Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum vna partium petente obligetur altera de necessitate praecepti reddere debitum

¶ Distinctio Trigesimasecunda.

VISVM EST DE BOnis matrimonii quomodo excusant actum comuniugalem. Iam queritur de obligatione ad actum coniugalem. Vtrum vna partium petente obligetur altera de necessitate precepti reddere debitum.

Arguitur quod non Nullus obligatur ad peccatum: sed ille actus est peccatum. Patet / quilibet actus quo quis se priuat vsu rationis est peccatum. igitur.

Oppositum arguitur per illud prime ad corinthios. vii. Nolite fraudare inuicem nisi exconsensu ad tempus & vir vxori debitum reddat & vxor viro. ergo cum quelibet pars habeat potestatem super corpus alterius & econtra obligatur nececessitate precepti altera petente debitum reddere.

¶ In hac questione doc: presupponit vnum notabile & postea respondet diuidendo soluuionem questionis in duo membra. Actus coniugaligis potest reddi dupliciter vel propter duas causas siue propter duos fines propter quos est institutus. & sic actus ille potest reddipropter illos duos fines. Primus finis est proles. Nam si reddatur propter bonum prolis actus ille duplicem bonitatem habet. PPrimo habet bonitatem quia est actus iusticie quo redditur alteri quod suum est. Secundo modo propter secunduum finem scilicet causa vitande fornicationis. Nam deus propter pronita tem hominum ad malum dispensauit de illo actu/ & instituit matrimonium propter fornicationem vitandam hoc supposito cum queritur vtrum sit necessarium reddere? Dico quod est necessarium reddere: sed illud praeceptum est affirmatiuum. ideo non obligat pro semper. Ideo videndum est in quibus casibus obligat. Dico quantum ad hoc quod petere debitum non est preceptum nisi in vno casu / puta si esset paucitas hominum / sicut tempore Adam & Noe erat preceptum petere etiam si esset paucitas hominum: sed nunc raro contingit casus in quo petere sit precepti: sed redSesetpreseptiEeps: sc gttexp: Item reddere pro omni tempore pro quo petitur est preceptum nisi propter duas causas / aut quia petens amisit ius petendi / vel ille cuipetitur maiori vinculo obligatur non reddere quam reddere propter aliquam sequelam: & sic maior obligatio tollet minorem. Vnde regula theologorum est. quandocumque concurrunt due obligationes incompossibiles: minor cedit maiori. Et sunt duo casus quantum ad perditionem iuris petendi. Primus quando illa pars que petit est fornicata fornicatione carnali / puta commisit adulterium. Mathei. xix. Quos deus coniunxit nemo separet nisi propter fornicationem. & sic fornicata perdit ius petendi. Secundus casus est quando illa pars que petit est fornicata spiritualiter id est prolapsa in heresim. & in hoc casu est maio: difficultas in ca. vltimo de conuersione coniugatorum vbi ponitur quod mulier que viro lapso in heresim iudicio ecclesie est a viro separata ipso postea reuertente non tenetur ad eum redire: sed potest ad religionem euolare. & in ca. de illa que viro de diuortiis habetur quod si sit separataa viro heretico non iudicio ecclesie sed separauit se auctoritate propria ipso viro reuerso & emendato est compellenda redire ad eum. Ex quo sequitur quod si sit vir lapsus in heresim: & data fuerit sententia diuortiiper iudicem ecclesiasticum vir ipse perdit ius in perpetuum petendi debitum propter fornicationem spiritualem id est heresim. Sed difficultas bona est quomodo potest hoc quadrare cum illo textu euangelico quos deus coniunxit: ibi loquitur de fornicatione carnali tantummodo / quia si loquererur de fornicatione carnali & spirituali simul: & indifferenter / tunc non requireretur senten tia iudicis ecclesiastici in fornicatione spirituali magis quam in carnali / quia esset etiam canon sententie late / modo in fornicatio ne carnali altera partium separat se auctoritateiuris & non requiritur sententia lata. ergo ille textus decretalis non bene quadrat cum textu euangelico. Et arguitur sic ex illo cap. de illa dediuortiis. Certum est quod non perdit ius pe¬ tendi vir lapsus post conuersionem eius nisi fuerit sententiatum per ecclesiam de illo diuortio & separatione. Sed ecclesia per sententiam non potest priuare eos qui habent illud ius et potestatem corporum mutuam nisi iam sint priuati iure diuino / quia quos deus coniunxit homo non separet. ergo videtur quod illa sententia nihil facit. Et sic difficultas est quomodo per heresim perditur ius petendi. Dico primo quod tempore heresis non tenetur altera pars reddere / vt patet in cap. allegato de illa de diuortiis. Secundo dico / simulier se subtraxerit a viro heretico auctoritate propria viro emendato per penitentiam tenetur ad illum reddire / vt patet capitulo allegato. Tertio dico ex ca. mulier de conuersione coniugatorum si fuerit illa seperatio celebrata per sententiam ecclesie nunquam tenetur postea redire si velit religionem ingredi / & data est auctoritas ecclesie quod neminem separet nisi propter fornicationem. Intelligitur etiam de fornicatione spirituali. Habemus ergo duos casus in quibus perditur ius petendi scilicet in fornicatione carnali: & spirituali. Sed in corporali quamuis non interuenerit auctoritas ecclesie / & vna pars alteram repudiauerit nunquam tenetur eam reaccipere postea quis emendatam. Querit glo. in capitulo vltimo de conuersione coniugatorum quare si non interuenerit sentem tia ecclesie in diuortio facto in fornicatione spirituali / & pars fuerit emendata alteratenetur eam recipere potius quam in fornicatione corporali. Glosa dat multas rationes. Vna est / si reacciperet eam eo ipso quo cognosceret eam efficeretur bigamus & inabisis ad ordines sacros / & de hoc sunt multa capitula in iure In cap. si cuius vxorem. distinctione. xxxiiii. vbi dicitur quod non fiat sacerdos cuius vxorem euidenter constat adulterium admisisse. & in capitulo sequenti silaici. Vnde non solum efficitur aliquis inabilis ad ordines per hoc quod duxit viduam ab alio cognitam / sed si capiat meretricem efficitur inabilis ad ordines. & si cognoscat scienter vxorem post adulterium / etiam efficitur inabilis. Sed nullus potest compelli absque consensu & culpa vt efficiatur bigamus / propterea non potest compelli vt fornicariam fornicatione corporali & emendatam recipiat / & compellitur fornicariam spiritualem emendatam recipere dummodo ab illa sua sponte / & non sententia iudicis se substraxerit vt dictum est.

