Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum matrimonium fuerit immediate institutum a deo

¶ De sacramento coniugii. Distinctio vigesimasexta.

CIRCA VIGESIMAM sextam distinctionem queritur. Vtrum matrimonium fuerit immediate institutum a deo.

¶ Videtur quod non Genesis secundo ait Adam / hoc nunc os exossibus meis. & sequitur quamobrem relinquet homo patrem & matrem & adherebit vxori sue. & Glo. ibidem dicit quod ibi fuit institutum matrimonium. ergo Adam illud instituit & non deus.

¶ In oppositum arguitur per illud quod habetur Mathei decimonono. quod deus coniunxit homo non se paret. ergo matrimonium est a deo institutum & non ab homine.

¶ Pro solutio¬ ine sit prima conclusio principalis. Ad procreandam prolem debite educandam honestum est marem & feminam. id est patrem & matrem vinculo indissolubili comiungi: & sibi mutuo obligari. Patet / concubitus carnalis est actus bene circunstantionabilis quod patet / quia ille actus non est de sebonus neque de se malus vt non possit recte circunstantionari sicut est dare alienum quod probatur / quia non magis est contra rectam rationem vel inclinationem naturalem hominem saluare speciem suam quam alia animalia suam secundo de anima. In viuen tibus enim naturalissimum operum est vt quodque perfectum alterum tale efficiat quale ipsum est. Hoc idem asserit Aristoteles economi. primo. capitulo tertio. Si in cete ris animantibus absque ratione id fit / & inquantum nature capatia sunt & procreandi gratia solum maximeque in humana natura conspicitur vt mas & femina ope mu/ tua coniungantur filiosque procreent / vt natura per hunc circuitum adimpleat sempi / ternitatem / ex quo secundum numerum non potest: at secundum speciem / sic enim diuina pruidentia ordiuauit / vt patet ex Ari sto. ibidem. Patet igitur quod talis concubitus non est per se malus cum non sit contra dictamen rectum conseruare suam speciem. immo secundum rectam nature inclinationem. Secundo probatur quod non sit actus de se malus cum preceptum sit a deo Genesis primo. crescite & multiplicamini & replete terram / quia de illicito non datur praeceptum. igitur. od autem non sit actus de se bonus ex obiecto patet quia nullus est actus de se bonus ex obiecto nisi dilectio dei super omnia cum non possit fieri contra rectam rationem vt declarauimus in preludiis moralibus immo necessarium est secundum rectam rationem quod talis actus tendat in tale obiectum quod est finis vltimus: sed procreare prolem non est huiusmodi. igitur.

¶ Secunda conclusio talis est. Marem & feminam potestatem suorum corporum sibi mutuo tradere ad prolem procreandam & religiose educandam honestum ac licitum est. Probatur. Vna circunstantia vt actus sit bonus est referre illum actum in deum: sed velle procreare prolem religiose educandam ad cultum diuinum est actus referibilis in deum tanquam in finem vltimum: & qui de facto refertur. Vnde Augustinus nono super Genesim. Bonum prolis non dicitur ipsa pro les sed spes & desiderium quo proles concipitur vt religiose educatur vel informetur. Alia circunstantia est quod illa coniunctio sit inter duas certas personas / quia alias ignoraretur quis esset pater. & quod commune est negligitur: & proles non religiose educaretur. Similiter proles ignoraret patrem / & sic non debitum honorem exhiberet / similiter hoc esset contra pacem & bonum ciuitatis.

¶ Tertia conclusio est quod congruum fuit illam mutuam translationem dominii seupermutationem corporum a deo institui& approbari & aliquod sacramentum ad. iungi.

¶ Circa hoc queritur quando fuit institutum illud sacramentum / & que sit forma illius / & qualiter vna / quis minister illius & qualiter vnus & quis effectus illius sacramenti. Difficultas est inter iuristas & theologos. vtrum matrimonium sit sacramentum. Notum est quod sacramentum capitur large pro omni signo alicuius rei sacre: & sic sacrificia veteris legis vocabantur sacramenta quia seruabant res sacras noue legis / isto modo capiendo matrimonium est sacramentum / quia significat vnionem Christi ad ecclesiam. Alio modo capitur sacramentum pro signo gratie inuisibili quam gratiam inuisibilem efficit id est confert exvi operis operati. & sic capitur sacramentum proprie quod virtute institutionis Christi confert gratiam recte suscipienti. Et tunc est difficultas vtrum matrimonium sit sacramentum isto modo proprie capiendo sacramentum. Dicunt iuriste quod non / & aliqua pars theologorum / vt Durandus / & alividentur eis consentire in hoc. Dicunt ergo quod ille consensus expressus per verba de presenti non confert gratiam ex vi operis oporerati. & mouentur multis rationibus adhoc probandum quarum precipua eorum ratio talis est. Non potest alicui adiungi conditio pecuniaria quod confert gratiam spiritualem / vt si adiungerem conditionem spiritualem pro baptismate suscipiendo esset symonia: sed in ista forma accipio te in meum & accipio te in meam / licite potest adiungiconditio pecuniaria. puta si des mihi centum &c. ergo talis forma non confert gratiam ex vi operis operati: sed apud eos benedictio illa nuptialis in ecclesia confert gratiam ex opere operato: & potest vocari sacramentum. & ista est potissima ratio in qua fundant se iuriste.

