Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem

¶ Distinctionis vigesime. Questio prima.

IN HAC DISTINctio ne vigesima querit. vtrum penitentia in extremis valeat ad salutem.

¶ In ista questione due sunt conclusiones satis certe. Prima / penitentia vera siue interior sola / siue exterior cum susceptione sacramenti penitentie sufficit ad salutem alicuius in extremis.

¶ Secunda penitentia quam videtur haberi in extremis vix est vera penitem tia sufficiens ad salutem: quia difficile est tunc habere veram penitentiam. Vnde ille dicicitur laborare in extremis qui secundum causas naturales non potest diu superuiuere / vt quao secundum iudicium medicorum statim morietur. Sed ille qui subito moritur sine infirmitate preuia non dicitur esse in extremis. Hoc supposito probat quatuor rationibus quod penitentia in extremis vix sit vera penitem tia.

¶ Prima / antequam aliqua detestatio sit vera requiritur quod libere eliciatur.d immo hoc ad omnem actum virtutis requiritur: sed in extremis cum difficultate est illa libertas. Maior est nota / & patet minor. Passiones que sunt a tristantibus secundum Augustinum plus mouent quam passiones que sunt ad delectantibus Hinc est quod immanissime bestie retrahuntur timore vel tristicia. ita quod cessant a prosequutione delectabilium propter timorem tristabilium: sed passiones a delectabilium frequenter absorbent vsum rationis: ergo a fortiori plus absorbent passiones prouenientes a tristantibus. ergo cum difficultate potest haberi vera detestatio in extremis quaesit actus liber.

¶ Secunda ratio / an tequam detestatio peccatorum sit sufficiens ad veram penitentiam / necesse est quod sit bene circunstantionata / precipue circunstantia finis. quia hoc requiritur ad omneme bonum actum moralem sed in extrema necessitate vix habetur illa. & precipue circunstantia finis. ergo cum difficultate in extremis habetur vera penitentia. Nam est maximus metus damnationis / precipue illis qui sunt in peccato / & qui male vixerunt & vt in pluribus tristatur peccator: sed hoc est ex timore. sed illa penitentia quam est ex timo re non est bene circunstantionata circunstantia finis. quia circunstantia finis quam requiritur oportet quod sit ex amore dei propter deum super oia dilectum. ergo vt in pluribus illa penitentia non est bene circunstantionata. Item / illa est propter necessitatem scilicet propter peariculum mortis estimate. sed illa necessitas velud piculum non est libera. ergo eodemmodo non est penitentia libera libertate sufficiente ad verum actum moralem. Et dat simile doc. piiciens merces propter tempestatem: quam tempestas non est in potestate eius ideo illa proiectio non est simpliciter libera immo apud Aristo. est inuoluntaria. Simicicer sit sortes in extremis / & peniteat propter piculum quod non est sibi liberum / illa detestatio est eode moo voluntaria sicuppiectio. & ido non est sufficiens ad remittendum peccatam. immo non est bona moraicie.

¶ Tertia ratio / ille quo continue vixit in peccatis vsque ad mortem habet habitum quo in clinatur ad pecatam. ergo habet habitum quo retrahitur a bono. quia omnis habitus inclinans ad bonum etiam retrahit ab opposito illius boni ad quod inclinat & resistit ne eliciatur actus oppositus Tunc arguitur sic. talis qu male vixit vsque ad mortem saltem prope mortem in peccatis habet habitum valde intensum ad peccandum. ergo hent habitum valde intensum retrahentem a detestatione pccti. ergo sequitur quod propter tale impedinntum / & retractionem a detestatioe peccati bene circunstan tionata est sibi multum difficile habere talem detestationem bene circunstantionatam.

¶ &uarta ratio / quando aliquis est minus dominus sui actus tanto requiritur intensiordisplicentia ad hoc quod sit sufficiens ad delendum peccatum: sed homo in extremis est mi¬ nus dominus sui actus. ergo. Vult ergo dicere doctor quod antequam in aliquo peccatore remittatur peccatum: qui iam non est amplius dominus peccati id est qui non potest amplius peccare: saltem peccato exteriori requiritur maior detestatio quam in illo qui adhuc est dominus sui actus. id est qui potest peccare. Non tamen est intelligendum quod requiratur maior displicentia: quia obligaretur ad impossibile: sed intelligit quod vt remittatur sibi peccatum tale / requiritur maior displicentia / quam in illo qui adhuc est dominus suiactus. Sed hoc videtur durum: & non credo hoc. quia sequaeretur quod sortes qui non potest amplius fornicari: si habeat equalem displicentiam cum illo qui potest adhuc fornicari / & non maiorem non remitteretur eipeccatum / quod videtur omnino falsum. sed doctor loquitur secundum strictam dei iusticiam. Propter istas rationes illa conclusio est verissima quod difficile in extremis haberi potest vera penitentia.

¶ Ab ARq VME NTA. Dictum est quod penitentia in extremis potest sufficiens haberi. Contra / dicit August inus in quodam sermone. non presumimus quod hinc bene exeat. Dicit doctor: praesumptio capitur ex hiis que magis apparent. Vnde non dicit Augustinus quod simus certi quod bene vel male exeant sed presumimus / & est apparentia magna quod male exeant. & frequenter hoc accidit. Ex hoc tamen non sequitur quod non habeant veram penitentiam.

¶ Item de penitentia distinctione septima. dicit Augustinus periculosum est & interitui vicinum vsque ad mortem procrastinare penitentie remedium Eateor quod est periculosum: ergo si sit vera penitentia non est sufficiens. Nego illam & dico quod periculosum est quod non habeatur vera penitentia. Frequenter accidit quod obliuiscatur sui: tamennon sequitur quod si habeat veram penitentiam quin illa sit sufficiens Cetera argumenta facilia sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1