Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Vtrum consensus coactus sit causa sufficiens ad matrimonium

Distinctio. xxix.

CIRCA distinctionem vigesimam nonam queritur Vtrum consensus coactus sit causa sufficiens ad matrimonium.

Arguitur quod sic / iquia consensus etiam per metum inductus sufficit ad suscipiendum baptismum. & ille qui inducitur per metum realiter suscipit. vt. xl. distinctione in capitulo de iudeis: & talis cogitur ad obseruandum ritus Christianorum / ergo eodem modo consensus per metum inductus sufficit ad causandum matrimonium.

¶ In oppositum est magister & multa capitula in ca. veniens despoeo. & matri. vbi dicitur quod talis consensus per metum inductus cadentem in constantem virum non sufficit ad matrimonium. Vnde supponendum est imprimis / quod licet voluntas possit cogi simpliciter ad actum exteriorem puta ad motum ipsa renitente. & talis motus extrinsecus erit simpliciter & absolute violentus & coactus non potest tamen simpliciter cogi ad interiorem puta velle aut nolle. Vnde aliquis dicitur simpliciter cogi quam do non confert vim sed suscipit ab extrinseco ipso renitente / sed voluntas non potest habere actum interiorem quin conferat vimid est partialiter concurrat / ergo non potest cogi. Vnde regulariter requiritur concursus intellectus ad intellectiones & voluntatis ad volitiones. voluntas ergo non potest cogi ad actum interiorem / nam dicitur illud cogi quod habet natur alem inclinationem ad oppositum & ab extrinseco. Vtrum autem voluntas possit necessitari alias dicetur / tamen non sequitur potest voluutas necessitari / ergo & cogi. Preterea voluntas dicitur cogi ad interiorem actum secundum quid / & voluntatem cogi ad interiorem secundum quid nichil aliud est quam voluntatem acceptare aliquid quod de sefugeret & refugeret metu maioris mali vel metu alterius quod magis refugit. EFxemplum ponit Aristo. in principio. tertii ethycorum. de illo qui picit merces in mare metu mortis propter tempestatem / talis proiciens secluso metu mortis refugeret proicere sed ac ceptat illam proiectionem & vult proicere propter metum alicuius. idest mortis quod magis refugit quam perditionem mertium / & sic voluntas ad actum interiorem potest cogi isto secundo modo. Queritur ergo si voluntas alicuius consent iat in aliquem consensu coacto secundo modo id est causato exmetu. an talis consensus per verba de presenti vel signum exterius equiualens explicitus sufficiat ad matrimonium. Pro solutio ne pro nunc supponuntur due distinctiones Prima / duplex est metus / quidam est cadens in constantem virum / quidam vero leuis non cadens in constantem virum.

¶ Iterum ad metum cadentem in constantem virum duo requiruntur. Primum est / certitudo moralis & probabilitas euentus futuri mali quod timetur: propter cuius timorem consentio in hoc in quod secluso metu non consentirem & sic requiritur certitudo moralis multum efficax de euentu futuri mali quod timetur. Secundo requiritur / quod illud malum sit graue & enorme vt mors / mutilatio membri / perpetuum exilium / deperditio omnium bonorum temporalium. que ista omnia sunt grauissima mala. Per oppositum capitur metus leuis. non cadens in constantem virum.

¶ SEC VNDADistinctio / duplex est metus cadens in constantem virum. quidam in quem incidit quis ex culpa: alius in quem non incidit quis ex culpa sua sed alterius qu minatur se infficturum aliquod malum. Vel sic / dupliciter metus incutitur. vno modo potest alicui iuste incuti metus ab incutiente iuste puta pro culpa illius cui incutitur. aliomo do alicui incutitur iniuste & ibi iacet tota solutio questionis. Exemplum / sit sortes ex vna parte qui contraxit per verba de futuro cum Berta / iam obligatur capere Bertam in vxorem sub pena peccati. propteream si renuat capere illam cum peccet & ad illud obligetur potest iuste a iudice ecclesiastico minari pena quam debet metuere metu cadem te in constantem virum scilicet excommunicatione vt adimpleat quod promisit / talis metus incutitur iuste propter culpam illius cui incutienda est talis pena. Ex altera parte sit plato qui nullo modo promisit per verba de futuro aliquis minatur ei mortem / aut exilium / aut aliquodgraue malum nisi consentinat / iniuste incutitur platoni talis metus quia non habet causam propter quam debeat ineuti. his suppositis cum queritur / vtrum consensus ex metu sufficiat ad matrimonium causandum.

