Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

QUeritur: vtrum omnis superbia sit peccatum mortale: Responsio: multiplex est hic modus opinandi varius. Aliqui superbiam inanem gloriam ponunt. Alisuam matrem putat. Nonnulli ambitionem praesumptionem et susperbiam species ponunt inter se distinctas sub lentitudine vel caymote contentas. Propterea nihil dicere possumus quod cum omnibus conueniat. Sed dicamus quod supbia multis modis capitur siue superbum Unomodo quicquid in aliqua re excellit superbum dicere possumus: cui alludit in sum vocabulum superbia quasi super alia iens. Et virgilius Ceciditque superbum Ilion Et alibi: hinc populo late regem belloque superbum Apud eum interdum capitur pro ornatu vt Barbarico postes auro spoliisque superbi. Aliquando pro opulento vt apud eundem. Simul ense superbum Ihamnetem adgreditur. 1Licet in omnibus istis potest dici quod capitur pro excellentia: et sic apud sacras hystorias capitur: patet. ysa. 6. Ponam te in superbiam seculorum gaudium in generationem et generationem. Ubi glosa hieronymi dicit quod est superbia bona et mala: theologitamen communiter non sic vtuntur vocabulo: sed in malam partem saltem impresentiarum vtuntur in malam partem. Sermones sunt accipiendi secundum materiam subiectam vbi superbia pro arrogante / elato / lento vel tumido accipitur: sic tertio eneidos vocabulum ipsum poeta accipit inquiens. Stirpis achillee fastus iuueneque superbum. Secundo notabis iuxta doctrinam Aristotelis quarto Ethicorum. 3. habitus quo quis est inclinatus circa magnos honores secundum dictamen prudentiale est magnanimitas. Ubi dicit magnanimus is est qui magnis est dignis: et dignum sese magnis esse censet. Et licet magnitudine sit extremus: ratione autem eius (quod oportet) medius est: dignum enim eo seipsum censet quod ad dignitatem suam accommodatur: hoc est magnanimus recte iudicat de magnis honoribus et quid ferre valent humeri recte metitur: et prouinciam honorum libens aggreditur. Qui exuperat a ratione in petendis honoribus est caymus secundum antiquam transsationem: quare illi termini solum apud antiquos morales manserunt: apud Argyropilum ex matre sunt lentitudo et pusillanimitas: quando homo petit paruos honores secundum quod oportet is modestus dicitur et habitus ipse modestia: cuius extrema sunt ambitio et honoris vacuitas: sicut de magnificentia et liberalitate contingit. Secundum antiquam transtationem ambitiosus vocatur philotimus./ De extremo indeficiendo apud vtramque translationem est circumloquutio per defectum honoris. Leo nardus eisdem vocabulis non vtitur licet eadem sententia. Istis praelibatis ponuntur alique conclusiones.

¶ Prima est. Omnis suprbia est peccatum.

¶ Secunda. Nonomnis superbia es peccatum mortale.

¶ Tertia. Aliqua superbia est peccatu mortale et multum detestandum.

¶ Prima conclusio probatur. Omnis inordinatus appetitus excellentie est peccatum: omnis superbia est inordina tus appetitus excellentie: ergo omnis superbia est peccatum: consequentia tenet in primo prime. Maior est rota propter terminum inordinatus: et minor patet: quia in ea praedicatur diffinitio de diffinito vt patet per Augustinum in. xiiii de ciuitate dei dicentem. Superbia est puerse celsitudinis appetitus. Et in libro de inno. Superbia est amor proprie excellentie. Item omnis lentitudo vel ambitio est peccatum: omnis superbia est lentitudo vel ambitio: igitur: consequentia tenet distribuendo totum disiunctum vnica distributione: et maior patet: quia ambitio in paruis honoribus et lentitudo in magnis est exuperatio Et minor patet: quia quacumque superbia data subaltero illorum includitur. Da vnum actum superbie: vel ille erit appetitio excellentie in magnis honoribus et sic erit caymotes: vel in paruis / et sic erit ambitio.

¶ Secunda conclusio patet quod aliqua superbia erit peccatum veniale: patet de illa que est ambitio aliqua minuta.

