Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

an consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii

Distinctio xx vii. &. xxviii.

CIRCA DISTINCTIOnem. xx vii. &. xx viii.

Queritur an consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii. vnde consensus non est matrimonium sed obligato que consenquifcosensum vocatur matrimonium in prima acceptione. Explicatio consensus per signa de presenti vel per verba est matrimonii sacramentum. dico quod consensus est causa matrimonii primo modo / vnde de necessitate requiritur mutuus consensus. quia est translatio corporum / ergo requiritur consensus dominorum. Secundo quod talis consensus explicetur per aliqua signa. Tertio quod non sit prohibitum facere talem translationem Ideo consensus est partialis causa illius vin culi & indissolubilitatis quod vocatur matrimonium primo modo sed non totalis.

¶ Contra. ergo nullus vnquam erit certus de aliqua quod sit vxor eius / patet consequentia quia non est certus quod consenserit. Dico quod sufficit certitudo probabilis & moralis / quia quilibet de quolibet alio debet estimare quod sit verax nisi habeat experientiam de opposico / ergo debet estimare quod mulier consensit. Ideo illa probabilitas moralis sufficit nec requiritur certitudo demonstratiua sed sufficit probabilis & vt in pluribus / ista facilia sunt Ideo transeo ad distin. xxix.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1