Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum pena canonica impediat a susceptione et collatione ordinum
CONSEQVENTER Querit doct. duas questiones. Prima est / vtrum pena canonica impediat a susceptione & collatione ordinum.
Videtur quod non / quia excommunicatus vel irregularis si attentet conficere conficit. ergo a simili episcopus excommunicatus vel irregularis si attentet ordinare & facere quod facit ecclesia ordinat & iste qui suscipit si intendit ordinari ordinatur.
¶ In oppositum arguitur per multos canones id est qu. de cetero & capi. proxino / symoniacos omnino damnamus. & post talem susceptionem vel collationem irritam decreuimus.
¶ In hac questione facit duos artilos. in primo querit de penis canonicis. In secundo quot sunt. Vnde pena canonica est pena inflicta per canones vel auctoritate canonis vel auctoritate iudicis iudicantis secundum canones. Et duplex est pena canonica quedam que incurritur ipso facto auctoritate canonis / quedam que non incurritur ipso facto auctoritate canonis / quedam infertur a iudice / exemplum primi vt percutiens clericum. Alia est pena que non incurritur ipso facto auctoritate canonis: sed a iudice auctoritate canonis vt presbyter reuelans confessiones. vt in capi. omnis vtriusque sexus. dicitur quod deponatur / & notanter dicitur deponatur / & non dixit depositus est. Per excommunicationem homo prohibetur a communione fidelium & perceptione sacramentorum que alias sibi licerent / prohibitio que fit homini ab actu que alias non sibi liceret non est pena / vt si prohiberetur laico quod non consecraret non est ei pena / sed prohibitio que fit ab actu que alias liceret homini dicitur pena. Ideo prohibitio canon ea nichil aliud est quam prohibitio facta ab aliquo actu alias licito per sententiam latam ab ipso iudice vel auctoritate iudicis iudicantis auctoritate canonis. Vnde in speciali septem sunt huiusmodi pene canonice. videlicet depositio / degradatio / infamia / irregularitas / excommunicatio / interdictio / suspensio.
¶ Prima ergo est depositio que inter penas canonicas est maxima & nunquam est lata a iure / & duo importat / primum est prohibitio ab exercitio cuiuscumque actus ecclesiastici a consecratione similiter cuiuscumque ministerii circa consecrationem. vt ab offitio dyaconatus subdyaconatus &c. Secundo importat priuationem cuiuscunque priuilegii ecdlesiastici / eo facto quo est depositus quicunque actus ecclesiasticus ex officio est sibi prohibitus & non gaudet priuilegio ecdlesiastico sed subest potestati laice. & ista pena nunquam vt dectum est innfertur a iure nec est canon sententie late puta quod eo facto quo est depositus subiaceat potestati laice / sed sunt multi canones dicentees quod venit subiciendus puta per sententiam iudicis. & per suum iudicem deponitur. & ipso deposito remittitur curie seculari
¶ Degradatio non est tan grauis pena sicut depositio / nisi importet depositionem. Vndedupliciter potest degradari. Vno modo quantum ad actus ecclesiasticos exercendos ita tamen quod adhuc gaudeat priuilegio clericali / & est partialis depositio. Secundo modo potest quis degradari simpliciter ita quod phibetur fibi omnis actus ecclesiasticus & priuatur omni priuilegio dericali. & est idem cum depositione & sic non est maior quam depositio / & sic depositio est maxima penarum. Circa penam depositions oritur difficultas postquam ipsi clerici possunt subdi principi laico queritur quo iure sunt exempti ab illa iurisdictione laica. Sicut habetur ex multis canonibus praecipue de foro competenti ecclesiasticus aliquando potest subici potestati laice & hoc fit per depositionem & degradationem ita quod tunc erit licitum laico iudici punire ciuiliter ecclesiasticum. ergo sequitur quod ec¬ clesiasticus non est exemptus a iurisdictione ciuili nisi per ius positiuum humanum & non diuinum & ex priuilegio / & est maxima apparentia. Nam si esset exemptus iure diuino cum non possit ius humanum super diuinum / per episcopum non potest subici potestati laice quia humana potestas esset super ius diuinum. Nam si sit aliquis exemptus iure papali ab episcopo Parrhisi ensi. vt dicunt cenobium Sancti dyonisii& mendicantes tales exempti non possunt subdi episcopo parrhisiendm. per quancunque iurisdictionem inferiorem iurisdictione papali neque per archiepiscopum Senonensem: nec per alium inferiorem a papa. sed