¶ Preterea arguitur ad idem. Stat dare superbiam venialem circa magnos honores: quod patet sic: omnibus istis modis fit lentitudo quando homo ca¬ pit honorem quo indignus est et hoc si fuerint alii digni volentes illum capere. nec istud superaddere oportebit: quia tunc iste in casu esset dignus et sine peccato honorem illum caperet. Aliomodo quis est lentus quando honorem capit eo dignum si bene procederet: sed illam prouinciam suscipit confidens in propriis viribus sine speciali numine dei vel iudicat per dotes quos habet: et per dei peculiarem opempotest exercere illa quae illi officio incumbunt: et ponamus quod recte iudicet: supponamus quod nimis ardenter inhiat in petendo illo honore. Ita quod est paruus excessus tunc venlaliter peccabit. Tertio probatur eadem conclusio: apparentius offeratur Ticioaliquis honor: dubitet ticius an illo honore est dignus: propterea tempus deliberandi de honore recusando vel suscipiendo petat: postea cum probis consultando non facta exacta indagine sed parua exploratione neglecta ticius horum consilio persuasus honorem suscipit. Tunc sic ignorantia inuincibilis in toto excusat: sed hec est vincibilis ex hypothesi: ergo non totaliter excusatur a peccato. ergo actus suus quo hunc honorem ei oblatum vult suscipere: non est magnanimitas Immo est lentitudo: et tamen est peccatum veniale: igitur.

¶ Tertia conclusio: patet / aliqua supbia sit grande peccatum et quod detestandum sit Probatur sic psalmo. i8. Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo. glo. Augusti. id est superbie quod est vltimum redeuntibus et primum recedentibus. Et psalmo. xxx. Retribuet abundanter facientibus superbia. rogauit ab illo liberari inquiens: non veniat mihi pes superbie. psalmo. 35. teccle. decimo. Odibilis coram deo est et homimbus superbia: et illic initium omnis peccati superbia.

¶ Secundo arguitur. Omne peccatum quod homines impellit ad innumera flagitia est grande: et detestandum. superbia est huiusmodi: igitur: consequentia claret cum maiore: et minor patet Absalonem contraDauidem. Iob contra Amasam. zambri contra Helem. Abimelech in fratrum necem seruos. In Ieas ceruicem Athaliam in internecium filiorum impulit. ac superbia stipati Chore. Dathan: et Abyron sacerdotium Aaron diuinitus datum auferre conabantur. Ex hac terra labe inferiores mortem contra reges preparant: et libidinem insatiabilem dominandi appetunt: secundum illud commune quod Cesar in ore habebat teste cicerone primo officiorum. Si violandum est ius propter imperium violandum est. in ceteris pietatem cose. Ex isto monstro quia pompeius noluit habere parem nec Cesar esse secundus intestina bella suborta sunt. Secundum illud primi pharsalie. Stimulos dedit emula virtus. Tu noua ne veteres obscurent facta triumphos. Et victis cedat pyra tica laurea gallis. Magne times: te iam series vsus que laborum. Erigit impatiensque loci fortuna secundi. Nec quemquam iam ferre potest. Cesar ve priorem. Pompeius ve parem. hanc pestem nullum matrimonium nulla denique amicitia compescere potest: secundum illud Lucani. Dum terra fretum terramque leuabit Aer et longi voluent tytana labores. Noxque diem celo totidem signa persequetur Nulla fides regni sociis omnisquod potestas Impatiens consortis erit. Quod per remunet romulum germanos explicat: inquiens. Frater: non primi maduerunt sanguine muri. Ex hac Alecander imperium nec fratri nec filio relinquare voluit vt ipse singulariter in omne euum tam glorio sus imperator diceret.

¶ Ulterius arguit ad idem Ex hoc fedo monstro innumeri abusus in ecclesia late vagantur. Ad beneficiorum congeriem sine lege contenditur. Interdum prohdolor symoniis vbi virtute ad honorum celsitudinem media stigia in auxilium vocant. secundum illud insane iunonis: primo eneidos. Flectere si nequeo superos acherontem mouebo.

