Quaestio 9
Quaestio 9
An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis
¶ Questio nona. IN superiori quaestione locuti sumus quonam pacto deus est causa efficiens omnium productiua et conseruatiua. quo sit causa immediata omnium secundum veritatem fidei loquemur post hac distinctione quadragesima septima huius. nunc autem nono conformiter ad magistrum in hac distinctione quaeram an deus sit causa finalis omnium. et quia illud presupponit causalitatem cause finalis simul in titulo quaestionis queritur questio sub hoc verborum tenore quae est causalitas cause finalis. et an deus omnium sit causa finalis.
¶ Pro solutione quaestionis scito: prout vocabulum ipsum importat: finis significat vltimum rei: vt punctum est finis linee et mors finis hominis. mors vltima linea rerum. Alius est finis gratia cuius fit operatio: et illli competit causa finalis. et illud mediante quo attingitur talis finis vocatur finis quo: puta illud mediate quo / acquiritur finis. vt deus qui est finis vltimus est finis gratia cuius: et noticia intuitiua et dilectio eius est finis quo. quia mediante illa attin¬ gitur deus beatifice. sed vnus finis est referibilis in alium secundum finium subordinationem. vt multa ordinamus propter beatitudinem formalem quorum beatitudo formalis est finis. et illius finis deus est finis vltimus. cupimus deo coniungi visione et dilectione propter deum finaliter.
¶ hoc supposito: pono conclusiones: quarum Prima est. non est de ratione cause fina finlis agere. probatur. stat aliquid esse causam finalem et non agere. ergo agere non est de ratione formali cause finalis. consequentia est nota antecedes patet. stat aliquod non existens esse causam finalem alterins effectus sed nichil non existens agit. agere est conditio existentis patet. aliquod desideratur antequam existat: vt incarnatio verbi desiderata a patribus antequam fieret. similiter mulier iuuenis et diues non habens fetum aliquot annis post matrimonium peregriatur / laborat / vt habeat prolem. proles ergo est causa finalis illius laboris: et tamen proles non est: igitur.
¶ Secunda conclusio. mouere in genere cause finalis nihil alio est quam ipsum amari ratione cuius producitur talis affectus: vel euitatur. declaro exemplariter. sortes diligit filium ratione cuius dilectionis domum construit filio. filius est cause finalis illius domus: quae est effectus filii in genere cause finalis: et effectus patris in genere cause efficientis: vel mouentis. et ad hoc impellentis: si in propria non construat: vel exequentis si ipse domum edificet. similiter sortes diligit vitam propriam et sanitatem scit quod toxicum hoc illi aduersatur propterea toxicum aduersatur / et detestatur / et odit vita propria est causa finalis illius odi erga toxicum. probatur hec conclusio. aliquid requiritur ad causalitatem cause finalis. sed non motio realis et positiua: vt patet ex priori conclusione. et antequam filius sit in rerum natura stat domum esse extructam. nec videtur quid aliud requiritur quam hoc quod dictum est. igitur.
¶ Tertia conclusio. non est de ratione cause finalis quod ipsa sit vltima actualiter vel aptitudinaliter. Probatio: quia tunc non esset subordinatio finis ad finem: contra communem viam finis vnus alteri subordinatus habet rationem finis sicut finis ad quem subordinatur.
¶ Item: quo respondetur apte ad questionem propter quid est causa finalis secundum aristotelem: secundo phisicorum. sed crebro ille finis non est vltimus. et patet exemplariter de sorte parum alterato qui medicinam curatiuam sibi preparat: vadit ad campos vt colligat herbas: colligit herbas vt potionem conficiat: potionem capit vt malos humores in corpore dominantes expellat: et hoc demum facit vt sanitatem consequatur. sanitas est causa finalis assumende potionis. sed amor finis est causa amoris ordinati ad finem. vt dileccio qua me diligo est causa amoris disponende et ministrande potionis sanitatis procurande. sed quod est primum in intentione est vltimum in executione. primo sanitatem consequi volo: postea preparo media: et transeundo per media a primo incipio. vt primo adeo campos: herbas colligo et dispono: potionem conficiendo quam capio: cuius captione habetur sanitas.
