sic. patet quandocunque sunt duo quorum vnum est separabile ab altero distinguntur ab inuicecm sed iste claues sunt huiusmodi. patet minor / potest alicui committi potestas cognoscendi de causa absque potestate iudicandi & sententiandi reseruata potestate sententiandide tali causa. ergo eodem modo non implicat quin potestas in materia peccatorum examinandorum & cognoscendorum alicui conmittatur sine potestate sententiandi sed non contra. nam potestas sententiandi non potest alicui committi sine potestate cognoscendi in causa: sed potestas examinandi potest commiti sine potestate iudicandi & setentiandi. Resolutorie tenet doctor / quod in presbytero sunt tria realiter distincta: tamen sese presupponentia. primum potestas conficiendi corpus & sanguinem. Secundum potestas cognoscendi & discernendi de peccatis. Tertium potestas sententiandi in materia peccatorum id est absoluendi aut ligandi. & ista tertia potestas de necessitate presupponit primam & secundam. & secunda primam. & prima nullam presupponit: ita quod potest esse sola sine aliis duabus. Ex dictis sequitur quod in antiquio testamento non fuerunt tales claues: fuit bene potestas recipiendi & offerendi sacrificia & absoluendi ab illis irregularitatibus & immunditiis: sed in ipsis non erat potestas remittendi peccatum nec potestas conficiendi cor¬ pus Christi nec administrandi sacramenta: sed potestates quas habuerunt fuerunt tantumodo figure istarum petatum huius noue legis. & sic patet quid sit dauis & quot sunt claues.
¶ NN Ts To o VAR To AR T¶C V oInquirit vtrum qulibet sacerdos in quemlibet alterum possit vti istis clauibus / hoc est vtrum quilibet sacerdos indifferenter si attentet quencunque peccatorem sibi confessum absoluere de facto absoluat: ita quod absolutio illa sit sacramentum eo modo sicut si quicunque sacerdos quencumque panem triticeum attentet consecrare etiam fermentatum realiter consecraret quamuis peccet sicut quencumque non baptisatum attentaret baptisare baptisat: & vtrum etiam episcopus consecret quecumque quem intendit & attentat consecrare etiam non subditum: Eodem modo queritur an qui libet sacerdos attentans absoluere absoluat qmuis peccet faciendo contra prhibitionem ecclesie: Be ista questione est duplex modus dicendi probabilis. Primus modus quem tenent plerique doct. vt Armachanus in nono libro Marcilius in secundo & etiam Durandus: est quod quilibet sacerdos in quemlibet peccatorem ex institutione Christi absoluere potest id est quencunque attritum vel contritum & confessum. Patet rationibus apparentibus: concurrentibus omnibus que sunt de necessitate sacramenti secundum institutionem Christi est verum sacramentum: sed in sacramento penitentie si peccator fuerit sufficienter dispositus per attritionem vel contritionem & confessus sacerdoti intendenti eum absoluere concurrunt omnia que de necessitate requiruntur ad sacramentum penitentie siue ad absolutionem sacramentalem. igitur sacerdos illum absoluere potest. Vnde quilibet peccator contritus vel saltem attritus & confessus est materia sufficiens sacramenti & forma est vox ipsa sacerdotis & ipse est minister. quia efficitur minister per ista verba quodcumque ligaueritis superterram &c. & quodcunque solueritis. ergo sacerdos quicumque quencumque peccatorem sufficienter dispositum attritum ad minus & confessum applicando illa verba sacramentalia absoluet. Patet / cum ibi sint omnia requisita ad essentiam sacramenti: & est prima ratio Durandi. Quando ponuntur ea que sunt de necessitate sacramenti iam ponitur sacramentum & si ille quam suscipit sit sufficienter dispositus non solum suscipit sacramentum sed etiam effectum sacramenti. ergo istis omnibus positis est sacramentum & effectus sacramenti. Dices & ibi iacet totus nodus quod quilibet non est minister ex institutione diuina: sed quilibet sacerdos iurisditionem habens. Secundo non quilibet peccator est materia respectu cuiuslibet sacerdotis sed iuriditionem habentis. & iste sunt replice difficiles. Sed contra arguitur: sequitur quod papa nunquam posset absolui sacramenta liter si ita sit quod quilibet sacerdos ex institutione diuina sit minister huius sacramentised solum iurisditionem habens & in ordine ad eum ad quem habet iurisditionem / consequenta patet / quia nullus potest in papan habere iurisditionem nisi per voluntariam subiectionem. ergo respectu pape non potest esse minister nuius sacramenti. quia requiritur duplex subiectio / scilicet spontanea & iuridica. igitur. Infero secundo / quod quando est aliqua cura que est litigiosa: ille forte quod non habet ius ad curam est possessor & tandem in fine declaratur nihil iuris habuisse / sequitur tunc quod illi qui confessi sunt ei tene rentur iterum confiteri & quod non essent absoluti cum nichil iuriditionis in eos habuit. patet: ex institutione diuina per aduersarios est quod confiteatur iurisditionem habenti in ordine ad eum quem absoluit. igitur teneretur confiteri eadem peccata: sed hoc non practicatur. lgitur. Tertio infero quod quando aliquis est in extrema necessitate: & non habet copiam curati sed solum sacerdotis simplicis quod ille non posset absolui sacramenta liter. Patet: non habet ille sacerdos simplex iurisditionem in ordine ad istum: & illa requiritur iure diuino. ergo non potest absolui sacramentaliter. Dices / habet iurisditionem commissariam puta ab ecclesia & a papa committitur vt absoluatur in extrema necessitate. lInfero ergo quod stando precise in iure diuino seclusa quacumque commissione facta super casum necessitatis / quod in necessitate non posset absolui sacramentaliter / hoc est absurdum ergo & illud ex quo sequitur. Addo rationem contra doctores partis opposite ex dictis eorum que videtur apparens. dicunt illiquod antequam dictum fuerit petro pasce oues meas fuit ordinatus sacerdos / & postea factus est ordinarius: & Christus contulit iurisditio nem petro & cunctos christianos signatos charactere baptismali fecit subiectos petro subiectione iuridica. immo dicunt quod nullus fuit curatus a christo institutus nisi petrus & alii facti sunt episcopi & curati a petro. Contra / antequam diceretur petro pasce oues meas: datum erat preceptum de confessione. ergo erat aliquis qui posset absoluere. Patet antecedens / fuit datum preceptum loamnnis. xx. antequam diceretur petro pasce &c. ergo antequam efficeretur curatus erat datum preceptum de confessione. omnes mendicantes sunt eiusdem opinionis scilicet quod nullus potest absoluere nisi commissus a papa regulariter. & non apparet quod fuerit datum preceptum de confessione antequam fuerit aliquis minister illius quia obligaretur aliquis ad impossibile. Ex