oporteret quod per papam subicerentur / ergo eodem modo si sit aliquis exemptus ab aliqua iurisdictione auctoritate diuina / nunquam poterit subdi illiiurisdictioni a qua est exemptus auctoritate diuina nisi per auctoritatem diuinam & non per inferiorem potestatem quia omnis humana potestas diuine potestati est inferior. videtur ergoquod ista exemptio cleri corum sit facta solum iure humano & non iure diuino & est opinio Occam & multorum aliorum doct. parisiensium dicentium / quod ante priuilegium erant clerici subiecti imperato ri sicut laici: ita quod pro criminibus exigentibus poterant morte puniri a principe laico sicut laicm. sed post priuilegium non possunt dari morti a principe laico sicut laici. Ideo dicunt quod priuilegium datum clericis non fuit iuris declaratio sed alicuius noui collatio. Alii dicunt quod fuit solum declaratio iuris diuini & illud priuilegium datum fuit clericis a Constantino imperatore tempore lulii primi & apparet michi quod iure humano nam omnis habens aliquod dominium pureciuile potest illud dominium a se abdicare & illi dominio renunciare quia omne dnenium pure ciuile introductum est vt aliquis efficiatur danens illo dominio requiritur voluntas eius & acceptatio oritur ergo saltem partim ex acceptatione & proprio consensu & per causam oppositam sui id est per dissensum & nolitionem frangitur tale dominium & qui¬ libet habens quodcunque tale dominium a seabdicare potest ideo principes laici habentes super clericos tale danenium abdicauerunt a se vt quemadmodum religiosi abdicant a sequodlibet dominium. lta potuerunt principes seculares abdicare a se dominium quod habebant super ecclesiasticos / fuit ergo illud priuilegium alicuius noui & non antiqui iuris declaratio. Vltra dico quamuis hoc priuilegium sit introductum ex illa abdicatione qua abdicauerunt principes non possunt nunc ipsos ecclesiasticos priuare illa libertate donata. Secundo / nullus alterum potest priuare obquancunque culpam nisi habeat iurisdictionem super illum / quia priuatio alicuius libertatis & boni temporalis est actus iurisdictionis propter culpam quam facit qui est priuandus / sed sic est quod principes laici iam nullam habent potestatem aut iurisdictionem super ecclesiasticos. quia illam a se abdicauerunt / ergo non habent amplius. ergo obquancumque culpam ecclesiasticorum non possunt illos illa libertate priuare. Vnde si rex Erancie cederet regno vel alicui parti regni non posset amplius ob quancunque culpam punire illos de regno vel de illa parte quam a seabdicauit / similiter postquam cesserunt pricipes iurisdictioni quam habebant super ecclesiasticos non possunt am plius eos punire ob quancumque culpam. sed priuare eos libertate donata est punire eos. lgitur. Tertio dico quod iudex ecclesiasticus qui habet iurisdictionem in ecclesiasticum iam potest priuare ecclesiasticum libertate sibi donata a principe laico. Ideo tenendo istam opinionem post cessationem principum laicorum superecclesiasticos ecclesiastici iudices habent iurisdictionem super clericos. vnde papa non potest a se abdicare iurisdictionem / quia iurisdictio est papatui iure diuino annexa cum ergo ecclesiastici sint subditi iudicibus ecclesiasticis superioribus puta episcopis & aliis isti habentes iurisdictionem ecclesiasticam inferiores ecclesiasticos possunt iudicare & priuare illo priuilegio concesso & talis priuatio vocatur depositio in capitu. vltimo de foro competenti. ego ecclesia. sticus non possum abrenunciare priuilegio michi dato nec a me abdicare sed superior meus potest illud priuilegium a me auferre. Vnde duo ponuntur in illo capitulo de forocompetenti. primum sortes ecclesiasticus non potest a se abdicare priuilegium quod habet / ratio est inllud priuilegium non est datum in fauorem istius ecclesiasticised in fauorem totius collegii & communitatis ecclesiasfice. ergo vnus particularis non potest a se abdicare illud priuilegium quod habet non sibi datum in fauorem eius sed totius cleri / ideo non est in potestate sortis clerici subicere se iudicio alicuius iudicis laici nisi per modum arbitrii. sed in aliis quibuscunque causis non potest se subicere laico iudici ferenti sententiam per modum iudicis ordinarii & habentis iurisdictionem ordinariam super ecclesiasticum. sed iudex ecclesiasticus potest istum ecclesiasticum particularem subicere laico etiam subiectione ordinaria.