¶ Amplius arguitur sic. Illud vicium est nephandum quod intellectum excecat: et facit ipsum iudicare quod res aliorum ioue digne nullius sunt momenti: et sua apprime multifacit: et gallinam vendit pro auca: sed sic est de suprbia: igitur. Probatio minoris quia maior et consequentia claret per Gregorium. xxxiiii. Moralium / quasi circa finem de superbia loquentem sic. inquit: hoc primum damnum patitur quod clauso cordis oculo iudicii equitatem perdit: cuncta que ab aliis vel bene geruntur displicent: et sola eis que ipse vel praue egerit vel placent: semper aliena opera despicit semper miratur que ipse facit: quia et quicquid egerit egisse se singulariter credit atque in eo quod excipit per glorie cupiditatem sibimetipsi fauet per cogitationem et se cum in cunctis transcendere ceteros estimat: per lata cogitationum spacia secum deambulans laudes suas tacitus clamat. Et pauloante. Alia cupit vicia eas solummodo virtutes impetunt quibus ipsa destruuntur: vt videlicet ira patientiam: castrimergia abstinentiam: libido continentiam expugnet. Superbia autem quam viciorum radicem diximus nequaquam vnius virtutis extinctione contenta contra cuncta animi membra se erigit: et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit: vt quicquid illa inuadente agitur etiam si esse virtus ostenditur non per hoc deo sed soli vane glorie seruiatur. Ceterum trita est hystoria de herostrato: qui templum dyane in epheso insinuauit: et seipsum prodidit ab hac peste ductus.

¶ Finaliter arguitur ratione concludendo. ita debere esse in requilibet habitus inclinans inordinate ad excellentiam habentis inclinat mediate vel immediate in medium illius finis potiundi: et reprimit omne impedimentum: sicut calor calorem producit frigus corrumpens: et disponendo subiectum calefiendum: sed habitus superbie in inordinatam excellentiam inclinat immediate: quia a talibus actibus emersit et coalescit: offendit fratrem patrem vel amicum charissimum eum ab hoc fine impedientem quare inclinat ad hoc de medio tollendum / vel aperto marte si cum aliquo alio colore poterit sinautem in occulto ferro vel veneno medium disponit.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic. Magnanimitas est virtus pulcherrima: quarto Ethicorum. 3. Et tamen magnanimitas est superbia. igitur superbia non est vicium. Minor patet per proprietates quas Aristoteles magnanimitati ascribit que tumori peculiari sunt. agnanimus ceteros aspernatur. non autem par¬ ua pericula subit: est etiam talis vt beneficia conferat: et pudeat ipsum si suscipiat beneficia. Illud enim superioris est / hoc inferioris: et in retribuendo maiora beneficia conferat hoc enim pacto debitor insuper fiet. Is qui primus contulit atque suscipiet beneficium: vi detur etiam et eorum quidem meminisse in quo beneficia contulit: eorum autem non meminisse a quibus ipse suscepit. Est enim is qui suscipit inferior eo qui contulit beneficium: ipse vero vult superior esse et cum voluptate quidem audit ea que contulit: sine autem voluptate ea que ipse accepit quod elegantissime suo more probat philosophus hoc pacto quia Tethis non enarrat beneficia Ioui: nec atheniensibus lacedemonii qui contulerunt in illos: sed qui susceperunt ab illis. Est etiam magnanimi neminis aut vix indigere. subministrare autem prompte: et ad eos quidem homines qui in dignitate constituti sunt prosperitatibus vtuntur fortune magnum esse: ad medios autem mediocrem. Illos enim superare difficilem: et gloriosum: hos autem facile et inter illos quidem gloriari non est ingenerosum. Inter humiles autem est importunum quemadmodum viribus contra imbecilles contendere: et post necesse est etiam palam ipsum tam odisse quam etiam amare: quippe cum metuentis sit occultare. Ex illo paulo post infert. Quapropter contemptor est. Nec est procliuis ad merendum: nihil enim apud ipsum est magnum: est etiam talis vt res magis pulchras sineque fructu quam fructuosas vtilesque possideat. Insuper inquit ipsius magnanimi motus tardus esse videtur vox grauis: et locutio tarda: sed ista superbo conueniunt vt patet legenti Gregorium in li. praefato et sanctos. Hoc argumentum consulto ad longum deduximus: quia aliqui theologorum rati sunt superbiam in lege diuina reprobatam esse magnanimitatem Aristotelicam licet inscite suspicati sunt: sed extrema modestie et magnanimi tatis in exuperanda quae carpit philosophus sunt superbia theologalis. Et ad punctum argumenti sunt aliqua iudicia exteriora magnanimi quoe a proprietatibus superbie vix a nobis discerni possunt: sed discrimen est: intentione bona et dictamen prudentiale directiuum habet magnanimus quibus vacat tumidus. Magnanimus est virtutum congerie stipatus propterea maximis est dignus. propterea indignorum exaltationem indigne fert: et eos odit saltem eorum iniquitatem detestatur: et sic iuste indigne fert succenset superbus iniuste. parua non subit magnanimus: quia magnos magna decent: et adla (vt aiunt) non capit muscas: sed ea inferioribus missa facit. non celeriter incedit: nec citissime loquitur: quia illa contingit in his qui grande faciunt: parua ipse nihil magnipendit: saltem in his caducis inferioribus: quia magnis est dignus: et talem se esse censet. sufficiens discrimen Aristotelis in littera ponit inter proprietates quas magnanimo attribuit: et proprietates superbi.