prima opinioue labemus quod ex institutione Christi quilibet sacerdos claue potest vti in quemlibet sibi subiectum subiectione volutaria libera & secreta. Dicit secundo ista opinio / quod ecclesa potuit rationabiliter facere quod non quilibet siattentaret quemlibet peccatorem absolueret Ratio est / nullus potest absolui a suis peccatis preteritis dum actualiter comitit aliud peccatum saltem mortale: sed sic est quod quando non subiectus ordinaria subiectione confitetur sacerdoti cui non est subiectus ordinaria subiectione: nec commissus ab ordinario actualiter peccat: quia facit contra prohibitionem ecclesie. ergo de facto non absoluitur. Dices / pono quod aliquis confiteatur ex ignorantia. vt sortes confitetur non curato suo nec commisso a curato: tamen credit eum ordinarium. vel ponatur quod credat non esse peccatum confiteri non suo curato / an sortes sit realiter absolutus. videtur quod sic: quia non peccat & quod ignoram tia eum excuset. nam si cognosceret constitutionem ecclesie & prohibitionem non ab solueretur / quia poneret obicem faciendo contra prohibitionem ecclesie de non absolui ab alieno: si tamen ignoret inuincibiliter absoluitur. & quamuis sententia a non suo iudicelata nulla sit: in hoc tamen casunon fertur a non suo. sufficit enim quod sit iudex arbitrarius per liberam subiectionem. oportet igitur necessario fateri quod in hoc casu realiter absoluitur. Dicit tertio ista opinio quod per hanc institutionem ecclesie quod non qui libet a quolibet absoluitur nulla fuit mutatio circa essentiam sacramenti / per hoc quod ecclesia prohibet latinis ne conficiant in fermentato non mutatur sacramentum. Similiter per hoc quod ecclesia prohibet quencunque suscspere ordines a non suo diocesano ecclesia nihil immutat circa sacramentum ordinis eodem modo hic: sed tamen est differentia inter sacramentum penitentie & cetera sacramenta quamuis aliquis contra prohibitionem ecclesie attentaret consecrare vel ordinare non subditum ordinaret & alius conficeret: sed si contra prohibitionem ecclesie attentaret absoluere non subditum non absolueret nisi ignorantia inuincibilis excusaret. vnde masicia suscipientis ordines non impedit quin suscipiat illos ordines. sed malicia suscipientis sacramentum penitentie impedit effectum sacramenti & sic est differentia. ista opinio consistit in tribus & difficilime impugnatur. Dicit ergo quod quilibet sacerdos habet potestatem absoluendi quencunque ex institutione Christi. Secundo ecclesia potuit limitare illam potestatem. Tertio quod per hanc ecclesie institutionem nulla fuit mutatio circa essentiam sacramenti. & credo istam opinioem veriorem quam alteram. Alia est opinio quam tenet doctor & doctores pro maiori parte consentiunt quod non quilibet potest quenlibet absoluere: etiam seclusa quacunque prohibitione ecclesie: sed solum ordinarius vel commissus ab ordinario. Ista opinio potest suaderi magis auctoritatibus quam rationibus. habetur quod sententia a non suo iudice lata nulla est: sed ista est parue efficacie. Pro ista opinione est capitulum omnis vtriusque sexus / vbi dicitur si aliquis velit alieno confiteri petat & obtineat licem tiam a proprio: alias sciat illum alienum non posse absoluere aut ligare. & vltra / alienus non potest absoluere aut ligare: ergo non quilibet potest in quemlibet. Dices ex institutione humana hoc est & sic faciendo ponit obicem. Contra / bene sequitur hoc est ex institutione humana & precepto positiuo. ergo illud potest consuetudine abroga ri. quia quelibet lex humana positiua quecunque fuerit illa siue cesarea siue pontificia potest consuetudine opposita abrogari: sed nulla consuetudine fieri potest vt quilibet sacerdotem quem voluerit eligere possit sine voluntate superioris vt in ea. si episcopus libro sexto. ergo non est solum de lege humana sed diuina. Et est apparentia in hac auctoritate quod si esset solum de iure humano posset consuetudine abrogari: sed non potest fieri quod posset aliquis per suam liberam subiectionem ab alio absolui. & ista est ratio apparentior que possit induci pro ista opinione. Dicunt consequenter quod est ex institutione diuina quod solus habens talem iurisditionem vel ordinariam vel delegatam possit absoluere: ita quod sialienus tentet nihil confert quis etiam non ponatur obex ex parte suscipientis. Dicunt vltra quod a Christo nullus est factus ordinarius preter petrum & petrus immediate factus est ordinarius a Christo dicente pasce oues meas. Vltra dicunt quod alii factisunt ordinariia petro. Hinc est quod petrus potest ab odinariis aliquam materiamauferre: quia potest diuidere vnam curam in duas & vnum episcopatum in duos sed nullus potest facere quod subiectus petro non sit amplius subiectus. Vnde non potest consilium facere quin quilibet Christianus sit petro ordinarie subiectus. Dicit vltra ista opinio quod nulli preterquam petro dedit immediate christus potestatem absoluendi siue ligandi. & est in eo potestas propinquam cui actui in rerum natura correspondet materia que non est impedibilis ab alia potentia actiua quin agat in illam materiam. nam nono methaphysice habetur quod actiuum & passiuum habentia complete potentiam actiuam & passiuam statim agunt. Sed sic est quod ex institutione Christi potentie petri absoluendi correspondet potentia positiua siue materia / quia quilibet peccator / & illa potentia petri actiua non est impedibilis. quia remanente petro & pontifice non potest suspendi sicut curatus ipso sic manente non potest suspendi. ergo in solo petro est potentia ab solutions immediata actina quam ex institutione christi solum modo petro data est. ergo ex institutione Christi in solo petro fuit propinquam & immediata: & in aliis apostolis talis potestas ligandi & soluendi fuit remota. Quantum ad vltimum dictum non essem huius opinionis: sed bene quod requiritur iurisdictio ordinaria vel delegata ab ordinario. vnde ad susceptionem huius sacramenti due requiruntur subiectiones. vna ordinaria: alia exlibera subiectione. dicerem quod Christus indifferenter quando omnes apostolos consecrauit in episcopos ordinariam super quemlibet christianum dedit & tunc ex apostolis quilibet quemlibet christianum potuit absoluere. Et ad argumenta alterius opinionis quantum ad primum positis illis que de necessitate sunt sacramenti realiter sequitur sacramentum: sed posita displicentia in peccatore quiest materia & dispositio / vt atrritio & forma scilicet absoluo te &c. & minister scilicet ipse sacerdos applicans illa sequitur de neccessitate effectus sacramenti. Nego quod quilibet sacerdos sit minister sed sacerdos iurisdictionem habens ordinariam vel delegatam.