¶ Secunda ratio / sortes ecclesiasticus ex sua libertate non habet potestatem faciendi aliquid in damnum sui iudicis ordinarii sed se subiciendo laico priuaret suum ordinarium illa potestate ordinaria quam habet super eum. Ideo non est in potestate sua subicere se alteri ab ordinario. sed sicut est in potestate regis aliquem sui regni obculpam eius subicere alicui iurisdictioni vel eum mittere in exilium. lta est in potestate iudicis ordinarii ecclesiastici subicere istum ecclesiasticum ob culpam eius alicui cui prius non erat subiectus. & sic patet de depositione & degradatione.
¶ Secunda pena canonica est infamia quam est status lese dignitatis quantum ad vitam & mores sicut bona fama est status illese dignitatis quantum ad vitam & mores. Est tamen notandum quod ista duo distinguuntur scilicet esse in famatum & esse infamem. Vnde quando alicui imponitur crimen nec probatum adhuc nec notum est infamatus sed non est adhuc infamis: vnde nunqm incurritur infamia nisi altero istorum trium modorum scilicet per notorietatem cri¬ minis notorii notorietate facti id est quod nulla tergiuersatione celari potest / vel nisi publice & iurisdice confessus fuerit / vel nisi fuerit probatum contra eum & sententia lata a iudice fuerit / vnde quam cito imponituralicui crimen in publico / talis est infamatus sed nisi tale crimen sit ita notum quod nullacer giuersatione celari potest non est infamis infamia iuris vel nisi publice fateatur & in iudicio vel nisi iurisdice probetur & sententia infamie a iudice feratur & talis infamia non est aliud quam prohibitio ab executione actuum legitimorum / nam infames non admittuntur ad testi monium ferendum. & sic arcentur ab illo actu legitimo & illa prohibitio est pena. lnfamibus non patent porte dignitatum id est non possunt assumi ad dignitates / priuatio potestatis propinque ad illos actus exercendos que alias foret legitima est pena: & iste pene nunquam feruntur nisi ob grauia peccata / nam depositione non punitur aliquis nisi propter heresim / aut scisma / aut reuelationem confessionis / aut propter falsitatem litterarum apostolicarum & quedam crimina enormia. Similiter ob quodcumque publicum peccatum non incurritur infamia sed propter crimina a iure determinata. Item ille qui est punitus vel depositione vel infamia non potest restitui in pristi num statum nisi ab eo cui data est potestas a iure vel ordinario / si aliquis a statuclericali sit depositus non potest restitui ad illum statum nisi a conditore iuris id est pontifice vel ab eo cui conditor iuris dedit auctoritatem / si sit infamis per sententiam latam ab homine non potest restitui nisi ab illo vel per suum superiorem si habeat. vnde in istis penis cadit reuocatio que inferuntur vel per ius canonicum / vel per hominem vnde si essent late per ius diuinum in eis non caderet reuocatio sicut dicunt aliqui de bigamia.
¶ Consequenter de tertia pena canonica determinandum est que dicitur irregularitas que nichil aliud est quam inabilitatio ad suscipiendos sacros ordines: vel ad ministram dum in iam susceptis ordinibus. vnde ista irregularitas non intelligitur quin si attentet suscipere vel ministrare in iam susceptis aliquid faciat / sed intelligitur quod non potest licite sine peccato aliquem suscipere sacrum ordinem vel in susceptis ministrare propter prohibitionem ecclesie. & sic est duplex irregularitas scilicet inabiliratio ad suscipiendum & inabilitatio ad exequendum actum sacri ordinis. hec pena raro infertur ab homine frequenter tamen a iure. potest tamen infligi ab homme. Vnde dictum est quod depositio raro infertur a iure semper ab homine posset tamen a iure inferri. oppositum est deirregularitate que frequenter infertur a iure raro autem ab homine posset tamen inferri ab homine. patet / bene sequitur infertur a iure. ergo potest inferri ab auctore iuris / cum ius non habeat auctoritatem nisi ab auctore qui condidit illud / vnde quamuis non esset statutum factum quod homicida non promoueretur. taen qui habet auctoritatem condendi ius potest homicidam inhabilitare vt non promoueatur. tunc inferretur talis irregularitas ab homine / quod posset patet / habet tantam auctoritatem inabilitandi quantam condendiius ad inabilitandum. igitur.
¶ Notandum preterea quod hec irregularitas infertur a iure aliquando pro crimine / aliquando pro non crimine / aliquando pro aliquo quod est indifferens ad esse crimen & non esse crimen.