¶ Theologi vero quo sunt eius opinionis adducunt alias rationes. Vna est / quodlibet sacramentum quod non est necessitatis habet debitum ministrum / quia non potest conferri nisi abillo ministro (dico quod non est necessitatis quia baptismus potest a quolibet conferri) sed sic est quod sacramento matrimonii non potest assignari debitus minister / ergo non videtur proprie sacramentum.

¶ Alia ratio fortissima inter alias / ordinatio ecclesie circa sacramenta quamuis sit de necessitate precepti nunquam est de necessitate sacramenti. vt ordinatio ecclesie circa baptismum quod fiat cathegorisatio vel exorcisatio nunquam est de necessitate sacramentibaptisare. Similiter ordinatio ecclesie circa consecrationem puta quod dicantur preces ante & post non est de necessitate consecrationis / sed sic est quod ordinatio ecclesie circa sacramentum matrimonii est de necessitate matrimonii & non solum de necessitate precepti. ergo non est sacramentum. Patet minor / si sint persone illegitime que tentent contrahere in secundo vel tertio vel quarto gradibus nihil faciunt. & ante ordinationem ecclesie erat matrimonium in illis gradibus. & si ecclesia non prohibuisset: nunc esset in illis & realiter contraherent / ergo ordinatio ecclesie in matrimonio non solum est de necessitate precepti sed de necessitate matrimonii. Videtur ergo quod matrimonium non est sacramentum Sed oppositum realiter tenent theologi / quia matrimonium computatur vnum deseptem sacramentis. & alia sex sunt sacramenta proprie dicta id est signa efficacia gratie / ergo & matrimonium est verum sacramentum.

¶ De institutione matrimonii / notum est quod in statu innocentie fuit institutum matrimonium: sed non fuit in illostatu institutum sacramentum matrimonii. Nam tunc non erant sacramenta cum omnia sacramenta habeant effica tiam a passione Christi preuisa vel exhibita. Et si perseuerasset status innocentie non fuisset passio Christi preuisa. Item sacramenta instituta sunt in remissionem peccati. Dico ergo quod ante legem nouam non fuit institutum proprie sacramentum nisi contra originale. ideo matrimonium fuit institutum in noua lege. Sed queritur modo quando fuit institutum in noualegec hoc est quando hoc sacramentum habuit efficaciam ad dandum gratiam ex opere operato. Non fuit data virtus illa istis verbis in noua lege accipio tein meam &c. quia ante nouam legem illam virtutem contrahendi habebant. ideo queritur quando dedit Christus illi forme efficaciam respectu gratie gratum facientis / ita quod vi verborum conferretur gratia gratum faciens. Dico quantum ad hoc non potest haberi textus expressus quando Christus appropriauit illam virtutem verbis. Bene habemus ex literisa sacris quod oportet baptisari: sed non habetur quando deus forme baptisma li dedit talem virtutemben e praecepit baptisari: sed non habetur textus expressus quando precepit excepto sacramento eucharistie scilicet in cena. Similiter dico quod alia instituit sacramenta: sed non habetur textus quando illa instituit.

¶ Ad vltimum argumentum theologorum ordinatio ecclesie circa sacramenta / licet sit precepti non tamen est necessitatis. Dico quod sunt aliqua sacramenta quorum nec materia nec forma est subiecta iudicio ecclesie. Aliqua vero sic se habent quod materia & forma est subiecta iudicio ecclesie. Exemplum primi / vt baptismus / confirmatio / sacer ordo materie & forme illorum non subi iciuntur iudicio humano. Ideo dico quod in talibus numquam statutum ecclesie est de necessitate sacramentised de precepto tantum / quia illa que sunt sacramenta in se non subiciuntur iudicio ecclesie / sic quod ecclesia nihil potest variare quantum ad essentiam sacramenti. Aliud est sacramentum cuius materia subiicitur iudicio huma no ecclesie vt in matrimonio / materia sunt contrahentes ad inuicem. De penitentia est difficultas an peccator qui confitetur sit materia / in istis qui subiciuntur iudicio ecclesie ordinatio ecclesie variat etiam sacramentum Hinc dicunt doctores quod postquam aliquis prohibetur alteri confiteri non est sacramentum si alteri confiteatur / quia natura illius sacramenti subiicitur iudicio humano ecclesie. Eodem modo dico de matrimonio / ordinatio ecclesie impedit quod non sit sacramentum.

