Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum aliquid peccatum possint in futuro seculo remitti
QVERIT CoNSEquter in hac distinctione. xxi cVtrum aliquid peccatum possint in futuro seculo remitti. Arguitur quod non: quia quod est angelis casus hoc est hominibus mors: sed post casum angelis non potuit peccatum remitti. ergo nec post mortem hois potest homini peccat remitti.
¶ In oppositum arguitur: pecatum in spriritunsanctum non remittitur nec in hoc / nec in futuro seculo. ergo aliquod peccatum potest post mortem remitti.
¶ De mortali non est difficultas: quia non potest remitti per bonum motum: cum damnati non pent hare bonum motum / saltem bene circunstantionatum circunstatia finis quod praecipue requritur ad hoc quod perbobum motum deleatur pecatam. nec per sacramentum / cum in alio seculo non pet applicari sacramenta. Sed de veniali est difficultas inter doc. praecipue inter.s. Tho. & Sco. An scilicet veniale iunctum mortali possit remitti.
¶ Pro elucidatione questionis ponitur condo quam est certa: quod peccatio remisso in hoc seculo pena est soluenda pro eo in altero seculo. Doctor probat: quia quin remittitur peccatum adhuc est obligatio ad penam. vel ergo est obligatio ad penam soluendam cum beatitudine vel post beatitudinem. Certum est quod non cum beatitudine. quia beatitudo omnum penam excludit. nec post beatitudinem: quia sine termino erit. ergo est ponendum purgatorium. Sed dubium est: an pecatum non dimissum in hoc seculo possit in alio dimitti. & quaestio intelligitur solum de veniali: quia certum est de mortali quod non potest dimitti in futuro seculo.
¶ Primo videndum est quam pena respondet veniali. Dicit Alexander quod veniali de per se respondet penaeterna: sed accidentaliter debetur pena temporalis. Sanctus Tho. dicit oppositum. & eiusdem opinionis Alexandi est de gersono in de vita spirituali: dicit quod veniale ex se est mortale. & ista opinio est satis trita: & tenctur frequnter in scola. Dicunt ergo quod veniali ex se corrnndet pena eterna: sed ex minia dei pena temporalis. Sed contra hoc arguit doc. quia bene sequitur: peccato venia li ex se corrnendet pena eterna. ergo peccans breuiter est dignus pena eterna: sed istud ctsux taxsat siaxexerc: Seta: & in peccato veniali. Tunc sic / iste talis esset dignus premio eterno & pena eterna. quia bene sequitur est in charitate: ergo est dignus premio eterno. & est in peccato veniali: ergo est dignus pena eterna secundum aduersarios: sed ista sunt incompossibilia dignitas ad penam eternam: & dignitas ad vitam eternam. nam si est dignus pena eterna: ergo est indignus vita eterna.
¶ Aliter dicit sanctus Thomas quod veniali perse correspondet pena temporalis: sed per accidens pena eterna / puta quando iungitur mortali. Hanc opinionem ferme sequuntur omnes antiqui doctores. Et ratio eorum satis est apparens / quia non potest remitti peccatum nisi per bonum motum vel per sacramentum virtute operis operati: sed in alio seculo veniale iunctum mortali non potest remitti per bonum motum / quia damnati non possunt illum habere saltem circunstantionatum circunstantia finis. Nec etiam per sacramentum / ergo culpa illius perpetuo remanet: sed quandiu remanet culpa semp remanet pena que respicit illam culpam.
¶ Doctor nititur hanc opinionem impugnare. Et arguit sic / deus semper punit citra condignum ergo nec ratione comuniunctionis cum mortali / nec sine coniunctione cum illo nunquam puniet veniale pena eterna. Patet sic. sit sortes decedens in mortali a / & veniali be / punietur eternaliter pro a / peccato mortali. & sit illa penac/ & pro be / peccato veniali punitur iterum pena eterna & sit d / ille pene realiter distinguntur ab inuicem sicut diuersi gradus vnius forme / licet faciant vnam totalem penam. Tunc arguitur sic. pena d / excedit demeritum ipsius be/ culpe ve nialis. ergo sideus infigat penam d / pro be / culpa: punit be / supra condignum. licet deperaccidens quod est inconueniens. Quod autem pena d / excedat demeritum be/ culpe venialis: patet / demeritum be / culpe venialis est solum demeritum pene temporalis: & eius indignitas est pena temporalis. ergo si d/ penainfigatur ratione cuiuscumque comuniunctionis cum pena d/ sit eterna / & excedens / deus pu¬ nit vltra condignum.
