Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

¶ Questio. v il. N duabus questionibus ostensum est quae res est conseruatio: et quod quelibet creatura secundum veritatem a deo conseruatur: et quod conseruatio si et cantio continua. iam quia sunt opiniones inter viros quid super hoc dicendum est in lumine naturali.

¶ Et propterea. queritur octauo an possit probari in lumine naturali quod deus est causa efficies omnium aliorum a se.

¶ Respondetur per conclusiones. Prima est. licet non possit demonstrari quod deus est prima causa efficiens omnium aliorum a se: potest tamen sufficienter ostendi in lumine naturali fide seclusa: et pro nunc suppono quod potest probari in lumine naturali sufficienter vnum primum mouens vel vna prima causa more philosophorum loquendo: vel vnitas dei more communiore loquendo: sic scilicet: quod nullus sapiens est excusatus qui huic dissentit quia ex creaturarum productione hoc ostendi potest: vt apostolus ad romanos loquitur. Prior pars conclusionis probatur. multi putant Aristotelem. et Commentatorem aliter opinatos fuisse: et putant illos velle dicere quod prima causa / non est causa efficiens respectu sempiternorum: quemadmodum sunt intelligentie orbium / motrices / orbes / et materia prima. ergo illud est difficile in lumine naturali demonstrare. Secunda pars patet. perfectisssimo enti naturali danda est perfectissima causalitas. alias ex nobilitate effectus non potest argui nobilitas cause. sed primus motor est perfectissimus. ergo danda est ei perfectissima causalitas. sed perfectissimus modus causandi est ad omnem entitatem concurrere. igitur.

¶ Secundo arguitur. primus motor causat motum sui orbis et eterna: ergo et contingentia. assumptum patet. secunda intelligentia causat motum sui orbis eternum: ergo et prima quod perfectionis est in secunda intelligantia non est negadum a prima nisi doceatur aliunde ei non conuenire. quod secunda intelligentia causat motum sui orbis patet per commentaorem. xii methaphisice: commento. xl. et generatio est eterna. sed dicis: perpetue sunt generationes. et mille sunt generationes perpetue. similiter: perpetuus est motus: sed nullus motus est perpetuus. circulatio vnius diei non est perpetua: nec duorum dierum. totus motus non est perpetuus sincathegoreumatice notum est. nec cathegoreumatice: quia tunc nichil aliud significat. quam aliquid perfectum ex suis partibus. et per consequens partes motus essent eterne. sic dicit gregorius ariminensis sed prima questione huius distinctionis tenens oppositam conclusionem esse de mente commentatoris et Aristotelis.

¶ Contra hoc arguitur: totus motus fuit ab eternon capiendo totum cathegoreumatice qui per mutata esse (loquendo vt plures) continuatur. et aliqua pars eius capiendo infinita a parte ante fuit ab eterno. et tunc si: totus ille motus fuit productus ab intelligentia motrice orbis et totus iste motus fuit ab eterno igitur. Insuper arguitur appatenter: et erit scala ad omnia sustinenda facillime. secundum istos: secundum Aristotelem et commentatorem mundus fuit ab eterno: et seclusa fide in lumine naturali sic dicerem. et quo modo habebat Aristote. et commentator dicere. aliquis est effectus ab eterno. vel sit aliquod sempiternum habet causam effectiuam. patet de lumine sol. capio aliquod lumen solis productum indifferentia eius: sit a. inter illam partem differentis. et corpus solis non cadit corpus opacum luminis productionem impediens. ergo illud lumen fuit ab eterno: et tamen producebatur a sole: ergo non inconuenit aliud ab eterno fuisse et ipsum fuisse productum: ergo secundum intelligentiam celum et materiam primam non inconuenit fuisse ab eterno: et a primo motore continuo produci. illud magis quadrat cum vnitate vniuersi in quo est vnus primus motor ergo conueniens est quod omnia ab ipso dependent et conseruentur. ergo secunda pars conclusionis probata est in lumine naturali.

¶ Secunda conclusio. Aristoteles et commentator posuerunt primam causam effectiuam respectu sempiternorum. et quicquid sit de commentatore hoc posuit Aristoteles. Probatur hec conclusio in materia hinc inde apparenti quando sunt auctoritates nunc in hanc partem sonantes: nunc in aliam Aristoteles est exponendus in partem apparentiorem: et sic interpretandus. sed pars hec est rationabilior ex conclusione precedenti.

