Quaestio 4
Quaestio 4
An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno
QUarto restat inquirere an fuerit possibile mundum fuisse ab eterno. In hac questione multi tenuerunt partem affirmatiuam: multi negatiuam: multi questionem tenuerunt probleumatice Alii rati sunt non esse idem in permanentibus et successiuis.
¶ Circa hanc materiam duas formabo quae¬ stiones. Una circa res permanentes erit. Altera circa res successiuas. Pro expeditione prioris queritur quaestio sub hoc verborum tenore: An enti creato permanenti repugnet fuisse ab eterno.
¶ Pro solutione quaestionis pono hanc vnam conclusionem afftirmatiuam. Quod deus poterat fecisse quod ens permanens fuisset ab eterno. probatur hec conclusio. deus potest facere vel fecisse poterat / omne illud quod non implicat contradictionem: quia non est impossibile apud deum omne verbum. Sed non implicat contradictionem ponere rem permanentem ab eterno creatam. igitur consequentia est nota cum maiore. Minor probatur: philosophi claris ingeniis / praediti: posuerunt multa permanentia ab eterno: vt celum et partes eius: primo de celo. Et non est veri simile quod cepissent ex industria tueri illud quod est impossibile: igitur. Sed dicis: incompossibilia et simpliciter impossibilia crebro posuerunt sicut fideles infide et clari philoso. Secundo probatur eadem minor soluendo rationes aduersariorum partem oppositam tenentium: et cum hoc non minus forte rationes introducendo.
¶ Secundo principaliter dicitur. deus poterat mundum vel hanc rem permanentem produxisse heri / anno preterito / tribus annis antequam mundum produxit / centum millibus annis / et sic sine statu. ergo ab eterno poterat deus produxisse mundum. Sed dicis: ab eterno deus poterat produxisse mundum. sed non poterat produxisse mundum ab eterno: Sicut Aristoteles concessisset ab eterno fuit vnus homo. In perpetuum erit homo: Sed nullus homo fuit ab eterno: Nullus homo erit perpetuo. hoc non soluit argumentum. Hic homo potuit fuisse heri anno preterito / a mille annis praeteritis / et sic in abyssum. ergo hic homo potuit fuisse ab eterno. relinquendo suppositionem confusam accipiendo terminos discretos.
¶ Tertio arguitur. Si iste homo non potuit fuisse ab eterno: hoc ideo est quia effectus non potest esse coeuus sue cause: sed hoc est falsum. Si igitur fuisset ab eterno splendor ignis fuisset ab eterno: secundum Augustinum. vi de trinitate: capite primo. et decimo de ciuitate dei. ca. xxxi. Sipes fuisset in puluere ab eterno: vestigium pedis impressum fuisset ab eterno. Et libro secundo. capite iiii. modo quodam vix intelligibili philosophi dixerunt mundum esse factum: et tamem non habere principium durationis: ergo si ille modus egre sit intelligibilis: tamen est intelligibilis. idem dicit in homelia. xxvi. super Iohannem de virgulto et ymagine eius in aqua: sed talis imago est causata a virgulto. Aristoteles debuit dicere quod aliquod lumen solis fuit ab eterno.
¶ Quarto arguitur: filius dei generatur a patre ab eterno: a quo habet esse: licet non causetur a patre. ergo eodemmodo effectus aliquis potest fieri a deo ab eterno.
¶ Quinto arguitur. Mundus potest esse perpetuus a parte post: ergo et a parte ante. consequentia tenet: antecedente dato: sequitur quod res permanens durabit per infinitum tempus: et habet terminum a parte ante ab isto die: et non terminum a parte post. nichil aliud sequitur ad consequens.
¶ Sexto arguitur sicut in agentibus naturalibus posita causa suffi¬ ciente: et cessante impedimento ponltur effectus: patet de sole et suo lumine in medio: ita in agentibus liberis et sufficientibus sublato impedimento potest poni effectus. deus ab eterno fuit sufficiens producere mundum: et non impedibilis. igitur.