¶ Ad replicam: ergo papa non potest absolui sacramentaliter quia nullus in eum habet talem potestatem iurisdictionis nisi per voluntariam subiectionem. Durandus & de Palude dicunt quod ex institutione Christi inn eo sufficit voluntaria subiectio: & oportet de necessitate hoc dicere / vel dicere cum Panormitano quod papa non obligatur confiteri quod reputarem hereticum. Sequitur vlterius quod sortes in extremis & non habens copiam alicuius sacerdotis preterquam siplicis qui non est delegatus non posset ab illo absolui. Ad hoc dico / quod potest eum absoluere / quia est vsus ecclesie que dat omnibus potesfatem delegatam in extrema necessitate. Sed queritur an seclusa quacunque delegatione ecclesie posset eum absoluere / & apparet quod non quia ex institutione Christi oportet quod sit ordinarius vel delegatus abordinario. De palude / vigesia distinctio ne dicit: quod est de iure diuino. & hoc videtur dicere Durandus. si sit de iure diuino difficile est saluare quin quilibet possit quemlibet absoluere. quia Christus nunquam specificauit causam extreme necessitatis / & si non requiritur ordinatio nec iurisdictio in extrema necessitate / ergo nec in aliis. Ad aliud de possessore alicuius parrochie postquam declaratum est nichil iuris habuisse in beneficio &c. Dico quod ecclesia quemlibet possessorem delegat siue habeat ius siue non. ista argumenta de papa & de illo qui est in extrema necessitate faciunt michi fidem prime opinionis & est multum difficile soluere argumenta illa cum vltimo de institutione confessionis. Ad auctoritatem que habetur in cap. omnis vtriusque sexus solutum satis est cum talis ponat obicem cum faciat contra prohibitionem ecclesie / ergo potest consuetudine abrogari / concedo / hinc est quod simplices sacerdotes ab commibus aliis simplicibus sacerdotibus absoluuntur qui non sunt ordinarii / & est solum consuetudo quod quilibet simplex possit quemlibet sacerdotem absoluere & ad ca. episcopus / vbi dicitur preter voluntatem &c. Dico quod preter capitur vt valet tantum sicut contra / nam si resisteret prelatus simplicibus sacerdotibus & semperrestitisset a principio peccarent alter alterum absoluendo sed non faciunt contra / potest abrogari. Et sic patet de clauibus seu potestatibus que respiciunt forum secretum. id est penitentiale & visum est postremo vtrum quilipet sacedos indiftereater in qremlibet peccatorem possit vti istis clauibus quia solus sace rdos illas claues habet / patet ex dictis quid dicendum.
¶ VlS VM Es T DE Botestatibus seu clauibus que respiciunt forum secretum id est penitentialem. & visum est postremo / vtruni quo libet sacerdos indifferenter in quemlibet peccatorem possit vti illis clauibus:? quia solus sacerdos habet illas claues.
¶ Iam querit in istoquinto articulo / vtrum preter illas claues sint aliquam alie claues in ecclesia: & notat doct. quod in ecclesia est duplex forus.
¶ Est quidam secretus in quo idem est reus & accusator& cestis & in illo foro solum debent esse iudex & reus id est sacerdos & confitens. reus enim debet se accusare tam de secretis quam de publicis. Est alius forus publicus in quo distinguntur reus & accusator. & sicut ad forum secretum exercendum contulit Christus iudicibus in illo foro duplicem potestatem / scilicet cognoscendi & sententiandi ita ad sententiandum in foro publico contulit Christus duplicem potestatem ecclesie scilicet cognoscendi de crimine & sententiandi. & iste potestates sunt collate ecclesie. mathei. xviiivbi Christus dixit Petro / si peccauerit in tefrater tuus id est si quilibet fidelis peccauerit in te id est te sciente corripe eum supple admonitione charitatiua vt desistat a peccato. Si te audierit lucratus es fratrem tuum. Si te non audierit / adhibe duos vel tres testes. quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum.
¶ Ttem si hos non audierit: dic ecclesie. Vnde secundum Gerson de potestate ecclesie in isto verbo. dic ecclesie / data est ecclesie pr ima potestas / scilicet cognoscendide crimine in foro publico.
¶ Si autem ecclesiam non audierit sit:ibi sicut Ethnicus & publicanus. & subiungitur ibi potestas sententiandi / quancunque alligaueritis super cerram erunt ligata & in celo. & quecumque solueritis super terram erunt soluta & in celo.
¶ lbidem datur multiplex potestas ecclesie secundum Gerson. primo potestas cognoscendi in vero dic ecclesie. Secundo potestas post cognitionem criminis sententiandi. Terio datur potestas contra non obedientes sententie penam infligendi ibi / sit tibisicut ethnicus & publicanus id est excommunicetur & separetur a communione fidelium Ex quo patet quod deus approbat solutionem & ligationem ecclesie factam in foro publico quam qui contemnit habendus est sicut ethnicus & publicanus. Quarto datur potestas etiam instituendi certa statuta & certos canones. Habemus ergo duplicem potestatem in foro publico correspondentem illi duplici potestati in foro secreto & sicut ille due potestates in foro secreto vocantur claues ita ille potestates due in foro publico vocantur claues. & quod tales distinguntura prioribus patet quia reperiuntur precedentes sine istis & iste sine precedendibus. Nam simplex sacerdos non habet claues in foro publico. Vnde non reperio actum iurisdictionis fori exterioris preter vnum qui possit conueinre simplici sacerdoti curato. scilicet refellere publicum peccatorem a percemptione sacramenti. & illam habet potestatem ex euangelio. Nolite dare sanctum canibus sed non reporitur quod simplex sacerdos curatus habeat istas claues scilicet potestatem excomnicandi / suspendendi / interdicendi / & absoluendi ergo prine reporiuntur sine istis & iste sine aliis. puta in archidiaconis. Simicir simplex clericus electus in summum pontificem habet omnene potestatem iurisdictionins. Vnde iste claues que respiciunt forum publicum possunt lai co & mulieri committi ab ipso summo potetifice. Pro declaratione huius materie aliquam sunt videnda per ordinem.