¶ Secundo arguitur: expressa sententia Aristotelis secundo metaphisice. sempiternorum sunt cause quae sunt maxime: quia sunt causa aliis vt sint: vbi comentator commento quarto. hec est prima causa omnium vt sint. et quinto metaphisice. capitulo de necessario. naturarum est altera causa: quia celum est eternum et necessarium. et commentator in libro de substantia orbis: tractatu secundo: corpus celeste indiget non solum virtute mouente in loco sed largienti ei in se et in sua substantia permanentiam eternam. et paulo post. celum habet virtutem non tantum mouentem sed agentem et conseruantem finis enim significat agens significatione necessaria / sicut motus significat mouens. et inferius loquens de primo mouente ait. quidam dixerunt Aristotelem non dicere ipsum esse causam agentem totum sed mouentem. et illud fuit valde absurdum. non em fuit dubitato in hoc quod mouens celum est agens ipsum. Et commentator. xii. methaphisice commeto quinquagesimo primo. scientia dei est causa entis: ens aut est causa scientie nostre. et octauo phisicorum capitulo quarto dicit philosophus aliquorum sempiternorum querenda sunt principia et causa. et Commentator. v. methaphisice commento trigesimoprimo. apud Aristotelem virtutes intelligibiles absque materia sunt a virtute non mixta cum materia. Ex his patet Aristotelem dicere velle celum intelligentias secundas que sunt res necessarie habere esse et conseruari a prima intelligentia.

¶ Contra secundam partem prime conclusionis arguitur. causalitas conuenit magis rebus imperfectis quam perfectis: vt patet de igne et de elementis actiuis maxime: que sunt parue perfectionis respectu mixtorum. ignis es magis actiuus quam homo: vel angelus quorum neutrum forte potest producere substantiam vllam. Insuper causalitas effectiua competit rebus ratione imperfectionis eo quod sunt corruptibiles et non possunt se parpetua re. ideo data est eis causalitas vt se saltem possent in specie perpetuare.

¶ Ad primum negatur antecedens interdum aliqua perfectio conuenit enti imperfectiori que non conuenit perfectiori: sed habet conditionem nobiliorem. angelus est creabilis pariter et anima intellectiua et per consequens homo non generat hominem: nec formam aliquam substantialem: ponendo solum animam intellectiuam / formam humanam. nec angelus generat angelum. sed sunt incorruptibiles a creatura / simplices / intellectiue et volitiue quae nec igni vel asino conueniunt. Pars in toto est minus dependens et simplicior quaetotum: minus tamen actiua.

¶ Ad aliud respondetur: aliqua causalitas actiua puta generare sibi simile et se perpetuare in specie non dicit perfectionem magnam. tamen posse producere aliquid productione equiuoca non est imperfectio.

¶ Secundo arguitur sic. ex illa parte sequitur quod creatio esset possibilis secundum philosophos in lumine naturali. quod reprobat aristoteles primo phisiccrum inquiens ex nihilo nihil fit vt dicunt omnes naturaliter loquentes. consequentia tamen patet. deus producit effectiue secundam intelligentiam: et eam producit extra passum: ergo creat. Eodem modo argumentabor de celo et materia prima. Ad hoc argumentum responsum est in prima distinctione quarti sententiarum.

¶ Tertio arguitur: sequeretur quod aliquod ens contingens esset necessarium ab alio: consequens est contra commentatorem duodecimo Metaphisice: commento quadragesimo primo dicentem: nichil est possibile et non necessarium ex se et necessarium ab alio nisi motus celi: eo quod habet ess ab alio: scilicet motore.

¶ Ad tertium concedo sequelam: patet de lumine solis causato in mercurio vel venere. sua causa de necessitate ponit illum effectum qui est contingens quantum est de se. Ad commentatorem dicitur: non magis debuit excipere motum quam celum et intelligentias et quam lumen solis. illud est manifestius. sed citius nominat motum localem qui de necessitate ab eterno durauit: et tamen quaelibet pars eius finita est corruptibilis: ergo cum dicat aliquid fuisse ab eterno de necessitate cuius quaelibet para finita est contingens: a fortiore debet illud concedere in rebus quarum quelibet pars vel aliqua finita perpetuo durat: vel quae semper durat in se et nulla pars eius perit. pono hanc negatiuam propter intelligentias non habentes partes.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. ex nichilo nichil sit vt dicunt omnes naturaliter loquentes: et commentator in prologo tertii phisicorum. hec propositio est manifesta in qua omnes antiqui conueniunt quod nichil generatur ex nichilo. et in octauo Phisicorum: commento quarto: nititur probare creationem impossibilem. et omnia ista sunt estimationes vulgares.