¶ Septimo arguitur: secundum aduersarios oportet deum quiescere per tempus infinitum antequam possit mundum producere quod est inconueniens. dato opposito antecedentis: potest deus ab eterno creaturam producere.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod deus potest producere infinitum actu / multitudine / magnitudine / et intensione. consequens est negatum a philosophis constanter: vt patet iii. phisicorum. et primo de celo. et communius ab antiquis theologis. et quod sequatur probatur sic. ponatur mundus fuisse ab eterno et homines sicut nunc sunt geniti et corrupti. Iam esset infinita multitudo animarum rationalium: ergo iam habetur infinitum multitudine. et si quolibet die preterito creasset lapidem pedalem addendo vnum alteri: iam esset continuum infinitum / secundum longitudinem / latitudinem / vel omnem dimensionem / secundum quod deus disposuisset lapides. eodem modo argumentari potes de albedine / nigredine / charitate / vel qualibet alia forma intensibili.
¶ Respondeo concedendo sequelam. Miror eorum hanc conclusionem tenentium quam teneo negando possibilitatem infiniti cathegoreumatice sumpti in multitudine: si ponatur mundus inesse perpetuo et hominnes sicut opinatus est philosophus: quod isti concedunt. Addo tertiam propositionem. deus poterat conseruare quamlibet animam quam aliquis habuit: et numquam duo habuissent animam eandem. Mirum est mihi quod hec propositio ab aliquo fideli negetur / quod ex his sequitur infinitas animarum immo potest deus reproducere omnes asinos corruptos: et sic infinitos haberemus nunc. Propterea concedo quod deus potest facere infinitum multitudine iam in quolibet continuo sunt infinite partes: cathegoreumatice capiendo infinitum. et infinita sunt puncta in continuo: secundum reales. Eodem modo concedo quod deus potest facere lineam infinitam. immo nunc actu corporis columnaris decem pedum / crassitudinis pedalis / datur vna linea curua infinite longa. Certum est infinite longa est linea gyratiua capiendo infinitum syncathegoreumatice. Quod sic ostenditur. Gira girans primam partem proportionalem columne est ad minus pedalis. Circulus primam partem proportionalem ambiens est pedalis: ergo a fortiori linea gyratiua est pedalis. gira gyrans duas primas partes proportionales illius columne est bipedalis. gyra gyrans tres primas partes proportionales illius columne est tripedalis: et sic consequenter gyra quanto girat plures partes proportionales tanto est longior. Sed infinite sunt partes proportionales in columna: etiam capiendo ly infinitum cathegoreumatice: ergo gyra gyrans omnes est infinite longa. Quod aliqua gyret omnes in xliiii. distinctione primi sufficienter (vt reor) ostendimus. et si teneatur linea latitudinis et profunditatis expars: datur iam aliqua linea infinite lon¬ ga: scilicet a linea gyratiua istu columne nominate: et si detur adhuc quod linea habet tres dimension es: sed longitudo linee attenditur penes lineam imaginabilem imperceptibilem mediam: ad huc illa linea erit infinite longa. Si teneatur quod linea difformis longitudis in partibus: non est ita longa sicut pars longior: vt pote: si detur asser bipedalis latitudinis cuius vna medietas secundum longum est. viii. pedum. et alia decem: Tota illa linea erit longa precise: vt nouem. reducendo difformitatem ad vniformitatem. hoc est ad imaginationem tollendo pedale a latere longiore et addendo breviori: iam totus asser erit vniformis longitudins in partibus: scilicet nouem pedum. tunc si linea difformis longitudinis in partibus debet attendi longam secundum reductionem partium difformis longitudinis ad vniformem: non habetur linea gyratiua infinite longa: sed habetur infinite longa est linea gyratiua: et si ita est nunc de facto: a fortiori deus potest facere lineam infinite longam. Concedo ergo quod deus potest facere infinitum: secundum vnam dimensionem tantum / duas / vel omnes. Similiter potest facere infinitum in gradu. tam in formis corporalibus quam in spiritualibus. Et de philosophis aliqui eorum putaueuerunt infinitos fuisse mundos: vt ex valcrio alias recitauimus de fletu alexandri macedonis quod adhuc vix potiebatur vno mundo. Et licet ilia positiosit falsa: et contra hoc Aristoteles primo celi eleganter disputauerit: non demonstrauit propositum. quia illo dato probauit quod deus non potest facere lineam infinite longam: quod falsum iudico. Quod dicebatur de theologis: licet antiqui communius infinitum negarunt: iam a centum annis communius ab ingenios viris tenetur oppositum de religiosis suos praeceptores insequetibus loqui non oportet quia non ponunt in numerum cum in deliberatione praeceptum suorum quicquid opinati fuerint steterunt. Et quia hanc materiam seriosius in. xliiii. distinctione primi prosecutus suni: super hoc nunc supersedeo.
