Quaestio 10
Quaestio 10
De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali
DEcimo quaeritur de relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in vniuersali.
¶ Pro questionis solutione scias hic esse multiplicem positionem. vna ponit quamlibet relationem distingui a fundamento et termino: et dicit dependentiam creature ad deum realiter distingui a creatura. hoc sanctus thomas et multi sequuntur. alii ponunt dependentiam creature ad deum eandem rem esse cum creatura. et quandocumque fundamentum non potest esse sine habitudine ad terminum tunc relatio cum fundamento coincidit realiter secundum eos. In aliis autem ponunt discrimen: siue sit relatio intrinsecus adueniens / siue extrinsecus. hoc sequitur conterraneus. Tertii vt Okam ponunt quod relatio extrinsecus adueniens distinguitur a fundamento et termino: non autem relatio intrinsecus adueniens. Quarta positio ponit nullam relationem distingui a fundamento et termino. et nisi hec materia spectaret ad artes: prolixius insisterem circa quamlibet istarum positionum. sed quia relationes ab vniuersitate nostra parisiana exularunt demptis conuentibus fratrum predicatorum et minorum: qui suos octores insequuntuer: inutile est proptera diffuse insistere sic facere intendo. Primo ponam conclusionem quam credo verosimiliorem et rationabiliorem. Secundo soluam aliqua de melioribus argumentis que doctor subtilis facit contra illam conclusionem. Postea succincte recitando ponam solutiones aliarum obiectionum quas cudere possunt contra hanc conclusionem: ne circa materiam in qua minores artiste insistere solent morosus sim: dicam tamen aliqua propter non intelligentes nominalium principia vt considerent modum eorum in hac parte loquendi non curando de aliquibus particularibus nominalibus: sed viam regiam nominalium rationabiliter loquentium ponam.
¶ Conclusio est hec. nulla est relatio distincta a fundamento et termino. probatio. pater in diuinis est pater sine paternitate inherente distincta ab eo: ergo eodem modo sustinere potes de patre creato. Insuper: in sorte habente octo filios octo sunt paternitates eiusdem rationis: ergo sese intendunt. et per consequens est magis pater quam vnicum filium habens: quod est inconueniens. Preterea: per te producens hic albedinem producit infinitas similitudines tam in ea quam in albedines existentes in india: et sic sortes in collegio montis producit aliquid in india: quod est absurdum cum non est ponenda pluralitas sine necessitate. sed nulla est necessitas talium rerum distinctionem ponere. cum omnia sine tali multiplicatione saluentur: vt patebit respondendo ad formam rationum fortiorum : et tacite loquendo ad alia argumenta et auctoritates. Insuper arguitur: sortes genuit platonem filium in quo nulla est vel fuit paternitas vnquam: ergo relatio non distinguitur a fundamento et termino. antecedens patet: posito quod sortes cognouisset bertham: et fuisset occisus in die sequenti: et plato genitus in fine noni mensis: tunc sic: sortes fuit pater platonis: quia ratione filiationis legittime in patrimonio succedit. et tamen in sorte nunquam fuit paternitas. probatur. nec in vita: quia in nullo instanti vite sortis verum erat dicere sortes est pater. nec post mortem. bene sequitur: sortes non est: ergo sortes non est pater.
¶ Respondetur: hoc argumentum est sophisticum: et per consequens pro ipso conclusio nihil apparentie habet. propter rationes notas sophisticas non est stabilienda conclusio in principio tertii et alibi rationes pono quia est conclusionis intentio. Ad hoc argumentum tamen propositum dico quod sortes genuit platonem filium ille sunt false: sortes fuit pater platonis: plato fuit filius sortis: vt patet per earum deinesse: in nullo instanti preterito vel tempore adequato verum erat dicere sortes est pater platonis: plato est filius sortis. illa tamen est vera: plato fuit filius berthe. quo fit: aliquis est homo qui nec habet nec habuit patrem. patet de platone. dicas tamen quod in primo instanti quo sortes et plato erunt a deo resuscitati in die iudicii. verum erit dicere: sortes est pater platonis. et lapso illo instanti hec erit vera si formata fuerit: sortes fuit pater platonis. et nego quod plato habebit hereditatem: quia est filius sortis de virtute sermonis logice loquendo. sed vulgarite loquendo in logica morali reputabitur filius sortis: cum sortes ministrat materiam in parte vel in toto ex qua corpus platonis est fabricatum. Uenio nunc ad rationes aduersariorum.