¶ Secundo arguitur. Supbia est in intellectu. ergo non est peccatum mortale capitale. consequentia est nota: probatur antecedens per Bernardum in epistola ad Senonem. diuidentem superbiam in duas specens: scilicet in cecam dicit et vanam: cecam dicit vicium mentis quo quis se estimat esse bonum quod non est: vel a se esse quod est.

¶ Respondetur quod vicium intellectus non est superbia. sed superbia in voluntate intellectum obnubilat faciens eum credere quod de non ente sit ens in eo: et quod in alio ens est non ens. Possum introducere argumenta Martini quibus improbat hanc diffinitionem superbie: et duplicem ponit acceptio nem superbie proprie capiendo: ponsit in eius quid nominis aliorum contemptiuus. et dicit presumpti onem esse in officiis: ambitionem in honoribus. inanem in opinione: et nisi illa particula ponatur superbia non discrepabit ab aliis. Iam ad hoc diximus quod presumptio et ambitio sunt superbie apud Aristotelem caymotes vel tumor. patet consideranti Aristotelem quarto Ethicorum tertio et quarto capititibus: et eum exponentibus. Nec est de ratione superbi quod vllo modo contemnat. hoc est habitus superbie non inclinat immediate ad contemptum. sed ad inordinatam excellentiam. bene autem mediate tanquam eius filiam in contemptum inclinat. Propterea et pro maiori intelligentia mouebimus aliquas dubitationes.

¶ Primo dubitatur. An inanis gloris sit filia superbie.

¶ Secundo duhitatur sup er lo verbo Aristotelis quod est in ore omnium. Honor est in honorante. et non in honorato an sit pulchrius honorari vel honorare.

¶ Tertia dubitatio erit de humilitate querendo quis est eius actus. et an sit virtus.

¶ Respodetur. Inanis gloria est habitus ex talibus actibus emergens quibus gloriam magnam inordinate occupari. ergo habituatus inani gloria magnum oblectamentum in laude humana acceptat mediate potest inclinare in superbiam. si quis fuerit mixtus ex inani gloria et tumore: et excellentiam suam: et popularem laudem inordinate appetit a duobus habitibus flagitiosis quibus irretitus est. Laus popularis nihil aliud est quam celebris fama bona opinio que de illo habetur. et hec inanis gloria ad mendacia ostentationem hypocrisim et cetera id genus aditum dat Non potest facile discerni quot male filie ex vna serpentina matre prodeunt. Nec est curandum de numero posito communiter de dissimulatione: arrogantia: hypocrisi / et veritate. in tertio in materia mendacii post hac erit sermo. his premissis pono duas conclusiones.

