Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in omni matrimonio sint ista tria bona
IN HAC DISTINCTIone Ttrigesimaprima agit Magister de bonis matrimonii que sunt triaproles / fides / & sacramentum. Ideo queritur vtrum in omni matrimonio sint ista tria bona?
Arguitur quod non. Primo sacramentum non est bonum matrimonii / immo sacramentum est ipsummet matrimonium / & nichil est bonum suimet. ergo.
¶ Item inter adulterum & adulteram est verum matrimonium & tamen inter eos non est fides. Similiter inter steriles vel veteranos est verum matrimonium & tamen non est proles. igitur. Oppositum arguitur in litera.
¶ In hac questione doc. duo facit. Primo recitat opinionem Richardi in ista distictione presenti & eam impugnat. Secundo soluit questionem secundum suam opinionem. Dicit ergo Richardus & ferme omnes antiq: & satis bene / quod in actu coniugali est vehemens delectatio & cum peruenit ad summum absorbetur vsus rationis. ita quod pro tunc homo non posset vti ratione stante illa delectatio ne / sicut patet ex Aristotele. vii. ethi. Et similiter ex Augustino. Per illum ergo actum communiugalem priuat se homo pro tempore illius delectationis supremo bono quod habet: scilicet vsu rationis: sed sic est quod nullus potest se priuare optimo vel aliquo bono licite nisi propter finem intentum & maius bonum quam sit illud quo priuatur. Nam nullus potest se licite truncare aliquo membro nisi intendat maius bonum corporis quam sit illud mebrum quo se priuat puta conseruatio totius corporis. ergo similiter cum inter bona hominis particularia supremum sit vsus rationis non potest se priuare homo vsu rationis quod est sibi maximum bonum nisi intendat maius bonum simpliciter. lllud autem bonum est proles aut fides / & sic ponuntur ista bona ad excusandum actum matrimonii necessario requisita quod sine ipsis non excusatur actus matrimonialis a peccato. Vltra dicunt qui cunque cum vxore committit actum comniugalem vt excusetur requiritur sacramentum id est vinculum illud indissolubile / quia non potest esse actus licitus nisi inter vinculatos id est coniugatos / & vltra necesse est intendere seruare fidem parti aut intendere prolem: ideo est licitus propter prolem / quia ille actus est in precepto crescite & multiplicamini. ergo licitus Vltra dicunt quod si commitatur talis actus non ad procreandam prolem: quia cognoscit sesterilem aut iam grauidam vel veteranam / nichilominus committit vt seruet fidem alteri parti: quia se obligauit alteri parti ad illum actum cum petierit & ipsa petit / actus ille etiam est bonus: quia ex promisso obligatur ad illum actum. & nemo obligatur ad actum malum: ideo actus ille est bonus. Dicunt vltra quod quandocunque committitur ab altera parte coniugum actus ille: & non propter fidem aut prolem quod est peccatum adminus veniale. & sic mulier grauida peccat petendo / & vircuius mulier est grauida peccaret petendo: sed non mulier reddendo. Similiter veterani exercendo peccarent secundum hanc opinionem que videtur multum dura. Quantum ad hoc Richardus allegat vtramque opinionem / & Magister / & Augustinus videntur esse huius opinionis. Sed opinio opposita videtur rationabilior & apparentior. Et arguitur contra rationem Richardi / sequaeretur quod quicunque dormiret saltem non ex necessitate peccaret / quia priuat sevsu rationis & non propter meliorem finem consequendum qui sit magis bonus quam priuatio huius. igitur. Dicit Richardus quod in somno confortatur vsus rationis sequens sed ratione delectationis magne vsus rationis non efficitur fortior immo hebetior. ideo non est simile (& satis apparenter soluit)/ depriuatione rationis que fit per somnum & per delectationem vehementem. Sed quantum ad aliud quod omnis actus carnalis nisi petatur propter alterum istorum duorum scilicet propter fidem seruandam aut prolem procreandam quod in omni petcnte sit peccatum veniale videtur mihi durum. Et primo videtur ratio nabiliusdicere quod petere propter fornicatio nem vitandam non sit peccatum immo bonum quia matrimonium pro tempore nature lapse non est solum institutum ad prolem procreandam & in officium: sed etiam in remedium fornicationis vitande. ergo actum matrimonii referre in istum finem videtur laudabile. Vnde Apostolus / qui non potest continere nubat ad fornicationem vitandam.