¶ Secundo arguitur: contra eandem conclusionem: illa de possibili posita inesse quam semper suppono in omnibus argumentis sequitur quod causa non precessit suum effectum: consequens est inconueniens causa est ad cuius ess sequitur aliud ii. physicorum. Et quod sequatur patet de gallina et ouo quaerendo an ouum praecessit gallinam. si sic: effectus praecessit causam / quia ouum est effectus galline. Si dicas gallina precessit ouum.
¶ Respondetur: aliquorum effectuum causa solum praecedit effectum suum natura et non tempore vel instanti: vt totus mundus deum in casu conclusionis nostre: et hoc Aristoteles concessisset de lumine solis in vna parte sui orbis: inter quam et corpus solis numquam cadit corpus opacum ad causandam vmbram. Aliquorum effectuum causa precessit effectum duratione: vt in argumento assumpto de gallina et ouo tenendo efficientiam naturalem matris ad tetum. Alicuius oui gallina est vel fuit causa. Et eiusdem galline ouum fuit causa: et illius oui gal¬ lina fuit causa. Unde iste propositiones concedende argumentum sufficienter eluunt. Quamlibet gallinam precessit ouum: Quodibet ouum gallina ante cessit. Cuiuslibet galline ouum fuit causa: Cuiuslibet oui gallina fuit causa efficiens: Nulla gallina omne ouum precessit. Nullum ouum omnem gallinam antecessit. sicut de hominibus: ante omnem hominem fuit homo. et nullus homo creatus precessit omnem hominem. dixi creatus: quia de virtute sermonis aliquis homo precessit omnem hominem. quod patet. Iste deus precessit omnem hominem: demonstrando filium dei. iste deus est vel fuit aliquis homo. ergo aliquis homo precessit omnem hominem. Omnem hominnem creatum precessit homo creatus qui non praecessit omnem hominem creatum: si relatiuum non referat signum vniuersale. Sed vbi datur causa eterna et effectus quilibet temporalis: illic concedes cum termino stante determinate vniuersalem precessionem. Exemplum: sol precessit omnem hominem: deus praecessit omnem hominem: Omnem substantiam ab sole genitam iste sol precessit. Sol precessit omnem hominem. licet christus sit incarnatus ex tempore: non impeditur veritas illius.
¶ Et si dicas: Sol omnem hominem precessit: ergo sol omnes homines precessit. et per consequens non perpetuo erant homines contra casum conclusionis
¶ Respondetur: consequentia est nulla qualitercunque capiatur signum omnes: siue collectiue sicut potest in plurali numero: siue diuisiue et distributiue. sol non precessit omnes homines collectiue: quia tunc sol totam multitudinem hominum precessisset. et cum illa est falsa capiendo omnes collectiue: illa erit falia sol precessit omnes homines: capiendo omnes distributiue. ratio: habebit vnam singularem falsam descendendo copulatiue demonstram do totam multitudinem. Sed concedo istas: istos homines precessit iste sol demonsitrando sortem et platonem genitos hodie et heri. et istes iste precessit sol. demonstrando tres: et sic de quibuscunque finitis hominibus ascendendo demonstratis. Ex his potest solui argumentum quod totus mundus non potest produci ex materia. hoc est falsum: si sit solum prioritas nature materie ad suam formam et totum compositum. Ulterius patet: Nulla est vis in ratione hec Henrici Gaudem. creatura habet non ess ante esse: quia ex se habet non esse. in primis assumit falsum proprie loquendo / quod creatura ex se habet non esse illa enim implicat hanc falsam. Creatura ex se est non ens. deberet dicere creatura ex se non habet esse: et hoc est vertm. Creatura capit esse et existentiam a producente: et non a seipsa. Sed ad intentionem eius dico non est necessarium quod non esse praecedat esse: cum per conclusionem et eius probationem potest perpetuo habere esse creatura parmanens
¶ Tertio arguitur: implicat sortem vel brunellum tuisse ab eterno: et quod generassent cum seminis sue speciei sicut modo generant: et tamen asinis et homines sunt entia permanentia: ergo conclusio falsa. Assumptum patet. vel omnes geniti a sorte et brunello ad hunc diem sunt finiti aut infiniti. Si primum: Totum tempus ab illo ad hunc diem est finitum. Si secundum: ergo positis extremis possit esse infinitum in actu.
