Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ad matrimonium requiratur consensus sequens rationem non erroneam

¶ Distinctio. xxx.

CIRCA distinctionem trigesimam. Mouet duas questiones. Prima / vtrum ad matrimonium requiratur consensus sequens rationem non erroneam. ita quod consensus sequens rationem erroneam non sit sufficiens: Secunda / vtrum fuerit verum matrimonium inter Virginem & Ioseph

Quantum ad primam arguitur sic quod non requiritur consensus sequens rationem non erroneam. Nam inter Iacob & Lyam fuit verum marimonium & tamen Iacob credebat esse Rachae lem / ergo consensus sequens rationem erroneam est sufficiens ad matrimonium. Minor est nota ex decursu littere genesis / demaiore quod fuit matrimonium / patet alias carnalis copula inter eos fuisset fornicatio. Dices excusatur Iacob per ignorantiam / ergo adminus potuit eam in crastino repellere tanquam non suam.

¶ Oppositum arguitur per magistrum in littera.

¶ Communiter respondent docto. quod error eorum que sunt de necessitate & essentia matrimonii impedit consensum contrahentium etiam explicatum signo sensibili ne sit sufficiens ad matrimonium causandum & ne sit verus marimonii contractus: sed error aliorum que non sunt de necessitate & essentia matrimo nii non impedit quin consensus explicitus per verba de presenti sit sufficiens. vnde denecessitate matrimonii tria sunt vel tanquam antecedentia vel subsequentia vel concomitantia. Primum / persone contrahentes. secundum / mutua traditio potestatis corporum quantum ad illum vsum & procreationem prolis. Tertium mutuus consensus & hoc requiritur tanquam necessarium & antecedenter ad obligationem sequentem & traditio potestatis corporum est effectus sacramenti & matrimonii capiendo matrimonium pro vinculo / quod autem persone contrahentes sint diuites pauperes nobiles vel ignobiles non est de essentia matrimonii sed illa se habent tanquam accidentaliter se habentia ad matrimonium. Sequitur ergo prima propositio quod error persone impedit matrimonium hoc est ne consensus sequens ad illum errorem sit matrimonium / vt berta de sorte credit quod sit plato & quia credit consentit cum eo talis consensus quauis explicitus signo sensibili non est sufficiens.

¶ Secundo sequitur / error conditionis impedit contractum matrimo nii (& voco hic conditionem seruitutem aut libertatem & non loquor de seruis locaticiis cum tales sint liberi) patet cum seruus non habeat omnimodam potestatem suicorporis non potest illam potestatem omnimodam in alterum transferre / nam nemo dat quod non habet sed talis translatomutue potestatis est matrimonium capiendo matrimonium pro vinculo / cum ergo talis seruus non possit potestatem sui corporis transferre cum non babeat eam omnimodam talis error conditionis impedit matrimonium contrahendum cum seruo / vel cum ancilla. Tertio dicunt doct. error circa dolum alterius partis contrahentium impedit etiam matrimonium / exenplum sunt sortes & berta apparenter contrahunt ita quod sortes nullo modo consentit capere bertam & ipsa credit quod sortes consentiat in eam / & ipsa consentit in eum. tunc non est matrimonium inter eos non propter errorem sed propter defectum vnius cause ne¬ cessario requisite. prima ergo propositio vera scilicet quod error illorum que necessariore quiruntur ad contractum impedit macrimonium & contractum ne sit validus / sicut errorcircunstantie que est causa malitie actus si sit inuincibilis totaliter impedit malitiam sed error qui non potest totalem malitiam in actusi sit error alicuius qui necessario requiritur ad obligationem talis error impedit ne per consensum introducatur talis obligatio mutua sicut emens auricalcum credens aurum non emit neque alter efficitur danes pecunie / eodem modo dans potestatem sui corporis platoni quem credit Ciceronem non dat quia est error persone que persona est de necessitate requisita ad istum contractum. Sed inquirendum est per ordinem vnde est quod contrahens cum sorte quem credit platonem quod contractus ille non est matrimonialis & non causatur obligatio mutua.