¶ Secundo quando petitur ad mode rate percipiendam delectationem vel ad in firmitatem vitandam aut sanitatem acquirendam Qquia potest esse medium ad illa / non est peccatm vt dicit Marcinus. Vnde secundum Aristotelem temperantia est virtus circa delectatio nes / gustus & tactus / & circa illas passiones. alias nunquam liceret velle delectari. ergo stat quod aliquis actus comniugalis ad illam delectationem licitam percipiendi sit actus bonus / ergo dicere quod omnis petens vt delectetur conmitat peccatum videtur durum. Hoc supposito queritur vtrum in matrimonio sint ista tria bona / sacramentum / fides / & proles. Prosolutione notandum quod duplex est bonitas siue perfectio rei (nam bonum & perfectum idem sunt quidem intrinseca vt forma / quidem extrinseca vt finis. Item cum dicitur tria sunt bona matrimonii capitur matrimonium provinculo seu obligatione. Et capitur sacramentum non pro illo contractu matrimonia li sed pro indissolubilitate illius vinculi sicut dictum est in prima questione huius materie. Ex illo contractu verbali cum consensupartium contrahentium oritur obligatio quae vocatur vinculum / & vltra dictum est quod ista obligatio habet indissolubilitatem ita quod non possunt se mutuo absoluere contrahentes nec papa / nec tota ecclesia. & sic differt ab aliis obligationibus que oriuntur ex contractibus. Ista indissolubilitas vocatur sacramentum inquantum significat indissolubilitatem coniunctionis Christi cum ecclesia. & si sit consummatum significat vnionem cum humanitate. & non vocatur sacramentum eo quod conferat gratiam: sed quia significat aliquid spirituale id est comuniunctionem Christi cum ecclesia quam est inseparabilis. & ista indissolubilitas est bonum matrimonii intrinsecum / & se habet per modum forme. Et vltra significat quod talis obligatio sit ad actum carnalem: puta sub conditione si petatur. & propterea redditio actus carnalis ad quam est ista obligatio vocatur bonum fidei sicut omnis redditio promissi vocatur fidelitas ideo redditio vocatur fides & est extrinsecum. Item quod iste actus carnalis iterum ordinaretur ad procreandam prolem / ita quod finis vltimus est procreatio prolis: & quia vltimus id est perfectior vltimum bonum & finale est proles procrea¬ ta. Resolutio ergo est quod in proposito capitur matrimonium pro vinculo: & habet indissolubilitatem que est bonum intrinsecum & est sacramentum. & quia obligatio illa est ad actum carnalem si petatur / illa redditio estbonum fidei & actus quando redditur ex parte instituentis quia ordinatur ad prolem: ipsa proles est bonum extrinsecum & finale. & sic in matrimonio reperiuntur ista tria bona
¶ Sed difficultas est quomodo reperiuntur in quolibet / & primo de indissolubilitate: apparet quod non reperiatur in matrimonio non consummato / quia dissoluitur per votum solenne emissum de ingredienda religioneergo matrimonium non consummatum non habet illud bonum scilicet illam indissolubilitatem. Aliqui dicunt sicut allegat doctor / quod matrimonium dicitur habere indissolubilitatem pro quanto non potest dissolui nisivsque ad mortem. Vnde apostolus prime ad corin. vii. mortuo viro soluta est mulier alege eius. & si velit nubere nubat / ergo ista indissolubilitas que est tanquam forma / & bonum intrinsecum est solum vsque ad mortn aut naturalem que fit per dissolutionem anime a corpore / aut ciuilem id est per votum solenne. & sic matrimonium non consummatum est indissolubile vsque ad mortem. Sed queritur quomodo in consummato est maior indisso lubilitas cum in consummatione nullus interueniat contractus: sed totus contractus est ante consummationem. Propterea circa hoc alii dixerunt quod indissolubilitas matrimonii non consummati est vsque ad mortem naturalem sed est solum coniunctio animorum & non corporum & altera parte ingrediente religionem manet illa coniunctio animorum in vtraque parte. Sed exista opinione oporteret concedere aliquem etiam in lege euangelica habere realiter & simul plures vxores quarum quelibet realiter erit vxor eius. Patet / si ante consummationem matrimonii muliei ingreditur religionem adhuc manet verum matrimonium & licet viro remanenti in seculo contrahere cum secunda. & siiterum ingrediatur religionem licebit ei contrahere cum tertia & sic consequenter. ergo illatum verum.
