Quaestio 15
Quaestio 15
An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus
¶ Distinctionis. xlii. q. xv Finaliter circa hanc distinctionem queritur. An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus:
¶ Pro responsione questionis. Supponatur quod numerus septenarius peccatorum mortalium sufficienter representatur per vocabulum saligia an. Superbia / a Auaricia l. Luxuria i Inuidia. ergo / Gula. i Ira. a Accidia: ponuntur conclusiones sequentes. Non omne peccatum mortale continetur sub istis septem generi us. Probatio. Filie istorum peccatorum non continentur sub eis quarum multe sunt ita fede: et ab om inande: sicut sue matres et illa vna probatio opinione mea sufficere debet.
¶ Secundo arguitur ad idem. periurium est peccatum mortale pariter et mendacium perniciosum nullum illorum continetur sub aliquo istorum generum. ergo propositum: consequentia tenet cum maiore. Et probatur minor. Non est superbia: nec est inuidia et sic de quolibet alio peccato mortali: igitur.
¶ Secunda propositio. Aliquod est peccatum motale capitale de quo nullum istorum peccatorum verificatur. Inanis gloria aliqua est peccatum mortale: et etiam vicium capitale: igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem. Iste actus quo ego volo peccare mortaliter est peccatum mortale / et capitale: et tamen sub nullo istorum peccatorum includitur: igitur. Minor patet quia peccatum includi sub vno istorum terminorum est predicari in recto de pronomine demonstrante actum: sed hoc fieri non potest: quia non est potior ratio quod includatur sub vno quam alio. Maior patet. Iste actus est malus: quia recte rationi difformis et non venialiter postquam homo sua sponte vult flagitium letiferum elicere: quod habitus ex talibus actibus genitiuus sit vicium capitale probatur sic: quia talem habitum intensum habens procliuis est ad exeumdum in multos scelestos actus alterius speciei mediantibus actibus suis elicitis. Sed fortasse dicet quispiam: in primo argumento quod filie reducuntur ad suas matres: hoc non valet. quia sic non est opushabere numerum septenariumr et stat dare pleraque peccata mortalia que hoc modo ad hunc numerum non reducuntur.
¶ Ulterius arguitur de isto actu volo superbire vel inuidere: vel irasci. Iste ac tus est peccatum mortale. etiam capitale: et tamen sub nullo istorum peccatorum includitur. Idem patetde isto actu volo superbire inuidere et irasci. Ile actus est peccatum: et tamen non est superbia sola quia eadem ratione esset inuidia sola: et ira sola. Non valet dicere quod non est vnus actus: sed tres actus quia stat dare vnum quo volo omne bonum vel omne malum. ergo stat dare vnum actum qui cadit copulatim: vel disiunctim in duo membra peccatorum tria vel quantalibet volueris.
¶ Tertia propositio: sub quolibet istorum stat da re peccatum veniale: vt ex his quae diximus iam liquebat.
¶ Contra primam propositionem argui¬ tur sic. eccatum mortale diuiditur in illas septem species secundum communiter loquentes: sed per vna conditionem bone diuisionis membra diuidentia totum ambitum diuisi euacuare debent: sed hoc non primam propositionem: diuisum ramos eum secantes exuperat.
¶ Respondetur: non est diuisio proprie dicta sed capiuntur alique species eius que coiusin quotidiana pugna contingunt: in humanis actionibus quis certum numerum specificum stabilire poterit cum ad vnam circunstantiam vel ad vnius noue legis labefactationem noua difformitas enodatur.
¶ Sed contra ista arguitur. Si a. signi gnificet peccata mortalia spiritualia: et b / corporalia iam binarius a / et b / seiungit peccatum mortale immediatius qua numerus septenarius signa tus et completius: quia nullus erit actus mortalis qui se occulere ab alterutro membrorum poterit: et si aliud membrum in medium afferre tentaueris: puta hunc actum volo spiritualiter corporaliter peccare: iam totum ambitum diuisi triplex illud membrum tripertiet. Et rursus sub a / ad spiritualia vsque specialissima in quibus iubet plato quies cere descendes. identidem sub b / facies.
¶ Respondetur concedendo quod potest talem diuisionem dare: et sic erit peccati diuisio. peccatorum quoddam veniale / quoddam originale / quoddam mortale Nec opus erit superaddere membrum pro omissione: quia quelibet omissio erit mortalis vel venia lis. vel si detur mixtum ex veniali et mortali comiunge membra / et rursus: peccatorum mortalium: quedam corporalia / quedam spiritualia / quedam ex his mixta. Sed quia dices datis corporali et spirituali sunt peccata: et tamen non sunt corporalia nec spiritualia: nec mixta ex corporalibus et spiritualibus superadde. ergo aliud membrum spiritus le / et corporale: vel sic. et melius in singulari numero peccatorum mortalium quoddam spirituale quoddam corporale: quodda ex his conflatum vel omne peccatum est corporale et spirituale: vel ex his resultans in sensu composito. Et rursus / alia membra superaddendo facilius est inuenire membra ambitum diuisi euacuantia in prima partitione quam in vasto campo specialissima versus colligere sufficienter ramos sicut in naturalibus videre potes saxum in duas secundas vel tres tertias seiungens quamlibet partem: ad manus habebis quod si in multas partes minutas seiugaueris opus erit morapro partium collectione.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Ex ea sequitur: saltem cum ope sueprobationis: quod ista peccata coinciderent contra vnam proprietatem bone diuisionis. sequela patet: demonstrando actum cadentem super materias duorum vel plurium peccatorum mortalium potissimum copulatim: vt volo inuidere: et irasci: et superbire. Iam ille actus erit / superbia / inuidia / et ira: igitur.