¶ Ad secundum / omne sacramentum quod non est necessitatis habet certum ministrum / nego. Aliquod est quod non potest nisi a certo vt absolui a peccato est eque necessitatis sicut adulto baptisari. Eodemmodo necessarium est peccatori confiteri si sit copia. & tamen est determinatus minister. ideo necessitas & non necessitas non faciunt quod vnum a certo ministretur & non alid Ad argumentum primum quod est iuristarum. Si vi operis operati per ista verba accipio te in meam &c. conferretur gratia. ergo illis adiungere conditionem pecuniariam esset symoniacum. Dico quod consequentia non valet / quia matrimonium differt ab aliis sacramentis / quia cum hoc quod est sacramentum est etiam contractus & obligatio quedam. Nam dico quod siea ratione qua est sacramentum & confertur gratia adiungeretur conditio pecuniaria / tunc esset symonia: sed ea ratione qua est contractus quidam habens obligationem difficulter portabilem annexam / quia oportet supportare onera matrimonii secundum illam rationem conditio pecuniaria absque symonia potest illi adiungi. In aliis autem sacramentis non est simile / quia sunt solum sacramenta: & non contractus simul.

¶ Restat alia difficultas de forma. Dicis quod Christus instituit matrimonium ad hunc sensum / quod illi forme matrimonii deus dedit efficaciam respectu gratie ex vi operis operati. queritur vtrum instituerit determinatam formam. & vtrum illi determinate forme dederit illam virtutem vel dederit cuicumque signo equiualenti tali forme sufficienti ad illum contractum? Nam licet regulari ter contrahatur matrimonium perverba ista accipio te in meam. & ediuerso tamen si vir & mulier vtantur aliis verbis velsignis equiualentibus contrahitur matrimonium dummodo alia verba vel signa vel nutus explicent consensum de presenti. Queritur an per talia equiualentia conferatur gratia / ficut per ista verba accipio te in meam &c. puta vtrum ille nutus vel signum sensibile sit verum sacramentum matrimoniiTertio & difficultas maior / dicunt doc. quod si post spoesalia ipsisponsi conueniant carnaliter in illa conuentione carnali est verum matrimonium. vt dicit Richardus / & etiam in foro conscientie. & absurdum esset dicere quod ille actus carnalis esset sacramentum / & tamen est contractus matrimonialis. De ista materia doc. est vagus / & non determinat se. Dicit quod si dicatur quod certe forme dedit illam efficaciam & non cuicumque signo indifferenti. dicendum est consequenter quod est ali¬ quod matrimonium etiam in baptisatis quod non est sacramentum. & de facto rationabile est sic dicere de illis qui de faccto post sponsalia conueniunt carnaliter. Dicere quod talis actus esset sacramentum videtur absurdum immo potius peccatum / & tunc non dedit Christus omni signo quod sufficit ad matrimonium contrahendum talem efficaciam.

¶ Queritur consequenter de forma. Et dico quod sunt verba prolata ab vtrisque contrahentium scilicet prolata a viro & a muliere tota simul. De ministro dico quod ipsi conuahentes sibi inuicem ministrant / & sunt ministri. & cum hoc materia / & effectus propinquus est obligatio mutua / & effectus remotus est gratia gratum faciens / & sic patet de quarta conclusione¬