¶ Quarum prior est. Audire laudem vehonorem admittere non est peccatu. Probatur ad missio honoris es pleruque recte rationi conformis ergo ipsa est laudanda. consequentia est nota: et antecedens patet: quando est in gloriam dei: vel proximi edificationem. Et confirmatur per verbum christi Matthei quinto. Sic luceat lux vestra coram hominibus: vt videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in celis est: et non potest ciuitas abscondi supra montem posita neque accendunt lucernam / et ponunt eam sub modio: sed super candelabrum: vt luceat omnibus qui in domo sunt Ubi glosa hec omnia agite: vt non finem boni operis in audibus hominum constituatis. et Tullius honos alit artes et omnes ad studia incendimur gloria: et sicut doctrine fulcimen¬ tum prebet: sic virtutibus voluntatis fomentum ministrat. et ad Romanos. 8. Prouidentes bona non tamen coram deo: sed coram omnibus hominibus et qui famam negligit crudelis est. Amplius prime Corinthiorum 10. Placete omnibus et per omnia sicut ego per omnia omibus placeo: et ad hominum complecentiam sequitur laus. igitur: sed hec probatio non est directa quis crebro potest velle antecedens non volendo consequens.

¶ Ulterius arguitur. Uidemus viros qui laudem in aliquo opere consequuntur admodum in illo insistere sibi: et aliis arborem plantantes que tempore suo fructum dabit. Item per dicterium commune Nemo est tam cornea fibra / qui honorem aspernatur: et si Demosthenes suas laudes lubens admisit et Pompeius primo Pharsalie dicit Lucanus. Fame que petitor Multa dari in vulgus totus popularibus auris. impelli. plausuque sui gaudere theatri. sic a Dy ogene Cynico gloria: licet diuitie conculcarentur non est et merito abiecta: secundum illud Iuuenalicum. Sensit Alexander testa cum videt in illa Magnum habitatorem: quantum felicior hic quo Nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem. Et licet Socrates sordido palliolo contentus pedibus nudis incedens gloriam (vt par erat) non negauit. Amplius quigloriam negandam docent sua nomina in prefatione ponunt. ergo gloriam non aspernam tur. Et trophea Melciadis excitarunt Themistoclem noctes ducere insomnes: et Ualerius libro octauo. Nulla est tanta humilitas que dulcedine glorie non tangatur illa etiam a claris viris interdum ex habuillimis rebus petita est. Finaliter inglorius multa flagitia admittit a quibus gloriosus vel ociseuro volat.

¶ Secunda conclusio Inanis gloria est peccatum. Aliqua venialis. et aliqua: mortifera et abominanda. Tunc glori a est inanis quando non sit ad honorem dei vel bonum exemplarproximi: vel quando est de re caduca et illicita. sicut cum aliqui gloriantur cum male fecerint: vel quando homo glorie est plus equa quidus: vel socio non partitur partem glorie diuitem: sed totam solus vorat Probatur secunda conclusio. Omnis actus humanus recte rationi difformis est peccatum omnis inanis gloria est huiusmodi. ergo omnis inanis gloria est peccatum.

¶ Secundo arguitur ad idem. Omnes actus reprobati a sapientibus sunt peccata. Inanis glorie cupiditates sunt huiusmodi: igitur. Minor patet. in hoc Ioannem de capistrano virum alloqui celeberrimum Eneas siluius taxat qui nihil glorie Ioanni hennyodi partitus est: et contr a hoc patet apud Ualerium maximum libro octauo de in Aristotele. et Alexangro locuente sic inquit. Alexader pectus insatiabile laudis qui Anaxarcho comiti suo opinioneDemocriti innumerabiles mundos esse referenti. Heu inquit memiserum quod nec vno quidam adhuc sum potitus Iuodem de phlyio losophorum principe testatur sic ait Aristoteles Theodocto discipulo oratorie artis libros quis ederet donauerat. Molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse proprio volumine quibusdam rebus in¬ sistens planius de his in theodoti libris dictum esse adiecit. Et de pausania sic loquitur. Pausanias Hermoclem percunctatus quonam modo clarus subito posset euadere. eo respondente si aliquem virum illustrem occidisset: continuo Philippum interemit. et quidem quod petierat assequutus e: tam enim se parricido quam Philippum virtute notum posteris reddidit.

