Quaestio 1
Quaestio 1
Circa matrimonium antiquorum patrum
CIRCA DISTINCTIOnem. vxxiii. in qua agitur de matrimonio antiquorum patrum. Et quia difficultas est quo modo potest reddi debitum coniugale vbi est pluralitas vxorum quia stat quod omnes simul petant / & sic homo esset imposibilitatus ad reddendum Ideo in ista. xxxiii. distinctione inquirit do¬ ctor consequenter ad magistrum de bigamia de pluralitate vxorum / & tanguntur due difficultates circa matrimonium antiquorum patrum. primo de pluralitate vxorum quod licitum erat illis / secundo queritur de repudio / repudiabat enim in lege vir habens vxorem sibi non placentem.
Circa materiam debigamia facit duas questiones. prima vtrum vxores aliquando fuerit licitum habere plures vxores: Secunda / vtrum bigamus & post ea baptisatus non sit amplius bigamus & possit ordines recipere.
¶ Quantum ad primam arguitur quod non / illud non est nec vnquam fuit licitum quod est contra legem nature / sed habere plures vxores est contra legem nature igitur. nam tempore nature institute dictum est / erunt duo in carne vna & non ponuntur tres aut quatuor igitur / In oppositum arguitu / Abraham / & ali i / vt Dauid plures vxores habuerunt & plures ancillas & illi non vituperantur / ergo habere plures est licitum
¶ Dico primo quod questio dupliciter intelligitur. vtrum sit licitum successie vnam post aliam habere plures / & sic de illo sensunon est questio / nam aliqui fuerunt hereticicondemnati dicentes. quod mortua prima non licebat conuolare ad secundas nuptias. Secundus sensus est / an sit licitum habere plures simul & semel & sic querit questio & doct. duo facit. Primo inquirit cum matrimonium sit quidam contractus quid requiritur ad iusticiam simpliciter in isto contractu reperiendam. secundo quid in casu / vnde vt contractus iste sit iustus / vt in aliis contractibus requiritur inter res permutandas quantum ad illum finem ad quem permutantur equalitas sicut in. xv. distinctione dictum est quod medium iusticie commutatiue est equalitas. Nam in omniiusticia commutatiua requiritur equalicas vt si sit venditio inter rem & precium / si permutatio inter res permutatas & sic de aliis speciebus iusticie commutatiue / cum ergo iste contractus matrimonialis sit verus contractus & permutatio quedam vera est vna species iusticie commutatiue inter res que permutantur vt contractus sit licitus requiritur equalitas adminus secundum dictamem recte rationis secundum veram opinionem / & secundum aliam equalitas rei & hoc ad illum finem ad quem fit talis permutatio / nam stat res que inter se sunt inequam les permutari sed equales quantum ad finem ad quem permutantur. Vnde matrimo niiduplex est finis. Primus procreatio prolis Secundus vitatio fornicationis seu reditio debiti. primus est essentialis & principalior& ad hunc finem in tempore nature institute institutum est matrimonium in officium. id est in procreationem prolis. & quantum ad istum primum finem scilicet procreationem prolis plus valet vir quam mulier: quia vir potest simul fecundare multas mulieres / sed mulier non nisi ab vno viro fecundari potest / ideo plus valet vir. sed quantum ad secundum finem / aliquando plus valet mulier / quia potest reddere sepius quam vir / & vt iste contractus sit iusfus adminus oportet seruare equalitatem rationis sed vt sit completio iusticie & determinatio siue approbatio superiorum. nam sicut habitum est in omni contractu vt sit validus oportet quod non sit auctoritate superioris prohibitus siue reprobatus a quo dependent contrahentes in contrahendo / & si sit reprobatus est iniustus. ideo completio iusticie / & vt sit iustus requiritur appbatio adminus non reprobatio ipsius superioris. idest dei a quo dependent contrahentes in contrahendo / & sic est contractus iustus quia approbatus. Sed vtrum aliquando fuerit licitum in casu habere plures? Hoc est an ille contractus erat iustus