¶ Primo pro crimine & hoc commisso circasacros ordines / hoc est pro quatuor peccatis que committuntur circa sacros ordines velcirca actus ordinis / puta pro symonia / pro furto in ordine / pro administratione in ordine non suscepto / & pro contumatia in penis ecclesiasticis que sunt quatuor crimina pro quibus infigitur. Primum est Symonia que dupliciter committitur / aliquando circa acquisitionem ordinum / aliquando circa acquisitionem beneficii & irregularitatem que contrahitur circa acquisitionem sacriordinis / & talis difficilius tollitur. Vnde dicit doct. quod symoniace promotus ad ordines est irregularis puta non potest exercere in susceptis neque ascendere ad superiores. vt S¬ moniace factus dyaconus non potest intali ministrare neque ad alium promoueri. & sic duplicem incurrit irregularitatem.
¶ Vnde dupliciter aliquis promouetur symoniace ad ordines. vno modo quando talis promotio symoniaca procuratur ab illo qu peromouetur / alio modo ab aliquo alio ipso ignorantem qui promouetur vt pater procurat symoniace quod filius promoueatur ipso filio ignorante / tunc actus ex parte promouentis est symoniacus. si primum tunc est inabilis ad promouendum ad alios & ad exercendum in susceptis.
¶ Si secundo modo hoc dupliciter. vel ille qui procurat promotionem symoniacam vel est contra prohibitionem illius qui promouetur tunc talis pro motus nullo modo incurrit irregularitatem si promoueatur ipso ignorante puta quod aliquis procurauit eius promotioneni symo niacam / extra de symonia / ca. sicut tuis litteris. Vel alter procurat etiam sine prohibitione istius qui debet promoueri / tunc dicunt quod postquam peruenit ad eius notitiam quod est promotus symoniace est inabilis ad susceptionem ordinum & administrandum in susceptis nisi cum eo dispensetur. Non solum igitur incurritur irregularitas ex symonia per symoniam procuratam ab ipso que pro mouetur sed per symoniam procuratam ab alio / & hoc quando non est contra eius prohibitionem. Similiter qui commisit symo niam acquirendo beneficium non facit fructus suos & tenetur restituere / & hoc de symonia exteriri intelligitur. sed quando precise est symoniacus mentalis non tenetur ad restitutionem sed ad agendum penitentiam. vt dicit de Palude. Symonia enim non iducit irregularitatem ex iure diuino / quia ad hoc non reperitur canon sententie late in iure diuino de symoniaco / neque inuenitur in iure diuino pure diuino canon sententie late de excommunicato /. ecus de iure diuino apostolico. Inducitur ergo talis irregulari tas solum iure humano quod non se extendit ad peccata cordis punienda. ergo prosigno exteriori aliquino quod est de le pro¬ babile inducitur illa symonia. ¶e Secundam crimen ex quo incurritur pena irregularitatis est furtum in ordine vt si episcopus prohibeat quod nemo nisi per nos examinatus & de diocesi accedat ad capiendum ordines si aliquis aliter faciens se immisceat aliis ordinam dis quia vel non est de dyocesi & non habet litteras dimissorias / vel quia non fuit examinatus talis furatur ordines & est inabilis ad promouendndo ad alios ordines & administrandum in susceptis. Similiter potest esse furtum accipiendo presbyteratum omisso dvaconatus ordine. talis efficitur irregularis.
¶ Tertium peccatum ex quo incurritur irregularitas est administratio in ordine non suscepto vt si aliquis niteretur celebrare acsi esset sacerdos / vel si non dyaconus ministraret ea que spectant a dyaconum. & hoc dicitur si non habeat ignorantiam inuincibilem quia alias si haberet ignorantiam inuincibilem non esset irregularis ministrando in non suscepto.
¶ Quartum crimen ex quo contrahitur irregularitas est contumatia in penis ecclesiasticis vt si aliquis est excommunicatus vel suspensus a diuinis vel interdictus & non obstante excommunicatione aut interdicto aut suspentione non abstinet a sacramentis percipiendis vel ministrandis est irregularis & irregularitatem eo facto quo excommunicatus celebrat incurrit. & hoc intelligitur quando inuincibiliter non scit se esse excommunicatum quia forte est excommunicatus & nondum per uenit ad eius notitiam / tunc non incurreret irregularitatem. vt dicit de Palude / vel si dubitat se esse excommunicatum vel tenetur scire / & in tali casu celebraret incurreret irregularitatem. Et sinc patent quatuor crimina exquibus oritur &: incurritur irregularitas.