¶ Primo / quid est excommunicatio. Secundo pro quolcrimine debet ferri excommuincatio. Et tertio a quo potest ferri. Et quarto vtrum teneamur vitare excomnicatum sub pena peccati? & si sic vtrum sub pena peccati mortalis vel venia lis: Quinto super quos extenditur vel ad solos fideles vel ctiam ad infideles vel ad viuos & non ad mortuos. Vnde excommunicatio a toto genere est separatio a comimunicatione in actibus legitimis cum fide libus & in sacramentis vel in sacramentis tantm. Et duplex est excommunicatio: scilicet maior & minor. vnde excommunicatio maior / est separatio a communione cum fidelibus in quibuscumque actibus legitimis & in sacramentis simul. Alia est minor: & est separatio a sacramentis. vnde aliquem excommunicari est ei precipere vt non communicet cum fidelibus & non percipiat sacramenta & cum ctis fidelibus ne communicent cum eo in actibus legitimis vt in loquela in orationibus &c. Ex quo sequitur quod excommunicatus non tenetur vitari ab infidelibus. quia excommunicati excluduntur solum a communio ne fidelium / ergo. Secundo sequitur / quod infidelis non tenetur vitare excommunicatum cum excommunicatio solum separat a communione fidelium. Preterea / ecclesia non habet potestatem super infideles. Ideo non potest eis precipere vitare excommunicatum. Tertio sequitur quod vitare excommunicatum non est immediatum ius diuinum: quia obligaret indifferenter singulos quia ius diuinum obligat omnes cum deus habeat potestatem super fideles & infideles / si ergo sit ita quod in fidelis non tenetur vitare excommunicatum non est nisi preceptum ecclesie. Quarto sequitur quod excommunicationis multiplex est actus siue effectus. Primus effectus est prohibitio quam prohibetur ipse excommunicatus participare in actibus legitimis aut in sacramentis suscipiendis cum ceteris fidelibus. & loquor de maiori excommunicatione. nam excommunicatus salutando aut loquem do cum aliquo peccat & est primus effectus Secundus effectus est / non participare in suffragiis escclesie. Priuatur enim participatio ne qua participant cuncti fideles in orationibus ecclesiasticis & aliis suffragiis. Quantum ad istum effectum / notandum quod aliquis participat in beneficiis vel aliis suffragiis multipliciter. Vno modo ratione charitatis qua connectuntur singuli adinuicem & singuli qui sunt in charitate omnium benefactorum ab ipsis mutuo participant. dicebat enim Christus loquens de ista vnitate. Oro / vt vnum sint quemadmodum vnum su¬ mus. & hanc participationem non potest auf ferre excommunicatio. quia cum exconmunicatio sit solum pena non fertur nisi promortali: & cum sit solum pena non potest auferre charitatem. Immo illam ablatam per mortale presupponit. & ideo excommunicatio quantum ad illam vnionem siue participationem ratione vnionis omnium suffragiorum & benefactorum ab ipsis non excludit talem charitatem: sed presupponit eam esse exclusam vt dictum est. Questio est an talis participatio sit acquisitio noui gradus glorie vel remissio certe pene in purgatorio vel aliquod gaudium accidentale: & videtur michi quod non est nisi acquisitio gaudii. Sit sortes excommunicatus post exconmunicationem acquirit gratiam per contritionem dato quod nundum sit absolutus ab excommunicatione est particeps suffragiorum omnium que sunt in charitate nec potest excludi. Alia est participatio que fit perapplicationem: & est duplex quedam quam fit a tota ecclesia. alia que fit per singularem personam. vnde quantum ad applicationem suffragiorum totius ecclesie iuste excommunicatus est frustratus illa participatione siue recuperauerit gratiam per contritionem siue non. Dico vlterius potest esse particeps alicuius suffragii ratione applicationis certe persone. Nam certa persona potest orare pro excommunicato: vt deus conuertat eum & si conteratur de peccatis pro quibus est excommunicatus habet fructum illius suffragii. & valet ei ad remissionem pene purgatorii. Habemus ergo quod secundus effectus excommunicationis est esse priuatum fuffragiis communibus ecclesie quantum ad valorem prouenientem ratione applicationis vniuersalis ecclesie vel ipsorum ministrorum generalium. & sic excommunicatio est separatio & eius effectus non participare & esse priuatum suffragiis & hoc quantum ad valorem prouenientem ex vniuersali applicatione omnium fidelium.
¶ Consequenter videndum est pro quibus causis debeat quod excommunicari. Vnde nullus debet excon¬ municari nisi pro peccato & non pro quo libet peccato mortali / sed pro illo cui iuncta est contumatia. & loquimur de excommunicatione maiori & lata ab homine. pro cuius declarat ione. notandum quod multiplicia sunt mortalia. quedam sunt que consistunt in solo actu intetiori. Alia sunt que non solum consistunt in actu interiori: sed etiam procedunt in opus & operationem exteriorem. Secundo peccata que prodeunt vsque ad operationem exteriorem sunt multiplicia. Quedam sunt que ex operatione exteriori ad quam exeunt non possunt cognosci esse peccata propterea quod illa operatio est solum peccatum propter relationem in m alum finem. Vel quia imperatur a volitione mala vt sortes dat elemosvnam non propter deum sed ptopter vanam gloriam: talis operatio exterior imperatur avolitione qua appetit vanam gloriam. & illa non potest cognosci esse peccatum quia talis non est prohibita. Immo frequenter cadit sub precepto & ad cognoscendam illam esse peccatum oporteret de necessitate cognoscereninteriorem volitionem. Alia sunt peccata quam possunt exterius cognosci esse peccata vt occidere / adulterari / furari. Secundo supponitur quod istorum peccatorum quedam sunt publica que ideo publica vocantur non quia omnes sciunt & cognoscant illa: sed quia iuri dice probari possunt vt per duos aut tres testes. Alia sunt publica que non possunt publice probari. Dico primo: quod ecclesia non potest excommunicare pro peccato solo interiori / quia cogitationis penam nemo meretur quod peccatum in terius non processit exterius non propter deffectum cognitionis sed propter deffectum iurisdictionis / seu potestatis vt dicit Durandus. quia deus reseruauit sibi iudicium de interioribus vt patet per multa capitula in titulo de symonia tua nos. xxxii. distincti. capi. erubescant.
¶ Similiter quantum ad aliud peccatum quod procedit ad actum exteriorem quamuis exterior cognoscatur adhuc non potest cognosci esse peccatum / & est idem iudicium de¬ istis duobus primis. Sed est solum difficultas de aliis duohus generibus vltimis: vt sit sortes qui exiuit in opus quod est nalum de se & non solum quia male relatum si non possit illud opus probari ecclesia non potest excommunicare sortem pro tali opere. Et loquitur de sententia lata ab homine saltem nominatim / & hoc non est propter deffectum potestatis quia habet potestatem super illa crimina sed propter deffectum cognitionis. quia non potest iuridice illud ecclesia cognoscere ieo modo quo habet potestatem in tali foro publico sed solum pr exterioribus publicis & notoriis id est que possunt iuridice probari. Nam ista clauis solum se ext endit ad operationes que consistunt in opere exteriori & publico que possunt iuridice probari & quibus annexa est contumacia vt sortes commisit fornicatio nem & notum est ecclesie / tunc ecclesia debet vocare sortem & vocatus compareat & non discedat a iuditio ante licentiam & sententie late aiudice obtemperet non est contumax & non debet excommunicari. Nanm non potest excommunicari nisi propter alteram istarum causarum. vel quia vocatus non comparet. vel si compareat discedit ante vel si non discedat precipitur ei abstinere & non abstinet. tunc licite potest excommunicari. & resolutio doct. theologorum est Nunquam debet excommnnicari nisi pro mortali exteriori iuridice probato cui annexa est contumacia. vel quia non comparet vel discedit a iudicio vel non abstinet.
¶ Tertio videndum est / qui habent potestatem exconmunicandi. Doct. est huius opinionis quod nullus potest excommunicare maiori excommunicatione auctoritate sua propria preterquam summus pontifex. Ratio est / nullus potest prohibere cunctis fidelibus vt vitent hanc certam personam nisi summus potetifex sed excommunicare est precipere cunctis fidelibns vitare hanc personam & huic persone vt cuncttos fideles vitet. Minor est nota & patet maior. Nullus potest aliquem obligare nisi sit eo superior & habeat in il¬ lumiurisdictionem sed nullus habet iurisdictionem super omnes fideles nisi summus pontifex. Vnde episcopus parrhisiensis non potest obligare dyocesanum carnothemnsem. vt vitet suum dyocesanum. Et regulariter omnes mendicantes & qui adulantur & fauent summo pontifici propter sua priuilegia sunt huius opinionis videlicet quod nulsus auctoritate propria potest maiori exconmunicatione excommunicare nisi solus pontifex. Sed quod episcopi hoc faciant hoc non est aucttoritate propria sed delegata ab ipso summo pontifice vt possint suos dyocesanos excommunicare maiori excommunicatione & obligare cunctos fideles ad vitandum excommunicatum.
