Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

De impedimentis

¶ Distinctio. xxxiiii. De impedimentis.

HAbitum est de matrimonio in se. & de bonis matrimonii & de obligatiot ne in matrimonio ad red. dendum debitum & de inseparabilitate & de diuortio. Consequenter videndum est de impedimentis. primo deimpotentia / vtrum impotentia ad actum carnalem inipediat matrimonium? Arguitur quod non / quia si sic hoc maxime esset quia in matrimonio est obligatio ad actum carnalem. sed hoc non quia in matrimonio rato & non consummato licet ingredi religionem & nunqam reddere debitum. ergo non est obligatio in matrimonio ad actum carnalem. In oppositum arguitur per illud quod habetur. xxiii. qu. prima per totum / similiter de frigidis & maleficiatis per totum titulum. Circa questio nem respondendum est / primo in generali & secundo descendetur ad multiplicem impotentiam. Pro primo supponendum est quod duduplex est impotentia ad actum carnalem. est quedam impotentia perpetua & quedam precise temporalis. vnde in proposito dicitur perpetua cui per naturam & per artem sub ueniri non potest & non dicitur perpetua quia perpetuo durabit: sed quia per naturam & artem absque miraculo subueniri non potest vt est frigiditas naturalis / vt quan¬ do aliquis est spado aut castratus carens testibus. Altera est impotentia naturalis cui pernaturam aut per artem subueniri potest. Per naruram / vt quando aliqui nondum potentes ad illum actum contrahunt per naturam eis subuenitur quia adueniente etate legitima efficiuntur potentes / talis impotentia est naturalis & ei subuenitur per naturam

¶ Hoc supposito dicit doct. omnis impotentia perpetua praecedens matrimonium seu contractum matrimonialem impedit matrimonium contrahendum & dirimit contractum. Vnde dirimere matrimonium contractum non est facere de matrimonio quod non sit amplius matrimonium quia nullum est tale inpedimentum nisi ingressus religionis sed est impedire de contrahentibus vel qui nitutur contrahere quod nichil faciunt. Sed impedire contrahendum est facere quod non possunt contrahere licite / vt simplex votum tamen non impedit quin sit realiter matrimonium si attemtent contrahere. sed solenne votum impedit vtrumque. Impotentia ergo perpctua precedens impedit contrahendum & dirimit contractum id est facit quod si attentent nichil faciunt & quod non possunt. Patet sic in omnicontractu marrimoniali est obligatio ad actum carnalem sub conditione si petatur sed est impossibile isti reddere actum carnalem si petatur. ergo talis non potest contrahere matrimonium. nullus enim potest seipsum obligare ad impossibile / immo deus non posset aliquem ad impossibile obligare Vnde dicit doct. & probabilius quod talis impotentia non impedit solum propter illegitimationem ecclesie: sed impedit ex natura contractus. in omni ene contractu matrimoniali obligant partes adinuicem ad reddendum debitum / si igitur aliqua partium habeat perpetuam impotentiam est impossibile ei reddere sipetatur. ergo ille contractus est nullus nec a lege diuina quod protutur. Secundo contrahere matrimonium nonest aliud quam dare suum corpus alteri ad vsum illum carnalem sed iste qui patitur impotentiam non potest dare corpus suum alteri ad illum vsum quia non habet potestatem in corpore suo ad illum vsum. nam si equus sit meus ad equit andum & non ad trahendum currum / possum alteri dare ad equitandum: & non ad trahendum currum / quia non habeo potestatem in illo ad illum actum. Eodem modo si vir non habet potestatem in corpore suo ad vsum carnalem non potest alteri dare / & talis qui patitur in potentiam perpetuam est omnino inabilis ad contrahendum. Sed quid dicendum / si superueniat illa impotentia post contractum: sed ante consummationem matrimoni i an dirimat matrimonium non consummatum / vt alicuipost matrimonium ratum sed non consummatum abscinduntur genitalia. De hoc est multiplex modus dicendi. vigesimatertia questione septima habetur quod dissoluitur. & Richardus hoc tenet probabiliter / quia si per professionem religionis in qua homo reddit se impotentem ad illum actum sic quod non potest licite reddere debitum dissoluitur matrimonium a fortioriper actum in quo redditur simpliciter impotens dissoluetur matrimonium. Sed doctor dicit quod non dissoluitur / nam in contractu metrimoniali est duplex obligatio. Prima est ad reddendum debitum si petatur. Secunda ad non contrahendum cum altera viuente prima / & in ista secunda obligatione consistit indissolubilitas matrimonii & non in prima / immo prima obligatio aufertur per adulterium: & tamen non dissoluitur matrimonium: ergo indissolubilitas matrimonii non consistit in prima obligatione sed in secunda. Vnde sipost contractum effic iatur impotens dissoluitur prima obligatio / quia non obligatur amplius reddere si petatur quia non potest / vt si efficior mutus non amplius obligor ad dicendum horas: sed secunda obligatio non dissoluitur nec in vna nec in altera partium / ideo quamuis ante matrimonium consummatum superueniat impotentia nichilominus remanet adhuc matri¬ monium inter illos. Et sic resolutio doctoris est quod omnis impotentia simpliciter & perpetua cui subueniri non potest neque natura neque arte si precedat matrimonium simpliciter impedit contrahendum & dirimit iam contractum. Si vero talis impotentia sequitur matrimonium consummatum non dissoluit / quia iam potestas illa tradita vere non potest reuocari per aliquod impedimentum superueniens. Igitur & cetera. Cont ra: ergo cum altera partium ingreditur rel igionem adhuc remanet altera partium remanens in seculo obligata ad non contrahendum / cum non dissoluatur prima obligatio. Dico quod qui ingreditur religionem est mortuus & non viuit amplius vita dequa hic agitur cum dicitur quod non potest capere aliam ipsa viuente.