¶ Dicit vltra doctor quod aliquando contrahitur irregularitas ex multis non criminibus. exemplum oritur ex hoc quod aliquis est illegitimus quod non est ei crimen. Similiter oritur ex alicuius membri principalis mutilatione vt non est alicui peccatum quod carem at digito sed a fortuna est / & non a culpa / & nichilominus talis est irregularis / quia non potest sine dispensatione suscipere sacros ordines. Dico tertio quod aliquando incurritur irregularitas ex aliquo quod indifferenter potest esse culpa & non culpa vt ex homicidio & bigamia / nam homicida ex culpa vt interficiens auct toritate propria incurrit irregularitatem. similiter homicida sine culpa sua puta ex auctoritate iudicis & superiorum vel in bello iusto. etiam efficitur irregularis. & hoc propter horrorem sanguinis effusi. & dicunt hic doct. quod quicumque est causa efficiens mortis alicuius incurrit irregulari tatem. & ad caum efficientem reducuntur alie cause puta causa consultiua accusatiua &c. Si sit causa inuoluntaria non incurrit irregularitatem. vnde iudex voluntarie iudicans & cortor exequens sententiam / & procurans & accusans / & testes omnes tales sunt irregulares / quia sunt causa voluntaria interfectionis. Similiter defendens se etiam seruato moderamine inculpa tetutelle est irregularis si alterum interficiat etiam dato quod non possit aliter euadere nisi interficiendo inuasorem / quia est homicida voluntarius. Sed aliquis adhibens omneme diligentiam quam tenetur adhibere habens ignorantiam inuincibilem quod in aliquo loco sit homo & dat operam rei licite ex qua sequitur mors hominis ignorati / talis est causa inuoluntaria interfectionis & tamennon incurrit irregulari tatem. Ideo si aliquis sit causa interfectionis voluntarie siue per actum licitum vt iudex condamnans / accusans / consulens / aut exequens sententiam / siue in bello iusto / siue interficiendo aggressorem cum moderamine inculpate tutelle omnes tales incurrunt irregularitatem. Sed si aliquis det operam rei licite & sit causa interfectionis inuoluntarie quam est inuoluntaria propter ignorantiam inuincibilem non incurrit irregularitatem.
¶ Contra predicta arguitur sic. Paulus erat causa interfectionis sancti stephani / & tamen fuit promo tus ad episcopatum. ergo videtur quod ex homicidio non incurratur irregularitas. Dicit De palude quod deus dispensauit paulum quando dicit. vas electionis est michiiste. actuum. ix. ca. Item segregate michi Faulum & Barnabam. Secundo dicitur & melius quod non in curritur irregularitas nisi ex iure canonico & humano / & illud ius non erat tempore Pauli sed factum a summis potestificibus & sic tunc non erat irregularitas.
¶ Contrahitur etiam ex aliquo alio quod potest esse culpa & non culpa vt est bigamia vt qui despoesauit secundam vxorem bona intentone non peccat sed realiter est bigamus / & per consequens irregularis. prime ad Thymo. iii. oportet episcopum irreprehensibilem esse vnius vxoris virum. Dicunt hic docto. quod prohibetur bigamo ascenderead ordines. Similiter contrahitur bigamia contrahendo cum vidua vxore vel cum duabus vxoribus / talis efficitur irregularis & inabilis ad sacros ordines suscipiendos.
¶ Sunt hic alique diffiqul tates. Prima / vtrum homicidium vel bigamia ante baptismum causent irregularitatem Secunda / vtrum ex iure diuino sit quod bigamus non promoueatur / & vtrum possit dispensari cum eo / que difficultas in materia de matrimonio tractabitur. Quantum ad primam difficultatem que non solum est inter modernos doctores sed etiam inter antiquos vt inter Hieronimum & Augustinum. Dicit Hieronimus quod non / Augustinus vero quod sic. quod autem non causetur irregularitas exillis commissis ante baptismum duplex potest assignari ratio / prima / iste pene solum contrahuntur ex canone sententie late ex iure canonico vel sententie late aiudice iuris canonici idest ecclesiastici. Sed sic est quod non baptisa tus non subicitur iuri canonico neque pontifici. vt patet in capi. Gaudemus de diuortiis & Paulus / non est michi cure de his quam foris sunt id est extra ecclesiam / & cum tales pene in currantur solum ex canone lato a iudice ecclesiastico & cum iudici ecclesiastico non subiciantur existentes extra ecclesiam. ergo experpetratis ante baptismum non incurritur irregularitas. Alii soluunt quod aliquis non est subiectus iuri canoninco ante baptismum Sed quaecito baptisatus est tunc primum incurrit illam irregularitatem propter perpetrata ante baptismum. Altera ratio est baptismus non solum culpam sed omnem penam delet. ergo delet irregularitatem. Et ego assentio plus huic opinioni videlicet quod homicidium perpetratum ante baptismum non causat irregularitatem / similiter neque bigamia vel partim ante baptismum & partim post etiam non causat irregularitatem. hoc tenet De lyra super illo passu. prine ad Thymo. iii vtraque opinio est probabilis. lrregularitas ergo incurritur ex tribus / ex peccato / ex non peccato / & ex aliquo indifferenti ad peccatum & non peccatum.