¶ Quantum ad istam materiam est opinio opposita que videtur probabilior. Et apparet michi quod in ecclesia fuit auctoritas excommunicandi antequam aliquis fuisset summus pontifex. Immo istide opinione opposita habent hoc concedere. Patet nunquam fuit aliquis summus pontifex nisi post resurrectionem. quando dictum fuit petro / pasce oues vt omnes fatentur / sed ante passionem fuit potestas exconmunicandi ecclesie que data est in isto verbo: dic ecclesie. & data est talis per verba depresenti ante passionem. ergo iste claues quae respiciunt forum publicum & exteriorem fuerunt collate ante passionem. & electus in summum pontificem etiam antequam sit sacerdos habet istas claues & videtur michi cum Christus illam auctoritatem contulit antequam aliquis esset summus pontifex. Sed quibus: dico quod omnibus apostolis per illa verba quodcumque alligaueritis &c. Vnde quando dixit petro tibi dabo / promittebat neque adhuc dederat. Preterea ea que sunt data apostolis non sunt eis solis data / sed successoribus etiam. quascunque potestates contulit apostolis non solum pro ipsis / sed pro ipsis & successoribus / sed omnes episcopi succedunt apostolis / ergo data est eis talis potestas. Et est resolutio quam credo veram quod non solus papa potest excommunicare auctoritate ordinaria / sed etiam quilibet epi¬ scopus. sed curati & archidiaconi non possunt neque abbates nisi ex consuetudine. Et ratio mea est & non habeo aliam. Date sunt claues antequam esset aliquis papa & date sunt singulis apostolis per ista verba / que cunque ligaueritis / & quecunque data sunt apostolis hoc fuit pro se & eius successoribus ergo omnes apostoli & singuli habent ordinariam potestatem ccommunicandi.
¶ Ad argumentum doct. aliquem excommunicare nichil aliquid est quam cunctos fideles obligare ad vitandum illum (transeat) sed sic est quod non habet aliquis episcopus potestatem super cunctos fideles. Dico quod non directam sed bene indirectam & de per accidens nam potest directe excommunicare suum dyocesanum & sic directe eum excommunicando indirecte obligat omnes fideles aliarum dyocesum ad vitandum eum & hoc pocestate quam habet vt verus apostolorum successor a Christo ipsis apostolis data. Ex dictis patet / quid sit excommunicatio & quottuplex est excommunicatio. & quid sit effectus excommunicationes & pro qua causa debet ferri scilicet pro quolibet mortalicui annexa ex contumacia: ex illo passusi peccauerit in te frater tuus loquitur de mortalivt notum est: quia statim subdit si audierit te lucratus es animam eius. & si non esset in mortali non lucraretur eius anima: quia non perditur nisi per mortale. Ideo intelligitur ibi de mortali & de illo cui est iuncta contumacia. Et tertio visum est quis possit exconmunicare. Et dicit doct. quod potestate ordinaria a Christo habita nullus potest exconmunicare maiori excommunicatione preter papam / & visa est sua ratio qua mouetur ad hoc dicendum / tamen diximus quod probabilius est quod episcopi etiam possint &ccm.
¶ Iam vtdendum est de duobus punctis. primum ad quos se extendit ista potestas excommunicandi. vtrum ad viuentes solum?
¶ Secundo sub qua pena tenetur quis vitare excommunicatum. Quantum ad primum dictum est iam quod ista potestas non se extendit ad infideles sicut nec aliqua alia potestas ecclesia¬ stica. Vnde paulus ait non est michi cure de his que foris sunt id est extra ecclesiam. Aliqui dicunt quod potestas ecclesiastica se extendit ad ifideles quantum ad aliquos actus & quod potest excommunicare illos propter peccata que sunt contra legem nature / & est opinio Panormi. in capi. nouit. de iudicis. sed communiter non tenetur. Dico ergo quod solum se extendit hec potestas ad viuentes & nullo modo ad mortuos. & hanc opinionem deducit optime Carlerius.
¶ Ratio est / quando data est hec potestas ecclesie & apostolis quo representabant tunc ecclesiam Dictum est eis quecumque alligaueritis super terram. per illa verba data est eis solum potestas ad eos quam sunt super terram id est ad viuentes & non super eos qui sunt in purgatorio vel in inferno vel in paradiso. ergo hec clauis id est hec pote stas solum se extendit ad viuentes & nullo modo ad mortuos. Et est ratio illius doctoris que videtur satis manifesta. quia talis potestas non potest se extendere nisi secundum tenorem illius auctoritatis. Ideo notanter dicitur super terram. ergo nullo modo seextendit ad mortuos. & per consequens nec potestas dandi indul gentias mortuis datur ex illo passu. nam dicunt quicunque dabit talem pecuniam liberabit vnam animam apurgatorio. dico quod est abusus. quia indul gentie nunquam valent deffunctis nisi per modum suffragii. Contra hoc arguitur / pote stas absoluendi ab excommunicatione extenditur ad mortuos & est eadem potestaligandi & soluendi & simul data respriciens eundem forum. Quod excommunicatus possit ab ecclesia absolui. Patet in capi. tua nos de sententia excommunicationis. loquitur ibidem de illo qui petebat absolui & non habuit copiam absoluentis. Dicitur quod putandus est absolutus quo ad deum sed debet absolui quo ad ecclesiam. ergo. Dico quod potestas qua absoluitur mortuus nichil agit in mortuum: sed agit solum in viuentes quia erat viuentibus prohibitum ora re pro isto publicis orationibus & suffragiis generalibus ecclesie. Ideo absoluendo illum quauis nichil agat in eum. quia siuesit damnatus siue saluatus siue in purgatorio non est amplius de suo foro / sed dat viuen tibus potestatem orare pro illo. & iste modus videtur probabilior.
¶ De altero videlicet quo peccato peccat qui participat cum excommunicato maiori excommunicatione in actibus legitimis. vel sub qua pena est ei prohibitum participare cum excommunicato maiori excommunicatione que regulariter fertur ab homine & aliquam do a iure.
¶ Respondetur quod participare cum excommunicato in sacramentis est peccatum mortale. & ratio quam dat Durandus talis est / qui participat cum excommunicato in sacramentis directe facit contra preceptum ecclesie. quia participare cum illo in sacramentis est participare cum eo put homines sunt fideles. quia participatio in sacramentis est participatio fidelium adinuicem inquam tum sunt fideles. sed participare cum eo in aliis actibus non est inquantum sunt fideles: sed inquantum sunt ciues. & quia prohibetur participatio fidelibus cum excommunicato. Ideo qui participat directe facit contra prohibitionem ecclesie. Ideo dicunt regulariter doctores / quod participare in sacramentis cum excommunicato est peccatum mortale / vt participare in missa / celebrare coram excommunicato / recipere simul eucharistiam.
