Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium
SEptimo circa hanc distinctionem queritur: vtrum deus habeat vim conseruatiuam et effectiuam respectu omnium.
¶ Pro solutione huius quaestionis ponuntur due conclusiones. Quarum prima est. deus est causa comseruatiua omnium. patet hec conclusio auctoritate Augustini quarto capitulo super Genesim dicentis. creatoris potentia et omnipotentis atque omnitenentis virtus est causa subsistendi omnicreature: que virtus ab eis (que creata sunt) regendis si aliquando cessaret: simul et illorum cessaret species omnisque natura concideret. domus absente artifice stat. non sic de opere dei. Ad hoc scripturam introducit sapientie octauo. attingit a fine vsque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. et auctoritatem apostoli. Actuum decimoseptimo introducit: in illo viuimus / mouemur / et sumus. et libro nono capitulo secundo dicit. si vere substrahit deus intimam operationem qua eam retinet et facit continuo tanquam extincta nulla remanebit. et capitulo tertio dicit quod deus illud quod fecit ita continuatum operatur vt nec vlla aliarum rerum nec illorum angelorum natura subsistat si non operatur. hoc patet ad hebreos vndecimo. portans omnia verbo virtutis: vbi glosa: sicut ab eo creata sunt omnia: ita per eum immutabilem conseruantur: et ad Collocenses primo. omnia per ipsum et in ipso creata sunt et omnia in ipso constant. vbi glosa: que omnibus secundum diuinitatem infusus omnia sustinet. hoc ponit Aug. de trinitate capitulo. xiiii. et Anselmus de casu diaboli capitulo primo. non solum non est alia aliqua essentia nisi illo faciente: sed nec aliquatenus manere potest que facta est nisi eodem ipso seruante. non aliter angelus vel anima intellectiua potest desinere esse. multo magis creatura quelibet a deo dependet quam lumen a corpore luminoso vel accidens a subiecto secundum Aristotelem.
¶ Secunda conclusio conseruari a deo vel ab aliqua causa est causaliter et effectiue dependere ab illa. probatio: absentia corporis luminosi est causa extinctionis luminis in medio: et go presentia corporis luminosi respectu luminis est actualis causatio illius luminis: licet non de nouo. tenet consequentia secundo phisicorum. ad idem genus cause reducitur praesentia cause respectu positionis effectus et remotio cause respectu non esse effectus: seu affirmatio respectu affirmationis et negatio respectu negationis.
¶ Secundo arguitur ad idem: omnis res creata dependet a suis causis sufficienter. et conseruans non est causa intrinseca conseruati: quia nec materia: nec forma nec finalis: ergo efficiens.
¶ Tertio arguitur: non alias saluatur corpus luminosum semper tantum facere in conseruatione sui luminis sicut in eius prima productione.
¶ Quarto: non alias arguimus causalitatem effectiuam naturalem: nisi ad positionem illius naturaliter sequitur talis effectus: et ad eius absentiam extinguitur. sic calorem et ignem causam caloris arguimus: et ita est in omni causa efficiente.
¶ Contra priorem conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod nulla creatura potest aliam corrumpere. et sic calor magnus non potest corrumpere frigus paruum contra experientiam. Quod sequatur arguitur sic. nichil potest destruere effectum conseruatum ab aliqua causa nisi vincendo et superando potentiam conseruatiuam. hoc sic declaratur. quamdiu aqua calefacta stat prope ignem: nichil potest corrumpere illum calorem presente igne nisi praedominando potentie ignis conseruatiue: sed nulla creatura potest superare potentiam dei: igitur.
¶ Respondetur negando sequelam. vnde duplex est conseruatiuum: quoddam particulare: quod hunc effectum conseruat et non sua contraria nec eis coagit: sed eis resistit. et de tali agente est propositio assumpta vera: scllicet: nichil potest destruere effectum conseruatum ab aliqua causa nisi vincendo potentiam conseruatiuam illius cause simpliciter. vel vt exercetur circa illum effectum. stat quod frigus minoris actiuitatis quam ignis sit resistentie prope se corrumpat calorem productum abigne in bona distantia. Aliud est conseruans vniuersale quod hanc rem conseruat et suum oppositum et cum vtraque agit et coagit: vt deus: de tali causa conseruante propositio assumpta non habet verum.
¶ Secundo arguitur: lumen conseruatur a corpore luminoso similiter species ab obiecto productio illius. ergo non conseruatur a deo. tenet consequentia. si conseruaretur a deo lumen: non indigeret corpore luminoso ad existentiam eius plusquam calor: qui potest stare sine causa productiua eius.