¶ Conueniunt omnes quod metus ex consensu leui non cadente in constantem virum sufficit ad causandum matrimonium. Item consensus ex metu iusto qui scilicet iuste incutitur & propter culpam sufficit ad matrimonium quamuis cadat in constantem virum vt est metus ex comunicationis quo cadit in constanm tem virum. in ca. ex litteris de spoeo. & matri. Sed difficultas est de consensu ex torto permetum iniustum qui alteri iniuste infligitur & qui cadit in constantem virum / an talis perverba expressus sufficiat ad matrimonium

¶ Dixerunt aliqui / vt De fontibus in. xiii. quolibeto quod talis sic consentiens vere contrahit matrimonium quantum ad forum deisecus est quantum ad forum ecclesie. Videtur ergo dicere quod si talis realiter consentiat exillo metu & explicet consensum per verba quod est verum matrimonium quantum ad deum. Ratio est / quia talis potest omnem penam euadere proferendo verba & non consentiendo. ergo si consentiat mere libere consentit & explicat consensum suum per verba. lgitur. in capi. inter cetera. xxii. qu. iiii. Doctor quantum ad duo dicta / impugnat deEontihus. quantum ad primum. Arguitur sic nullus potest cogi per metum ad aliquid quod non potest esse sine altero absque peccato quin cogatur ad alterum / sed non potest aliquis assentire istis verbis (capio te in meam )/sine consensu: quia alias mentiretur / quia si vult habere illam & profert talia verba mentitur / & mendatium est peccatum / sed non potest esse metus cadens in constantem virum ad peccandum / quia est supremum malum quod potest in figi. Igitur male dicit de Fontibus quod potest induci per metum ad verba & non ad consensum. &uantum ad secundum quod dicit quod non est matrimonium quantum ad ecclesiam Ecclesia semper presumit de aliquo quod est melius nisi sit maxima coniectura in oppositum / ergo ecclesia non debet presumere quod talis illa verba proferat sine consensu/ ergo ecclesia nisi habeat vehementem comniecturam de alio quod velit peccare non deber presumere quod proferat sine consensu / ergo male dicit de Fontibus quod non est matrimonium quantum ad forum ecclesie. Communis opinio & regulariter omnium theologorum est quod consensus explicatus per verba de presenti& ex tortus per metum cadentem in constam tem virum de facto nullo modo est sufficiens ad matrimonium in ca. veniens. & in ca. desponsalibus & glo. in capi. albas de his quam vrmetu causa fiunt. Sed difficultas est propter quam causam talis consensus non est sufficiens vel hoc est solum quia ecclesia illegitimat vel hoc est quia talis consensus non est sufficiens ex natura sua ad contrahendum & non ex illegitimatione ecclesie. Aliqui dicunt quod talis consensus non est sufficiens quia ecclesia illegitimat tales personas habentes talem consensum per metum ita quod sicut potest illegitimare ecclesia aliquas personas prosemper ita pro aliquo tempore. Sed iste modus non videtur apparens patet non reperitur vbi talis contractus sit illegitimatus ab ecclesia. Alii dicunt quod talis consensus ex natura rei non est sufficiens. & ideo resolutio theologorum est quod nullus consensus per metum cadentem in constantem virum ex tortus & iniustus est sufficiens ad transsationem dominii & hoc ex natura rei. vt sortes consentiens iin dationem sue pecunie platoniper metum cadentem in constantem virum talis non est sufficiens vt transferatur dominium. ergo a fortiori vbi est translatio corporis que habet indissolubilitatem annexam talis consensus est insufficiens.

¶ Dicunt iuriste quod consensus est sufficiens ad tranferendum dominium in rebus in quibus conpetit actio quod metus causa sed in aliis rebus in quibus non competit actio quod metus causa ad transferendum dominium non est sufficiens vt plato extorsit rem meam a me sinpossum illum conuenire & habere actionem quod metus causa illa res efficitur platonis & iudex debet illam auferre & restituere proprio domino / sed in translatione corporum in matrimonio hoc non potest fieri quia non est in potestate iudicis efficere quod corpus sortis quod est berte non efficiatur amplius berte / quia quod deus coniunxit homo non separet. Et hocdicunt regulariter iuriste / habemus ergo tam apud iuristas quam apud theologos quod talis contractus & consensus ex natura rei est nullus propter insufficientiam consensus.