¶ Respondetur. ille auctoritates intelliguntur quod creatio de nouo vel cum motu et mutatione non est possibilis.

¶ Sed contra hoc arguitr per commentatorem duodecimo Metat hisice: commento quadragesimotertio: qui reprobat modum Auicenne ponentis primam intelligentiam producere secundam. Auicenna dicit hoc fuisse ab eterno: et non loquitur de creatione vel productione noua. ergo commentator creationem ab eterno et de nouo reprobare satagit.

¶ Respondetur. et si reprobet nichil ad aristotelem: quemadmodum ponit vnam animam in omnibus homimbus preter mentem philosophi. Secundo dico quod commentator reprobat modum auicenne de productione intelligentiarm. sic etiam illud facerem in lumine naturali.

¶ Secundo arguitur. sempiternum et necessarium conuertuntur: primo celi. ergo implicat aliquid esse eternum et contingens in lumine naturali.

¶ Respondetur: isti effectus habent necessitatem in suis causis eos continuantibus: licet in se sint contingentes. stat dare duos effectus eiusdem species specialissime: et tamen in lumine naturali dicendum est quod vnus corrumpitur et alter de necessitate manet. patet ponendo quod quantitas continua distinguatur a re quanta: ipsa est eiusdem speciei in celo et in inferioribus. hic corrumpitur et non in celo. Et si dicas: non sunt eiusdem speciei specialissime. et quantitas est res quanta: probatur hoc aliter de vna parte ignis quae corrumpitur: et tamen vna pars ignis perpetuo durat immediate sub concauo lune. quandiu illic durat non potest corrumpi ab vlla influentia frigefactiua propter impedimentum a suo toto in quo est nec est necesse quod vnquam descendat quousque aeri appropinquat. et sic nunquam corrumpetur. hoc idem patet de lumine hic inferius quod corrumpitur. et aliquod lumen non corrumpetur in celo. et hoc lumen et illud sunt eiusdem speciei. quod si neges: capio lumen in mercurio quando soli est propinquissimus: sit intensio illius luminis decem graduum. totum illud lumen est homogeneum. aliqua pars illius luminis corrumpetur per discessum a sole et aliqua non corrumpetur. ergo lumen quod de facto corrumpetur est eiusdem rationis cum lumine / quod nunquam cor¬ rumpetur. Ecce ergo quomodo probabilius est sustinendum in lumine naturali quod primus motor entia necessaria producit et conseruat: et ipsorum multa creat. Notanter ipsorum multa. motus localis mobili inherens non creatur: cum in passo recipiatur. et hoc si teneatur vna positio in distinctione sequenti recitanda. sed creatio de nouo non est possibilis. Philosophi non dicerent deum infiniti vigoris: et quod omnia solus producere potest quae potest cum creaturis. Commentator xii. Metaphisice commento quadragesimotertio dicit quod motus aliorum orbium intendunt motum orbis stellati: et quod perfectio vniuscuiusque mouentium vnum quodque eorum orbium scilicet primorum perficitur per primum motorem omnium et ideo omnes intendunt hunc motum diurnum qui est primi motoris actio et principium aliarum actionum. apparet enim quod alii motus poprii sunt propter illum motum et consequentes eum et adiuuantes in ordine ad quem intendunt: et est principium actionum eorum. et paulo post dicit. dispositio enim in iuuamento corporum celestlum adinuicem in causando entia quae sunt hic et conseruando ea est sicut dispositio regentum bonorum qui iuant se adinuicem. in regendo bonam ciuitatem quoniam omnes actiones eorum sunt erga actiones primi principis. ponunt em actiones suas seruientes et consequentes actionem primi principis. dicit tamen commentator quelibet intelligentia propter se et suam bonitatem mouet. nam si non moueret: esset ociosa et in dispositione non bona. vt igitur semper sit in optima dispositione semper mouet. et dat exemplum commento tricesimoquinto duodecim Methaphisice de eo qui propter conseruationem sue sanitatis exercitatur in operatione alicuius artis qui facit aliqua artificilia Secunda intentione est ipsa artis operatio. sed discrimen est inter motores celestes. nam primus sic est finis sui motus quod nullus alius motor est finis illius motus. sed cuiuslibet alterius motus: non solum suus proprius motor est finis: sed etiam primus motor. vide duodecimo Metaphisice commento trigesimosexto.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8