Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum peccata remissa in recidiuante eadem in numero redeant
¶ In ista questione facit doct. tres articulos. In primo quaerit an eadem peccata in numero de potentia absoluta possint redire. Secundo: de ordinata. Tertio quid de facto.
¶ De primo articulo dicit Richardus quod non. Rationem / preteritum iam corruptum non potest redire nisi per potentiam dei supernaturalem: sed deo auctore nullus potest fieri malus nec deterior. ergo nullo modo de quancumque potentia possunt redire. Non est difficultas quod via nature corruptum non potest redire: sed solum per actionem agentis supernaturalis. scilicet dei: sed pereius actionem nullus potest effici deterior: & tamen si redirent peccata per actionem dei efficeretur deo auctore aliquis deterior.
¶ Sed doctor dicit / quod ista ratio non vndiquaque sufficit. Pro quo notamdum sicut dictum est distinctione decimaquarta: quod peccatum non importat nisi duo. Nam vno modo capitur pro de ordinatione que est in actu vel in omissione. & sic peccatum nichil aliud est quam attus contra pro¬ hibitionem / aut omissio contra preceptum Alio modo capitur pececatam vt non dicit culpam vel malitiam morum / sed obligationem ad penam. & illa obligatio est solum mala malicia pene & non moris.
¶ Ideo questio potest intelligide illa deordinatione in actu id est de actu deordinato aut de omissione / aut de secundo. id est de reatu id est de obligatione ad penam Si primo modo adhuc potest esse difficultas puta. an illud quod est peccatum possit enti tatiue de potentia absoluta redire. Aut possit idem in numero non solum quantum ad entitatem / sed quantum ad malitiam. ita quod sit eque malus vt prius & idem in numero.
¶ Si sit quaestio de illo actu. Dico quod potest redire idem in numero quantum ad entitatem & substantiam actus. Nam sicut deus eundem calorem potest reproducere / ita eundem actum quierat malus potest in numero reproducere / puta extra subiectum / & sic redibit in esse actus & entitatis sed non in esse peccati: & sic non est difficultas.
¶ Sed an possit idem redire non solum in esse entitatis & qualitatis / sed in esse culpe. Dico quod non. Et ratio est non potest idem actus in numero redire / etiam in esse qualitatis nisi per quendam specialem concursum & quandam actiuitatem dei / alias rediret naturaliter sine miraculo: sed implicat contradictionem quod deus specialiter concurrat ad istum actum & sit malus / quia tunc equaliter aliquis efficeretur malus auctore deo sicut efficeretur bonus. ergo non est possibile quod idem corruptum redeat in numero quantum ad esse culpe seu quantum ad malitiam.
¶ Habemus ergo duo. primum / peccatum corruptum potest idem redire quantum ad encitatem & substantiam / sed peccatum corruptum non potest idem redire in numero quantum ad malitiam & ipsius deordinationem. Sed si suiatur peccatum pro reatu / dico quod potest idem in numero redire depotentia absoluta. sicut quando quis cadit a gratia / ita mortificantur actus meritorii precedentesquod amplius non acceptantur a deo secundum presentem iusticiam ad vitam eternam nichilo minus si postea resurgat acceptatur a deo se¬ cundum presentem iusticiam ad eandem gloriam ad quam acceptabatur antequam mortificaretur & caderet a gratia. ita quod potest vocari eadem acceptatio scilicet ad eandem gloriam in numero & ratione eiusdem actus in numero. Eodem modo potest deus statuere quod qu peccauit si agat penitentiam amplius non deacceptatur illud peccatum ad penam eternam. vbi tamen si recidiuat deacceptatur ad eandem penam sicut prius / quo facto idem reatus id est obligatio ad eandem penam & ex ea dem culpa quantum ad reatum sumendo peccatum pro reatu potest idem reatus in numero redire. quamuis ene sit obligatio pro alio tenpore / non tamen sequitur quod sit alia obligatio. quia ad eandem penam & ex eadem causa in numero. Et ad argumentum Richardi deo auctore &c. fateor nullus potest malus fieri malitia morum: sed ille reatus non est malus malitia morum / sed pene quauis oriatur ex malitia morum: & deo auctore potest fieri deterior malitia pene.