¶ Dicunt antiqu doct. quod prouenit ex eo quod berta non consentit in sortem / & ad matrimonium requiritur mutuus consensus quod autem non consentiat in sortem / patet / consensus est actus voluntatis qui non fertur in incognitum & berta non considerat de presente sorte / ergo eius consensus non fertur in sortem sed in platonem quem credit sortem quia non consentit (vt dicunt nisi in hunc quem existimant esse sortem sed contractus nullus est cum sorte quia non consentit similiter nec cum platone quia etiam non consentit. Sed contra hanc solutionemarguitur sic. Berta cognoscit hunc quem habet presentem & habet aliquas notitias simplices intellectuales distincte reprsnsentatiuas huius quamuis berta habeat notitiam iudicatiuam huius que est erronea nichilominus habet notitias simplices huius rei & habet alias adhesiuas veras puta iste est presens qui loquitur mecum & contrahit mecum / ergo stat bertam habere actum voluntatis quo velit potestatem suicorporis in illum transferre supposito tame errore. Sic regulariter dicunt doct. Nam si loco vxoris sortis ei supponatur altera & vult illam cognoscere / talis volitio est particularis¬ quia semper volitio imperatiua operationis exterioris est volitio particularis. & illa volitio qua vult hanc cognoscere terminatur ad hanc que est presens: sed ex errore procedit / ille error est causa partialis huius volitionis. sicut cum aliquis peccat ex ignorantia / talis ignorantia est causa partialis illius. Similiter volitio que alias foret mala efficitur non mala propter errorem & ignorantiam inuincibilem. ergo eodem modo dicendum sit sortes presens berta consentit in illum / & habet consensum terminatum ad sortem immediare presentem / ideo quod ille contractus non sit matrimonium non est propter hoc quod illa non consentiat in presentem. Qaeritur ergo quare non est sufficiens ad matrimonium. dico quia ille consensus non est sufficienter liber / sicut consensus permetum extortus non est sufficiens quia non est sufficienter liber ad mutuam traditionem corporum. & ignorantia causat inuoluntarium sicut & metus. ideo dicitur quod tota ratio quaere non est matrimonium est quia non consentit sufficienter libere & illa ignorantia siue error causat inuoluntarium.

¶ Alius est error impediens / qui dicitur error conditionis id est seruitutis vt berta non errat in persona. scit quod talis in quem consentit est sortes / sed credit eum esse liberum qui de facto est sernus (& hic loquitur de seruo despotitico qui potest transferri ad voluntatem dneni& illi tenetur obedire talis consensus non est sufficiens. ratio est / quia sortes non habet omnimodam potestatem sui corporis. sed corpus sortis est sui domini despotici. ita quod ad voluntatem eius potest eum vendere non solum propinquis sed etiam alienigenis / quod poterunt illum transferre ad quancunque patriam voluerint. & sic frustraretur berta potestate corporis quam credit habere cum sorte ad vsum carnalis copule. nam berta transfert potestatem sui corporis in sortem / vt sortes similiter in eam similem potestatem sui corporis transferat: & sortes non potest omnimodam potestatem sui corporis in illam transferre. vt dictum est. ergo ccnuractus est nullus. Analogia / si permutarem vesten meam cum veste quam habet sortes que non est ipsius sortis talis permutatio est nulla / eodem modo cum sortes seruus non possit permutare potestatem suis corporis cum berta / talis permutatio non tenet.

¶ Corre larium / si berta cognosceret sortem esse seruum & consentiret in eum talis esset bonus contractus dato quod sit seruus / quia si cognoscat seruitutem mutuus consensus per verba de presenti explicitus efficit matrinonium. Ergo ratio non est sufficiens puta deimpotentia. nam fateor quod sortes potest potestatem sui corporis dare sed non tantam potestatem quantam potest ipse liber / sed simpliciter aliquam potestatem potest transferre. Ratio predictorum est / quando berta peteret debitum ei & dominus despoticus sortis imperaret ei aliquid aliud / teneretur parere domino & non reddere debitum berte / quia sortes antequam obligaretur berte erat obligatus suo domino. & prior obligatio non potest aufferri per secundam incompossibilem. & precipue quando est obligatio homini facta nisi consentiat ille cui est facta.