¶ Dicerent quod non est inconueniens de coniugibus quantum ad vinculum spirituale & animorum: sed iste modus non est multum probabilis. Quomodo ergo est indissolubilitas / dico quod est indissolubilitas ab homine aut hoibus secus est d deo qui potest dissoluere etiam matrimonium consummatum / ideo illa indissolubilitas intelligitur ab homnine vel ab hominibus Matthei. ix. quos deus coniunxit homo non separet. ideo purus homo non potest comuniuges dissoluere nec tota communitas hominum. & quando altera pars ante consummationem ingreditur religionem illa dissolutio fit a deo & non ab homnine. Vnde deus instituit professionem seu votum solenne vnicum remedium dissolutionis: & non quod libet votum solemne sed religionis. Nam votum solemne suscipiendi ordines sacros non dissoluit illud matrimonium. Vnde glo. lib. vi. quod voti causa hoc dicit quia tunc virhaberet duo remedia dissoluendi matrimonium scilicet per ingressum religionis & persusceptionem sacrorum ordinum & mulier tantum alterum ideo non essent pares. & debent esse pares / & nullum habet priuilegium super alterum. Aliqui dicunt & glo. videtur sentire in illo capitulo quod voti causa / & male quod votum solenne dirimit matrimonium non cce ummatum ex traditione pape& ex iure positiuo / quia papa vult hoc: sed hoc est falsum immo hoc est solum ex institutione diuina. Vnde Christus Ioannem a nuptiis reuocauit. Sed an Ioanes fecerit votum solenne religionis non insisto pro nunc. ln omni matrimonio ergo reperitur illud bonum scilicet indissolubilitas que est intelligenda ab homine. Item in omni matrimonio reperiuntur alia duo bona sub conditione scilicet fides & proles. Vnum est essentiale cuilibet matrimonio / alia duo extrinseca & sub conditione. Correlarium sequitur quod si contrahant aliqui addendo conditionem repugnantem alicui istorum trium bonorum contractus nullus est vt si sic contrahant Accipio te quousque reperiam pulchriorem nullum est matrimonium: quia illa condi¬ tio repugnat indissolubilitati matrimociiSimiliter capio te dummodo non obliger uibi reddere debitum petenti nullum est / quia repugnat bono fidei. Similiter si procaraueris venena sterilitatis est contra bonum prolis. ideo &c. in ca. si conditiones de conditionibus appositis quan do ponitur conditio impossibilis vt capio te si celum digito tangam / illa conditio habetur pro non adiecta & est matrimonium. Si vero ponatur conditio turpis & sit contra bonum matrimonii nullus est contractus matrimoniiSi vero illa conditio turpis non sit contra bonum matrimonii / vt capiote hac condicione quod furaberis habetur pro non adiecta id est ac si non esset: & iudicatur pro matrimonio. Si vero adiiciatur conditio prolis sed non mala. Si eueniat conditio / tunc est matrimonium. Si non eueniat non est matrimonium / vt capio te si dederis centum. vnde non est difficultas de conditione que additur contra bonum matrimonii: sed in aliis duabus est difficultas. Durandus dicit quod conditio impossibilis & turpis contra bonum matrimonii habetur pro non adiecta. & est apparentia valde magna in oppositum. Patet nun quam fit translatio corporis mei nisi per consensum meum. Nam quod mulier habeat potestatem in hoc meo corpore est quia volo quod habeat / ergo si volitio qua volo quod habeat feratur sub conditione / vt si furtum facias & non alias capio te in vxorem ex consesu meo non habet potestatem super me nisi conditio euenerit. Nam quandocumque fit translatio per consensum liberum singularium personarum: & non auctoritate legis talis translatio non fit nisi taliter qualiter consentitur (hinc est quod consensus ex errore vel metu non est sufficiens consensus) sed non consentio quod habeat potestatem mei corporis & sit matrimonium nisi furetur immo explico quod aliter non consentio / ergo apparet quod si non ponatur furtum non est translatio corporis Ideo dicunt aliquidonctores & essem huius opinionis quod non est matrimonium nisi in foro exteriori / quia in foro exteriori presumitur quod nullus vellet peccare. ideo presumitur quod iste consentit simpliciter: & non sub conditione secus est de foro interiori / & iste modus apparet mihi probabilior & ad hunc etiam condescendit ipse Durandus.
¶ Posset esse altera difficultas. Dictum est quando conditio non est turpis nec impossibilis non est matrimonium nisi posita conditione / capio sortem qui consentit per verba de presenti accipiendo conditionem de futuro. vt iam capio te in meam si cras dederis mihi centum. Si sit verum quod cras realiter dabit. vtrum nunc realiter sit matrimonium vel quod crastina die cum dabuntur centum: tunc efficiatur matrimonium & non ante dationemr qlo. in capi. licet de frigidis & maleficiati mouet istam dubitationem. Vtrum matrimonium dependeat ex euentufuturo: Si dicatur quod est matrimonium / ergo statim post hoc fuit verum dicere fuit marimonium. & cum datio fit futura est possibile quod non dabit / ergo erit possibile quod non fuerit comniunx eius. Et si habeatur proles est possibile quod non fuerit legitima.
¶ Dico conformiter ad glo. secundam: quod nondum est matrimonium postquam conditio est de futuro. sed conditione adimpleta eo facto quo adimpletur conditio sine nouo consensu: sed priori presupposito explicato per verba de praesenti est verumi matrimonium. & hoc supposito quod sortes tempore intermedio non transtulerit corpus suum in alteram per verba de presentiNam si sine conditione consenserit in aliam & explicuerit per verba de presenti est verum matrimonium. ergo post illam acceptationem si ad impleatur conditio non esficitur matrimonium inter sortem & bertam / sed tunc est difficultas in illo matrimonio quid est illud quod est sacramentumm vel causa illius obligationis: Dico secundum doctores / non est inconueniens concedere quod in lege euangelica aliquando causetur obligatio materialis absque sacramento / & dicerem consequenter quod in causatione illius vinculinullum interuenit sacramentum.
On this page