¶ De secundo articulo quid / scilicet de potentia ordinata. vtrum scilicet de lege iam posita aliquod peccatum remissum de facto possit redire. Dicitur quod non / quia deus disposuit peccata penitentis post penitentiam esse tecta. secundum augustinum exponentem illud psal. Beati quorum remisse sunt iniquitates: & quorum peccata sunt tecta. vnde peccata esse tecta nichil aliud est quam deum non amplius eorum recordari ad penam eternam. Tunc bene dicitur / de lege istud peccatum est remissum. quia bene sequitur / remissum est: ergo tectum in ordine ad deum. ergo non punietur pena eterna / ergo implicat quod sit remissum & quod postea redeat idem in numero de potentia dei ordinata. Similiter numquam peccata redeunt quantum ad reatum de potentia ordinata. Sed secundum illos qui dicunt quod pena non soluta hic: punitur in inferno eter naliter. difficlie esset saluare quin redirent / sed melius dicit doct. quod peccatadimissa solum temporaliter in inferno puniuntur. Arguitur sic / opera mortificata in resurgente a peccato reuiuiscunt ad eandem gloriam ergo eodem modo peccata remissa si recidiuat redibunt iterum ad eandem penam. vt sortes qui exercuit operationes meritorias cadit in peccatum tunc opera meritoria mortificantur: quia gratia perditur / siue charitas que est vita anime / & eadem charitas est vita actuum ipsius anime. ergo eodem modo peccata remissa superueniente peccato redibunt ad eandem penam.
¶ Hoc argumentm soluitur dupliciter. nam deus est proniorad miserandum quam ad puniendum. ideo negatur consequentia. In deo maior est misericordia quam iusticia. hinc est quod reacceptat opera meritoria / & non deacceptat iterum dimissa peccata.
¶ Secundo soluitur non stando in dei misericordia sed in iusticia. & dico quod non est simile. Ratio est quando peccatum remittitur commutatur pena eterna quam debetur peccatori ratione peccati in penam temporalem qua commutata est solum debitor pene temporalis / neque aliud debetur nisi pena temporalis. sed quando mortificatur opus meritorium precedens per peccatum non commutatur gloria eterna / que debetur ratione istius operis meritorii in aliquod temporale. Certum est / quoid adhuc est sibi debita gloria eterna / quamuis sit in peccato. sed illud ius quod habet ad illam est impeditum. sicut bene dicunt luriste. habet actionem impeditam de repetenda re: sicut excommunicatus non potest repetere rem sibi debitam / secluso ergo impedimento ratione cuius sopitur quod remouetur per remotionem culpedabitur eadem gloria pro illo opere que prius fuisset dara.
¶ In ista ratione que satis est bona de se assumit doctor vnum dubium puta quod ille qui est in peccato immo damnatus habetius ad vitam eternam / sed non habet vsum / quia ius est sopitum.
¶ Arguitur sic contra hoc. Notum est quod illi debetur priuatio beatitudinis. ergo non debetur ei beatitudo: consequentia tenet. quia implicat simul & semel alicui deberi duo incompossibilia / quod debeatur priuatio beatitudinis. Patet. quia sorti debetur pena damni que est priuatio beatitudis. ergo videtur quod sorti non debeatur beatitudo. Eodem modo sortes habet ius ad priuationem beatidudins. ergo non habet ius ad ipsam beatitudinem. Et apparet quod implicet quod eidem simul & semel debeantur duo incompossibilia. & dicerem quantum ad hoc quod sorti non debetur beatitudo cui ali quando est debita / sicut quando est aliquis cui debetur aliqua res. & ille commisit crimenlese maiestatis / ratione cuius illa res est fisco applicata quamuis illa res sibi debita non fuerit ei soluta / tamen non est amplius ei debita.
