Quaestio 6
Quaestio 6
De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus
Questio sexta. SExto circa hanc materiam quero de conseruatione dei. Utrum creature a deo conseruentur. Et circa hanc materiam duo inquiram.
¶ Primo. An creatio et conseruatio realiter differant: et de earum quidditatibus. Secundo. An omnis creatura a deo conseruatur.
¶ Pro primae quaestionis expeditione scias. Creatura biphariam accipitur. Uno modo pro omni effectu producto: et sic in questione sequenti capiemus: et capitur in vulgari sermone quando dicimus. Omnis res est creator vel creatura. Alio modo capitur creare vt tantum valet sicut producere aliquid extra passum: vel in sua actione non presupponere passum et sic deus licet animam rationalem producat in passum creat: quia in sua actione non presupponit passum. Et hoc modo quicquid deus producit / creat quia non presupponit passum in sua actione. et sic idem effectus numero creatur a deo et producitur sine creatione ab agente creato: quia nullum agens creatum creare potest: quod nunc suppono. et in questione prima distinctionis prime quarti libri patet. Conseruatio proprie capiendo dicit vltra productionem et manutenentiam preexistentiam ipsius rei: hoc est iste terminus conseruatio connotat rem prius fuisse: ita quod res in primo instanti quo producitur non conseruatur: sed semper post hoc dicitur conseruari quamdiu manet in rerum natura.
¶ Istis notatis pono conclusiones questioni responsiuas: quarum prima est. Creatio dei actiua est deus. Secunda conclusio. conseruatio dei actiua respectu creaturarum est deus. Tertia conclusio. Creatio dei actiua est conseruatio: licet interdum deus fuerit creatio b. rei: et non conseruatio b. rei. Quarta conclusio. Creatio passiua pariter et conseruatio passiua est creatura creata: et conseruata. et nihil aliud.
¶ Prima conclusio probatur. creatio dei actiua nihil aliud est quam volitio dei efficax producendi creaturas. Sed hec volitio est deus igitur. Secunda conclusio potest pariforma probari: et patebit amplius questione sequenti. Tertia conclusio probatur quo ad priorem partem. Hec voluntas dei vel hic deus est creatio actiua dei. et hec voluntas dei est conseruatio rei. Ergo conseruatio actiua est creatio eiusdem Secundam partem illius conclusionis probo. Ponon quod deus creauerit angelum. primo in. a. instanti. Tunc sic. deus fuit creatio angeli in a instanti. in a. instanti verum erat dicere: deus est creatio angeli: et tamen in illo non est conseruatio illius an geli. Quarta conclusio. probatur. Omnis res est creator vel creatura. Creatio passiua non potest conuenienter poni alia res a creatura que creatur ergo est ipsa creatura. relationes suppono non ponendas in hac distinctione. Post hac patebit suppositio.
¶ Contra ista arguitur sic. Deus creatione creat: et tamen deus non creat deo. primo modo loquendi vtimur et non posteriori: ergo creatio actiua dei distinguitur a deo.
¶ Respondetur nomina verbalia in io. desinentia triphariam accipi¬ solent: actiue: passiue: et abstractiue. actiue est res que agit. passiue est res que patitur abstractiue est dispositio mediante qua illa actio fit. hoc sic declaro. Ignis actiue calefacit aquam mediante calore: Ignis eut calefactio actiua aqua calefactio passiua: quia est res que calefit. calor est calefactio abstractiua: quia mediante ipsa fit illa actio. licet non expedit loqui de hoc membro tertio abstractiue capiendo vocabulum: sed alia duo membra sufficiunt. calor calefacit et est calefactio actiua: et aqua calefactio passiua. In proposito nostri argumenti volitio dei efficax est conseruatio actiua et creatio actiua realiter: et creatura conseruata et producta est realiter creatio et conseruatio passiua nec datur abstractiua separata ab actiua Isto supposito quod nichil aliud in mundo est creatio actiua nisi deus: cum dicis: deus creatione creat: concedo. hoc est mediante actu volendi efficaciter creaturam esse: et tamen non conceditur in communi vsu: deus deo creat: verum est. sed ex hoc non sequitur discrimen reale vllum inter creationem actiuam dei et deum. creatio actionem importat: non autem terminus deus. ideo aliquid enunciatur de vno et non de alio: licet sit idem in re. sicut concedimus deus volitione producit creaturas et non producit creaturas intellectione: et tamen intellectio dei realiter est volitio dei.
¶ Secundo arguitur. in primo instanti quo creatura producitur est creata: et non conseruata. ergo creatio passiua non est conseruatio passiua. Et eodemmodo arguitur de creatione actiua.
¶ Tertio arguitur: ex dictis sequitur quod conseruatio huius mundi fuit ab eterno. patet: nichil est aliud conseruatio huius mundi nisi deus qui fuit ab eterno.
¶ Secundum argumentum nichil aliud probat: nisi quod deus in aliquo instanti est creans et adhuc non est conseruatior: quod concedimus.
¶ Ad tertium conceditur quod conseruatio huius mundi fuit ab eterno. sed non fuit conseruatio mundi ab eterno conseruatio mundi fuit quam do fuit non conseruatio.
¶ Quarto arguitur: conseruatio creature est contingenter. deus de necessitate est nullum contingens est res necessaria. ergo deus non est conseruatio creature. Forte dicis: deus est res necessaria: sed habitudo dei ad creaturam non est necessaria. ergo.
¶ Quinto arguitur: habitudo dei ad creaturam est ipse deus taliter se habens ad creaturam quod eam manuteneat. et hoc taliter se habere est deus. igitur.
¶ Respondetur: conseruatio actiua creature est res necessaria: quia deus similiter habitudo dei ad creaturam est res necessaria: quia nichil aliud est quam deus taliter creaturam manutenens. sed deus contingenter est conseruatio creature hic contingentia denotatur cadere in conseruationem actiuam dei: hoc est in formale: et sic illa simul stare possunt: conseruatio creature necessario est et nulla creatura est. sicut vides in simili: omne creans necessario est deus et deus nichil creat: posito quod creatura non possit creare vt in quarto diximus distinctione prlma. quia sic hec consequentia est nulla: conseruatio actiua dei non est: ergo conseruatio dei actiua possibiliter non est. patet: ex opposito consequentis non sequitur oppositum antecedentis: vt vides ex nuperrime dictis: omne creans necessario est deus: ergo creans est deus. si logicam capias omnia sunt peruia et nulla est difficultas: quare transeo. Uides ergo quomodo non est discrimen reale inter creationem actiuam et conseruationem proportionabiliter capiendo. et per consequens argumentum Henrici gandensis questione quarta recitatum facile soluitur. et proportionabiliter in creaturis loquaris. aliqua conseruatiocreature est creatura: vt lumen in corpore perspicuo dependet a corpore luminoso. conseruatio actiua illius luminis est corpus luminosum. deus eiusdem est conseruatio actiua increata.
On this page