¶ Prima ratio doctoris subtilis quam magnipendet hec est in valore. omnes res sic se habentes / quarum vna manet alia non manente distinguuntur realiter. sortes et paternitas sunt huiusmodi. ergo sortes non est paternitas. et per consequens paternitas non est relatio distincta a sorte.
¶ Respondetur. aliqui dicunt paternitas manet sed non manet paternitas. sed ille equiualent. nichil dicunt. maneo nullo modo ampliat. Aliter dico. Primo. hoc argumentum si concludat propositum probaret quod deus distingueretur a creatione actiua qua creat. et denique quod sortes distingueretur a sedente. patet accipiendo suam maiorem: addendo: deus et hoc creans (demonstrando deum) sunt huiusmodi igitur.
¶ Ulterius dico / maior est falsa. est affirmatiua cuius subiectum non supponit vltra instantias omnes de nullis rebus verum est dicere quod he sunt res quarum vna manet alia non manente. et non stando in hoc: si vna non maneat non distinguuntur. nec non ens enti nec ens non enti / est idem vel diuersum. et si reducas maiorem sic. omnes res sic habentes / quarum vna manet alia non manente non sunt idem: tunc in casu quo verificas minorem quod nullus sit filius etiam conclusio est vera. sortes et paternitas non sunt idem. nulla est alia difficultas in illo argumento.
¶ Postea infert quattuor inconuenientia contra modum negandi relationes: dicit si relatio non distingultur a fundamento sequitur negatio incarnationis verbi: separatio accidentium a subiecto in eucharistia: omnis compositio in entibus: et omnis causalitas causarum secundarum. Ista soluere est facile: propterea non respondebo ad formam. sed solum modum nominalium quo modo intelligunt recitabo. humanitas est verbo vnita: et non per vnionem humanitatis inherentem Okam qui negauit relationes intrinsecus aduenientes ponens relationem extrinsecus aduenientem distingui a fundamento et termino: hic turpiter somniauit. sed ad conterraneum redeo qui melius locutus est consequenter vt suis rationibus respondeam. Numquid doctor subtilis dicit in prima questione tertii: verbum assumpsit humanitatem: et verbum est incarnatum: sine vlla relatione in verbo. sic dico / sine vlla relatione in humanitate inherentia supponit pro accidente pro tempore quo inheret: et non aliter: informatio supponit pro forma connotando quod materiam informet et non aliter. Propterea quando informat vocatur informatio. quando informare desinit: non est amplius informatio. sicut eques albus supponit pro equitante et albo. et deficientibus connotationibus terminorum non amplius supponit pro eis. Ad hoc quod totum compositum sit: requiritur quod partes sic se habeant quod habeatur compositum: et non per aliquam relationem quam imaginaris. immo secundum tuam regulam habitudo totius ad partes idemptificatur cum toto. sic ego dico de habitudine partium in ordine ad totum: et vtrobique.
¶ Ad tertium argumentum eius: dico: idem numero est equalitas et inequalitas respectu diuersorum: sicut tu diceres de equali vel inequali. hoc non est inconueniens in relatiuis nec ex illoarguitur aliqua infinitas in fundamento. bene verum est quod essentia diuina est pater et paternitas filius et filiatio et infinita. sed infinitas non prouenit ex eo quod est ille relationes: quia idem est in creaturis. sed aliunde prouenit quod deus est infinitus in perfectione.
¶ Tertium argumentum est maius contra arguentem. dicit: idem non continet plura eiusdem rationis secundum perfectam idemptitatem eandem sibi. sed plures relationes eiusdem rationis sunt in eodem fundamento: sicut plures similitudines fundantur in eadem albedine. In primis dico proprie loquendo nihil continet seipsum. ille relationes non sunt in fundamento. nichil aliud est similitudo nisi albedo. et ad varias alias albedines varias habet denominationes. vna albedine ablata adhuc manet similitudo huius ad aliam
¶ Quartum argumentum eius potest fieri melius in paulo meliori forma: sic scilicet: sortes est similis platoni similitudine distincta a sorte. igitur. patet. si non: similitudo sortis ad platonem erit sortes vel albedo sortis. sed hoc non: hec albedo intenditur: hec albedo est similitudo sortis ad platonem: ergo similitudo sortis ad platonem intenditur. conclusio est falsa posito quod erant ambo albi vt quattuor: et plato maneat in eadem albedine: albedine sortis aucta. ergo aliqua premissarum erit falsa. sed non maior: ergo minor.