¶ Respondetur: hoc argumentum non concludit. licet ille casus non stet cum conclusione: tamen sufficit quod deus poterat fecisse tam brunellum quod sortem ab eterno absque isto modo generandi. Secundo dico: poterant stetisse cum suis feminis infinito tempore antequam generassent: et tunc essent finiti homines vel asini geniti: et totum tempus generationis ad diem hunc esset solum finitum. Tertio dico: poterant esse infiniti homines vel asini geniti: et non fuisset aliquis primogenitus bene autem vltimo genitus Tunc concedendum est quod quilibet asinus praeteritus finite distabat ab hoc asino genito: et nullus asindistabat per infinitum tempus ab isto asino vltimo producto. Sed per infinitum tempus distabat aliquis asinus ab isto asino producto. Nec ex illo sequitur quod detur primus asinus. nosti hic esse fallaciam figure dictionis: omni asino dabatur asinus prior ergo dabatur asinus omni asino dato prior: nec est inconueniens quod inter duo extrema creentur infiniti homines vel asinis intermedii: quando vni extremo siue inceptionem virsus siue finem versus non datur proximus: vt in casu argumenti. exemplum in simili. dico si deus in qualibet parte proportionabili vnius hore crearet vnum hominem: tunc inter vltimum instans non esse illius hore et primum non esse eiusdem dantur infiniti homines intermedii creati: et licet sit aliquis primo creatus in illa hora: nullus est tamen vltimo creatus in illa hora: quemadmodum non est dabilis vltimis pars proportionabilis hore. et ponamus quod sortes fuerit creatus in vltimo instanti non esse illius hore: et plato in primo instanti non esse illius hore cum casu premisso. Tunc inter sortem et platonem sunt infiniti homines creati: et nullus proximo creatus ipsi platoni: bene autem proximo creatus sorti. sic est de asinis et hominibus productis in casu ponendo quod quilibet asinus stetisset in vtero femine sicut modo stat fetus et non amplius: sed tunc deus specialiter conseruasset istos homines et istos asinos in casu generationis. sicut quando ponit aliquid speciale in antecedente: oportet ponere idem in omni consequente ad illud antecedens. vt si deus producat hominem ab eterno: oportet conseruare eum a corruptione intrinseca et extrinseca contrariorum per tempus infinitum. Ex hac solutione sequitur: inter platonem nunc vltimo creatum in instanti extrinseco hore et quemlibet alium hominem in hora productum mediant infiniti homines. et quocumque homine creato propinque platoni: datur vnus propinquior eidem. Sed dicis: asini isti vel homines de quibus est sermo in principio argumenti non erant successiui. sed omnes simul. patet. quilibet asinus preteritus fuit praesens. ergo interdum verum erat dicere de presenti. Quilibet asinus preteritus est praesens.
¶ Respondetur: ponis hoc contra casum Secundo solum adducis sophisma puerorum illa vniuersalis est vera: patet per ascensum sub termino distributo asinus praeteritus: sed non debet poni inesse per vniuersalem vt ex logica nosti / sed per singulares inconiun¬ ctim insumptas.
¶ Quarto arguitur: deus non potest producere vnum graue simplex ab eterno puta glebam terre in aere relinquendo ipsum sue nature ad descensum: ergo non potest ens permanens producere ab eterno nec mundum. antecedens patet: vel illa gleba stetit ab eterno in aere: et tunc non erat relicta suenature contra hypothesim Si per tempus finitum: tunc prius fuit in aere productus quam prope terram. et stetit solum per tempus finitum in aere. Et inter illud tempus et tempus descensus non est tempus infinitum. Nec post descensum eius tempus infinitum: ergo non durauit per tempus infinitum contra casum.
