Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum fuerit verum matrimonium inter Virginem et Ioseph

¶ Distinctio. xxx. questione secunda.

VISUM EST DE CONsensu quem habet aliquis exerrore. Consequenter quatitur an inter beatissimam Mariam & Ioseph fuerit verum matrimonium.

Arguitur quod non / ca. sunt quidem. xvii. quid est dicitur ibidem vouentibus virginitatem non solum nubere sed etiam velle nubere damnabile est. ergo apparet quod virgo non nuppsit quia cum vouerat virginitatem peccasset nubendo.

¶ In oppositum arguitur ex multis auctoritatibus sacre scripture / in quibus virgo vocatur viro desponsata. et Mathei id est habetur quod angelus apparuit Ioseph dicens Non relinquas Mariam comuniugem tuam &c.

¶ Doc. duo facit / quaerit an inter Mariam & loseph fuerit verum matrimonium. Secundo in quirit quomodo ita fuit. Non est dubitandum quin fuerit verum matrimonium: sed qua re ipsa nupsit cum debebat concipere & per¬ manere & parere virgo quare hoc non fecit sine matrimonio. Ad hoc multe adducuntur rationes que non sunt nisi persuasiones & decentie & non rationes efficaces. vna est vt loseph: esset fidelis testis de virginitate quod ipsa nec ab ipso / nec ab alio cognita fuisset / alia ne estimaretur peccatrix cum apparuisset grauida. Item vt loseph ei parienti succurreret & duceret in egyptum. Item vt misterium incarnationis lateret dyabolum & necognosceret illam esse / de quam prophetatum erat quod messias debebat nasci. Sed nec ratio non videtur concludere. nam demodo potuit intuitiue cognoscere claustra virginalia non esse fracta sicut si concepisset extr a matrimonium. ergo equaliter potuit cognoscere quod conceperat virgo in matrimonio sicut extra matrimonium / dices non fuit permissum dyabolo ita prope accedere vt cognosceret daustra virginalia. Contra / ergo eodem modo potuisset fieri si concepisset non nupta. Dico ergo quantum ad primum quod constat inter eos fuisse verum matrimonium.

¶ Sed est difficultas / quomodo inter ipsos fuit verum matrimonium. Primum / ad verum matrimonium videtur requiri consensais in carnalem copulam. sed sic est quod ille consensus est contrarius virginitati virtuali. (non dico virginitati corporali. Ergo videtur repugnantia quod fuerit virgo semper mente & quod de facto contraxerit matrimonium / nam quilibet consensus in carnalem copulam / opponitur virginitati licet non castitati. ergo si contraxit non mansit virgo mente. Est aliud / quia votum castitatis non solum obligat ad oppositum carnalis copule id est ad non habendum carnalem copulam sed etiam obligat ad non contrahendum matrimonium / cum ergo non solum fuerit virgo / immo fuerit virgo etiam ex voto quia respondit angelo. Quomodo fiet istud quando virum non cognosco id est voui me non cognoscere. vt exponunt doctores & quod emisit votum vtrginitatis / vnde stat virginitas sine voto licet. S. tho. dicat oppositum / tamen de Virgine gloriosa regulariter dicitur quod emiserat votum seruande virginitatis / ergo videtur quod ei non fuit licitum nubere. Quantum ad primum. dico quod de ratione matrimonii immediate & absolute non est consentire in carnalem copulam sed est solum consentire in translationem potestatis corporis ad carnalem copulam / hoc est non est habere istum consensum cognoscan te velcognoscar ate / sed est solum habere consensum quod corpus meum esficiatur alterius vt possit si velit vti corpore meo ad carnalem copulam / & sic est consensus remotus in carnalem copulam & non absolutus sed conditionalis puta si petatur.