¶ Respondetur / quod conclusio sit falsa negando immo est vera. similitudo sortis ad platonem intenditur: sed non intenditur similitudo sortis ad platonem similitudo intenditur et remittitur similitudo in casu similitudo intenditur: non est conuertens istius conuerse intenditur similitudo: vt ex logica nosti. penes aliud attenditur latitudo intensionis forme et penes aliud latitudo similitudinis: licet sit vna et eadem res. hoc in simili declaro. posito quod sortes sit logicus et musicus: stat quod sit doctior logicus vel maior logicus et diminuatur musicus. et si sortes augetut in quantitate: et daret obliuioni musicam: tunc musicus augetur et diminuitur musicus. prior pars patet. sortes augetur. sortes est musicus. ergo musicus augetur. secunda pars patet: diminuitur musicus per illam denotatur diminutio quo ad musicam. quia connotatio de ly diminuitur cadit in connotatum musici. eodem modo soluitur talis ratio: hec propinquitas augetur vel est maior: ponendo quod a / augeatur in quantitate et elongetur ab / sic arguendo. a / augetur. a / est propinquitas ad b. ergo propinquitas. etc.
¶ Quintum argumentum sic formatur. ex conclusione sequitur quod calor esset similitudo et relatio potentie actiue. et tamen similitudo et equalitas non essent eadem res. et per consequens vna relatio primi modi relatiuorum et alia relatio secundi modi plus conueniret quam due relationes primi modi: contra aristotelem quinto Metha.
¶ Respondetur: quod plus conueniunt essentialiter et entitatiue: et hoc non est inconueniens. vel in tali modo: et sic negatur. sicut binarius duorum canum et ternarius trium canum plus entitatiue conueniunt quam binarius duorum canum et binarius duorum boum non tamen in specie numeri. Aristoteles quinto Methaphisice ponit quinque varios modos habitudinum. Primus fundatur (hoc est consistit) in vnitate et multis: vt in vnitate subem quantitatis et qualitatis: vt identitas / equalitas / inequalitas / similitudo / dissimilitudo. Secundus modus in potentia actiua et pasua de quo modo sunt pater et filius / causa et effectus / mensura et mensuratum sunt in quarto modo.
¶ Sextum argumentum suum est nullum. quia pede sic eo nego secundas intentiones suas omnes. Secunda intentio: nichil aliud est quam terminus secunde intentionis vt ex artibus patet. non video pondus in aliis que adducit.
¶ Propterea dicam sicut sentio succincte transeundo per propositiones. Abstractum et concretum in relationibus sunt termini synonimi ergo pro quo supponit vnum et suppoit reliquum conuertibiliter: paternitas est pater. sicut paternitas in diuinis est pater in diuinis: sic in creaturis paternitas creata est pater creatus. Doctor subtilis dicit dependentia creature ad deum est relatio et substantia identice. et dicit praedicamenta distiguuntur secundum suas rationes formales patet in solutione ad secundum quaestionis penultime distinctionis prime secundi. et nominalizando secundum rationes formales: est dicere: alia est ratio vel causa quare ponitur in vno predicamento a causa quare ponitur in alio. Et consequenter dico / sessio est res sedens: similitudo est res similis alteri. sortes est similis platoni. similitudo sortis ad platonem est ipse sortes. similitudo sortis ad platonem supponit pro sorte: connotando quod habeat qualitatem platoni similem. vel supponit pro ipsa qualitate sorti inherente connotando quo similem habeat plato Propinquitas sortis ad platonem / hoc complexum supponit pro sorte connotando: quod plato sit ei localiter vicinus. relatiuum vtrumque extremorum significat: sed pro altero solum supponit in abstracto sicut suum concretum ei correspondens: nisi sit terminus collectiuus. Ordo primi ad secundum supponit pro primo connotando quod taliter se habeat ad secundum quod ad dici ordinem sufficiat: vt quia ignis ponitur sub concauo orbis lune: et aer immediate sub illo: et terra in contro: est bonus ordo si econtrario ponerentur elementa: non esset ordo vniuersi. et sic maximus in societate sederet primus: et sic consequenter secundum dignitatem: tunc est ordo. si aliter sederent non esset ordo: non propter aliquam relationem alicui illorum vel aliquibus inherentem. sed quia res taliter situantur qualiter sufficit ad hoc quod dicatur bonus ordo. Forte: ordo est terminus collectiuus. Nlihil est dictu quod relatio consistit solum in intellectu. si nullus intellectus per possibile vel impossibile hoc conciperet: dum modo res bene situantur: esset bonus ordo. sed cum