¶ Similiter sit sortes qui exercuit opera meritoria bona ratione quorum debetur eibeatitudo incidit inn peccatum non debetur ei amplius / quia titulus huius iurisdictionis & dominii est charitas. & postquam priuatus est titulo & dominio videtur michi quod ille nihil amplius iuris habet. & est multum michi probabile sic dicere. Doctor iterum replicat & tangit difficultatem / dicis quod non redeunt peccata quantum ad ordinationem ad penam ad quam prius erant ordinata: tamenredeunt merita quantum ad acceptationem / ita quod acceptatur homo tatione meritorum ad eandem gloriam ad quam prius erat acceptatus: & antequam caderet in peccatum. Infert doct. ergoqulibet resurgens a peccatore surgeret in maiori gratia quam fuerit illa a qua cecidit. patet / resurgeret in omnibus bonis que prius habuit iam viuificatis. & preter hoc in isto actu penitentie per quem resurgit. & quod illis preteritis superaddit / & ita in maiori gratia. quod videtur inconueniens duplici decausa dicit doct. Prima quia nom omnis cadens semper grauius cadit quam ceciderit prius. nec igitu resurgens gratior resurgit quam fuit. Secunda. prima gratia potest esse maior & minor. & per consequens minima / sed per penitentiam acquiritur prima gratia. ergo possibile est aliquando primam gratiam recuperatam per penitentiam esse minimam. & loquitur hic de prima gratia penitentiali non baptismali: que dicitur prima simpliciter quia ante illam nulla alia prefuit. Alia est prima secundum quid quam immediate sequitur remissionem peccati / & est gratia penitentialis. Respondet doctor quod non est idem habere plura uierita in acceptatione diuina reseruata in ordine ad premium hoc est ad gloriam eis reddendam / & habere maiorem gratiam intensiue.
¶ Et hic bona tangitur difficultas qua ferme singuli ab inuicem discrepant. Vtrum resurgens resurgat ad maiorem gratiam. De hac questione sunt tres opiniones. Aliqui dicunt quod omnes resurgentes resurgunt ad equalem gratiam. & est opinio Henrici de gandano in quolibetis & multi doct. tenent cum eo. Alii dicunt vt omnes moderni doctores quod quilibet particulariter resurgit ad maiorem gratiam quam fuerit illa a qua cecidit. Alii dicunt quod non. vt dicunt ferme ommnes antiqui doct. Tho. Bonauetura. Richar. dicunt aliqui quod quilibet resurgit ad maiorem gloriam vt Scotus. aliquando ad minorem gloriam vt Bonauentura.
¶ Pro declaratione opinionis Henrici facienda est duplex comparatio. Prima comparando duos vel plures resurgentes ad inuicem. vtrum vnus eorum resurgat ad maiorem gratiam quam alius. Secundo fit comparatio status resurgentium scilicet status ad quem resurgunt ad statum aquo ceciderunt. Si fiat comparatio plurium resurgentium ad inuicem / dicit De gandauo quod omnes resurgunt ad equalem gratiam loquendo de prima gratia ad quam resurgunt Ratio eius est. Prima gratia quan do homo resurgit datur non ex meritis sed pure liberaliter / tamen vt detur requiritur dispositio ex parte suscipientis: non dispositio que sit actus positiuus / sed dispositio id est cessatio positionis obicis / & cum illa dispositio sit equalis & non suscipiat magis neque minus & cum detur eque gratis & singuli habent equalem dispositionem & deus non est acceptator personarum dat equaliter omnibus quibus dat. & plerique sunt eiusdem opinionis quantum ad illud quod assumit. Et dyonisius videtur esse eiusdem sententie quod sufficit cessatio positionis obicis.