¶ Quantum ad secundum articulum est duplex impotentia / quedam naturalis / quedam accidentalis seu casualis / naturalis in viro est naturalis frigiditas siue deffectus caloris necenarii adhoc vt efficiatur actus ille. Sed in muliere nulla est impotentia naturalis nisi arctatio nimia que efficit illam impotentem ad illum actum. frigiditati numquam potest succurri & sic frigidus naturalis est omnino inabilis Sed de arctatione nimia est duplex difficultas. Aliquando potest fieri apta que est nimis arcta per abscisionem nisi esset grande periculum mortis. & in tali casu non impedit matrimonium vt dicit de Palude resoluendo quod si potest ei succurri per artem absque grandi periculo mortis est verum matrimonium / nec debet vir cum altera contrahe re. Alius modus est per vsum cum altero viro / puta est apta alteri viro sed non isti / nec potest fieri apta isti nisi per vsum cum altero viro. Vtrum talis arctitudo impediatDicitur in capitulo littere defri. & male quod non impedit / nihilominus opinio apparem tior est quod impedit / vt sit Berta nimis arcta sorti post mrateimonium contractum & cognoscunt ambo quod per vsum actus carnalis cum Platone berta efficietur apta sorti: tunc non est matrimonium inter illos: patet. quandocumque est impossibilitas ad actum cumsorte & non potest fieri potens cum sorte nisi per actum qui est peccatum estima tur impotens: quia id possumus quod deiure possumus: sed si esset matrimonium inter sortem & bertam: berta non potest fieri potens cum sorte nisi per peccatum: scilicet per adulterium cum alio / ergo est simpliciter estimenda impotens. & sic patet quod duplex est modus impotentie naturalis. Altera est in potentia casualis vt de perditio testium talis impedit: quia nunquam potest succurri. Sed est vna casualis que vocatur maleficium de qua est difficultas qualiter impedit. maleficium nichil aliud est quam im pedimentum ad actum carnalem in aliquo qui ex natura sua est potens sed impeditur per artem demonis. & istud maleficium aliquando est vniuersa liter cum omnibus ita quod nullam mulierem vir maleficiatus potest cognoscere: aliquando non est cum omnibus sed cum aliqua certa ita quod vnam non potest cognoscere sed alias potest. & ista imposibilitas dicit Sco. fit per malignos spiritus qui ad requestam hominum faciunt pacta cum ipsis et seruant promissanon quia veraces sint vt alii eis adhereant / quia si nulla pacta seruarent demones non amplius seruirent eis homines: & vt illi quibus seruant promissa eos colant. Nam ex superbia sua precipue appetunt honores diuinos / deus etiam permittit eos exercere potestatem suam ad impediendum aliquos abaliquibus actibus quos possent exercere sinon essent impediti: & hoc propter peccata eorum vel propter aliquam aliam causam occultam. & hoc modo magus habens pactum cum demone procurat ab eo vt istum impediat a taliactu cum tali muliere: & quandiu tale maleficium perseuerabit non poterit talem actum cum illa exercere. Demon igitur ad requestam & pactum sortilegarum sic procurat maleficium: & illud maleficium non est ni¬ si impedimentum eorum que debent concurrere ad illum