¶ Aliquando perditur ius petendi / quia partes abrenunciauerunt tali iuri. Vnde dicit Depalude / quam documque aliquis propter aliquod factum eius non potest licite petere quamuis teneatur reddere / tunc si petat altera pars non tenetur reddere. vt sit ita quod berta vxor sortis libere leuauerit de fonte puerum sortis contrahit cum sorte libere cognationem spiritualem / tunc sortes non priuatur iure petendi: sed berta priuatur iure petendi. & si petat illicite petit. & sortes non tenetur tunc reddere: sed illa pars quam priuatur tenetur semper reddere quotiens ab ea petitur. Aliquam do ergo perditur ius per abrenuciationem vt si partes consentiunt mutuo quod ingrediantur religionem vel vna pars consentit alteriquod ingrediatur. Nam sicut habitum est / ante matrimonium consummatum pars que ingreditur religionem perdit ius petendi. Sed matrimonio consummato possunt de consensupartium ambe partes ingredi vel altera tantum de communi consensu. Nam si ambo voueant solemniter / quecumque pars petat / altera tunc non tenetur reddere: quia abrenunciaue runt & mutuo se absoluerunt ab illo debito & iure petendi. Sed si vna pars remaneat in seculo & dederit licentiam alteri parti ingredi relionem nisi talis datio licentie fuerit auctorisata per dyocesanum loci si repetat eam tenebitur redire & cogebitur ad exeundum. & est communis resolutio quod non potest vir ingredi etiam de consensu mulieris & precipue iuuenis remanentis in seculo nisifuerit auctorisatus per dyocesanum ipsius loci¬

¶ Queres vnde hoc prouenit cum potest libere renunciare iuri suo? Dico quod non potest renunciare iuri suo. / quia hoc est contraprohibitionem superioris. Nam aliqui non possunt res suas daresine consensu principis quando est eis prohibitum. & si attentarent: illa donatio non teneret. Eodemmodo quia est prohibitum vxori nisi simul ingrediatur cum viro cedere iuri suo quod habet in corpus viri. Ideo si tentet mulier cedere absque auctoritate episcopi nihil facit & corpus viri adhuc manet eius quantum ad illum vsum.