¶ Sed est difficile deffensare hanc opinionem. quia cum quilibet dormiens cessat ponere obicem in¬ fusioni gratie videtur quod ei infunderetur gratia si sufficiat talis dispositio id est cessatio a positione obicis. Sed quero quid est cessare. Si dicatur quod est elicere actum puta attritionem vel contritionem. sequitur ergo quod erit maior in vno quam in alio. Nam aliquis cessat peccare a peccato & tamen ei non infunditur gratia nec resurgit vt patet de dormiente. Oportet ergo quod sit aliud requisitum denecessitate antequam infundatur gratia / & non video quid sit illud nisi dispositio penitentis quam est maior in vno quam in alio.
¶ Dicunt alii quod comparando duos resurgentes ad inuicem vnus resurgit ad maiorem gratiam quam alius.
¶ Sed est difficultas comparando sta tum ad statum puta statum a quo ceciderunt ad statum ad quem resurgunt.
¶ Quantum ad hoc dicit bonauentura duo / & hoc idem Tho. in primo. distinctione. xvii. sed in secunda secunde videtur dicere oppositum / Primum est / resurgit aliquando quis ad minorem gratiam. Secundum est / ex hoc consequens est quod resurgat ad minorem gloriam Ratio primi dicti est. quia datur gratia resurgenti secundum dispositionem qua se disponit / dispositio autem est ad minorem gratiam quam fuerit gratia a qua cecidit. ergo resurgit ad minorem. & vltra resurgit ad minorem gratiam. & cum detur gloria secundum quantitatem gratie & premientur merita non secundum quantitatem meritorum sed secundum quantitatem gratie in qua recedit homo quia vbi ceciderit lignum &c. Consequens est quod minus premiantur quam fuissent premiata si decessisset homo in maiori gratia.
¶ Sed est difficile saluare istum modum dicendi quin sequatur penam esse cum beatitudine. Patet / priuatur aliquo bono quod erat prius debitum / & hoc ratione delicti commissi est adminus pena damni. ergo si aliquis existens in beatitudine priuetur aliquo gradu beatitudinis ratione peccati quod commisit illa priuatio est sibi pena sed esset aliquis talis beatus. ergo esset beatus cum pena. Patet minor / sortes facit opus meritorium decem graduum & labitur in peccatum. postea resurgit ad paruam gratiam / ita quod premiabitur sosum pro isto opere duobus gradibus glorie / tunc arguitur sic. decedat in illo statu prius debebantur octo cum istis duobus: ergo ista priuatio istorum graduum est eipena / quia boni sibi alias debiti. d Hoc argumentum facit Bonauentura contra se: sed apparet quod non bene soluit. Ideo videtur michi quod illa opinio non est vera: Propterea dicunt alii / & est opinio doctoris quod resurgens u peccato semper resurgit ad maiorem gloriam: fed non semper resurgit ad maiorem gratiam: sed aliquando ad minorem. Nam non sequitur bona opera meritoria mortificata reuiuiscunt. ergo gratia reuiuiscit: quia gratia non est opus mortificatum. Ideo non oportet quod gratia eadem in resurgente a peccato resurgat: sed aliquando maior aliquando vero minor. & per hoc supponit quod alia gloria debetur gratie: & alia debetur operibus meritoriis.
¶ Quantum ad primum debetur gradus glorie gratie / quia alias paruuli decedentes cum sola gratia baptismali & sacramentali nihil glorie haberent cum tales paruuli nullos habeant actus meritorios.
¶ Secundo vltra gloriam quam debetur gratie si sint opera meritoria cum gratia aliquid glorie debetur illis operibus que non debetur gratie. & nititur hoc probare. Primo ad hoc sonant multe auctoritates sacre scripture. Reddet vnicuique secundum opera suas / non ponitur secundum gratiam. ergo aliquid glorie debetur non solum gratie: sed operibus. ¶ltem quilibet decedens in gratia cum opore meritorio plus premiabitur quam solus paruulus decens cum sola gratia baptis mali: sed est possibile quod in eo sit maior gratia / quia non per singula opera meritoria augmentatur gratia. ergo potest facere opus ita paruum quod non augmentabitur gratia. & tamen plus praemiabitur quam qui decedit in sola gratia baptismali / ergo operibus debetur aliquid glorie.