¶ Sed queritur an participare in actibus ciuilibus sit mortale: Distingunt vel partici pat effrenate id est equaliter sine verecundia acsi talis non esset excommunicatus & sicut participaret cum non excommunicato talis contempnit claues ecclesie. qui ita participat peccat mortaliter. quia omnis contemptus deliberatus clauium ecclesie est mortale peccatum. vel participat non effrenate cum excommunicato. quia excommunicatus fortasse salutat eum. & ex verecundia alter resalutat eum vel ex timore forte ne videatur alteri quod dedignetur eum vel irascatur ei alloquitur illum quamuis displiceat. Regula riter dicunt doctores quod ita participare est solum veniale. Dicunt tertio doct. ex qualibet tali participatione etiam ciuili qamuis peccet venialiter. incurrit tamen censuras ecclesie scilicet minorem excommunicationem & incurrit illam a iure. nam prohibetur eis accessus ad sacramenta. sed non prohibetur participatio cum aliis fidelibus in actibus licitis sed non potest communicare neque recipere corpus dominicum / neque etiam ducere vxorem secundum multos / potest tamenaudire missam quamuis oppositum dicat De palude.
¶ Resolutio ergo est: participare cum excommunicato in crimine vel in sacramentis incurritur excommunicatio maior & est mortale. sed participare in actibus legitimis non effrenate quamuis sit solum veniale nihilo minus incurrit censuras excommunicationis minoris nisi in casibus permissis a iure. Ex dictis sequuntur duo correlaria que ponit Panormitanus de sententia excomuni. in capi. nulli. & in capi. cum desideres. primum: episcopus participans cum excommunicato ab ipso peccat & incurrit censuram excommunicationis minoris participando in actibus legitimis cum eo. Patet quia participare cum excommunicato non est prohibitum solum ab episcopo quia cum episcopus non subdatur iuri suo sed sit supra suum ius non peccaret nec incurreret sententiam / sed participare cum excommunicato est prohibitumiure canonico cui sublicitur episcopus. ergo episcopus contradicendo tali iuri incurrit censuram & penam impositam atali iure. Secundum correlarium / papa participars cum excommunicato ab ipso peccat: sed non incurrit censuran excommunicationis siue illa excommunicatio sit lata a iure siue ab homine. Istud voluit dominus abbas in capi. cum desideres de senten. excommuni. in An. quia censura excommunicationis incurritur solum pro ius positiuum. quia non habetur de iure diuino: quod participans cum excommunicato sit excommunicatus. Habetur bene quod est vitandus sed non sub pena excommunicationis. Habetur bene quod contumax excommunicetur ex iure diuino & quod participans cum eo peccat sed ex iure diuino non habetur quod participans excommunicetur. Ideo summus pontifex non incurrit talem censuram & non est difficultas quantum ad hoc. tamen Panormitanus in capitulo cum consideres & allegat glo. in ca. nulli de setentia exconmunicationis dicit quod peccat / nam iure diuino explicite posito quando quis est excommunicatus debet haberi sicut ethnicus & publicanus: sed summus pontifex communicandocum excommunicato in actibus ciuilibus non habet eum sicut ethnicum & publicanum. ergo papa sic communicandorum eo contrauenitiuri diuino. ergo peccat. Vnde habere eum sicut ethnicum & publiranum est non participare cum eo. ergo summus pontifex in ita participando contrauenit iuri diuino cui est subiectus / & ex eo ipso quod participat cum eo non debet censeri absoluere talem excommunicatum nisi hoc manifestauerit. Aliquis statim impugnaret quod dictum est scilicet quod participans cum excommunicato non effrenate peccat venialiter solum nihilominus incurrit sententiam excomunicationis minoris. Contra nullus est repellendus a comunione sacramentorum nisi propter mortale. ergo sipeccet solum venialiter non est separandus Nego illam. quia iste non separatur a commumunione sacramentorum ratione venialis quia nullum veniale separat sed separatur ratione alicuius quod non est peccatum. sed solum pena peccatiscilicet ratione excommunicationis. nam siesset preceptum vitare excommunicatum sub pena venialis & non sub pena excommunicationis post conmunicationem cum illo posset recipere sacramenta. sed excommunicatio minor quam incurrit est pena que separat a eommunione sacramentorum. Ideo ratione pene que nullo modo est peccatum licet contrahatur ab actu qum est solum veniale separat illum. Contra / dicis quod non separatur ratione peccati a participatione sacramentorum sed ratione pene que contrahitur ex veniali. Contra arguitur / ergo ecclesia plus punit in suo foro peccatum veniale quam puniat deus in suo foro scilicet in purgatorio. & sic ecclesia crudelius agit. Patet sequela / censura minoris excommunicationis est maior pena quam pena purgatorii que infligitur ratione commissi in hoc mundo. sed separari a participatione sacramentorum in hoc mundo est peius quam puniri pro veniali in purgatorio. Et est argumentum ad probandum quod excommunicatio minor sit maior pena quam pena purgatorii. Patet ratione excommunicationis minoris excluditur a perceptione eucharistie & ratione perceptionis eucharistie ex vi operis operati acquisiuisset gradum gratie vltra gradum qui debetur ratione boni motus interioris & illi gradui gratie correspondisset gradus glorie perpetuo in eterna beatitudine & illa priuatio perpetua illius gradus glorie est sibi maius damnum quam bonum esset visio beatifica quantumcumque intensa durans solum pertempus. ergo incurrit maiorem penam ratione excommunicationis minoris quam sit quecunque pena purgatorii que est solum temporalis / vnde gradus glorie quem habuisset ratione perceptionis sacramentorum ex vi operis operatifuisset peropetuus. Ideo excederet omne bonum temporale. ergo incurrit maius damnum quam sit quecunque pena purgatorii que est solum temporalis. ergo ecclesia in suo foro seuerius punit quam puniat deus in alio mundo.
¶ Quantum ad hoc ecclesia separat a parceptio ne sacramentorum per tempus ratione excommunicationis & deus separat ratione venialis animam ipsius a perceptione beatitudinis per tempus & cum hoc afficitur in purgatorio. vtrum ista separatio ad tempus sit peior alia? Credo quod separatio a beatitudine per tempus sit peior. quia deus ratione venialis separat a beatitudine per tempus. Ad argumentum cum arguitur sortes in currens excommunicationem minorem per veniale non potest licite percipere sacramenta. Immo peccaret mortaliter percipiendo ergo ratiore excommunicationis priuatur gradu glorie. DPico quod est ratione quia non percipit: & non posse percipere protaliten pore non est tanta pena sicut non habere beatitudinem. Item non est impossibilitatus ad perceptionem nam non potest perciperenisi a sacerdote qui potest ene absoluere abexcommunicatione minore. nam quilibet curatus indifferenter absoluit ab illa. Immo non potest absoluere a peccato / nisi absoluat ab excommunicatione minori quia non est capax absolutionis a peccati nisi sit absolutus a minori. nam sacerdotes antequam dicant & proferant formam sacramentalem ab solutionis dicunt. Absoluo te a minori excommunicatione si indigeas. Habemus ergo in toto quomodo debet vitari excommunicatus & sub qua pena & sub quo peccato.