in quo idem vircontrahebat & habebat plures simul & semel hoc est seclusa dispensatione dei / an erat licitum quod idem vir cum pluribus contraheret ita quod non fuisset specialis approbatio nec specialis reprobatio illorum contractuum: Secundo an fuerit licitum cum dispensatione. Depalude allegat duas opiniones & Bonauentura videtur declinare ad vnam videlicet quod ex consensu prime mulieris erat licitum contrahere cum secunda. dum modo non esset vel non sit specialis reprobatio dei de non contrahendo cum secunda. & quod requiratur consensus prine mulieris fundanc se in facto sarre cum apparentia. quia habetur Gene. xvi. quod dedit agar abrahe & sic fuit vera vxor. Alia ratio eorum / sicut mulier potest renunciare totaliter iuri suo ita quod si post ea petat non tenebitur vir reddere / ita potest renunciare parti iuris sui id est particulariter iuri suo cedere quod transferat ius quod cedit in aliam. & hoc videtur licitum dum modo non sit specialis reprobatio superioris. Ideo dicunt quod antequam efficeretur specialis reprobatio quod de consensu prime poterat vir in aliam potest atem partialem sui corporis transferre. Alia est opinio communior quam fermetenent omnes doct. quod nisi fuerit specialis reuelatio & concessio & dispensatio dei viuem te prima nunquam potest cum secunda contra here / ratio est nam vir & mulier quantum ad hoc videntur pares. ita quod vir habet potestatem super corpus mulieris & econtra / sed nunquam fuit licitum absque reuelatione quod mulier contraheret cum secundo etiam ex consensu viri ipso viuente / ergo seclusa omnimoda reprobatione dum modo non sit specialis concessio de viro non potest cum secundamuli ere contrahere viuente prima. Numquam fuit licicitum quamuis non fuisset specialis reprobatio quod mulier contraheret cum secundo viro etiam de consensu viri / ergo nec per consensum mulieris fuit licitum viro contrahere cum secunda. & ideo si fuit licitum hoc fuit ex dispositione diuina. & sic tota completio iusticie in illis contractibus fuit dispensatio diuina. Nam quantuncumque quis sit danes rei nichilominus illa res est dei ac si nullus alius dominium haberet vt tantum dominium habet deus in libro meo ac si nullius esset / ergo corpora viri & mulieris quamuis transtulerint adinuicem adhuc sunt dei quantum ad polenum dominium. & deus potest totaliter aufferre corpus viri a muliere. & eodem modo potest partialiter remanente dominio prime mulieris partiali. ergo hoc ex dispensatione diuina fuit factum / quod autem debuit dispensari est ratio. Nam quandocumque aliquid ordinatur ad duos fines ad vnue principalem / & ad alium minus principalem obseruationi minus principalis aliquando derogandum est propter assecutionem finis magis principalis. sed sic est quod matrimonium est ordinatum ad duos fines / ad principaliorem qui est procreatio prolis / & ad redditionem debiti siue vitationem fornicationis quod est finis minus principalis / & vbi non potest esse consecutio finis principalis absque derogatione finis minus pricipalis potest illi derogari: sed vbierat paucitas prolis ad cultum diuinum non poterat ampliari nisi idem vir plures haberet vxores. Ideo congruum fuit vt derogaretur fini minus principali / ergo fuit dispensatum in lege / sed vbi & quando / non habetur expressus passus / & quod hoc sit modo reuocatum habetur matthei. xix. vbi dicitur quod vir propter fornicationem habeat vxorem. & subium gitur si aliam duxerit iam mechatur. ideo ducere secundam est peccatum / ergo iam & tunc est reuocata dispensatio qua perm ittebatur habere plures. immo reprobatus secundus contractus. Ideo in noua lege nullus potest secundam ducere propter quancumque necessitatem / aut vtilitatem immo si attentet nihil facit nec necessario ecclesia potest dispensare quod secundam habeat viuente prima quia est specialis inhibitio dei. Et sic iam est reprobatum quod in lege erat approbatum.