¶ Hic tangitur difficultas. quilibet habens premium proueniens ex opore operante plus premiabitur quam habens solum gratiam baptismalem Verum est / sed quod plus praemietur quam habens solum gratiam sacramentalem falsum est vniuersaliter. Nam stat paruulum habere gratiam babtisma lem & habere gratiam ex opere operato. vt ex confirmatione vel ex consecratione siepiscopus attentaret eum consecrare in sacerdotem realiter esset presbiter & conferretur cigratiatia gratum faciens cum non ponit obicen ideo stat paruulum habere gratiam gratum facientem duorum sacramentorum. & stat adultum decedere cum vnica gratia baptismali & cum opere meritorio quod non erat dignum vt augmentetur vel datur ipsi gratia pro illo. ideo &c.
¶ Aliud tangit doc. videlicet quod non ratione cuiuslibet oporis meritorii augmentatur gratia: sed illi operi debetur vnus gradus beatitudinis immediate & gratie quam habet alius gradus beatitudinis. Iam quero cum non per quodlibet opus meritorium augeatur gratia vtrum per aliquod vel per nullum( & secludo opera sacramentalia / quia per quodlibet tale augmentatur gratia) Sed secundum non est dicendum / quia absurdum esset dicere quod per nullum opus operantis daretur gratia vel augmentaretur quia quantuncumque exercerent se nihil gratie acquirerent. Non potest ergo rationaliter negari quin per aliquod opus operans non sacramentale augmentatur gratia. Si dicas quod per aliquod non. quero per quod & per quod non & quodo cognoscetur illud opus per quod augetu gratia & vtrum illi per quod augmentatur grtadebeatur aliquam gloria distincta a grlia quam debetur gradui gratie. & quod distinguitur gradus gsiedebite illi opri & grte.
¶ Respondet Richardus in secundo vbi loquitur de gratia quod quando opus meritorium procedit a gratia secundum actiuitatem eius & totam inclinationem aut multiplicatur totiens quod illiactus multiplicati equiualebunt vni actui qui procederet secundum totam actiuitatem & concursum gratie augmentatur tunc gratia & non alias. & est eiusdem opinionis cum doctore / puta quando actus procedit a gratia secundum totum extremum potentie illius gratie. Aut totiens multiplicanturactus quod simul iuncti equalerent vni tali pcedenti a tota actiuitate grnie augmentatur tunc gratia. Vnde notissimumes sortem hanbentem gratiam posse agere & non secundum totam actiuitatem sed remisse. & tam gratmr est magne actiuitatis quamuis sit causa naturalis tamn non concurrit nisi secundum concursum cause libere a qua dependet in concurrendo / & non secundum extremum sui posse. Ideo si sit aliquis magnam gratiam habens & remisse eliciens actum meritorium non augmentatur gratia / sed si secundo tertio quarto &c. consequenter replicet actus quousque deueniat ad totam multitudinem quod equiualebit vni actui feruenti quiprocederet a tota actiuitate gratie quam habet tunc infundetur gratia. & ita dicit Richardus & etiam doc. & hoc videtur mihi dicendum.
¶ Vltra queritur vtrum diuersi gradus glorie correspondeant illi actui meritorio & gratie. Dicit doc. quod operibus debetur distincta gloria ab illa quam debetur gratie. & dicit doctor quod licet maiori gratie sine meritis correspondeat maior gloria quam minori gratie tamen in quocumque gradu eodem ponatur gratia merito adiuncto: licet per illud non statim intendatur gratia tamem correspondet sibi gradus glorie vltra illum gradum qui responderet precise illi gratie.
¶ Resolutio doc. es / quod resurgens non semper resurgit ad maiorem gratiam. sed aliquando ad equalem: aliquando ad minorem aliquando ad maiorem secundum dispositionem qua disponst se ad illam.