¶ Alia est pena canonica quarta in ordinescilicet excomnicatio. & doct. dicit / quod homo numquam debet puniri ista pena nisi pro mortali. & adhuc cui iuncta est contu matia id est perseuerentia / non obstante monitione. vt patet Mathei. xviii. vbi data est potestas excommunicandi. vbi dicitur si peccauerit in te &c. & subiungitur si non audierit dic ecclesie. Ideo debet prius moneri quam excommunicari / quod autem loquatur demortali. patet quia dicitur si audierit te lucratus est animam eius / nam per veniale non perditur anima / & quod requiratur contumatia patet quia dicitur si non audierint te &c. dic ecclesie. Sed de ista pena nihil ad presens cum supra diffuse tractatum est.
¶ Quinta pena est interdictum / vnde aliquam do interdicitur locus / aliquando persona / aliquando vtrumque. Interdicitur aliquando locus quod nemo celebret nec audiat diuinaitali loco & postquam illi qu morantur in tali loco exiuerunt locum possunt audire & celebrare diuina puta in alio loco / aliquando interdicitur persona solum & non locus / vt si omnes canonici & capitulum parrhisiene interdicantur: vnus non canonicus posset celebra re in ecclesia parrhisiensi. & ista pena raro a iure & frequenter ab homine fertur.
¶ Vltima pena est suspensio que non est nisi prohibitio a diuinis per certum tempus & differt ab excommunicatione / quia exconmunicatio inhabilitat hominem etiam perpetuo nisi superueniat absolutio / sed suspensio prefigit certum terminum. ita quod sine ab solutione superueniente termino homo non est amplius suspensus vt sortes suspensus permensem a diuinis in fine mensis potest celelebrare sine aliqua absolutione. Vnde suspensio precipue est in celebratione / quia non est suspensio ab auditione diuinorum & sic patet de sex penis canonicis quaerum aliquam a iure / alique vero ab homine inferuntur. ¶repooE SEoVNDo PNNCp al l Vlsum est an sex pene canonice impediant a susceptione ordinum & de institutione earum nunc consequenter doct. Respondet ad quam stionem quod quinque prime pene canonice non impediunt collationem ordinum de facto sed tamen impediunt sic quod non licite & iuste potest suscipi aliquis illorum. Sed difficultas est deprima pena canonica & de vltimis quinque non est difficultas quia qui symoniace ordinatur vel per furtum suscipit ordinem vel per ministrationem in non susceptis vere ordinatur / nam cum illis penis potest stare ratio minstri & suscipientis & intentio & alia necessaria hinc inde de iure autem prhibetur idem dicendum de homicida. Sed difficultas est de priascilicet de depositione vel dedegradatione. vtrum qui suscipit ordines ab episcopo degradato vel deposito realiter sit ordinatus / quia difficultas est an episcopus: depositus vel degradatus remaneat episcopus / & an episcopus importet ordinem vel tantum modo iurisdictonem. Si episcopatus dicat ordinem cum imprimat caracterem qui est indelebilis tunc depositus vel degradatus est verus episcopus / & tunc ordinatus ab eo est vere ordinatus. Sed si episcopatus importet precise iurisdictionem & non ordinem apparet quod ordinatus a degradato non sit ordinatus quia amplius non est episcopus / & vtraque opinio est probabilis videlicet quod episcopus per degradationem non est amplius episcopus / similiter & alte ra videlicet quod maneret episcopus sed non potest licite exercere / & sic secundum diuersitatem opinionum respondendum est. & sic patet de prima questione huius distinctionis.
On this page