¶ In quinta vero querit que sunt de necessitate matrimonii. & ipsius ponit triplicem acceptionem vnde matrimonium aliquando capitur pro vinculo siue obligatione mutua qua obligantur mutuo contrahentes / & est perpetua ad vitam eorum. Secundo modo capitur pro mutuo consensu partium contrahentium. & est aggregatum voluntatum quas habent contrahentes. & sic improprie dicitur sacramentum siue matrimonium. Tertio modo pro signo sensibili quo explicatur consensus ille & matrimonium hoc modo capiendo est sacramentum: & non primo modo neque secundo modo. quia secundo modo capiendo non est signum sensibile. Dico ergo quod matrimonium primodo est vinculum seu obligatio mutua quaobligantur coniuges ad mutuo reddem dum debitum. Sed difficultas est quid sit matrimonium isto modo capiendo. Vel importat obligationem in quamlibet partem ad reddendum debitum alteri parti si petat. Si sic / ego tunc infero quod de facto ille cuius vxor est adultera non est amplius vir eius / quia non habet amplius necessitatem tradendi corpus suum mulieri. immo potest renue re si petat. vel importat solum potestatem propinquam vtendi mutuo & licite corpore alterius ad vsumcarnalem. tunc sisic / ego infero quod si vir & vxor post matrimonium consum matum ex communi consensu ingrediantur religionem & voueant quod alter non est amplius coniunx alterius. Patet / quia neuter illorum habet amplius facultatem talem: puta quod possit licite vti corpore alterius quantum ad istum actum carnalem. immo si vtantur peccant: & tamen vtrumque istorum illatorum est falsum ergo oportet dicere quod aliud importat istud vinculum. Dico quod matrimonium isto primo modo nihil aliud importat nisi obligationem ad non vtendum corpore cuiuscunque alterius / vel ad non sumendam alteram quamcunque partem in coniugem viuente prima parte. Quanuis ergo vir non teneatur reddere debitum vxori adultere nihilominus non potest vir illa viuente alteram capere in vxorem. Item si vouerit ex consensu vtrarumque partium neutra potest alteram partem capere viuente prima / ideo matrimonium primo modo captum importat obligationem ad non capiendum alteram viuente prima.

¶ De tertia vero acceptione matrimonium est sacramentum / & nihilaliud est quam signum efficax quo explicatur mutuus consensus aliquarum personarum legitimarum ad mutuo contrahendum & procreandum prolem & religiose educandam ad cultum diuinum / ita quod debet proles esse finis intentus non quod sit de necessitate matrimonii. Exemplum aggregatum ex istis verbis accipiote in meam / & accipio te in meum / vel aliquod aliud signum equalens quo explicatur mutuus consensus illarum personarum dicitur matrimonium tertio modo.

¶ Consequenter dico vt habitum est quod in matrimonio duo considerantur. Primum est contractus / secundum est sacramentum. Dico ergo primo quod matrimonium inquantum est contractus fuit a deo institutum in statu in nocentie Genesis secundo. quando dicit deus Adam & Eue crescite & multiplicamini & replete terram & que sequuntur. Secundo fuit iterum illa institutio replicata a deo Genesis tertio. post diluuium quando dictum est Noe & filiis & filiabus eius crescite & multiplicamini. Nam non erat tunc institutum matrimonium vt sacramenium / sed vt contractus quidam naturalis. Tertio dicitur quod illa institutio fuit facta per modum precepti affirmatiui crescite & multiplicaminiobligantis cunctos & cunctas tempore necessitatis. Sed difficultas est inter doctores que regulariter queritur. Vtrum illud preceptum crescite & multiplicamini adhuc obliget. Dicitur communiter quod erat datum omnibus hominibus & non alicui particulari. Et hoc dicit Tho. Dico conformiter ad doctorem quod tale preceptum erat datum cuilibet / sed tale erat affirmatiuum obligans non pro semper sed pro aliquando / & obligat adhuc pro tempore necessitatis. Hocest si ex bello vel clade vel diluuio vel ex alia causa accideret paucitas hominum & mulierum obligaretur quilibet etiam non obstante voto contrahere ad conseruandum speciem humanam. Vnde sicut praeceptum de subueniendo proximo non obligat nisi pro tenpore pro quo indiget eodemmodo preceptum istud crescite & multiplicamini non est reuocatum sed neminem obligat nisi pro tenpore pro quo esset paucitas hominum vacantium generationi. ideo si occurrat talis casus tunc vnumquemque obligat.

¶ Dicitur quarto quod indissolubilitas illius contractus est ex institutione diuina pure positiua. Nam est contractus in se / & est indissolubilitas consequens contractum. Contractus est causa vinculi / & illa indissolubilitas non est delege nature primaria: sed ex lege positiua diuina tantum / & talis indissolubilitas instituta fuit Genesis secundo. Relinquet homo patrem & matrem & adherebit vxoriadherentia perpetua. Et fuit confirmata Mathei decimonono. Quos deus coniunxit homo non separet. Resolutio est / quod contractus matrimonii est institutus a deo in sta tu innocentie & confirmatus in statu nature lapse & lege euangelica. & indissolubilitas et iam instituta in statu innocentie & confirmata in lege euangelica. Sed de mrateimonio inqantum est sacramentum solum institutum in lege grte.