¶ Dictum est etiam contraHenricum quod requiritur altera dispositio quam sit non positio obicis. immo requiritur dispositio positiua secundum cuius quantitatem infunditur quantitas gratie. & illa dispositio est conuersio in deum & auersio a peccato. Stat etiam aliquem esse dignum maiori gloria qui minorem grtamhabebit. quia non singula merita augmentant gratiam: sed bene gloriam. Nam merita operis operantis nisi procedanta tota actiuitate caritatis non augmentant gratiam.
¶ Alia difficultas contra doc. qui dicit quod semper resurgit ad maiorem gloriam. & ratio doc. est / quia surgit ad omnum gloriam debitam meritis primoribus & aliquid meretur de nouo resurgendo: ergo resurgit semper ad maiorem gloriam:
¶ Contra / apparet quod doc. contradicat sibi ipsiPatet sic dupliciter. Primo / benesequitur resurgit ad minorem gratiam: ergo ad mino rem beatitudinem quantum adeam partem que debetur gratie / quia alia pars glorie debetur gratie: & alia operibus meritoriis. Et vltra/ resurgit ad minorem gloriam quantum ad partem quae debetur gratie qauis ad maiorem gloriam ex eaparte quae correspoendet meritis. & cum ille excessus non sit tantus quantus erat excessus quo erat dignus maiori gloria ante casum sequitur quod non semper resurgit ad maiorem gloriam Et clarius sic arguitur / sit sortes qui cecidic a magna gratia per quam fuit dignus magna gloria & illa gloria debita illi gratie sit a & gloria debita meritis mortificatis sit be / resurgat ad minorem gratiam & gloria debita illi gratie sitc / & que debetur meritis sit d tunc arguitur sic. a exceditc/ puta gloriaquam debetur gratie a qua cecidit excedit illam gloriam que debetur gratie per quam resurgit & forte est possibile quod in maiori proportione a / excedatc / quam b/ excedat d/ ergo simpliciter aggregatum ex a/ & p/ erat maius qam aggrega tum exc / & d / & exceditur ab illo aggregato & resurgit ad minus aggregatum ergo non semper resurgit ad maiorem gloriam. Fateor quod est possibile quod simpliciter resurgat ad minorem gloriam. sed quando dicit doctor quod semper resurgit ad maiorem gloriam intelligitur ex parte meritorum. Ratio / gratia a qua cecidit erat solius dei: sed opera meritoria erant aliquo modo eius qui cecidit Preterea quando resurgit: resurgit ad omnem gloriam quam debetur ex parte meritorum: sed ipsa gratia quam est solius dei non dignificat hominem nisi insit. quia homo non est dignus gloria propter gratia quam habuit: sed propter illam quam habet. Preterea ex ea parte glorie que correspondet gratie stat quod resurgat ad minorem gloriam. Vltra dicit doctor. quod omnia priora merita viuunt in dei acceptatione. Et ex hoc patet secundum eum quod dignitas ad gloriam que est ex meritis non tollitur per quodcunque peccatum mortale licet aliquando impediatur / ideo talis reuiuiscit in resurgente: sed non reuiuiscit prior gratia. & sic dignitas ad gloriam ex gratia tollitur per peccatum mortale. ideo non reuiuiscit in resurgente a peccato.
¶ Contra / non resurgit ad maiorem gloriam exparte meritorum. ergo. Patet / sit sortes qua cecidit & resurgit tunc arguitur sic / licet sortes resurgat ad omnem gloriam debitam meritis precedentibus / & non habet nouum meritum. ergo non resurgit penitus ad maiorem gloriam exparte meritorum quam illa a qua cecidit: ergo male dicit doc. Patet minor / quia non habet ali quod meritum: quia si haberet aliquod maxime esset actus per quem disponit se ad resurgendum: sed hoc non quia ille actus in instanti in fusionis gratie est prior natura quam gratia / & nullo modo a gram: ergo non est meritorius / quia nullus actus meritorius est quin sit a gratia saltem posterior gratia. Et oportet dicere secundum doc. quod actus per quem homo resurgit dispostitiue est prior natura gratia. quia datur gratia secundum quantitatem talis dispositionis. ergo oportet quod necessario illa dipositio sit prior natura quam gratia. Si ita sit: ergo non est gria in hoc instanti. & si sic / non est meritorius alicuius gradus glorie. Nam implicat quod mereatur gradum glorie per actum qu non est a gratia. Si talis actus non est meritorius gradus gsie & cum non habeat merita nisi praecedentia quibus respondet gloria non resurgit ad maiorem gloriam ex parte meritorum.