¶ Difficultas est cum in lege erat licitum habere plures vxores an etiam erat licitum habere concubinas / & videtur quod sic. nam Iacob ingressus est ad ancillas & similiter Dauid. ergo concubinatus in lege erat licitus. & sic erat dispensatum in lege habere concubinas. Bonauentura videtur expresse hoc dicere. Sed regulariter omnes doctores tenent oppositum. videlicet quod in precepto / non mechaberis omnis actus non vxorius prohibetur. Ideo oportet fateri quod ille erant realiter vxores: sed non erant vxores nisi de consensu vxorum principalium vel vxoris principalis ita quod non tenebatur eis reddere debitum qui eas acceperat contradicente vxore vel vxoribus principalibus. Ideo vocabantur concubine & ancille quuis essent realiter vxores alias concu¬ binatus fuisset permissus in lege quod videitur absurdum. Aliud potest queri cum habebant plures vxores si omnes simul petiuissent debitum / quid tunc faciendum fuisset viro habenti plures: Aliqui dicunt quod illi quam prius habuisset. sed quia dictum est quod secundum matrimonium nullo modo dependebat aconsensu prime vxoris / sed quia deus dispensauerat & equaliter erant vxores. apparet michi dicendum quod indifferenter ad voluntatem viri poterant reddere debitum sicut si duo essent in extrema necessitate & non possum succurrere nisi vni possum indifferenter cuicunque volo succurrere & non peccabo non succurrendo alteri. Eodem modo videtur hic dicendum. Aliqui dicunt quod eas debet concordare & si non posset committant sortem sed hoc est ridiculum. Et sic patet de matrimonio antiquorum patrum. & ad argumentum factum in principio questionis quia bigamia est contra legem nature. Genesis id et. Erunt duo in carne vna. dico quod non est contra pricipia legis nature nec contra conclusioens necessario & euidenter sequentes ex illis / sed illud dicitur esse contra legem naturc id est contra eaque sunt conformia legi nature / & in talibus potest deus dispensare & non in principiis & conclusionibus euidenter sequentibus ex principiis legis nature.
¶ Ad secundum. lsum est vtrum licuerit aliquando contrahere cum pluribus / & quia ex illo contractu oritur bigamia siue contraxerit cum pfibus sil viuentibus siue successine puta prima mortua contraxerit cum secunda.
¶ Queritur vtrum qui contraxit cum pluribus ante baptismum possit post baptismum ad sacros ordines promoueri/ Arguitur quod non / auctoritate Hie ronimi qui dicit expresse quod non imputatur eicontractus qui cum pluribus ante baptismum contraxit. & ponitur distinctione. xx vi.c. i. lgitur non incurrit irregularitatem.
¶ Opositum arguitur auctoritate Augustini super epistolam ad titum. & ponitur distinctione. xx vi.c.d ii.
¶ Circa primum quid tenendum est fuit antiqua disceptatio inter Hieronymum & Augustinum. vt patet exauctoritatibus eorum / aliqui sequuti sunt Hieronymum vt Henricus degandauo. sed maior pars doct. augusti. sicut regulariter faciunt in questionibus / sed in transsatione sequuntur plus hieronymum vt patet de cessatio ne legalium regulariter tenetur Augustinus & non Hieronymus. Dicebat ergo hieronymus & post eum henricus quod qui contraxit cum pluribus ante baptismum vel cum vna& post baptismum cum alia non est irtegula ris / & huius opinionis sunt apparentie. prima quia irregularitas contrahitur ex statuto ecclesie sed ante baptismum nullus est subiectus ecdlesie / quia non est adhuc pars ecclesie. vt ait apostolus non est michi cure deisque foris sunt / nam non est data petro & apostolis cura nisi de iis que sunt in ecdlesia / & per consequens nec successoribus petri. ergo ante baptismum non contrahitur irregularitas hinc est quod homicida vt etiam tenet augustinus & omnes ante baptismum postea baptisatus non est irregularis quia vt dictum est irregularitas contrahitur ex statuto ecclesie cui tempore homicidiinon subiiciebatur / ergo nec punitioni ecclesie / hinc est etiam quod non baptisatus percutiens clericum non est excommunicatus Secundo & ista est ratio Henrici / nunquam aliquis pro tempore pro quo non est natus suscipere habitum est capax priuationis illius habitus vt catulus ante nonum dien non est capax habitus videndi / ideo non dicitur cecus / quia priuatio importat semper aptitudinem pro tempore &c. sed ante baptismum homo non est capax ordinis. immo siquantum ad apparentiam efficeretur presbyter esset reordinandus. ergo si non est capax ordinis ante baptismum non videtur capax irregularitatis. quia irregularitas non dicit nisi priuationem ad illum habitum. & per consequens apparet quod potest suscipere sacros ordines. Sed doct. est alterius sententie post Augustinum conformiter ad maiorem partem doctorum quod hoincida ante baptismum post baptismum non est irregfaris sed bigamus ante baptismum post baptismum est irregularis. Et ad argumentum Henrici concedo quod ante baptismum non est capax ordinis. ergo nec priuationis ordinum sed pro tempore ante baptismum potest aliquid facere in quo tempore sequitur de necessitate statuti incapacitas ad ordines pro tem pore pro quo est capax. & cum arguitur non subiicitur pro illo tempore ecclesie nec potest penam ecclesiasticam pro illo tempore incurrere. Dico quod non efficitur irregularis ante baptismum. sed tamen in illo tempore potest facere aliquid ad quod sequetur talis pena ecclesiastica.