¶ Contra priorem conclusionem arguitur sic. ad Gala. primo. Si hominibus placerem christi seruus non essem. Et Glo. super illud Matthei. 6. Attendite ne iustitiam. et c. Laus hominum appeti non debet. Idem dicit super illo: receperunt mercedem suam.

¶ Ad primun dicitur distinguendo: vel si quis placeat hominibus propter homines solum: et talis non est seruus christi: vel si propter edificationem proximi dei gloriam: et sic negatur. Ad aliud dicitur. quod ille glose intelliguntur eodem modo.

¶ Ad secundam dubitationem pono duas comclusiones.

¶ Prima. Melius est esse in statu in qui homines solent honorari vero honore ratione vixtutis quod honorare. Probatio: satius est magnum virtutis crementum habere quod esse in foribus pro ea acirenda.

¶ Secunda conclusio. Actus quo quis suscipit honorem ei debitum est bonus Probatio: quia est honore dignus ergo honorem suscipiendo suscipit illud quod est eo dignum.

¶ Tertia propositio. Actus quo quis alteri impendit honorem est melior actu quo alter honorem suscipit ceteris paribus. Probatio est. Actus difficilior homines ad honorem suscipiendum satis sunt procliues. Item reddere debitum est studiosius quam ipsum acceptare.

¶ Quarta conclusio. Potest esse excessus in honore in dando: et defectio in eodem Probatio. Aliquis honor est laudabilis: et aliquis illaudabilis. ergo illi contingit dare extrena.

¶ Secundo arguitur ad idem. Nemo approbaret quod regens in artibus capite discooperto discipulum communem salutaret. Nec quod dominus mangonem: et ita in alii s superioritatem supra subditos habentibus. Insuper qui decentiam in incessu gestibus et in salute danda feputatur grauis / qui exuperat abiecti vel leuis animi lenis: vel seipsum ignorantis iudicatur.

¶ Quinta propositio. Et si in salutando stat dare medium in quo non delinquitur. melius et tamen vel minus malum exuperare quam deficere. nec hic et multum contendimus de peccato coram deo: sed de in honestate morali. ec conclusio habet duas partes

¶ Prima pars patet. Medium inter extrena non est mathematicum: quia tunc ipsum lateret omnes mortales: sed est solum mortale.

¶ Secunda pars patet. Supposito quod dictum est potissimum quod hic loquimur de ciuilitate moraliapud homines minus reprehendere: immo vix capitur qui in dando honore est prodigus apud aliquos vocatur simplex. Alius autem reputatur superbus et prebet occasionem aliis de ipso loquendi: immo stat quod peccet. Non sufficit quod vir in interriori homine sit bonus: sed in exteriori homine humuilitatem debet ostendere quam si non ostendat pro loco et tempore in neutro homine se bene habet. Item per illud cathonis. Saluta libenter. Preterea: qui non resalutat salutantem quem salutare debet in posterum insalutatus cum indignatione salutantis abi¬

¶ Preterea arguitur ratione: grande iudicium est superbie non resalutare salutantem: immo equalia signa salutationis tribuendo si sit ei parilis: puta plato est ita eruditus sicut sortes in eodem gradu secum vel equali: et palmam gradus non prius adeptus est vnus quam alius: nec magnam dignitatem plus habet quam alius si sortes non equalia signa platoni tribuit. iudicium est quod est de reflexiuis propositionibus: et reflectionem supra se habet. Si paulo antiquior in gradu paulo amplius grauitatis modeste tenere potest.