actum: pura motionem spirituum necessariorum &c. Queritur tunc si vir sit impotens casualiter non potest vnam cognoscere vtrum impediat matrimonium contrahi cum ista cum qua est tale maleficium: dicunt doct. quod si tale sit perpetuum impedit non autem si non sit perpetuum / sed ad tempus. sed quomodo potest cognosci perpetuitas istius impedimenti: habetur extra de frigidis ca. laudabilem / debent enim per triennium commorari & dare operam illi actui. si autem postea ambo reclamant debent iurare cum septima manu: vir & vxor de scientia & septem vicii proximide fidelitate. Si vir reclamat accusationi vxoris creditur viro qui caput est mulieris quod est intelligendum nisi mulier per aspectum corporis velit probare virum esse mentitum Si vir accusat incumbit sibi probatio modo predicto. & difficile est videre differentiam illorum impedimentorum nisi per inspectionem corporis si deficiat aliqua dispositio necessaria requisita in parte illa ad illum actum. vel per iuditium peritissimorum medicorum / & hoc quantum ad frigiditatem per signa proprie temperature. Dicunt ergo si sit perpetuum impedit / sinon sit perpetuum non impedit. Sed contra / nullum est ita perpetuum quin possit non esse perpetuum ad voluntatem demonis: & arguitur sic: in potestate demo nis est facere quod non erit perpetuum: & sic demon habebit potentiam ad preterita: quia potest facere quod non sit perpetuum maleficium: & sic verum est dicere deillis qui sunt in triennio quod fuit marrimonium anno elapso / similiter de maleficio tenporali est in potestate demonis facere quod sit perpetuum. ergo de aliquo de quo verum est dicere hoc fuit matrimon ium / esset in potestate demonis facere quod non fuit matrimonium. Et si concedas / ego inferam quod demono potest facere quod gratia quam habust sortes illam non habuisse sit poessibile: patet quia per te est in po¬ testate demonis facere quod non fuerit sacramentum matrimonii: & tunc quod non habuerit gratiam sacramentalem. item quod esset in potestate demonis facere de gratia quam non habuit quod habuerit / quia bene sequitur / talis contractus non fuit sacranentum / ergo non contulit grtiamex opere operato: sed est in potestate demo nis facere quod fuerit sacramentum: ergo facerequod contulerit gratiam: sed ista videntur absurda: propterea dicunt aliqui quod nullum maleficium impedit / vt videtur dicere quedam glos. de frigidis & maleficiaris & essem bene huius opinionis / quia nullum maleficium est ita perpetuum quin absque miraculo aut absque actu peccati auferri possit / vymo per solam voluntatem demonis aut sortilege & absquam peccato: ymo est meritorium auferre illud / ergo non est perpetuum ea perpetuitate que impedit matrimonium / ergo quamuis sit maleficium quod perpetuo durabit cum tamen possit auferri vt dictum est / sequitur de necessitate fatendum quod nullum malaficium impedit matrimonium: & tenendo oppositum oporteret fateri inconuenientia illata. Sed quando vacarunt operi carnali per tres annos & non fuerint effecti vna coro / tunc iudicat ecclesia nullum esse matrimonium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1