¶ Diceretur ad istud secundum doc. quod requiritur quod illa dispositio precedat tempore & continuetur per tempus. Dicerem quod in instanti terminante tempus in quo infunditur gratia quod gratia concurrit ad conseruationem illius dispositionis. & tenendo istum modum si esset illa dispositio continuata vsque ad illud instans inclusiue quod infunderetur gratia si non poneretur obex / & tunc meretur in illo instanti: sed tenendo quod non requritur continuatio tempis est difficile saluare quin resurgat homo precise ex parte meritorum ad eundem gradum glorie ad quem prius erat ordinatus / nam si nihil meretur de nouo per illum actum non habet plura merita in acceptatione diuina quam prius.
¶ Arguitur sic. si sen per resurgeret ad maiorem gloriam sequitur quod reportaret commodum de suo peccato. neg imo si non cecidisset & exercuisset bona ope¬ ra loco operum malorum ad maiorem gloriam ordinatus fuisset.
¶ Infert doc. duo correla ria. Primum / aliquis dannatus habet maius ius ad maiorem gloriam quam aliquis saluatus / sed vt dictum est videtur oppositum probabilius.
¶ Secundum correlarium / quando aliquis cecidit ab oporibus meritoriis in mortali existens / illa opera a quibus cecidit nullo modo sunt meritoria alicuius gratie ad quam resurgat / hoc est propter illa opera meritoria precedentia stante casu nullo modo est dignus vt resurgat sed per opera de nouo facta est dignus vt resurgat. Item illa opera meritoria in ordine ad deum possunt acceptari vt deus istum magis instiget ad resurgendum. Nam qui bono vacat exercitio & exercetur in opibus meritoriis facilius resurgit. quia habet habitum acquisitum inclinantem ad bonum. Secundo habet fortius dei adiuctorium. Et tertio non habet habitus malos retrahentes a bono &c.
¶ Quid de facto an scilicet peccatum dimissum per penitentiam in recidiuatione redeat idem numero. Dico quod peccatum dimissum redit tanquam circunstantia aggrauans: & est resolutio doc. Nam peccata dimissa non redeunt quantum ad reatum neque quantum ad substantiam sed redeunt tanquam circunstantie cnggrauantes hoc est grauius peccat si recidiuet quam peccaret supposito quod non fuisset ei dimissum peccatum. Sint sortes & plato quicommiserunt equae lia peccata / sorti sunt dimissa / & platoni non sunt dimissa. lterum commitunt equalia peccata ex genere / equalia inquam ex omnibus aliis circunstantiis preterquam quod priora sunt dimissa sorti & non platoni / sortes grauius peccat quam prolato / quod patet dupliciratione. Prima / quandocunque alicui confertur aliquid quod est indebitum: & quanto magis est indebitum tanto magis est obligatus lege gratitudinis: sed sic est quod quando sortes cecidit in peccatum: remissio peccati est illi debita. immo nihil debetur ei nisipena eterna / & gratia non est debira ergo si condonetur ei ista pena & detur gratia per quam efficitur particeps vite eterne quanto ista erant ei magis indebita tanto magis obligatur lege gratitudinis. ergo recidiuans magis peccat quam si ista non fuissent ei remissa. Hinc est quod dicunt doc. quod omne beneficium siue tenporale siue spirituale aggrauat peccatum sequens dummodo non habeatur ignorantia inuincibilis. Secunda ratio / actus quo est transgressio plurium obligationum est maius peccatum quam ille actus qui est transgressio vnius precise illarum: sed post remissionem peccatorum recidiuanstransgreditur plures obligationes quam faceret si non fuissent ei remissa peccata praecedentia. Patet minor: quando sortesfornicatur est trangressio quam oritur ex isto precepto non mechaberis: sed post remissionem peccati est transgressio alterius obligationis