¶ Alia propositio. Stat quod homo non peccet capite discooperto laudas deum in templo / vel videns sacrosanctum corpus chrsti leuatum vbi tamen male ageret hominem non salutando: et capite quidem discooperto. Prior pars patet. Deus secreta cordis nouit: et nouit qua intentione homo sedit cooperto capi te: et nostre fragilitatis condescendit: sed stat dare rationabilem causam in qua homo capite cooperto manet vel morbo laborat: vel non est plene curatus: et in multis aliis causis Insuper in templo religiosi vix caputium ad tres vel quatuor digitos leuant: et tamen tales quando generalis vel prouincialis ordinis cancellarius parrhisiensis: vel decanus sacre facultatis eos alloquitur totum caput enudant. Suppono eos non graues patres in religione quod fit equalitas inter eos ad viros quos in medium citauimus vel modicus accessus. Item Caluus Iulius Cesar non denudans caput coram phlegetteo Ioue in templo non fuisset reprobatus: et tamen quia non assurrex erat di scoopertocapi te senatui: sic erat reprehensus et odium cosequutus est quod in eius ceruicem conspirarunt

¶ Ad tertiam dubitationem de humilitate dicitur. quod humi lis interdum pro abiecto capitur secundum illud Uer gilii in bucolicis. Atque humiles habitare casas et sordida rura. Et Cicero primo officiorum. Quorum autem prima etas propter humilitatem: et obscuritatem in hominum ignorationem versatur. Aliomodo habuilitas capitur apud phylosophos pro habitu vel actu quo quis se non extossit in honoribus quam par sit: vult tamen honores subire cum ratio flagitauerit: quia ad eandem virtutem honores assumere: et eos recusare cum tempus affuerit spectat: vt patet inductiue in aliis virtutibus. Ccperantis oblectamenta in sensu gustus et tactus contingentia / et acceptat et recusat pro loco et tempore. Identidem castitas venerea abdicat et ea admittit secundum dictamen prudentiale Non dico quod erit idem habitus in specie specialissima in temperantia: vel castitate: vt multi falso existimant. Speciei subalterne identitas sufficit ad denominationem vnius virtutis. Si dicas: quia aliquis potest accceptare honores: qua do oportet: et eos recusare quando oportet pro secundo membro est humilitas: et terminus significans habitum qui inclinat ad subeundos honores: et ad recusandos secundum quod oportunum fuerit est magnani mitas eius genus. et termini non sunt ita impositi in aliis virtutibus. Scimus talem non posse conuinci: quia per terminorum signifiationes more angull le de manibus elabitur. Non obstante primum apparet rationabilius. Magnanimitas ad plura seextendit. vt homo equanimiter ferat aduersa more Iob: et Thobie senioris: et hoc patet per Aristotelem quarti Ethicorum tertio dicentem quod magnanimitas est circa honorationes et inhonorationes et sic includit sub se patientiam: nec nunc insisto an Aristoteles potest exponi et defendi: quo ad patientiam non est pars subiectiua magnanimitatis: sed solum potentialis: quia de hoc alibi latior erit sermo. Redeundo ad propositum de humilitate dicitur. Non inclinat habentem ad velle se subiicere omnibus: vel ad velle se reputare inferiorem omnibus et per singula regens in artibus non se talem reputat in ordine ad summulistas eius nec se debet teputare: nec verbi diuini declamator se talem reputat in ordine ad eos quibus officium euangeliste exercet: quia alias esset velle docere mineruam. humilitas est actus vel habitus voluntatis directus a iudicio intellectus in quo potest esse error inuincibilis: vt puta quando quis hypocritam iudicat se meliorem: et anteferendum quo fit. umilitas nullomodo inclinat in falsum: licet humilitas inclinat habentem ad velle plus appreciari hypocritam quem nescit esse talem quam seipsumquia diuisiones gratiarum sunt multe: si sortes videat se platonem doctiorem potest assentire quod aliquas imperfectiones habet quas non habet plato: quia hoc est regulariter verum: et licet erronee iudicet non refert. et in his quibus alium se superiorem iudicat eum in voluntate appreciando talem in casu quo dubitatur in quo proximus meus est mihi equalis in idoneitate ei cedendum est: et id rationis est: quia nimis propensi sumus de nobisipsis alta sapere: et ne glorie nimis