¶ Quarta conclusio. deus est causa finalis omnium. probatur. deus operatur omnia. hoc est ad cuiuslibet rei produ¬ etionem concurrit: vt patebit distinctione trigesima septima huius. et non irrationabiliter: ergo propter finem agit: vel ergo propter ipsummet: et sic habetur propositum si propter alium fine: tunc peruerteret ordinem finium amando se propter creaturam. et sic se vteretur et frueretur creatura: quod non est dicendum. Et patet auctoritate scripture illud idem Prouerbiorum decimo sexto. vniuersa propter seipsum operatus est dominus. et Romanorum sedo: ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. ex ipso tanquam primo efficiente. per ipsum tanquam perfectissimo exemplari. in ipso tanquam in vltimo et optimo fine. illud patet Apocalipsis primo: ego sum alpha et o: principium et finis dicit dominus. insuper minas bona fiunt propter meliora bona: et finaliter propter optimum: sed deus est optimum. igitur.
¶ Contra tres primas conclusiones arguitur finis ponitur vna de quattuor causis que realiter causant secundo Phisicorum. et quinto ethap. ergo est causa realiter existens. Et confirmatur hec ratio: alie tres cause sunt cause reales. ergo et ista
¶ Secundo arguitur: causa et effectus sunt correlatiua: quae posita se ponunt et perempta se perimunt ex predicamento ad aliquid Et secundo Physicorum: causa in actu et effectus simul sunt. impossibile est quod aliquid vere causetur et a nullo causetur: sed effectus cause finalis est. ergo causa finalis realiter est.
¶ Tertio arguitur. bene sequitur a. est causa finalis. ergo .a. est. a parte in modo affirmatiue ad suum totum sine impedimento.
¶ Ad primum dicitur quod finis interdum realiter existit et causat: sed hoc non est de ratione cause finalis.
¶ Ad confirmationem nego consequentiam: varie cause varium habent modum causandi: causa materialis causat in genere cause materialis: hoc est subiectum forme: et forma in genere cause formalis: hoc est dat esse specificum toti composito. causa efficiens rem producit in esse. causa finalis mouet ad agendum in sensu ante dicto.
¶ Ad secundum concedo hanc consequentiam: si aliquid est effectus / causa est: sed non sequitur. ergo causa finalis est.
¶ Ad tertium nego consequentiam. causa finalis ampliat ad ea que sunt erunt vel fuerunt: sic dicitur de ly causa efficiens. dicimus omnes: aristoteles est causa logice. et cum omnes illam concedant: oportet dicere talis terminus ampliat. ampliationes non aliter fundantur nisi in communi modo loquendi et vtendi.
¶ Circa quartam conclusionem mouetur hec dubitatio: cum deus est causa finalis omnium et causa efficiens omnium: an perfectiori modo se habet in hoc quod est esse causam efficientem vel finalem.
¶ Respondetur: interdum causa efficiens non est nobilior causa finali: nec econtra. quia sunt idem. vt deus est causa efficiens et causa finalis omnium inter dum causa finalis est nobilior vt cum homo facit aliquid propter deum: sed stat idem secundum diuersas denoinationes in vna denominatione melius se habere quam in alia. patet: anima intellectiua est intellectus ei voluntas. certatur an nobiliori modo se habeat inquantum intellectus quam inquantum voluntas. et puto sub ratione voluntatis. sic idem agit et patitur: sed ratione actionis meliori modo se habet quam ratione passionis sit ad bonum intellectum admittas quod deus nobiliori modo se habet creando angelum quam muscam. potes admittere / quod deus nobiliori modo se habet inquantum causa finalis quam inquantum est causa efficiens. deo conuenit causalitas effectiua ratione potentie et ei conuenit causalitas finalis ratione bonitatis Alie enim cause sunt propter finem secundo Phisicorum. et quinto Methaphisice: cuius causa optimum est et finis aliorum vult esse. Item finis est causa causarum propter quid et causa idem sunt secundo phisicorum. sed propter quid conuenit cause finali: igitur est causarum nobilissima.
On this page