¶ Circa predicta apparet difficultas ex dictis quod nunquam sit licitus actus matrimonialis nisi fuerit relatus in procreationem prolis. nam actus ille carnalis non est de se bonus nec de se malus: sed est circunstantionabilis bonis circunstantiis quarum vna est procreatio prolis. Et sic queruntur duo. Primum / vtrum actus ille relatus solum in vitationem fornicationis aut adulterii sit bonus vel sit peccatum. & si excusetur vbi & per quid excusatur & vbi est institutum matrimonium ad excusandum anctum talem. Similiter si sit aliquis qui vtatur vxore referendo actum illum solum ad perceptionem voluptatis & delectationis. vtrum excusetur / & per quid excusatur.

¶ Dico quod difficultas est inter doctores. sanctus Thomas & bonauentura / & ferme omnes antiqui / dicunt quod si aliquis cognoscat vxorem vt vitet fornicationem in vxore / puta quia vxor petit debitum. & sinon reddat fortassis esset fornicatura talis reddendo facit actum iusticie / quia reddit quod debet non peccat. Sed si petat vt vitet fornicationem in se solo / & non referat in alium finem quod peccat venialiter. Ratio eorum est: quia vel cognoscit ad vitandum solum propter hoc quia mouetur ad libidinem. si sic / notum est quod est veniale. sinon / iam ille vsus venereorum est superfiuus postquam non sentit se inclinatum & non facit propter prolem / tunc dicunt quod actus ille est peccatum. Sed tamem oppositum mihi videtur probabilius. Vnde apostolus prime ad corinthios. viii. qui non potest continere nubac / hoc dico secundum permissionem non secundum preceptum. ergo exilla auctoritate Pauli videtur quod est mihi licitum vti actu matrimoniali ad vitadum fornicationem in me / solum referendo in illum finem. Vnde matrimonium pro statu nature corrupte non est solum in officium sed in remedium. ideo Paulus ait qui non potest continere nubat in domino. ergo siquis ordinet actum matrimonialem in ilsum finem propter quem institutum est matrimonium pro tempore nature corrupte dicitur referre in finem rectum: ergo est immunis apeccato. & iste modus videtur probabilior puta quod cognoscere vxorem propter periculum puta quia sensio me inclinatum & habeo necessario conuersari cum aliquibus ad preueniendum illam cognosco / apparet quod talis actus sit bonus & meritorius. Qua tum ad aliud est maior difficultas de illo qui cognouit vxorem referendo precise in delectationem. Dico quod si tanto impetu moueatur quod equaliter cognosceret aliam non vxorem: tunc talis actus est mortalis: sed si cognoscat affectu coniugali quod si non esset vxor non vellet cognoscere: sed quia est vxor vult percipere delectationem eam cognoscendo. Dicit Thomas & Bonauentura quod talis actus est venialis adminus. Sed Martinus nititur impugnare illam opinionem cum apparentia magna. Nam temperantia est virtus circa delectationes gustus / & tactus / &c castitas habet moderari illas passiones siue delectationes tactus / moderari. id est ad quoddam temperamentum & medium reducere. & virtus que est circa passiones inclnnat ad fugiendum passiones excessiuas / & ad capiendum passiones mediocres. Nam qui nullo modo vellet passiones habere esset insensibilis / ergo cum castitas inclinet ad mediocriter percipiendum passiones me / diocres tunc actus capiendi cum ea cum qua capiende sunt est actus virtutis castitatis coniugalis. ergo velle mediocres capere cum quo oportet & vbi oportet / talis actus voluntatis non est malus sed potius bonus. Item delectari cum vxore non est malum / alias quilibet cognoscens vxorem peccaret & si non sit malum / ergo non est prohibitum quod habeatur illa volitio cum non feratur circaaliquod prohibitum / ergo non est mala ex obiecto: & non habet circunstantiam malam finis / quia suppono quod non referatur in malum finem alium. Ideo non est actus malus / nam quod est per se malum non potest bene fieri etiam propter bonum finem / & velle delectari cum vxore non est malum ex obiecto tunc adminus est in differens ex obiecto. ergo si tale velle non sit aliqua m ala circunstantia circunstantionatum talis actus non erit malus & per consequens non oportet necessario quod omnis actus quo vult actum exercere cum vxore gratia delectationis percipiende dummodo non constituat delectationem tanquam supemum finem sit malus. sed frequenter est excessus in taliactu. Ideo Augustinus & alii dixerunt quod erat veniale peccatum propter vehementem affectionem & excessum. & sic patet quid sit dicendum & de questione. Argumenta ex dictis facile soluuntur / quare non immoror amplius in hac questione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1