Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in ecclesia sint septem ecclesiastici ordines
¶ Primo videndum est quod sit ordo. Vnde secundum Bona. ordo siue sacramentum ordinis est potestas spiritualis ad aliquem actum ecclesiasticum exequendum in ecclesiastica hierarchia. Vnde supponendum est quod aliud est sacramentum ordinis & aliud est ordo: quia ordo est effectus sacramenti ordinis & transcedente sacramento ordinis remanet ordo.
¶ Doc: impugnat istam diffinitionem / quia sequitur quod episcopatus esset ordo distinctus ab aliis ordinibus quia importat aliquem actum seu pertatem ordinandi / & potestatem confirmandi / quia nullus potest confirmare praeter episcopum vt diximus / & isti actus sunt spirituales. ergo si ordo nihilaliud est quam potestas spiritualis &c. sequitur quod episcopatus est ordo. Item ex illa diffinitione sequitur quod ordines minores infra presbiteratum non essent ordines. Patet: quia nihil faciunt quin sipurus laicus attentet facere faciat quamuis peccet. ergo ex illa diffinitione non essent ordines.
¶ Diffinit ergo doc. aliter & pr terminanda quam stione quaeritur vtrum episcopatus dicat ordinem distinctum a presbiteratu vel solum dicat turisditionem / cum duplex sit potestas / quadam iurisditionis seu coherciua quam non in portat ordinem quia potest esse in laico. Sed potestas ordinis dicit ordinem. Difficultas ergo est inter doc. vtrum episcopatus dicat ordinem vel solum iurisdi tionem. Iuriste regulariter tenent quod episcopatus est ordo & ratio eorum est apparens. quia omnis potestas indelebilis importat ordinem / sed potestas episcopalis est indelebilis. igitur / sic probant maiorem: quantuncunque episcopus sit degradatus si attentet ordinare ordinat ergo illud signum sensibile per quod confertur talis caracter episcopalis est sacramentum / quia illud quod est indelebile confertur vi operis operati. ergo apparet quod illud quod confertur sit ordo distinctus ab ordine presbiteratus Secunda ratio / si episcopus attentet ordinare / vel confirmare non subditum de facto ordinat / vel conformat. ergo sequitur quod episcopatus non dicit tantum iurisditionem. quia alias non haberet potestatem nisi super subditos. Item episcopatus dicit potestatem consecrandi sacerdotem. & dicit potestatem confirmationis / & ista potestas est distincta a potestate sacramentali. ergo episcopatus est ordo distinctus ab ordine presbiteratus. Vnde non presbiteri non possunt talem potestatem exercere: & si attentant nihil faciunt. cum ergo episcopatus dicat potestatem administrandi sacramenta / puta ordinandi in presbiterum / & confirmandi. & tales actus scilicet confirma re & ordinare non sunt actus iurisditionis / sequitur quod episcopatus est ordo distinctus Et est apparentia / quia confertur illa potestas per aliquod signum sensibile: quia quamuis sint electi nisi sint vncti non possunt actus illius potestatis exercere. Videtur ergo de facto quod epantus sit ordo cum imprimatur caracter in delebilis sicut in aliquibus aliis. Requiritur etiam aliqua specialis materia in illa vnctio ne sicut in aliis sacramentis. igitur. & iste sunt rationes iuristarum.
¶ Alii doctores & regulariter theologi: dicunt quod episcopatus non est ordo. & ratio principalis ponitur ista aRicardo / quia necessarium est necessitate precepti quando aliquis efficitur sacerdos quod habeat minores ordines alias peccaret. oportet ene quod efficiatur antea dyaconus & subdvaconus: sed sic est quod si aliquis non presbiter inungatur in episcopum ipse non erit episcopus. neque si attentet aliquid facere puta confirmare vel ordinare nichil penitus agit. ergo videtur quod episcopatus non sit ordo distinctus a presbi teratu: & per consequens quod non est ordo. quc quid sit apparet michi quod ista disputatio est solum modo verbalis. quia illi qui dicunt quod episcopatus est ordo / dant vnam diffinitio nem. & oppositum tenentes dant aliam / & maxine theologi. Vnde regulariter dicunt doct. quod ordo nihil aliud est quam potestas quedam ad consecrandum corpus & sanguinem Christi: vel potestas legitima ad aliquam dispositionem preuiam ad talem consecrationem vt dyacona tus inportat potestatem ad minsstrandum materiam ad eucharistiam consecrandam. Sed est apparentia fortior contra theologos. quia episcopalis potestas ad consecrandum presbiteros necessitate simpliciter dicta requirit quod talis sit presbirer. ergo diffiniendo ordinem sicut diffiniunt theologi episcopatus debet magis dici ordo quam minores ordines. Dicit Pepalude quod argumentum bene concludit quod minores ordines non de perse sed deperaccidens ordinantur ad consecrationem corporis Christi: sednullo modo ordinatur episcopalis dignitas sed immed iate ordinatur ad ordinandum & ad confirmandum & non ad consecrandum corpus Christi. & ista ponitur differentia. Sed non curando de difficultate tali. videtur quod illa vnctio episcopalis sit sacramentum quia est signum efficax gratie & ex vi operis operati ibi datur illa potestas ordinandi in presbiterum & confirmandi. & consequenter gratia: ita quod nullus non episcopus non potest ordinare neque confirmare ita quod si attentet nihil facit. immo dicunt doctores realiter quod non potest facere papa quod presbiter conficeret vel ordinaret nisi eum faciendo episcopum / & episcopus quantuncumque degradatus siattentet confirmare vel ordinare ordinat & confirmat. videtur ergo quod illa potestas confertur ex pacto diuino: & per consequenus quod episcopalis dignitas siue episcopatus sit sacramentum. & apparet mihi quod sit sacramentum a Christo institutum: & non est aliud sacramentum quam ordinis. igitur. immo videtur quod cum episcopatus sit gradus altior quod in eo confertur maior gratia quam in aliis ordinibus. cum ergo talis potestas ex pacto diuino confertur mediante signo efficaci apparet mihi quod conferatur gratia virtute oparis operati. imo maior quam simplici presbitero cum conferatur ab illis quis sunt in maioridignitate. & ista opinio videtur mihi probabilior.