cuius non esset transgressor si non fuisset dimissum pmmm. Patet: quando remittuntur peccata necessarium erat quod haberet propositum de non peccando in futurum: quia est vna pars contritionis: sed illud propositum non est nisi quedam promissio deo facta de non peccando in futurum / & quoddam votum. & exilla promissione oritur quedam obligatio ergo actus commissus post remissionem est transgressio plurium obligationum. Non est difficultas in maiore / hinc est quod sacerdos aut religiosus fornicans siue cognoscens solutam plus peccat: quia facit contra plures obligationes. scilicet contra vnam que oritur exvoto / contra vero alteram que oritur ex ilillo precepto non mechaberis. ergo eodem modo ex promissione facta deo de non peccando amplius quando remittuntur peccata oritur quedam obligatio cuius peccatum recidiuationis est transgressiuum. Doc. assumit vnum dubium quamuissua ratio sit bene apparens. Vtrum videlicet requiratur propositum actuale. Aliqui dicunt quod sufficit quod non sit propositum actuale peccandi. Secundo stat aliquem cui non remittuntur peccata habere tale propositum non peccandi. Et tertio adminus de originali stat quod remittatur sine illo proposito. Ratio igitur prima doctoris concludit vniuersaliter de omni quod omnis recidiuans grauius peccat quam peccaret si non esset ei dimissum peccatum dummodo non habuerit ignorantiam inuincibilem. Contra istam conclusionem apparet quod peccata non redeunt vt circunstantia aggrauans. Arguitur sic. innocentia conseruata vsque nunc est maius bonum quam sit resurrectio vel condonatio peccatorum preteritorum / puta quam sit commisisse: & habuisse remissionem illorum. ergo si sortes seruasset innocentiam vsque nunc cadendo grauius peccat. ergo remissio illorum non est circunstantia aggrauans immo potius diminuens. Et istud argumentum habet apparentiam contra conclusionem. Breuiter quantum ad istam maiorem: concedo quod maius beneficium fecit Christus matri sue seruando eam a peccato quam magdalene cui remisit peccata multa / quia conseruatio innocentie est maius beneficium quam condonatio peccati post remissionem. & cum infertur. ergo remissio peccati non est circunstantia aggrauans. nego illam: nam stat esse duo in compossibilia quorum quodlibet erit circunstantia aggrauans si insit. Vnde remissio peccatiest circunstantia aggrauans / sic comparando duos quorum quilibet peccauit: & vnus resurgit: & alter non / quia cui remissum est peccatum grauius peccat quam alter: sed remissio peccati conparando illum in ordinem ad eum quod peccauit / & cui non est remissum peccatum non est circunstantia aggrauans immo ille qui cadit ab innocentia grauius peccat / stat quod vtraque istarum circunstantiarum scilicet innocentia & remissio peccati sint circunstantie aggrauantes secundum diuersas conparationes. Pro alio argumento donare capitur equoce. vno modo idem est quod remittere. & sic deus nihil donauit illi quem conseruauit in innocentia. Alio modo donare id est conseruare: & sic deus donat gratiam quamuis non remittat peccatum: puta quando nullum est pecata remittendum. Vtrum ille cui plus donauit id est remisit de debito sit magis obligatus. Dico quod non: imo falsumest simplicitr quod cuiplus remisit magis obligatur: sed ceteris paribus est verum. hemmus ergo cui plus remisit recidiuando grauius peccat quia facit contra plures obligationes & promissiones & gratitudies & quantum peccatam est grauius tanto remissio est minus debita: sed ille quio cadit ab innocentia ceteris paribus grauius peccat quam ille qui cadit secundo siue recidiuat. & sic patet de questione.
On this page