¶ Dicunt alii quod potest transferri dominium corporis retento vsu ita quod non licebit illi qui habet dominium vti / quia ille qui transfert totaliter retinet vsum. Sed apparet michi quod non est possibile me habere dominium in re quin possim pro tempore aliquo secundum rectam rationem vti illa renam vt dictum est supra / dominium est potestas vtendi aliqua re secundum rectam rationem ergo si sit ita quod in sorte transferatur dominium corporis berte / in sorte est potestas vtendi corpore berte secundum rectam rationem / & si sic / ergo est potestas vtendi licite / & sic habet potestatem. & per consequens berta non retinet vsum commodem. lmplicat enim quod quis habcat dominium in aliqua re & non possit vti illa. & de necessitate vt sit matrimonium transfertur inuicem potestas suorum corporum ad vsum si petatur. Dico vltra quod ex ista translatione non oritur obligatio nisi conditionaliter / puta si petatur / addunt aliqui vt de Palude sindeus non prohibeat. Tertio. Stat verum votum virginitatis cum voluntate nubendi absque peccato quando pars que vouet virginitatem est certificata ab altera parte quod nunquam petet debitum & habet propositum nunquam petendi nec reddendi / stat tunc verum matrimonium. & velle sic nubere non est peccatum.

¶ Ad argumentum virginibus vel le nubere est damnosum. verum est de illis quae non sunt certe quod partes cum quibus nubunt non petent debitum / quia obligant se ad op¬ positum illius quod vouerunt de cuius existentia non habent certitudinem. vt berta que vouit virginitatem contrahendo obligat sead actum si petatur & nescit si petetur: ideo exponit se periculo etiam obruenti ad transgrediendum votum: sed si berta certioretur quod nunquam vir petet debitum & scit quod non erit inclinata multum ad petendum non peccat contrahendo. ideo stat virginitas cum illo matrimonio. Hoc suadetur / si sit aliqua queiurauit nubere sorti licet illi ingredi religionem / cum possit adimplere iuramentum / & cum hoc ingredi religionem. Vnde querunt doctores / an de facto teneatur primo nubere sorti: & ante consummationem matrimonii ingredi religionem quia potest vtrumque facere. Dicunt doctores / consulendum est ei quod primo nubat / nam cum licite potest non esset tutum contrauenire iuramento suo. Potest ergo cum voto virginitatis licite contrahere matrimonium habita volitione efficaci de non consummando matrimonium / ergo a fortiori vbi esset certiorata quod nunquam peteret posset perpetuo stare cum viro. Quero si cum voto virginitatis stat matrimonium perfectum. ergo apparet quod esset licitum aliquibus duobusqui simul vouerunt etiam voto solenni contrahere matrimonium / quia postquam aliqui contraxerunt matrimonium possunt vouere castitatem perpetuam & abrenunciare iuri quod habent ad petendum. ergo si sit ita quod hoc possit & stet perpetua virginitas cum matrimonio quare si tentent qui vouerunt non contrahunt? Dico quod qui vouerunt voto simplici possunt contrahere matrimonium non autem qui vouerunt voto solenni. & hoc est propter illegitimationem sed qui vouerunt simplici voto non licet nisi cum proposito ingrediendi religionem ante matrimonium consummatum. Arguitur sic prohibitum erat filiabus in lege accipere virum nisi de sua tribu: sed virgo maria fuit de tribu leui / quia erat cognata Elisabet quam erat de tribu leui & losep erat de tribu luda ergo non potuit esse matrimonium inter eos. Doctor soluit dupliciter & bene / nam erac prohibitum aliis omnibus exceptis de tribu leui cui erat permissum nubere indifferenter cum aliis tribubus ne deuolueretur hereditas vnius tribus ad aliam tribum. Sed tribus leui non habebat hereditatem / ideo cum illa tribus nubebat aliis nullo modo deuoluebatur hereditas. & sic licitum erat mulieribus de tribu leui nubere viris de alia tribu. & hoc certum est. Alia solutio / quod virgo maria fuit de tribu iuda. Nam habetur in apocalipsi Vicit leo de tribuiuda. ergo Christus fuit de tribuiuda non quantum ad descensum ex loseph. sed ex parte matris quam erat de tribu iuda. Oportet ergo fateri quod Christus erat de tribu iuda. Similiter Christus dicitur esse ex Dauid & non ex Dauid per loseph / quia nullo modo est ex losephergo oportet quod sit ex dauid ex parte virginis / nam ipsa virgo actiue se habuit ad organisationem humanitatis assumpte a verbo. Vnde dicit doctor quod potest dici quod virgo maria fuit de vtraque tribu / scilicet iuda & Leui. de tribuluda ex parte patris / & detribu Leui ex parte matris. Siquidem Ioachim descendit ex Nathan filio dauid. Anna aut em presumitur fuisse de tribuLeuique scilicet fuit mater marie: igitur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2