¶ Sed que est causa quare incurritur exbigamia irregularitas & non ex homicidioAlegantur ad hoc tres modi dicendi / aliqui dicunt quod baptismus institutus est contra peccatum & non contra alia que non sunt peccatum / propterea tollit omnem penam debitam peccato sed non tollit penam omnenque contrahitur ex non peccato. sed irregularitas que contrahitur ex homicidio est expeccato & illa que contrahirtur ex bigamia non est ex peccato. Et hec est opinio cuiusdam glo. Et hoc allegat Richardus / baptis mus ergo tollit irregularitatem ex homicin dio / tollit inquam priuatiue id est impedit ne ponatur irregularitas ex homicidio. Contra ergo non deletur irregularitas que contrahitur ex homicidio licito. quod falsum est nam sicut aliquis est homicida per actum peccati / ita potest esse per actum licitum homicida. vt iudex iuste condemnans & executor iusticie & occidens in bello iusto omnes tales sunt irregulares / si sit ergo causa propter quam non contrahitur irregularitas ex homicidio post baptismum / quia baptismus est contra peccatum & auf fert omnem penam peccati & non auffert penam non peccati. ergo iudex & occidens in bello iusto & qui se tuetur & occidit cum moderamine inculpate tutele remanent irregulares post baptismum sicut bigamus. Dico quod aliqui concedunt illatum / tamen non videtur multum apparens quod iuste occidens post baptismum remaneat irregularis & occidens iniuste non remaneat irregularis. Propterea dicunt aliiquod verum est quod tale homicidium non est peccatum simpliciter sed esset peccatum ex se nisi esset propter circunstantiam que impedit nesit peccatum puta propter bonum commune. Dicunt ergo quamuis iudex iuste occidat homicidium de se est peccatum seclusa illa circunstantia non autem bigamia. Contra / ergo ad minus ille qui contraxit bigamiam per actum peccati post baptismum non erit amplius irregularis / patet quia baptismus tollit omnem penam peccati saltem omnem penam peccati proprii / non tollit penas contractas ex peccato alieno puta ex peccato primi parentis. lste solutiones non videntur multum apparentes. Ideo dicunt alii quod contrahitur ex homicidio irregularitas iure pure positiuo & humano. sed ex bigamia non contrahitur iure pure positiuo & humano sed diuino. immo quasi ex natura rei propter defectum significatiois propterea quia homicide ante baptismum non subi iciuntur iure positiuo ecclesiastico sed bene diuino / hinc est quod homicida ante baptismum non est irregularis / sed bene bigamus / quia bigamia inducitur non statuto solo humano sed irregularitas ex homicidio inducitur ex solo statuto humano. Hinc est quod paulus explicat irregularitatem ex bigamia. oportet enim epilco pum id est presbyterum (nam per episcopum paulus semper presbyterum intelligit esse vnius vxoris virum / ergo irregularitas contrahitur ex bigamia iure diuino. sed ex statuto solo humano solum contrahitur irre gularitas ex homicidio. Ideo est magna differentia quare contrahitur ante baptismum &c. Contra hoc videtur esse practica antiqua / nam dispensauit martinus quintus cum bigamo vt promoueretur ad subdiaconatum. ltemn alius papa cum episcopo Panormitano qui erat bigamus. sed sic est quod non potest disensare papa contra statuta diuina quamuis sint positiua. ergo sequitur quod non contrahitur irregularitas & bigamia ex statuto di¬ uino sed humano solum / nam cartum est quod papa non potest dispensare in d uinis statutis quia inferior non potest dispensare in sta tutis superioris sicut nec episcopus in statutis pape. Propterea dicunt ferme omnes quod incurritur irregularitas