¶ Vls VM Es To VlD Es ToR po& vtrum episcopatus sit ordo. & allegata est altercatio inter theologos saltem pro maiori parte & iuristas. Theologi dicunt quod episcopatus non est ordo: & episcopatus non importat ordinem vltra sacerdotem: sed solum importat dignitatem & iurisditionem. Sed iuriste dicunt quod episcopatus impotat ordinem tenendo quod episcopus per quancumque degradationem semper remanet episcopus / perdit bene iurisditionem fori exterioris/ quia nullum potest excommunicare neque indulgentias conferre / quia non habet subiectos tamen si attentet aliquem ordinare in presbiterum ordinat & confirmat. & illi sunt actus spirituales seclusa iuriditione. Alii dicunt quod degradatus non potest ordinare. & huius sententie est doctor. Sed multi oppositum & probabilius quod episcopatus importat caracterem indelebilem & quod est ordo. & tenendo quod est ordo quod est inferior ad sacerdotium / quia episcopatus capiendo pr caractere episcopali est solum potestas ad confirmandum & ordinandum: sed caracter sacerdotalis est potestas ad consecrandum corpus & sanguinem Christi: & actus consecrationis est inter omnes actus imperfectior quam confirmationis: sed quia numquam confertur alicui potestas episcopalis quin habeat potestatem simul & semel supe corpus Christi verum. hinc est quod episcopatus est perfectior quam sit sacerdotium. Iam in isto tertio articulo inquirit vtrum ordo sit sacramentum. Dicit doc. quod capiendo proprie sacramentum ordo non est sacramentum: bene tamen capiendo large sicut patet ex principio quarti: aliquando vnum & idem est sacramentum & res sacramenti vt caracter baptismalis est res sacramenti id est effectus sacramenti & caracter ille dicitur esse sacramentum inquantum ille caracter significat re sacramid est gratiam consequendam / & non vocatur sacramentum eo quod sit signum sensibile immo est insensibile: sed dicitur sacramentum protanto / quia ren¬ sacram significat scilicet gratiam gratum facientem Eodem modo caracter qui est ordo siue caracter impressus per ordinem proprie non est sacramentum quia non est signum sensibile: sed large est sacramentum quia signum gratie requisite & conuenientis ad exercitium actus ad quem ille ordo est ordinatus: sed capiendo proprie sacramentum secundum quod dicitur quod sunt septem sacramenta ecclesiastica ordo non est sacramentum sed ordinatio quam non est aliud quam institutio alicuius homnis in gradu eminenti ad aliquem actum circa sacramentum eucharistie: facta a debito ministro certa verba proferente cum debita in tentione significans collationem illius potestatis. Vnde sicut cetera singula sacramenta consistunt in aliqua materia & aliqua forma a certo ministro prolatacum debita intentio ne ita ordinatio consistit in certa materia & certa forma a certo ministro prferenda &c. Vnde cumquis ordinatur in presbiterum datur calix cum hostiis & minister profert certa verbatalis prolatio verborum cum exhibitione illius materie vocatur ordinatio / quia talis prolatio cum exhibitione materie ex instsitutione Christi efficaciter significat collationem peartantis sacerdo talis siue impressionis caracteris quam est potestas consecrandi / sacramentum ergo ordinis non est ordo sed est ordinatio quam consistit in applicatio ne materie cum certa forma. & illud congregatum ex institutione Christi significat perstatem spiritualem & gratiam gratum facientem requisitam ad exercitium illius officii. Et debitus minister est episcopus quantum ad ordines sacros: sed quantum ad ordines non sacros aliqua abbates paet conferre. & non est difficultas quin minister debitus debito praecepti est episcopus: sed vtrum minister debitus ex necessitate sacramenti sit solus episcopus Aliqui vt armachanus & marcilius Depadua: dixerunt quod quilibet sacerdos potest alios ordinare. & si attentet tenet ordinatio: sed hoc est contra determinationem iuris extra de consuetudine cap. quarto habetur quod si sacerdos non episcopus attentet ordinare nichil facit. propterea dicunt alii quod minister necessitate sacramentiest solum modo episcopus consecratus.