auidi videamur: quia vero gloria sequentem more vmbre continuo decedit et fugientem more eiusdem prosequitur. Non loquor de caduco honore et fluxo ad quem humanum genus promaiori parte: ita auide inhiat hoc pulcherrimo ornamento christifera virgo insignita erat in tenera et a te quae in dies tempore pegrinationis eius conaluit tamquam carbunculus in serto virtutum quo caput eius redimitum erat emicuit: et virginitatem conparatiue obtenebrauit: licet esse purissima secundum illud: quod ipsa dixit Luce primo. Quia respexit humilitatem ancille sue: non di xit virginitatem. ecce enim ex hoc beata me dicent omnes generationes. Deposuit potentes de sede: et exaltauit humiles. Dauidem regem a quo regalem originem contraxit more frugifere terre imitata que plura grana dat quod accipiat. Non est exaltatum cor eius: neque elati sunt oculi eius. Nec in mirabilibus super se ambulabat quam non repperit angelus in salutatione caduca querentem: sed eam orantem in abscondito clauso ostio in secreto cubiculo inuenit sicut Bernardus super Missus est dicit. Ex humilitate seancillam domini in omni prosapia regali extollebat: inquiens. Ecceancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum. Ex hac humilitate grandeue Elibet abethe3tacharie coniugi obsequebatur tribus mensibus. Ex facto diue virginis. Luce primo patet: quod humilitas ad honorem accipiendum inclinat cum examussim exploratum fuerit honorem esse subeundum in prmis cogitabat qualis esset ista salutatio: hoc est hincinde tacita sillogisabat. postea obiiciens de sua inidoneitate propter virginitatem quam ipsa vouerat. vt glosa dicit super illo verbo. Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco: Nonob iecerat tanquam ei dubium quod virgo pareret: quia hoc ante legerat: vt Beda dicit: sed quomodo fieret non legerat: et ostenso ei modo modum ostendi possibilem ac si em probare voluisset de Elie betho cognata sua que concepit filium in senectute sua: vt esset mauductio per exemplum: et quia rem pregrandem: et summe optabilem monstraturus erat adiecit aduerbium. Ecce Modus Uergilia nus est cum rem nouam et arduam explicaturus est hoc aduerbium in lucem ciere quo facto non recusauit honorem ei celitus collatum: vbi ipsa dedit nobis exemplum vere humilitatis ad honores capiendos. Non egressa est ad petendum hunc honorem: sic humilis in bibliotheca stare habet quo usque beneficium ei oblatum fuerit: non quod ad hoc teneatur: sed recusare vel nolle petere honorem quousque recta ratio dicat honorem assumendum esse potissimum munus humilitatis est. Propterea non male omnino dixerunt aliqui quod humilitas est in recusando honoribus: et non in acceptandi quia illud est potissimum munus eius. Et certe quicquid dixerit sapientes: sapientia huius seculi. hoc est verum ( bone deus) est bene facile accipere magnos honores oblatos: et si dicas quod non propter labores annexos contra te testantur parietes et elementa. Postea cui benefici collandum est habet cogitare an beneficium oblatum humeri ferre valent vel recusare: sicut. ipsa cogitabat quaelis esset ista salutatio: et cum sapiem tibus conferre de sua idoneitate: et obiicere de occultis impedimentis sicut ipsa fecit angelo: et omnibus impedimentis ablatis rationi acquiescere exem plo Marci euangeliste Ambrosii / Augustinihieronymi / Gregorii / petri damiani: et similium patrum. hec domina habuilitas Ioannis 22 non cooperabatur ad induendum chlamydem petri. nec ad petendos duos episcopatus: vbi idonei repiuntur: nec manibus ac pedibus circa caducos honores inhiare: sed ad dei honorem: et proximi edificatiouem iocunda assistit: dum Caymotem detestandum monstrum suppetias pro honore habendo afferre videt. Ipsa verecundia conspectus hominum fugit tamquam spreta in antrogemit quod meretrix ambitio sola pulchritudine vestium decora: ei virtutum non infimi anteferatur cum post virtutes theologas impellatio virtutum contenditur a sapientibus an ei debeatu prima sedes: sed in hoc omnes conueniunt quod cum primis dominabus residere habent. Licet ipsa suo more quando ancillule: vt puta comunitas et eutrapelia ingrediuntur demisso capite assurgat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14