ex bigamia solum exstatuto humano. & est statutum pauli apostoli. vnde paulus aliqua promulgauit vt statuta diuina. & hoc potest cognosci ex sequentibus vel ex precedentibus. Dicit enialiquando non ego sed dominus & hoc est quando promulgauit vt statutum diuinum & aliqua promulgauit tanquam humana inter que ponunt doct. irregularitatem ex bigabia. Vltra dicunt / certum est quod paulus non fuit maioris auctoritatis in statuendo quam papa immo minoris / quia non erat papa & omnes subiiciuntur petro & successoribus eius & successores tantam potestatem habent sicut petrus. Vltra dicunt quod postquam statutum est aminori quam papa potest papa in tali statuto dispensare / quia snperior in preceptis inferio ris dispensare potest sed non contra / & est communis opinio. Occam vero tenet oppositum contra apostolum & Gerson. & dice rent quod dispensauerit vt promoueretur ad subdyaconatum / & regulariter quod potest dispensare quod promoueatur bigamus ad subdyaco natum sed non ad sacerdotium. & cum intitulo de bigamis dicitur quod non potest intelligi quod non potest id est non debet nisi vrgente maxima causa / sed potest simpliciter. Hoc supposito cum sit ex statuto pure humano quare ex homicidio ante baptismum non contrahitur ita bene sicut ex bigamia ante baptismum & contra. Vltima resolutio est / quod propter statutum ecclesie & non est alia causa. ecclesia statuit quod bigamus quacito est baptisatus efficiatur irregularis & non de homicida. Ratio / irregularitas ex bigamia est propter defectum significations ordinis sacri in bigamo sed in homicida fuit factum statutum propter horrorem sanguinis Estimatur iste qui baptisatur quod mutetur & efficiatur de lupo agnus. & peropterea quod non subiaceat horrori amplius / sicut patet de¬ paulo propterea noluit quod contraheretur irregularitas ex homicidio post baptismum sed in bigamo non remanet eadem significatio sacri ordinis sicut eadem causa. Ideo statuit ecdesia quod ex vtraque bigamia incurreretur irregularitas. Vnde sacramentum matrimonii significat conuersionem Christi ad animam fidelem ad ecclesiam & ad humanitatem & illas duas vltimas significatoes habet matrimonium consummatum id est Christi ad ecclesiam & humanitatem / sed matrimonium non consummatum non habet nisi primam significationem id et Christi ad animam / cum ergo quantum ad duas vltimas sit sponsus vnice sponce nam non est nisi vnica ecclesia nec est nisi vna humanitas assumpta& qui contraxit cum pluribus non habet illam significationem. Ideo statuit ecclesia quod non ordinetur. Vnde irregularitas exbigamia contrahitur multis modis. Vno modo quando aliquis duxit congitam ab alio: siue in matrimonio & sic est vidua siue actu metricio talis est realiter bigamus & irregularis. Similiter si aliquis ducat virginem & illam cognoscat / & postea illa adulteretur & post adulterium iterum cognoscat eam(quia semper manet sua vxor) efficitur bigamus. Tertio si aliquis de iure contrahat cum vna & cognoscat alteram post ea de facto & non de iure est realiter bigamus / sed si cognouit virginem que efficirur meretrix eius & post ea ducat eam secus est / sed si duxerit cognitam ante a viro efficitur bigamus propter deffectum significationis / quia diuidit carnem suam cum pluribns vel cum eaque diuisit cum pluribus statuit ecclesia quod talis incurreret irregularitatem. Ad auctoritatem Hieronvmi in principio lectionis ad ductam dico quod in hocHieronymus non tenetur.
¶ De repudio. Abitum est quod bigamia erat licita in lege mosayca etiam pro eodem tenpore quia licuit tunc habere plures res vxores.