de ordine iudicamus an sit bonus vel malus: ordinem concipimus. non est iudicium sine noticia simplicium: tamen potest capi collectiue vel diuisiue nomina significant ad placitum. Distinctio predicamentorum non oritur a distinctione rerum differentium. caudata vacca non ponitur in predicamento realiter: nec secundum esse cognitum: nisi ad hunc sensum quod cognitio eius tanquam terminus mentalis ponitur in praedicamento. Termini solum in predicamento ponuntur ratione significationis sue. sed non sequitur propterea quod res ponatur in predicamento. sicut sortes est ebrius propter vinum: et tamen vinum non est ebrium illud posterioristicum propter vnumquodque tale et illud magis habet limitationes ad hoc quod verum contineat. et nunc exemplificauimus in vno quod argumentum eluit. Decem sunt praedicamenta distincta quinto et decimo Metha. penes terminorum significationes. termini simplices absolute substantiam significantes sunt in praedicamento substantie. Penes terminorum simplicium connotationes attendit numerus predicamentorum accidentium et specierum predicamenti. nulla est res absoluta / relatio / vel relatiua / nisi quia per terminum absolutum vel relatiuum significata. sed capiendo poni in predicamento eo modo quo rei ad extra conuenit in predicamento poni: hoc est significari per terminum in predicamento ponibilem: Eadem res in variis predicamentis ponit. sortes est substantia / quantus / qualis / pater / agit / patitur / et sic de omnibus aliis predicamentis. Nomina actionem significantia in predicamento actionis ponuntur et termini dicentes habitudinem vnius ad aliud ponunt in predicamento relationis: vt pater pro sorte supponit conotando quod filium ex se gentum habeat. et si filius vnicus moriatur: pater non amplius supponit pro eo. desinente conmnotatione termin positiui desinit eius suppositio: et non quia aliqua entitas (quam paternitatem vocas inherentem ei) desinat esse mirabile est quod producens hic Parisii vnam albedinem producat similitudinem inherentem aliis albedinibus existentibus in archis regis tartarorum. et infinitas tales similitudines multiplicare gratis est vanum fum damentum relationis est modus solum excogitatus loquendi istorum res multiplicantum: apuod aristotelem inauditus ad eorum intentionem relationes sunt accidentia: hoc est: termini relatiui et multi alii accidentaliter predicantur depronomine demonstrante substantiam. non tamen nego aliquod accidens prime intentionaliter. Probabile est quod quontitas continua est accidens. semper quantitas discreta identificatur cum re vel rebus ipsis. vt trinitas arietum est tres arietes. etiam res significate per terminos prime et secunde speciei qua litatis sunt accidentia distincta a substantia et quonti tate continua nulle sunt alie res create quin sub aliqua istarum includuntur. volo dicere: quelibet res mundi est subam / quantitas continua habitus vel dispositio / passio vel passibilis qualitas. quid de motu locali et tempe censeam distinctione sequenti patebit. Crispitudo est accidens sortis vel pilorum secunde intertionaliter: hoc est terminus accidentaliter predicabilis de sorte. non est de essentia pilorum quod sint crispi: sed crispitudo realiter est pili et substatia prima intentionaliter. negatio vnius generis generalissima / est immediata ad hunc senlum quodnon habet aliquod prius per quod potest probari. ed non est immediata in sensu communi eorum: sic scilet quod intellectus assentit illi mox cognitis terminis. hec falsa est: nulla substantia est quanta vel qualis. et de veritate istius / nulla substantia est quantitas ambigitur. ergo nulla talis est immediata hoc modo. et sic intelligas Aristotelem primo posteriorum deroponne immediata. essentie predicamentorum sunt impermixte: hoc est nullus terminus vnius predicamenti predicatur quidditatiue de termino alterius predicamenti vniuoce capto termino de nugis Gilberti poretani non est curandum. recte. dicit Buradanus ill. Phisicorum / questione tridecima: melius feocisset illum librum non componendo. et patet a signo. aristoteles solum exemplariter transiuit: quia hoc illic sufficere iudicauit. deus est subam: et non est vis siue terminus deus ponatur in predicamento subevel non. ex omnibus sequitur / quod dependentia creature ad deum est ipsa creatura quae a deo dependet: et de pendentia luminis a corpore luminoso est lumen dependens: sessio res sedens. crispitudo pilorum pili taliter se habentes: paternitas est pater.
On this page