Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An extrema vnctio sit sacramentum nouelegis

¶ De sacramento extreme vnctionis distinctio vigesimatertia.

IN HAC DISTINCTIone querit an extrema vnctio sit sacramentum nouelegis. Hic sunt duo videnda primum quod possibile est esse aliquod sacramentum noue legis quod sit signum efficax finalis remissioninis venialium Nam possibile est deum finaliter remittere venialia. ergo possibile est sibi instituisignum efficax illius remissionis. Patet consequentia / deus potest instituere signum efficax remissionis mortalium & originalis vt est baptismus & penitentia. ergo potest institue re signum efficax remissionis venialium. & hoc congruum fuit. & in isto primo articulo nulla est difficultas.

¶ In secundo articlo vult onndere quod sit extrema vnctio & quid sit: & dicitur quod est vnctio hc ins infirmi & penitentis facta indeterminatis partibus corporis cum oleo oliuarum consecrato ex institutione Christi significans remissionem venialium / in qua disfinitione ponitur ly vnctio loco generis. & est multiplex vnctio / quedam qua vnguntur reges: & illa non est sacramentalis neque sacramentum. Alia est qua vnguntur cathecumini: & illa non est sacramentum sed sacramentalis id est est dispositioad sacramentum suscipiendum. Altera est vnctio extrema / & illa est sacramentum honins infirmi & penitentis.

¶ Et per hoc ponuntur due conditiones requisite antequam aliquis possit recipere hoc sacramentum. Prima / quod suscipiens sit infirmus etiam infirmitate secundum probabilem comuniecturam tendente ad mortem. & sic patet quod ingredientes bellum licet secundum probabilem comniecturam statim sint morituri: hoc tamen non est ex infirmitate / similiter damnati ad mortem talibus non est hoc sacramentum ministrandum sed solum illis quod ex infirmitate quam patiuntur statim secundum probabilem coniecturam sunt morituri & propterea vocatur extrema vnctio / quia inter omnia sacramenta debet dari postremum. Secunda con¬ ditio est quod sit homis penitentis: & sic non debet dari nisi illis quam secundum probabilem coniecturam sunt in gram.

¶ Hic esst difficultas / vtrum iste due conditiones requrantur ad essentiam sacramenti ita quod si detur sano vel non penitenti de facto non erit sacramentum / vel vtrum illa duo requruntur solum de necessitate praecepti. Dico quod requritur infirmitas solum de necessitate praecepti vt dicit Depalude / & non de necessitate sacramenti. Multa enim de precepto diuino requiruntur ad susceptionem sacramentorum que non sunt de necessitate sacramenti vt est propositum non peccandi. & tamen non est de necessitate sacramenti. Ad hoc sacramentum de necessitate requiritur consecratio ab episcopoin oleo oliuarum solum antequam sit materia sufficiens / & hoc sacramentum ministratur in certis ptibus que solent esse organa peccatorum venialium & quinque sensuum / ita quod ista vnctio non debet fieri per totum corpus: sed in quinque sensibus & lumbis & pedibus. & quia aliquando idem sensus habet duo organa vt visus / & auditus debet fieri in vtroque illorum. & sialiquis careat aliquo istorum membrorum debet fieri in partibus propinquioribus. Cum certa forma & illa est deprecatiua: Vnde sacramentum istud non supponit nisi pro aggregato ex illa vnctione ex oleo oliuarum. & illa forma verborum prolata a sacerdote. Huius sacramenti minister est presbiter & de necessitate precepti presbiter curatus & de necessitate sacramenti praesbiter quicumque / quia ad minstran dum hoc sacramentum non requiritur iurisditio. & suscipiens debet esse penitens & infirmus.

¶ Sunt hic alique difficultates. prima cum sint multe vnctiones particulares successiue vtrum quelibet particularis vnctio / puta vnctio oculorumcum platione verborum sit vnum sacramentum. & vtrum virtute illius remittantur venialia commissa per oculos / vel vtrum expectetur quousque totum sit copletum. Quantum ad hoc non est magnum pariculum dicere hoc vel illud. nam vnum ueniale potest remitti sine alio cum copatia tur secun charitatem ido potest aliquis dicere quod per illam vactionem oculorum remittuntur venialia conmissa per oculos & non commissa pernares & non est magna difficultas: & hoc videntur sentire aliqui doct. quod quelibet partialis vnctio cum forma sibi respondente est partiale sacramentum. & habet suum effectum. Si dicatur secundum / puta quod non in vltimo remittuntur tunc omnes ille partiales sunt vnum totale sacramentum & hoc est etiam probabile.

¶ Secunda difficultas: sortes commisit aliqua venialia & pernullum istorum organorum: sed per solam cogitationem: vtrum per episcopalem vnctionem illa remittantur. videtur quod non: quia hoc sac ramentum est institutum contra venialia commissa per aliquod istorum sensuum exteriorum. ergo non se extendit ad venialia mentalia. Dico quod nullum est venia le quin sit commissum saltem obiectiue per aliquod istorum organorum. & fortestat esse veniale quod non habet operationem pro obiecto vt odium dei subrepticium vel actus infidelitatis subrepticius dicerem quod illa remittuntur virtute tota lis inunctionis cum prolatione verborum.

¶ Tertia difficultas / sortes non est confessus quia perdidit loquelam: sed apparet signum penitentie an debeatur ei tale sacramentum conferri: & ponatur quod talis non habeat displicentiam sufficientem ad recipiendum sacramentum penitentie: ita quod poneret obicem confessioni. & illa dispositio esset sufficiens ad hoc sacramentum suscipiendum. Dicit Depalude quod virtute operis operati remittitur mortale non remissum per penitentiam. quia non requiritur tanta dispositio in sacramento cxtreme vnctionis. Ex quo sequitur correlarium. Stat aliquos duos in equali dispositione & displicentia peccatorum suorum quantum est ex parte eorum decedere. & vnus damnabitur & alter saluabitur: quia vnus recipit hoc sacramentum virtute cuius ex vi operis operati remittitur peccatum. & alius non suscipit & non remittitur & dannatur. Ideo hoc sacramentum p accidens extenditur ad remissionem mortalium & de per sead remissionem venialium. lamquaeritur an sit sacramentum necessitatis. Dico quod est necessitatis / quod non contemnatur: sed non est simpliciter necessitatis quin possit homo saluari sine illo: quia alias deberet ministrari illi qui suspenditur sed habens copiam sacerdotis & continens pec¬ cat mortaliter si probabiliter comniecturat demorte ex infirmitate quam patitur / communiter dicunt theologi quod duo sunt sacramenta necessitatis / scilicet baptismus & penitentia & quin quoe consilii: sed dico quod quinque sunt necessitatis sic quod non debent contemni. Ordo autem & matrimonium sunt necessitatis quantum ad comnitatem ita quod tota communitas obligatur: sed non quantum ad hoc vel illud suppositum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1