Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

TErtio circa hanc distinctionem primam queritur. An deus mundum siue mundialem machinam creauerit intelligendo et volendo tantum. hoc est vtrum produxerit mundum intellectione et volitione tantum: vel requiratur aliqua alia potentia mundi productiua: Mundus interdum includit omnia collectiue: scilicet deum / intelligentias / elementa / et mixta. Interdum distinguitur a deo et intelligentiis: et sic actor de sphera capit mundum quando ipsum diuidit in mundum superiorem et inferiorem. Nonnumquam capitur pro aggregato incluso infra concauum orbis lune sicut Aristoteles capit. i. metheororum inquiens: necesse est hunc mundum inferiorem lationibus superioribus esse continuum vt tota virtus eius inde gubernetur. in proposito capio pro omnibus aliis a deo.

¶ Pro solutione questionis ponitur conclusio affirmatiua: intelligendo de volitione efficaci. probatur conclusio. deus pater intellectione et amore producit filium et spiritum sanctum: licet partialiter filius concurrat ad productionem spiritus sancti. ergo cum eodem principio potest producere mundum. tenet consequentia. Si personas in diuinis illis principiis producat: a fortiori mundum eisdem producere potest.

¶ Secundo arguitur ad idem: voluntas non indiget alia potentia exequente suum inperium nisi respectu rei quam per seipsam non attingit: sed diuina voluntas omnipotens omnis attingit. ergo suum imperium exequitur: non mediante actione alterius potentie. Maior patet. quia non alias voluntas per seipsam transmutat sensualitatem volendo: non mediante actione alterius potentie. Unde Auicenna nono methaph. cap. ii. dicit Cum virtus desiderativa fuerit vt desiderat aliquid proueniet ex ea impressio: propter quam impressionem mouemus membra.

¶ Tertio. voluntas dei efficax respectu a. ponit. a. inesse nihil vult nisi cognitum ergo mediante notitia volitione ponit rem inesse. Si requiratur aliquid aliud: voluntas dei efficax esset impedibilis. et ic voluntati eius aliquis resistere potest: quod liquet esse falsum.

¶ Preterea: voluntas nostra per suum velle est causa alicuius effectus: puta habitus: et mouet alias potentias persuum imperium. ergo voluntas dei omnipotens potest omnem effectum sola voluntate: hoc est volitione: producere. Insuper Augustinus. libro. lxxxiii. q. q. iii. hoc est aliquid fieri deo agente quod deo volente. Et idem super illud psalm. cxliiii. Iustius dominus in omnibus viis suis apud deum: hoc est velle quod facere: quia ex eius voluntate res habent esse. Et tertio de tri. ca iiii. dicit augustinus. voluntas dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur. Angelus non mouet celum mediante noticia et volitione: sed vltra influentiam dei generalem requiritur potentia executiua: vt dicit articulus Parisiemsis. inquiens: quod intelligentia sola voluntate moueat celum. Error. ergo deus non producit rem ad extra sola voluntate et intelligentia.

¶ Respondetur: consequentia est nulla. pro cuius solutione notato. intellectus realiter est voluntas vt post hac distinctione. xvi. notius euadet Et potentia executiua non differt realiter ab istis. Nam hec tria identificantur cum substantia spitritus: et per consequens identificantur inter se. Si angelus intelligat celum moueri: et id velit: requiritur cum hoc quod suam vim localiter motiuam applicet celo ad hoc quod moueatur. quemadmodum ad hoc quod ego moueam hunc grossum lapidem requiritur quod vires meas illi motui applicem. Et anima mea ad hoc quod corpus quod informat moueat requiritur quod suam vim corpori applicet. alias nichil fiet a creatura. Potentia executiua pro creatura supponit: pro angelo: pro anima / vel simili: connotando quod suam vim actiuam applicet ad agendum secundum imperium voluntatis. Non est sic de deo. si per impossibile deus non esset in omni loco: sed solum in centro terre vel in quacunque distantia a celo: per suum velle efficax potest mouere celum. nec requiritur alia applicatio nisi id velle. ergo in deo non est ponenda potentia executiua ad intentionem articuli ponentis potentiam exceutiuam in creatura.

¶ Contra illud arguitur: deus intelligit omnes res possibiles: et vult eas. et tamen non propterea sunt. ergo requiritur potentia executiua in deo vltra intellectum et velle ad ponendam rem in esse.

¶ Respondetur: deus non vult omnen rem possibilem efficaciter: sed voluntate complacentie quod sit possibilis.

¶ Secundo arguitur. deus non fecit hunc mundum. ergo non fecit ipsum mediante sola noticia et voluntate. antecedens patet: dyabolus fecit hunc mundum: patet Ioannis. xiiii. Uenit princeps huius mundi: et apostolus. secunde Cor. iiii. vocat dyabolum deum huius seculi.

¶ Tertio arguitur: per illud quod scribitur Ioannis. xviii de responsione saluatoris ad pylatum regnum meum non est de hoc mundo.

¶ Quarto arguitur. Omne factum a deo est diligendum. Mundus non est diligendus. ergo mundus non est factus a deo. consequentia tenet in iiii. modo secunde figure. Minor patet: per illud quod scribitur prime Ioannis secundo Nolite diligere mundum neque ea que in mundo sunt.

¶ Respondetur: mundus nonnumquam accipitur pro hominnibus reprobis et male viuentibus: vt Iohannis xviii. dicit saluator / ego pro eis rogo non pro mundo. et Ioannis. v. Mundus totus in maligno positus est. Sic capiendo mundum pro malis et reprobis: istorum caput est dyabolus: quia pessimus et ad culpam instigans: licet neminem necessitare potest. et sic similitudinaris et transumptiue apostolus vocauit dyabolum deum huius seculi: sicut moyses constitutus est deus pharaonis.

¶ Ad tertium dicitur cristus intellexit quod non habuit regnum in hoc mundo sicut pylatus putauit: vt pote non habuit fastum regium nec venit in mundum humanos capere honores secundum quod in hymno dicitur. Non eripit mortalia qui regna dat celestia. Nec erat clientum multitudine stipatus: ceterorum regum more: vt se protegeret a iudeis.

¶ Ad quartum: concedo quod substantia mundi est diligenda: sed capiendo mundum sicut in solutione ad secundum iam diximus: est a nobis potissimum cauendus. Mundani honores et vani hominum appetitus circa hos cecos honores magnam hominum partem in peccatis prosternunt. Non alias aliqui litteratorum casti ad excessiuam beneficiorum ingluuiem se inuoluunt stimulati ab amicis et huius mundi caducis honoribus: et sic excecantur: et illiterati et nati ceci terram continuo rodunt vt in honoribus eleuentur. Ob hoc mercatores / mulieres / vestes / et opes excessiuas appetunt. Maior pars hominum ad hec caduca transitoria oculum flectit. nimirum ergo quod sacra eloquia dicant mundum in maligno positum esse: hoc est in malo igne et ardenti. et eum fugiendum: et virum talibus deditum dicimus esse mundanum: quod in malam paratem accipitur: et quando dicimus eum totaliter esse mundanum: in pessimam potestaom capitur. Ex his patet inter philosophos et sacras litteras / mundus quinque vel sex modis accipitur. Primo pro toto vniuerso deum includendo: pro reliqua parte a deo: pro omnibus a deo et intelligentiis: pro omnibus infra concauum lune contentis: pro reprobis et malis: pro caducis honoribus et inutilibus quos prosequentes mundanos dicimus / homo qui per methaphoram est minor mundus est pars maioris mundi: sicut est de parua asia et parua affrica respectu maioris apud cosmographos.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3