¶ E quo / sequitur quod seruus non potest ingredi religionem nisi consentiat dominus despoticus / nec oneratus debitis & ere alieno per in gressum religionis non deobligatur a debito. si ergo dominus precipiat sorti seruo aliquid honestum adhuc obligatur illud adin plere / quia obligatio domini est prior / licet ergo possit sortes aliqualem potestatem cransferre puta pro tempore pro quo nihisprecipiet sibi dominus / non potest tamen omnimodam quia illam non habet. & verisimile est quod si berta sciret illum non habere omnimodam potestatem sui corporis non contraheret secum. Igitur talis consensus sequens errorem non est sufficiens ad contrahendum matrimonium. Et similis est analogia. de veste. nam qui habeo omnimodum vsum mee vestis & alius non habet plenum vsum sue quia non potest illam ven dere sed potest induere si scirem illum non habere plenum vsum non commutarem secun¬ si ergo ignoro non est vera translatio. Habetur ergo quod error persone / & error conditionis seruitutis impediunt matrimonium Alius est error conditionis fortune puta bonorum aut nobilitatis. vt credo bertam diuitem & nobilem & de facto non est neque diues / neque nobilis / talis error non impedit matrimonium / patet non transfertur potestas corporis vxoris in virum pro diuitiis sed proreciproca potestate corporis viri / sed sortes pauper habet omnimodam potestatem sui corporis sicut berta diues igitur.

¶ Consequenter queritur de errore doli existentis in altera parte contrahentium / nam si altera partium non consentiat vnum necessario requisitum ad matrimonium defficit scilicet mutuus consensus. lgitur. si sortes non consentiat an sit matrimonium ex parte berte consentientis / dico quod non / quia matrimonium numquam claudicat. hoc est si hec sit vxor istius de necessitate ille erit vir illius. sunt enim correlatiua. Quid debet facere berta / dico quod tenetur reddere debitum sorti petenti / & licite potest petere: sortes tamen peccat semper aut petem do / aut reddendo / ratio est berta credit sortem esse suum virum / ergo si non reddat agit contra conscientiam / & sic peccat mortasiter / & potest licite petere / quia inuincibili ter credit suum virum esse. sed sortes semper peccat petendo & reddendo / ratio est / quia credit hanc esse non vxorem / ergo omnis copula carnalis commissa a sorte est mechia quia quilibet precepto diuino & naturali obligatur non cognoscere non suam / & non excusatur nisi per ignorantiam inuincibilem sed sortes in tali casu non habet ignorantiam inuincibilem quia scit se nunquam consensisse in bertam. ergo nullo modo excusatur & grauius peccat petendo quam reddendo.

¶ Alia difficultas si sortes dicat berte quod contraxit cum eadolose dicunt quod berta non tenetur ei credere sed si credat nisi deponat conscientiam numquam tenetur petere neque reddere debitum. Si ergo credat sorti reuelanti peccat reddendo. Si non credat quia non tenetur credere non peccat / nec reddendo / nec petendo.

¶ Ad argumentum. de: iacob & lya que ei superposita fuit loco sororis erat error persom eergo tunc non erat matrimonium / concedoergo actus ille fuit fornicatio / nego illa m & ratio quando excusatur per ignorantiam in uincibilem nunquam debet vocari fornicatio. quia fornicatio importat peccatum a toto genere. Et quando infertur ergo adminus in crastino poterat iacob ipsam lyam deserere & non acceptare tanquam vxorem. Concedo quod non tenebatur eam acceptare / sed dico quod de nouo consensit in eam.

¶ Ad aliud iacob suscepit benedictionem a patre lsaac / credens ipsum esse esau / realiter suscepit benedictionem / ergo error persone non impediuit quim benedictus fuerit / ergo eodemmodo non impedit error persone in matrimonio. & argumentum querit. vnde pruenit quod lacob qui credebatur esau fuit benedictus. & ratione benedictionis deuoluebatur pater na hereditas ad eum. & error persone impedit matrimonium. Dicunt doct. quod benedictio illa erat opus dei & volebat deus eum succedere & non esau. Ideo non est simile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1