¶ Alius casus in quo non tenetur reddere / est quando superuenit maior obligatio precepti alterius propter maiorem effectum consequentem ad non reddendum quam ad reddendum. Vnde maiori praecepto obligatur persona ad se conseruandum quam ad reddendum debitum. Ratio / nam virtus nutritiua prius retinet quod est necessarium ad sustentandum corpus quam remittat illud quod est necessarium ad generationem / ergo plus obligatur homo ad nutriendum se quam ad generandum. Si accidat ergo casus quod ex redditione debiti incurreret infirm itatem vel mortem / si petat altera partium non tenetur reddere / quia tunc concurrunt duo precepta puta preceptum de non se occidendo & preceptum de reddendo. & primum est maius alio ideo plus obligat per regulam assumptam: & sic deobligatur a minori. Si ponas quod non eueniat periculum mortis sed notabilis vite abbreuiatio. Nam qui frequenter vacant generationi notabiliter vitam abbreuiant. Dico quod maiori precepto tenetur non abbreuiare vitam. Secundo dico si ex redditione immineat parti que reddit periculum alicuius grauis infirmitatis & insanabilis absoluitur a debito / vt sortes habens vxorem multum leprosam imminet periculum sorti de lepra sireddat debitum illi tenetur non reddere vxori petenti. Regulariter dicunt quod si non immineat periculum de lepra / quia in breui transitu (dicunt) non imminere periculum tunc tenetur reddere sed non simul cum ea cohabitare (Leprosus cognoscens mulierem si illa postea cognoscatur ab alio efficietur leprosus) Dices ergo vir & mulier non sunt pares. Dico quod sunt pares si sit par causa.

¶ Vnde quis maiori precepto tenetur se conseruare ne incurrat lepram quam teneatur reddere debitum / nisi sit valde magna lepra non est periculum in transitoria redditio ne: sed bene in habitatione. Similiter si imminet periculum in fetu deobligatur pars a qua petitur propter maius preceptum vt mulier concepit vel est vicina partui. & esset periculum de abortu / magis obligatur non impedire conceptionem & ne fiat abortus quam reddere debitum. Si vero sit periculum infirmitatis in fetu est duplex difficultas vt si mulier patiatur menstruum & vir debitum petit ex tali conceptu proles efficitur menstruosa. Dicunt regulariter doc. quod mulier non tenetur reddere tunc / immo reddendo peccat: quia exponit se periculo inficiendiprolem. Nam si aliquis exponeret se periculo inficiendi alterum lepra / quia tenetur alterum diligere peccaret mortaliter: sed sic est in tali casu.

¶ Contra. Si leprosus petat a muliere leprosa tenetur reddere: & tamen proles efficitur leprosa. ergo hoc non impedit. Dico quod secus est de muliere leprosa & de muliere patiente menstruum: quia leprosus est perpetuo leprosus ideo non potest ex pectare aliud tempus ad generandum / & melius est simpliciter proli esse & habere aliquem defectum quam non esse / ideo excusatur. & non cognoscens menstruatam quia potest commode expectare aliud tempus ad generandum in quo non exponet prolem in piculo lepre vel alterius accidentis. ideo dissimile est in vno & in altero.

¶ Depalude tenet contrarium. & dicit quod licet bonum sit tempore menstrui abstinere: tamen illa predicta ratio non vincit / quia potest esse eicertum quod non concipiet / puta quia iam est impregnata vel sterilis / ideo non exponit se pericullo de prole inficienda. Item si exponeret se periculo de prole quod esset leprosa / ergo semper esset peccatum in leproso: sicut in patiente menstruum / quia si est dese malum semper est malum. Item vtens resua quamuis ex illo vsu sequatur detrimentum alterius dummodo non intendat detrimentum illius non peccat vt ille qui propter suan vtilitatem fodit terram vel facit murum ex cuius opere sequitur impedimentum aque transeuntis ad vicinum non intendit vicino nocere: sed quia est ei vtile non peccat vtendo re sua ad vtilitatem suam. Eodemmodo videtur quod maritus cognoscens mulierem suam menstruatam quamuis sequatur in firmitas in prole / quia illud non intendit sed re sua vti ad finem sibi licitum & vtilem scilicet vitationem fornicationis / apparet quod non peccat saltem mortaliter / tenet ergo resolutorie Depalude quod nisi intenderet infectionem prolis quod non peccat mortaliter propter rationem supradictam que videtur apparentior inter ceteras. quia est mihi licitum vti re mea dummodo non intendam incommodum alterius. Vertumtamen ista ratio facile posset solui / si posset parum expectare & tantam consequi vtilitatem ex re sua sicut non expectando: sed in proposito expectando potest consequi tantam vtilitatem ideo prima opinio videtur probabilior & communior quod scienter cognoscens menstruatam / dummodo illa menstrua sint temporanea quod peccat mortaliter. Et sic patent casus in quibus non tenetur reddere debitum. In omnibus autem aliis casibus tenetur petenti dummodo sit locus aptus non sacer &c. etiam tempore sacro dummodo nolit desistere a petitione tenetur reddere. Et hoc probat Depalude propter multa inconuenientia inde sequuta: scilicet ex non redditione quia petit quod suum est & detinere alienum est peccatum sicut aufferre / & sic patet de redditione debiti comuniugalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1