¶ Queritur vtrum fuerit viro licitum repudiare vxorem: arguitur quod sic. deute. xxiiii. Dicitur si quis duxerit vxorem & non inuenerit gratiam ante oculos eius scribet ei libellum repudii ergo fuit licitum. C Opopositum arguitur quia hoc est contra legem nature promulgatam per Adam relinquet homo patrem & matrem & adhere bit vxori sue. Item non erat licitum mulieri repudiare virum suum / ergo nec viro repudiare vxorem quam tenet quia quantum ad actus matrimoniales vir & mulier sunt pares vnde est controuersia in expositione littere. Tenet De lyra quod nunquam fuit licitum viro repudiare vxorem & eiusdem sententie est tho. & plerique antiqui doctores & ferme ommnes. Sed burgensis in additionibus nititur ostendere oppositum quod erat licitum repudiare vxorem / & huius sententie est doct. & Richardus. Pro quo supponendum quod repudiare dupliciter capitur. vno modo repudiare est eam a se excludere quantum ad actum matrimoniale mid est redditionem debiti. Secundo modo eam repudiare est facere ne sit amplius vxor.
¶ Secundo supponendum est quod in veteri lege non repudiabatur vxor solum propter fornicationem quemadmodum repudiatur in lege noua propter hoc(nam propter fornicationem fuit licitum repudiare in lege veceri & etiam noua / patet ex auctoritate Christi quantum ad thorum nichilominus remane bat vxor Matthei. xix.) sed in veteri repudiabatur non solum propter adulterium sed etiam propter maculam corporalem.
¶ Iam est questio / vtrum taliter repudiare vxorem esset licitum & an repudiata remanserit ad huc vxor prioris viri post repudiationem vel an esset soluta sicut illa cuius vir ingreditur religionem ante matrimonium consum matum. Difficultas / ergo est inter doct. an repudiare propter alteram causam ab adulterio fuerit licitum in antiquo testamento & ex hoc consequenter oritur difficultas / an repudium faciebat quod non esset amplius vxor. Est apparentia ad vtranque partem. primo quod non fuerit licitum taliter repudiare seclusa fornicatione. apparet ex dicto Christi quos deus coniunxit homo non separet nisi propter fornicationem / & in antiquo testamento postquam deus per moysem loquutus est de libello repudii statim subiunxit hoc propter duritiam cordis vestri. ergo videtur hoc fuisse permissum ad euitandum maius malum scilicet vxoricidium.
¶ Sed oppositum habet apparentiam quod patet sic / nihilest peccatum in veteri lege quin possit cognosci peccatum aut ex lege aut saltem ex prophetis qui postea declarauerunt legem sed sic est quod repudiare vxorem non potest cognosci peccatum ex lege / quia illud erat promissum ex lege / nec ex prophetis. nam Michee ii. habetur. Si odio habueris eam repudia. vnde in lege veteri permittebatur vsura cum alienigenis & extraneis erat tamen peccatum sed tamen qamuis non cognosceretur ex lege cognoscebatur per prophetas. & psalmistam. qui non dedit ad vsuram &c. In quibus damnabatur vsura / sed sic est quod nullibi in prophetis aut psalmis damnatur repudium. ergo approbatur. cum ergo lex & prophete fuit sufficiens ad cognoscendum peccatum sequitur quod repudiare non erat illicitum & peccatum. & per consequens vir poterat vxorem repudiare.
¶ Alia apparentia nunquam fuit licitum in lege antiqua vxori habere plures viros / sed veteri lege permirtebatur vxori repudiate nubere secundo viro. vt patet Exo. xxiiii. Et si secundus eam repudiasset non poterat redire ad primum nec ad quemuis alium / permittebatur ergo repudiate capere alterum virum / sed si secundus quem accipiebat non fuisset vir & maritus eius adulterata fuisset & per consequens lapidata quia adulterium puniebatur lapidatione & morte / & sic secundum legem fuisset morte plectenda. sed omnino oppositum erat. ergo sequitur quod erat simpliciter licitum dare repudium. Item non permittebatur aliquod malum in lege nisi ad vitandum maius malum sed sic est quod per illum secundum contractum matrimonialem in quo contrahebat repudiata cum secundo non vitabatur maius malum nisi fuisset vera vxor quia adulterata fuisset. ergo si fuisset malum contrahere cum secundo non fuisset permissum in lege / quia non permittebat lex quod eadem mulier haberet plures viros / ecce quantum ad vtrumque. Vnde aduertendum est quod in repudiatione fiebant duo. primo erat repudiatio / secundo datio libelli.