¶ Resolutio doctoris quantum ad istud primum punctum / est quod peccato veniali solum pena temporalis debetur. immo diceret quod decedens in morta li & veniali simul pro veniali punietur solum temporaliter. Ex quo sequitur / quod peccato non remisso in hoc mundo pena eius potest totaliter solui in futuro seculo. Tertio videtur dicere quod quauis in inferno non possit esse redemptio ereptiua id est nullus potest eripi quando est damnatus / potest tamen ab aliqua certa pena esse redemptio: & tunc illa solutio pene debet potius vocari satispassio quam satisfactio quia non satisfacitvoluntarie / sed satispatitur id est suffert inuoluntarie penandebitam. Habemus ergo quod pena debita proveniali non remisso in hoc seculo potest totaliter solui in alio seculo. Sed queritur / sit sortes cui non sit veniale remissum: an peccatum eius possit in purgatorio remitti quam tum ad culpam. Vnde sicut habitum est in doctore. in. xiiii. distinctione huius. actu peccati transeunte nihil manet in anima( & non loquitur de habitu nisi obligatio ad penanque vocatur reatus. queritur modo quid sit veniale remitti quoad culpam. Vtrum sit idem peccatum veniale remitti: & penam peccati venialis solui: vel penam venialis nobis liberaliter condonari a deo. Nam actu venialis peccati transeunte vel remanet in peccatore preter obligationem ad penam non eternam sed temporalem. An peccatum veniale remitti sit illam penam solui vel illam nobis a deo liberaliter condonari. Et non possum videre quid sit veniale remitti nisi vel illam penam solui totaliter aut condonari vel reatum ad illam penam commutari in minorem penam: sicut dictum est de mortali. Peccatum mortale remitti quantum ad culpam nichil aliud est quam penam eternam totaliter nobis condonari per actum contritionis si tanta sit quod sufficiat ad delendum culpam & penam: aut reatum prene eterne commutari in tempoporalem quando non est contritio sufficiens ad delem dum culpam & omum penam. ergo pari forma. Peccatum veniale remitti nihil aliud est quam penam ad quam est obligatus ratione venia lis totaliter solui / aut nobis condonari / aut saltem commutari in obliga tionem ad minorem penam. vt sortes commisit vnum venia le rarione cuius est obligatus ad penam purgatorii viginti diebus / habet displicentiam sufficientem solum pro decem diebus. Iam dico quod commutatur reatus id est obligatio depena viginti dicrum ad penam decem dierum. Ideo peccatum veniale remitti quantum ad culpam est totalem penam nobis condonari / autreatum ad totalem penam sibi correspondentem commutari in minorem penam & nichil aliud video quid sit veniale remitti. Hoc supposito cum queritur vtrum aliquando in purgatorio remittatur veniale id est vtrum decedens in veniali cum reatu ad omnem penam sibi correspondentem / ita quod in vita nunquam reatus totalis pene commutatus est in minorem penam quia decedit cum obligatione ad totalem penam remittatur in purgatorio? Dico quod sic. videlicet quod aliquis potest decedere cum obligatione adtotalem penam respondentem illi veniali. Et est opinio securior quam tenet doctor & magister sententiarum. Ratio eorum talis est. Aliquis potest decedere sine quacunque consideratione suorum venialium. & perconsequens sine quacumque detestatione illorum / & absque susceptione alicuius sacramenti / puta si subito occideretur. & cum notum sit quod erit saluatus quia supponitur quod sit in gratia & in solo veniali / potest acquirere huius peccati remissionem extra hoc seculum. Consequentia tenet / nunquam remittitur veniale nisi per bonum motum aut sacramentum. Hoc supposito: videlicet quod potest decedere ab hac vita in solo reatu peccati venia lis. & per consequens potest ei remitti illud veniale in quo solo decedit extra hoc seculum. Vtrum remittatur ei veniale per solam tolerantiam pene illius ad quam obligatur. vel per bonum motum voluntatis quanium ad culpam. De damnatis non est difficultas / quod non possunt bene agere moraliter: tamen¬ existentes in purgatorio possunt bene age re. ergo sortes potest detestari suum veniale in quo decedit detestatione bene circunstantionata / & precipue finis & aliis eircunstantiis: vtrum remittatur ei peccatum ratione talis detestationis: vel solum ratione sufferentie pene / ita quod non satisfaciat sed solum satispatiatur: Si primum / tunc cum anima non