¶ Contra hoc arguitur dicis quod sortes consentiens in bertam per metum cadentem in constantem virum non facit de facto quod berta sit eius vxor / ergo consentiens per metum & sciens quod ille consensus non est sufficiens dicendo / accipio te in meam de facto mentitur & vltra mentitur sic dicendo. ergo ille metus non cadit in constantem virum quia nullus metus cadit in constantem virum qui est de peccato: & sinon cadit in constantem virum / ergo de facto est matrimonium & contrahit. Ad argumentum nego consequeniam. & nego quod mentiatur quia intelligit accipio te in meam id est consentio quod tusis mea. vnde talia verba vt dicuntur ab vxore & viro tantum valent consentio quod sis mea & consentio quod sis meus / & non valent tantum sicut facio quod sis mea quia tunc mentiretur sicut argumentum bene probat. sed ista propositio consentio quod sis mea est vera ideo non peccat. Similiter metus quo induceretur ad dicendum capio te in mean non ex metu. quia nunquam metus cadit in constantem virum in quo inducitur aliquis ad peccandum & eodem modo iurando per deum / accipio te in meam talis non est piurus quia sensus est per deum consentio quod sis mea& iurat verum quia consentit. Et ad capitulum inter cetera prius allegatum. xxii. qu. iiiiglo. dat tripliees solutiones. Prima est quod post consensum cognouit eam carnaliter & in cognoscendo presumitur eum consensisse & perseuerasse in consensu quia presu¬ mitur nole peccare & quod libere consensit. Secunda solutio glo. est quod talis consensit per metum leuem non sufficientem impedire matrimonium. Tertia solutio quia dicitur in capitulo sit illud matrimonium in domino ratum / ibi ly sit capitur consultiue& non preceptiue & sic istud capitulum dupliciter exponitur.

¶ Circa hoc est difficultas de sponsalibus que fiunt per verba de futuro. Si aliquis per illa verba de futuro per metum cadentem in constantem virum promiserit aliquam capere in vxorem. & etiam illud iuramento affirmauerit. vtrum contraxerit de facto spotesalia / vt titius inductus metu cadente in constautem virum / dixit berte / per deum capiam te in vxorem / an vi iuramenti obligetur postea titius contrahere cum illa per verba de presentis videtur quod sic quia alias esset periurus quia pollicitus est & iuramento firmauit & licitum est contrahere cum ea per verba de presenti. Ideo videtur quod nisi illam capiat quod efficiatur periurus videtur igitur quod obligetur illam capere. Quantum ad hoc est controuersia inter theologos. vnde regulariter non est controuersia de consensu de presenti sed est controuersia. vtrum oriatur obligatio ad postea contrahendum per verba de presentiC Opinio probabilior quod non / quia non oritur obligatio per verba de presentia fortiori nec per verba de futuro. contra ergo sortes peierauit affirmando cum iuramento se illam ducturum & capturum in vxorem & licitum est & illud iuramentum non vergit in peiorem exitum / ergo obligatur adinplere / patet per multa capitula de iure iurando. dico quod non oritur obligatio. Et apparem tia mea est / nam in voto quod est de meliori bono quando ex torquetur per metum vt vouens se perpetuo seruare caltitatem si per metum voueat non obligatur / ergo a fortiori in voto minus bono etiam iuramento firmato / dico vltra quod non adimplere iuramentum promissorium non est peieratio. nisi ex illo iuramento promissorio oriatur obligatio. Sed in sorte non oritur obligatio ex tali iuramento ad capiendam bertam. Ideo illam non capere non est ipsum peierare. Sed est maior difficultas quia videtur quod licitum sit iurare perdeum capiam te in meam & scire vel intendere se non accepturum / vt sit sortes qui bene scit quod ex tali promissione de futuro consensu non oritur obligatio quando per metum ex torquetur ad adimplendum promissum. ergo licebit sortiiurare / capiam te / & scire quod non capiet / nam si asserat capiam te & iudicet iudicio intellectus oppositum illius quod asserit committit mendacium: ergo peccatum / nam dicendo capiam te & non dicendo consentio quod capiam te & iudicaret quod non caperet illam mentiretur. ergo asserendo per iuramentum ratione talis assertionis videtur peiera re. Sed quicquid sit nunquam ex tali assertione oritur obligatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1