¶ Quantum ad repuditionem non erat preceptum sed permissio & repudiatione facta precipiebatur secundum videlicet quod daretur libellus repudii in manus repudiate. Queritur quid erat iste libellus repudii / aliqui dicunt vt losephus quod erat tantum modo charta scripta in quo scriptum etat / nolo te amplius / alii dicunt quod erat scriptura que continebat causas repudiationis. sed prima opinio videtur probabilior quia non licet viro scribere peccatum vxoris si sit secretum neque pro palare. Secundum ergo erat praeceptum supposito primoscilicet quod daretur libellus repudii.
¶ Sed difficultas est de primo / vtrum videlicet repudiare vxorem esset licitum de facto. Tenet doct. quod sic / & est opinio probabilior multo quam opposita. nam sicut dictum est vltimata ratio & completa iusticie actus matrimonialis est approbatio diuina quamuis ex parte rerum permutandarum sit inchoatio iusticie puta quando est equalitas nichilominus vltimata perfectio & complementum illius contractus est approbatio diuina. sed sic est quando est equalitas rerum permutandarum & precipue ad acttum principalem finis matrimonialis id est ad procreandum prolem conueniens est quodeus approbet illum contractum & quia presertim quando est paucitas hominum dedicatorum seruitio diuino habet vir equalitatem cum pluribus mulieribus quantum ad procreandum prolem quia potest plures fecundare & propterea in veteri lege fuit multum conueniens quod approbaretur contractus matrimonialis cum pluribus vxoribus propter necessitatem illius finis id est generande prolis. Dicit ergo sicut in antiqua lege per dispensationem fuit licitum quod vnus vir haberet plures & hoc non est licitum nisi sit dispensatio quamuis non erat formaliter contra legem nature / tamen erat contra conformia legi nature. eodem modo didicendum quod indissolubilitas matrimonii est ex ordinatione diuina propter qualicatem temporis & suppositorum illius temporis dispensabilis. nam ad vitandum maius malumscilicet vxoricidium fuit conueniens quod dissolueretur matrimonium per repudium. vnde nunquam licuit vxori repudiare virum quia deus non approbauit illud quia non erat canta causa siue tantum periculum puta quod vxor occidisset virum sicut contra licuit tantum viro repudiare. Vnde Moyses fuit rromulgator dei & dispensationis eius quando dixit si non placeat vxor in oculis viri repudiet. Non dicit vt moyses sed vt preco deiqui condidit illam legem. ergo deus dicitur approbasse dissolutionem matrimonii propter odium quod contraxerat vir in vxorem. ratione alicuius macule corporalis. Resolutio ergo est licuit viro repudiare vxorem. Secundo repudiatione facta non erat amplius vxor eius & realiter dissoluebatur matrino nium. Tertio repudiatione facta licebat repudiate contrahere cum secundo & erat verum matrimonium. sed si suisset iterum repudiata a secundo viro deus illegitimabat illam mulierem ita quod non licuisset cuiquam postea cum ea contrah ere nec ipsi postea cum aliquo contrahere.
¶ Consequenter ad doctorem dicendum quod non peccabat vir repudiam do vxorem & vxor repudiata non manebat amplius vxor repudiantis. sicut dictum est & non erat ita sicut in nostra lege / & illam reuocauit Christus ita quod si propter fornicationem iuste nunc vir repudiet vxorem remanet adhuc eius vxor.
¶ Ad rationes partis opposite videtur esse contra legem nature / relinquet homo patrem & matrem &c. Dico quod illud non est de primariis pricipiis & per se notis legis nature / sed est solum de conformibus & conuenientibus cum lege nature & in illis cadit dispensatio & in veteri lege dispensabat deus ad vitandum vxoricidium & tunc licite fiebat repudiatio.
¶ Quado vlterius dicitur deus hoc solum permisit propter duritiam cordis iudeo rum ad vitandum maius malum. Dico quod propter duritiam subditorum alicuius le¬ gis frequenter. aliquid abrogatur de illa a legissatore. Vnde dicit Richar. xxxviii. distinctione quod pronitas illius qui emisit votum simplex ad frangendum est sufficiens causa vt papa dispenset cum illo vel illa. Ideo dispensauit propter duritiam cordis eorum / & non vult dicere quod moyses puniuerit.d estt quod non permiserit tanquam minus malum ad vitandum maius sed permiserit dispensando vt promulgator legis non vt legislator dispensauit de indisolubilitate & causa quare dispensauit fuit duritia cordis ad vitandum maius malum ideo permisit tanquam licitum ad vitandum maius malum & ista pars videtur probabilior.
On this page