est impedita a corpore & intensius detestetur peccatum in purgatorio quam detestetur quodcunque in hoc mundo remittetur tunc / & sic statim euolabit.. Nam stat in hoc mundo tantam esse detestationem quod virtute illius remit tetur nedum mortale sed veniale. & cum verissimile sit illam in purgatorio esse ex maiori conatu quam quecunque in hoc mundo: tunc statim euolabit & sic virtute talis detestationis que est actus penitentie virtutis remittetur quantum ad culpam: & sic statim euolabit. Et dico quod sic quod etiam dicit Durandus / & de palude. Vnde dicit Durandus in instanti quo anima exuitur a corpore remittitur culpa venialis. quia in illo instanti habet detestationem venialium bene circunstantionatam. & hoc videtur mihi bene dictum. Sed cum queritur vltra cum sit verisimile illam detestationem procedere ex maiori conatu quam quecunque detestatio viatoris. & aliqua detestatio viatoris sufficit ad remittendum culpam & penam: quare etiam non remittuntur ei quantum ad omnem penam. Dico quod ratione diuersitatis status / quia deus in vinia magis acceptat illam detestationem quam in purgatorio. ideo dico quod in primo instanti quo anima exuitur a corpore detestatur peccatum: & ratione talis detestationis remittitur peccatum quantum ad culpam non tamen quam tum ad omnem penam. & quamuis illa detestatio procedat ex maiori conatu quam quecun que detesl atio cuiuscunquoe viatoris / tamen illa non est sufficiens ad remittendum qualemcunque culpam & omnem penam. & hoc ratione status. Sed contra hoc arguitur apparenter / ad minus illa est sufficiens ad remittendum penam aliquam quauis non omnem vt sit illa detestatio sufficiens ad remittendum penan vnius diei. & volo quod decedat in veniali solum demeritorio pene vnius diei / sequitur quod tunc esset in purgatorio per vnum instans. consequens est falsum: ergo & antecedens. Dicerem quod detestatio plus remittit depena maioris peccati quam de minori. & hoc dicunt doctores quod maiorem misericordiam facit deus cum maiori peccatore quam cum minori id est plus dimittit ei de pena quam remittat minori. & sic detestatio plus auffert de pena maiori quam minori. & sic si esset solum demeritorium vnius diei illa detestatio non esset sufficiens ad remittendum totam illam penam. Secundo & melius / in purgatorio plus detestatur in instanti maius peccatum quam minus demeritorium.
¶ Doctor allegat alium modum de remissione peccati venia lis. vt sortes quimoritur sine consideratio ne & detestatione suorum venialium & sine susceptione sacramenti adhuc non decedit in veniali. quia in morte remittuntur eisingula venialia propter bona opera que conmisit in statu vie: ita quod vult dicere quod singula bona que commisit acceptantur protem pore mortis a deo ad remissionem singulorum venialium. Dat exemplum / non quandocumque sortes operatur meritorie auget deus gratiam eius. & supposito quod sit in gratia: sed reseruat augmentando pro tempore mortis eodemmodo illud opus quamuis non sit amplius / ratione tamen talis operis in instanti mortis augmentatur gratia sorti: quis ergo bona opera meritoria in tempore vie facta non sint amplius: ratione tamen ipsorum remittitur veniale: & illud in quo perseuerauit vsque ad mortem. ideo nunquam aliquis decedit cum preciso veniali quantum ad culpam quia in morte remittuntur omnia ratione boni operis precedentis. Sed est replica: quia certum est quod est possibile sortem nun quam bene egisse & solum peccasse venialiter & vixisse ita breui tempore quod non fuerit obligatus ad aliquod preceptum & peccasse venialiter in ita breui tempore: ergo in illo casunon remittitur veniale ratione boni motus precedentis aut presentis aut futuri. nec ratione sacramenti / ergo sortes realiter decedit cum veniali: & hoc oportet fateri. Dicitur ergo quod remittitur veniale vt dicit Durandus ratione detestationis quam habet anima in primo instanti cum exuitur a corpore: vel si talis detestatio ex eo quod est extra viam non sit sufficiens ad remittendum qualencunque culpam & omnem penam remittitur per sufferentiam totalis pene. & quilibet istorum modorum est satis probabilis Ideo resolutorie dicitur quod primum certum est scilicet quod mortale post hanc viam nunquam remittitur. Secundum est / veniale post hanc vitam remittitur sed qualiter est difficultas vt visum est.
On this page