¶ Consequenter queritur cum sint septem ordines quo modo ponitur vnicum sacramentum ordinis. Dicit doctor quod ponitur vnicum vnita te generis subalterni non vnitate specificased generica. nam illa ordinatio in sacerdotem per se sumpta est vnicum sacramentum / quia per se sumpta ex institutione Christi significat collationem alicuius pertantis spiritualis. & consequenter gratiam gratum facientem & est verum dicere capiendo illam ordinationem solam hoc est sacramentum quia ex institutione Christi &c. et ita dicendum dealiis / cum quelibet ergo istarum ordinationum sit vnum sacramentum. & iste ordinationes differant specie ab inuicem sicut materie & fore ipsarum distinguntur specie / nam alia materia exhibetur cum efficitur lector & alia cum efficitur subdiaconus &c. & specie diuersa forma. ideo tales ordinationes distinguntur specie. ergo sacramentum ordinis non est vnum vnitate specifica sed generica & est species immediate contenta sub isto genere sacramentum & sub ista specie subalterna sacramentum ordinis continentur septem smpescies specialissime. Nec valet dicere quod simul iuncta faciunt vnum sacramentum / hoc est falsum / quia nec sunt simul tempore nec habent vnum effectum ideo sunt diuersa.
¶ Ad argumenta videtur quod in ecclesia non sint septem ordines. quia tunc essent in ecclesia tredecim sacramenta. Dico in ecclesia sunt multo plura sacramenta numero distincta quam septem. Immo sunt tredecin specie distincta & illorum tredecim sunt septem que continentur sub vno illorum. Vnde quando diuiditur sacramentum non semper diuiditur in species specialissimas licet baptismus et penitentia sint species specialissime tamen ordo est genus subalternum.
¶ Secundo arguitur sic sunt septem ordines. ergo sunt septem caractares. tunc queritur vrrum illi caractteres sint eiusdem speciei vel diuersarum / videtur quod non sint eiusdem speni quia accidentia eiusdem speciei numquam se compatiuntur in eodem subiecto quin faciant vnum / non alterius specieiquia inter accidentia diuersorum specierum vnum est semper altero perfectius / dicit doctor quod distinguntur numero & specie & semper postetior est perfectior & non est solum vnica entitas per diuersos ordines sed realiter sunt diuerse entitates que distinguntur specie: quaadmodum effectus ad quos iste entitates ordinantur consecratio panis & vini distiguntur specie ab oblatione quam facit diaconus & ille caracter qui est ad operationem perfecti orem vt est caracter presbiteralis est perfectior & perfectius est ministrare sanguinem quam ministrare materiam. Etiam quando probaretur quod non distinguntur specie falsum est quod facerent vnum. nam due similitudines distinguntur solum realiter & non faciunt vnam simililem qualitatem quia non se intendunt videtur tamen probabilius doct. quod distinguntur specie. Arguitur tertio in primitiua ecclesia erant duo ordines tantum ergo / consequentia tenet quia ecclesia non pofuit instituere aliquod sacramentum. Patet antecedens / non legitur in omnibus actibus apostolorum nec in toto nouo testamento quod fuerint aliqui ordinati nisi sacerdotes & diacones. neque legitur de subdya. & hostia. ergo apparet quod non sunt nisi isti duo ordines. certum est quod in ecclesia non sunt plus quam fuerint in primitiua ecclesia & hoc concedo sed dico quod in primitiua ecclesia erat opus paucis ministris quia pauci adhuc credentes & vnus & idem poterat exercere officium illorum. Ideo nunquam aliquis ordinabaturin dyaconum nisi ordinaretur in minoribuspost ea non conferebatur presbyteratus omni dyacono verum in primitiua ecelesia nullus efficitur subdyva. quin efficeretur dyaco. sicut eodem die conferuntur quatuor minores ordines & constituuntur in sacris. sed crescente multitudine credentium ita quod vnicus non poterat facile exercere officia omnium istorum septem sunt diuersis temporibus & seorsum isti ordines collati. sed argumentum non concludit quin in primitiua ecclesia essent qua tuorminores sicut nunc sunt. sed probat quod nunquam conferebantur nisi conferretur etiam subdyaconatus & diaconatus. Vnde sub¬ dvaconatus non est sacer ex institutione diuina. Immo longo tempore post subdyaconatum poterant vxorari sed quod sit sacerest propter continentiam annexam & illegitimationem.
On this page