¶ Respondetur: quocumque graui dato deus potest illud producere ab eterno: sed casus includit repugnantia. quia si deus produxisset glebam terre ab eterno in aere: oportuit illam glebam conseruari in eodem loco manutenentia speciali per certum tempus: ergo contradictio est quod deus produxisset glebam terre ab eterno in aere extra locum suum naturalem: et quod ab eterno mota sit illa gleba ad centrum.
¶ Quinto arguitur. Si deus produxit aliquid ab eterno: est necessitatus conseruare illud per tempus infinitum: quod est inconueniens. Et probatur esse falsum. per nullum tempus infinitum deus est necessitatus conseruare rem illam. non per hunc diem: nec per diem preteritum: non per anum praeteritum: et sic de quocumque alio tempore finito dato: igitur: consequentia patet da a. quod erat ab eterno: et deus non erat necessitatus conseruare a. per tempus infinitum: tunc conseruet per tempus solum finitum: et sic non fuit ab eterno.
¶ Ad quintum dico: quod deus est necessitatus necessitate consequentie conseruare a. per tempus infinitum: cum ipsum est eternum. non autem necessitate consequentis. et quando probas: non est necessarium conseruare a. per hunc diem: nec per diem praeteritum: et sic de quocumque tempore finito. solum probas non esse necessarium necessitate consequentis. hec conditionalis solum est necessaria. Si deus producat. a. ab eterno: a. est per tempus infinitum: quemadmodum si a. est album de necessitate habet determinatum gradum albedinis: et nullum gradum albedinis de necessitate habet. Nec ascensus et descensus valet in conditionali et consequentiis: Nisi nouum fingendo et quintum pedem in ariete querendo. et est simile. Necesse est si sortes currit sortes mouetur. argumentum illud potest adduci contra aduersarios paulo mutatis terminis: puta de non esse ab eterno Si antechristus non fuit ab eterno non esse fuit per tempus infinitum.
¶ Sexto arguit: Omne quod est quando est de necessitate est: primo peryharmenias. ergo si mundus est ab eterno vel asinus: de necessitate est. et sic deus produxit aliquid ad extra de necessitate: quod non est dicendum.
¶ Respondetur: contigens est contingens in instantis vel tempore qui est. non sequitur in hoc instanti mundus potest non esse: ergo in hoc instanti mundus non est. stet ergo oppositum consequentis cum antecedente: quod mundus potest non esse in hoc instantis et in hoc instanti mundus est. Eternitas mundi non facit quod mundus de necessitate est. patet. Sortes est predestinatus ab eterno: et non propterea de necessitate: sed so¬ lum contigenter: sic est de existentia mundi. posito casu conclusionis nostre. Et licet Henricus nititur dare discrimen nullum dare potest in rei veritate. ab eterno sortes est predestinatus siue ponatur in rerum natura siue non: et tamen contingenter est. ergo mundum produci ab eterno non arguit non contingentiam mundi. Propositio Aristotelis est vera in sensu composito. Necesse est Omne quod est quando est: c. bene sequitur: deus est ergo aliquid quando est est. ergo omne quod est quando est: est. primum antecedens est necessarium in secunda consequentia arguitur ab inferiori ad superius sine errore. et primum consequens equiualet vltimo consequenti. Sunt particularis et vniuersalis in materia naturali vltra omnes instantias illa propositio Aristotelis est falsa in sensu diuiso.
¶ Contra illud arguitur. et est septimum argumentum. sequitur quod mundus solum conseruatur et numquam producitur. patet quocumque instanti dato in quo est verum dicere. a. est. prius fuit: ergo solum conseruatur.
¶ Octauo arguitur. Si a. creatura producitur ab eterno: vel in quolibet instanti quo est producitur: et hoc non: quia tunc aliquid producitur post quam est productum: et sic sortes adultus continuo producitur. nec potes dicere in aliquo instanti producitur et in aliquo non producitur / quia rationem assignere nequis.
¶ Ad septimum dicitur quod conseruatio et productio ex parte cause non distinguuntur: Nec ex parte effectus. Sed de hoc inferius in hac distinctione.
¶ Ad octauum. Respondetur sicut in primo de productione fillii dei qui ab eterno producitur: et est eadem questio de lumine solis producto in parte sui orbis prope solem. et dico quod continuo producitur et causatur. Nec propterea est successiuum: quia in successiuo semper sunt alie partes. hic est duratio eiusdem.