¶ Consequenter dicit doct. quod talis gladius spiritualis non est sepe vibrandus. & quod fatuissime faciunt qui pro leuibus rebus ferunt illam. Immo paulus non excommunicauit nisi trina vice scilicet quendam fornicatorem habentem vxorem patris / & hereticum post trinam monitionem & Hymeneum & Alexandrum qui recesserunc a fide / cum apostoli habuerunt immediate a Chisto potestatem excommunicandi& tamen remisse leguntur excommunicasse / depaulo terna vice. Et videtur quod a iure ab apostolis confecto hereticus sit excommunicatus & non solum iure positiuo. Et hoc tenet Occam. & sic iure diuino hercti ci possunt dici excommunicati. Ideo iure diuino & non solum humano sunt priuati titulo beneficii. Dicitur etiam ad Galid it Si quis vobis euangelisauerit preter illud quod accepistis anathema sit. & sic videtur canon sententie late ab ipsis apostolis & non solum ab ecclesia. Argumenta solutasunt ex supradictis.
VTRVM POTESTAS clauium solum modo se extendat ad penam temporalem. De hac questione sunt due opiniones. Vna est magistrique consistit in duobus dictis. Primum / sacerdos euangelicus virtute clauium numquam remittit culpam. Patet ex euangelio de leproso. Christus sanauit eos: & postea iniunxit eis dicens lte ostendite vos sacerdotibus. & perhoc significabaturemissio culpe. Nam prius inpctore remittitur culpa / postea ostendit sesacerdoti qui nichil aliud facit quam ostendere eum esse absolutum a culpa & auctoritate clauium reconsiliat eum ecclesie. Alia est auctoritas de lasaro resuscitato. Christus prius eum resuscitauit / & eo resuscitato iussit apostolis vt eum soluerent / & per resurrectionem lasari significatur resuscitatio anime pergratiam. ergo deus prius resuscitat animam quam a sacerdote qui gerit vices apostolorum & discipulorum reconsilietur ecclesie. ergo culpam remissam ostendit. Item habetur auctoritas Hyeronimi super Leuiticum. Nam per sacerdotes veteris legis significabantur sacerdotes noue legis. & illis erat data potestas cognoscendi de lepra: puta quisnam esset leprosus: & quis non. Tunc arguitur sic. nunquam sacerdos leuiticus sanabat a lepra: sed solum habebat auctoritatem declarandi quod alter erat sanatus a lepra. ergo similiter sacerdos euangelicus non absoluit a peccato: sed ostendit illum peccatorem esse absolutum. & ecceopinio magistri quantum ad primum dictum.
¶ Secundum dictum eius est / claues iste duplici modo se extendunt ad penam. Primo ad penam relaxandam. Secundo ad penam iniungendam & nunquam ad culpam vt dictum est in primo dicto. nam postquam culpa est remissa per contritionem / restat pena soluenda in purgatorio. & sit ita quod illa pena soluenda sit vnius anni virtute absolutionis sacramentalis de debito illius pene aliquid auffertur. & hoc ex opere operato virtute absolutionis sacramentalis. Dicit vltra / seextendunt ad penam infligendam virtute clauis. Nam sacerdos potest confesso imponere aliquod opus satisfactorium / puta ieiunium / orationem / vel elemosinam / vel aliquod afflictiuum. Vltra dicit magister: sitalis iniunctio pene non sit conformis iudicio diuino non approbatur in celis. Vnde non conformatur iudicio diuino / vel quia imponitur minor quam imponenda sit secundum exigentiam culpe. vel imponitur maior quam mereatur pati: non conformatur iudicio diuino quod iudicat non tantam imponendam ergo iniuste iniungitur si maior aut minor quam oporteat imponatur. Ecce dicta magistri / quibus se conf ormant multi antiquorum: & ipse Gabriel.
¶ Doctor quantum ad primum est omnino opinionis opposite: & non est omnino conformis quantum ad secundum dictum. Et ponit talem propo. Claues se extendunt ad remissionem culpe id est sacerdos virtute clauium absoluendo sacramentaliter aliquando remittit culpam si sit remissibilis & non ponatur obex. nam sicut ex presentia sacramenti baptismi in paruulo remittitur originale: eodem modo ex presentia ab solutionis sacramentalis requiritur culpa. Patet / nisi sic sequeretur quod penitentia non esset sacramentum noue legis nisi ex vi oparis operati remitteret culpam. Patet / sacramenta noue legis significant gratiam. & non sufficit quod siginificent: sed oportet quod eam causent id est quod ad presentiam eorum causetur gratia de nouo. & hoc est efficaciter significare / sed sie est tenendo partem oppositam sacramentum penitentie nunquam efficit gratiam immo presupponit eam. Sed ista ratio non est multum efficax. Nam non oportet quod sacramenta noue legis significent primam gratiam: sed bene efficaciter significant primam / aut augmentent primam. Vnde multi doc. dicunt & est opinio probabiliorquod in susceptione eucharistie prima gratia non acquiritur sed augmentatur prerequisita. ideo non oportet quod ad susceptionem sacramenti noue legis acquratur prima gratia.
¶ Sed doctor arguit: omne sacramentum noue legis quod est institutum contra peccacatum expellens gratiam habet virtutem operandi primam gratiam alias frustra institueretur contra tale peccatum nisi data esset ei efficatia remittendi tale peccatum sed penitentia est sacramentum noue legis institutum contra peccatum mortittur grsluder: gratam sicut yerrtinus instituitur contra originale. ergo virtute sacramenti penitentie potest conferri prima gratia: & est resolutio doctoris / & maiorpars doctorum est huius sententie. Dicit si penitens non sit sufficienter contritus: ita quod displicentia non sit satis magna & satis continuata: tunc virtute absolutionis sacramentalis remittitur peccatum quod non remitteretur virtute illius displicentie. ergo sacramentum penitentie habet efficatiam respectu prime gratie. Sed apparentia est pro opposita parte & contra doctorem. Sacramentum penitentie est sacramentum quod solum debet suscipi ab adulto vtente ratione. ergo vt aliquis possit hoc sacramentum suscipe: requritur prima dispositio ex parte suscipientis. Nam sacramenta quam non possunt ministrari nisi adultis prerequirunt dispositionem in suscipiente & non disponens se / & suscipiens peccat actualiter & ponit obicem ergo ex precepto diuino requiritur dispositio preuia: sed talis dispositio est sufficiens ad remittendum culpam apud opinionem probabiliorem. ergo nunquam virtute sacramenti remittitur peccatum. Patet minor: vel suscipiens sacramentum fecit sufficientem diligentiam ad recognitionem peccatorum / vel non adhibuit / si non / ergo peccat mortaliter suscipiendo: quia posuit obicem. Si adhibuit tantam quantam tenebatur. Vel fuit bene circunstantionata vel non Si non: ergo peccat actualiter. ergo non suscipit gratiam. Si dicas quod habet vtrumque / scilicet sufficientem recognitionem ex sufficienti diligentia. & cum hoc displicentiam bene circunstantionatam. ergo apud eos qui dicunt quod non requiritur displicentia in certo gradu / nec per certum tempus continuata: sed sufficit displicentia bene circunstantionata & precipue circum stantia finis / nunquam virtute sacramenti remittur peccatum. Et ita oportet necessario fateri: & hoc idem dicit Gabriel in hac distinctio ne. Sed doc. tenet oppostum in. xiiii. distinctione / puta quod requiritur ad contritionem sufficientem certa intentio & certa temporis continuatio Propterea consequenter loquendo dicit quod aliquando virtute sacramenti penitentie remittitur peccatum sufficienter disposito & confertur prima gratia / & est resolutio doctoris coi TM Ab SEC VNDVM guomodo se extendunt claues ad penam. Dicunt si peccatum sit remissum per contrionem se extendunt ad penam: quia recipiendo sacramentum ex vi operis operati remittitur aliqua portio pene vltra illam que remittebatur virtute erubescentie. sed quantum ad penam taxandam seu iniungendam facit doctor difficultatem / & dicit quod sacerdos virtute clauium confesso sibi: & absoluto a se non potest illum ad penam aliquam obligare nisi voluntarie confessus se subiiciat illi pene. Dicit ergo contra magistrum: & contra communiter alios doctores / & contra Thomam / quod virtute clauium sacerdos non potest peccatorem ad penam temporalem obligare / nisi se submiserit illi pene per voluntariam acceptationem.