¶ Ad secundum concedo antecedens conseruatur a corpore luminoso: et cum hoc immediate a deo. sed consequentia est nulla. argumentum imaginatur vnum falsum: scilicet: quod si conseruaretur a deo. non egeret conseruatione creature: ac si deus egeret opecause secunde in conseruatione rei. deus potest omnia creare se solo et conseruare se solo. nec creatum re concurrunt cum deo in actione sua: ac si deus egeat opeearum. sed sic: scilicet: quod deus liberaliter communicat creaturis entitatem: productionem: et causalitatem tam naturalem quam liberam: et permittit eas secum comproducere: licet omnia solus potest: ad dandum nobis exemplum vt alter alterius onera portet et iuuemus nos inuicem: et superiores et ditiores dirigant pauperiores et inferiores liberaliter: et non ad vtilitatem superiorum: cuius oppositum multi superiores et principes faciunt. diligunt virum vel se diligere fingunt quando sua opera egent: et quando non egent eius opera tergum vertunt. Sed quare vna creatura dependet a solo deo in conseruatione et alia a deo. et creatura simul: vel est imperfectio creature vel ex natura rei ipsius creature: non videtur quod lumen et species sensibiles sint imperfectiores quibuscunque rebus que a solo deo dependent. voluit enim deus quod alique creature dependerent sensibiliter a creaturis aliis: vt esset manuductio sensibilis nobis quod creatura quelibet a deo conseruatur: eo modo quo possumus declarare de lumine et corpore luminoso.
¶ Tertio arguitur: sequitur ex dictis si creatura quelibet a deo conseruaretur: et a deo dependeret: quod quanto creatura esset perfectior: tanto plus dependeret a deo. consequens est inconueniens. plus dependet accidens et ens imperfectum a deo quam vna intelligentia motrix orbis. sequela tamen patet: creatura maior est res perfectior: et est dependentia et conseruatio passiua et productio nobilior: ergo est maior dependentia a deo: et maior conseruatio quam res inferior.
¶ Respondetur: consequentia est nulla. licet eadem res sit conseruatio passiua dependentia: et maior entitas in perfectione: non oportet quod sit maior dependentia vel maior conseruatio. penes vnum attenditur latitudo dependentie et conseruationis: et penes aliud latitudo perfectionis. et maior causalitas maior perfectio et maior causalitas attenditur: penes nobilitatem effectus producti. Maior dependentia attenditur penes hoc quod res eget maiore manutenentia ab alio. Ex illo infero quod compositum plus dependet quam substantia simplex. patet. dependet a suis partibus intrinsecis et ab extrinsecis. Secundo sequitur quod accidens plus dependet quam substantia. patet. eget substantia quae est suum subiectum secundum legem communem: et deo. substantia non tot eget. Ulterius sequitur: noticia intuitiua et lumen plus dependet quam calor
¶ Secundo arguitur contra secundam conclusionem: multa conseruant aliqua que nullam causalitatem habent in illa quae conseruant. ergo secunda conclusio falsa. antecedens patet. canis conseruat domum. vestis virum a frigore: et arma conseruant virum ab ictu letali: et locus locatum. quarto phisicorum. non obaliud res naturalis ad suum locum moueretur. Respondetur: conseruare bifariam capitur: vnomodo proprie sicut in conclusionibus capimus: pro illo quod rem manutenet inesse: nec res duraret sine illo vllomodo naturaliter. Aliomodo laxato vocabulo: et tamen satis vsitato: capitur pro illo quod protegit rem a contrariis corruptuis. et sic canis domum / vestis virum a frigore conseruat: et locus locatum. ad conseruationem hoc modo sumptam nulla requiritur causalitas in conseruato.
¶ Tertio arguitur: calor in aqua calefacta ab a. igne conseruatur. a. b. igne. et .b. ignis non causat calorem productum ab .a. igne. igitur.
¶ Respondetur: dici potest quod .b. ignis non conseruat calorem productum ab .a. igne. sed producit alium de nouo. et tamen productus ab .a. igne remittitur a forma aque in absentia .a. ignis. Secundo concedo quod .b. ignis conseruat calorem productum ab .a. igne. et concedo quod idem calor cantur ab .a. et b. successiue capiendo causari pro conseruari.
¶ Quarto arguitur: Ex illo sequitur quod continuo res fieret. et ex illo sequitur quod non est facta: patet per Augustinum octauo super Genesi. aer praesente lumine non est factus lucidus: sed fit si enim factus esset etiam absente lumine. lucidus maneret. Et secundum magistrum primo sententiarum distinctione nona conuenientius dicitur filius dei semper esse natus quam semper nasci: quia qui semper nascitur numquod natus esse videtur.
¶ Respondetur concedendo quod continuo res fieret. sic capiendo fieri pro illo quod manutenetur et nichil eius restat producendum. ad Augustinum. dicitur quod aer fit continue lucidus. si esse factus lucidus / sic quod non continue fieret lucidus / a luminoso: tantum maneret lucidus / absente luminoso. sic quamdiu res durat / fit a deo. non ergo negat augustinus quin aer est factus lucidus. Magister etiam non negat quin filius dei semper gignatur nascitur / et producitur. sed conuenientius dicitur sener natus quam continuo nasci quia in comuni modo loquendi in creaturis aliquid dicitur nasci. tamen non totaliter natum est. Sed aliquid restat nascendum: vt generando vna pars fetus / est in vtero. et alia pars extra vterum.
On this page