¶ Nono arguitur. Non est possibilis impressio pedis in puluere quin motus causans vestigium precessisset illud vestigium. ergo probatio ex Augustino adducta fuit nulla.
¶ Respondetur vestigium communiter causatum in pulueribus successiue fit et impressio et motus vestigium precedit. potest tamen pes a deo subito imprimi: ita quod sit prioritas naturalis inter pedem vel pedis applicationem et vestigium Notum est quod deus potest facere similem concauitatem in pulueribus qualis causatur a pede impresso. et addo: potest producere ab eterno pedem et facere ipsum facere talem concauitatem ab eterno. Ex illopatet quod doctor subtilis non debuit in vestigio et puluere diffidere. dicit: secundum veritatem pedem semper fuisse et causasse vestigium in puluere includit contradictionem. et causa est inquit. quia vestigium causatur per impressionem pedis in puluere per motum localem. dico quod non oportet per motum localem. sed potest fieri ab eterno sicut lumen solis a sole. deus talem concauitatem poterat facere ab eterno et pes produci in illa. sic poterat deus ab eterno facetur pedem fecisse talem concauitatem quam vestigium dicimus. sic imaginatus est Augustinus ingeniose et bene: licet prima fronte non sit facile captu
¶ Decimo arguitur: oppositum istius est articulus fidei: puta quod mundus factus est: ergo non potest demonstrari. ymo etiam non expedit propter fideles vel infideles. propter fideles: Tunc assensus creden¬ di tolleretur et sic iudicium fidei. Nec conducit habere demonstrationes propter infideles / quia sic putarent nos solum assentire propter demonstrationes: et non habere fidem. hec ratio parum valet. Articulus fidei est de hac deus est: et tamen ipsa demonstratur in lumine naturali: et concedo quod notitia euidens et fides actus non se compatiumtur in eodem intellectu respectu eiusdem obiecti. et licet fides esset corrupta: non perditur meritum. bonus doctor est paratus assentire antequam habeatur ratio demonstrans. et conducit propter alios manuducendos ad fidem demonstrationes habere: licet non mereantur per illum assenssum. postea habent liberos actus in voluntate et bonos. et abeunte euidentia assentitur assensu fidei. non modo conducit adducere demonstrationes: sed vtiles suasiones et possibilitates cum analogiis quando putatur res difficilis creditu ergo nec nocet rationes validas assumere tam propter fideles quam infideles.
¶ Undecimo arguitur: Sortem fuisse ab eterno est propositio de preterito falsa cuius veritas non dependet ex vna de futuro contingenti. Sed ad preteritum nulla est potentia vi. physicorum. igitur.
¶ Respondetur: hoc non est contra intentionem conclusionis dicentis non implicat contradictionem sortem esse vel fuisse ab eterno.
¶ Duodecimo arguitur: auctoritate Ambrosil in exameron dicentis. quid tam inconueniens quam quod eternitas operis coniungatur eternitati dei. Et Augustinus contra felicianum diffinit creaturam. Creatura est substantia facta ex eo quod adhuc non est aut aliquando non fuit.
¶ Ad priorem auctoritatem dico: adhuc creatura non parificatur deo: quia ipse de necessitate est: creatura vero contingenter est. Ad Augustinum: dicitur quod loquitur de facto: et hoc est verum: sicut modus est in schola. vt si queras: que creatura est digna vita eterna: dicitur quod illa que est in gratia. sermo est de facto. Ecce licet sunt varie opiniones in hac parte tam rationes quam auctoritates sunt pro conclusione quam tenemus. In oppositum nulla est ratio ex rebus permanentibus accepta. Si que difficultas accepta fuerit in argumento aliquo: illa prouenit ex additione incompossibilium: et a difficultate extrinseca. Quare non teneo hanc materiam probleumaticam. sed conclusionem quam posui: potissimum cum est sermo de dei omnipotentia que nullomodo est restringenda nisi vbi docetur de opposito. et cum hoc gentiles philosophi ita opinati sunt de deo: non ita alte sentientes sicut fideles: quare fidelis non habet hanc viam negare.
On this page