¶ Sed oppofita opinio semper michi visa est probabilior. Et arguitur sic. quamn do data est a sacerdotibus potestas vt essent iudices in isto foro. dictum est quecumque solueritis &c. & hoc claue non errante. Eodem modo dictum est: quecunque ligaueritis. ergo sicut sacerdos absoluit a peccato / ita siiniungat penam confesso: ligat eum ad illam soluendam. Et hoc expresse dicit auctoritas quecumque ligaueritis.
¶ Secundo arguitur sic. in foro exteriori si iudex habens iurisditionem imponat reo aliquam penam non excedentem crimen ratione criminis: alter qui absolutus est tenetur illam penam suffere etiam in foro conscientie. ergo cum sacerdos in foro conscientie sit constitutus iudex a Christo: & nullus constituitur iudex quin habeat potestatem coherciuam potest ipsum cohercere ad aliquam penam. vnde si sacerdos imponat minorem penam quam deceat: confessus illam sufferendo absoluitur a precepto sacerdotis: sed non satisfacit deo. & postea in purgatorio satisfaciet pro residuo. Si autem imponat maiorem quam debeat tenctur semper illam soluere: sed errat in claue potestatis / siue det nimis magnam / siue nimis paruam. Sed oportet assignare vnam que sit inter illas penas: & tunc quilibet existens in illa latitudine / si imponatur est sufficiens. & non errat in claue potestatis & eius iudicium est approbatum in celis. ideo quecunque ligaueritis claue non errante / nec claue scientie in cognoscendo / siue in discernendo / nec claue potestatis in sententiando approbatum est in celis &c. Et sic sacerdos virtute clauis potest penam iniungere ita quod penitens tenetur illam accipere. Et obligatur a sacerdote illam pati secundum opinionem antiquorum. ita quod si non acceptat peccat: & ponit obicem / licet doctor sit in oppositum. Consequenter tangitur alia difficultas / si sacerdos possit in penam: ergo pluries confitendo eadem peccata virtute absolutionis totiens reiterate liberabitur omnino a pena. ideo queritur vtrum daues iste possint pluries habere suam ef ficaciam in eadem peccata precise. Videtur quod non. nam baptismus non potest pluries habere suam efficaciam in eadem persona. ergo a simili absolutio sacramentalis solum habebit suum effectum precise: ita quod non possit proluries efficaciter reiterari super eadem peccata. Dicit doctor / quod non habet pluries suum efsectum. hoc est dicere: sortes est confessus singula peccata virtute absolutionis est remissum aliquid de pena si reconfiteatur eadem peccata precise illa secunda absolutio virtute operis operati: nec remittit aliquid de pena: nec augmentat gratiam. & est bona apparentia: quoniam sententia iuste lata non est amplius ferenda de eadem materia: sed absolutio sacramentalis est quedam sententia de peccatis commissis & confessis. si ergo sit iuste lata non est amplius reiteram da. Vnde quamuis sacramenta que non imprimunt caracterem possint pluries reiterari: tamen hoc non est super eandem materiam. vt sortes potest pluries vxorari: sed non cum eadem muliere. Similiter peccator potest pluries absolui: sed non de eisdem peccatis. Argumentum apparens contra docorem. Sit sortes qui adhibuit suffficientem diligentiam ad recognitionem peccatorum occurrunt ei singula excepto vno quod in uincibiliter oblitus est: & non habet suffidientem detestationem: vt consequatur gratiam confitetur singula peccata quae cognoscit: & non oblita tunc virtute absolutionis sacramentalis absoluitur ab omnibus non solum confessis sed oblitis. nam si absoluatur a confessis certum est quod etiam ab oblitis. & tamen sipostea recordatur obliti tenetur illud confiteri & petere absolutionem sacramentalem deillo. & non tenetur confiteri nisi absolutio sacramentalis esset ei vtilis (hinc est quod homines non tenentur confiteri laico: quia illa absolutio non esset eis vtilis) ergo absolutio secramentalis respectu eiusdem peccatihabet pluries suum effectum efficaciter. & virtute operis operati remittitur aliqua pars pene que restabat. & iterum confertur / & augmentatur gratia. Forte diceret doctor quod obiectum precisum sacramenti penitentie non est peccatum non remissum. Sed obiectum proprium siue propria materia sacrameti penitentie est peccatum non confessum & non remissum simul sacramentaliter. & tunc tale peccatum oblitum est materia & obiectum penitentie sacramenti. Est alia opinio quantum ad illam difficultatem Dicit de Gandauo in septimo quolibeto. circa finem quantum ad remissionem a culpa. Sacramentum penitentie non potest pluries habere effectum: quia peccatum semeldimissum nunquam rediit: sed quantum ad remissionem pene temporalis & augmentum gratie potest habere pluries suum effectum. Dices. ergo sacramentum penitentie est imperfectum & debile. Patet / quia omnis causa applicata passo quam non potest habere totum suum effectum est imperfecta. nam sacramentum penitentie pr diuersas applicationes tollit aliquid de pena & augmentat gratiam & non totam simul. ergo. Negat quod hoc sit impefectionis: sed est ex parte magne perfectionis. Nam sacramentum baptismi habet calem perfectionem quod ad presentiam illius tollit & omnem culpam & omnem penam: sed sacramentum penitentie non habet illam virtutem quod ad praesentiam eiusremittatur quelibet pena: sed pars seturlueqraigris pesgie isa icrnag applicata remittatur aliquid de pena que restat / quam si nihil remitteret supposita tali institutione quod non remittat totum / & hoc videtur probabile quod absolutio sacramentalis pluries applicata eisdem peccatis remittat pluries de pena / & pluries gratiam augmentet quam inuenit: sed non potest pluries remittere culpam. Alios casus facit de gandano. vide ibi.
On this page