¶ Respondetur distinguendo quod coincidant vel materi aliter: vel in supponendo quod idem est dictu: et si conceditur: vel formaliter: et sic negatur. hoc est alia ratione est superbia. alia autem e inuidia. hoc est propter vnam causam est superbia: et propter aliam est in¬ uidia. et hoc non est inconueniens. Sed an debeat solum copulatim hoc admitti vel copulatim et copulatiue ex alibi dictis responsionem habes. Et fortasse oportebit te hoc asserere extra hanc materiam in actu ire quem egre materialiter ab actu in uidie euelles. patet accipiendo diffinitionem inuidie prius datam: sed hoc tibi particularius venari relinquo loquutus sum de habitu mortali non quod imputetur ad mortale vel veniale: sed ad mortale inclinat: licet ibi potest esse aliqua difficultas de actu qui in vna parte temporis est peccatum: et in alia non est peccatum: vel in vna parte mortale peccatum et inlalia veniale peccatum. ex huiusmodi actu prodibit habitus: et sic idem habitus inclinabit in veniale et mortale in actum bonum et malum quibufcumque nominibus illi habitus vocentur cum sint eius dem speciei specialissime in eodem subiecto primo vnam qualitatem conflabunt: et ponatur sic casus quad in prima medietate hore actus erat malus: et peccatum tunc generat habitum malum: et quod actus ille in secunda medietate hore sit de precepto. Iam et abitus in priori medietate hore productus qui est malus: quia ab habitu malo productus ad bonum inclinabit: habitus naturaliter inclinat: et non solum in actum a quo emerserat: quia ille non est amplius reuocabilis. ergo inclinat in actus quoscunque eiusdem speciei cum actibus a quibus prodiit: sed actus bonus in secunda medietate hore est eiusdem speciei essentialis cum actu in priore medietate hore: ergo ad illius productionem concurrit: et sic habitus malus inclinat in bonum.
¶ Secunda propoio sitio. Ile habitus est malus. Probatio. producebatur ab actu malo: et hoc ad malicia habitus sufficit. Si dicas: hoc non satis esse: sed cum hoc requiritur quod in malum inclinat in terminis stas senten- tie nostre non obuians: et moralem philosophianarctans.
¶ Tertia propositio. Ille actus malus inclinat in bonum. si postea dicas est bonus: sicut actus qui de malicia in bonitatem vel contra lapsus est cum in bonum inclinat nolo tecum luctari seriose in illo: quia illud non est omnino preter rationem.
¶ Alia propositio. Habitus malus concurrit ad intentionem actus qui est meritum. patet. Habitus iuuat potentiam ad intentionem actus.
¶ Alia propositio. Non inconuenit quod habitus malus efficiat actum magis meritorium dummodo ipse manet ad actum bonum cum voluntate in clinans.
¶ Contra tertiam propositionem prineipalem arguitur sic. in qua dictum est quod in speciebus peccati mortalis quas assignauimus veiale dari contingit. Ex illo sequitur quod peccatum mortale non magis debet diuidi in superbiam / auariciam. et c. quam peccatum veniale quod tamen est contra communiter loquentes
¶ Respondetur quod et veniale / et mortale per istas species descendit. sed quia communius iste species sunt nominate sunt mortales quam veiales: et quia a peioribus fit denominatio mortale in ista diuiditur et non veiale.
¶ Iam contra vnam rationem (quam superius tetigimus) puta volo peccare vel volo superbire / vel inuidere: sic argugumentor probando quod iste actus non est peccatum volo peccare: et hoc sic. Omne peccatum actuale est mortale vel veniale. actus quo ego volo peccare non est mortale peccatum vel veniale. ergo actus quo ego volo peccare non est peccatum. consequentia est in baroco: et maior nota: quia sufficienter originale a maiori est exclusa: et si semota non fuerit per aliquam particulam ipsum seiungas. Probatio minoris: non est peccatum mortale: quia eadem ratione esset veniale. Nec potes dicere quod est veniale: quia eadem ratione esset mortale. Nec rationabiliter dicere potes quod subvtroque includatur: quia vno membro dato ab alio membro recedis.
¶ Forte dicis. iste actus non est imperatiuus in hunc actum exteriorem vel illum et per consequens non est peccatum. hoc nihil est dictu. verisimile est quod actum voluntatis ita remissum dare poteris qui in operationem exteriorem non impellit propter impedimenta occurrentia que remouere non potest: et dato quod ita non sit non requiritur ad peccatum voluntatis quod ipsum aliquam operationem exteriorem imperet: et potissimum quando materiam genericam et vagam habet. Quis sit peccatum potest probari per diffinitionem peccati: quia ille ac tus est rationi difformis. Et similis difficultas potest hic fieri: volo peccare mortaliter vel veialiter vt velle cadat super totum disiunctum Forte dicis quod iste actus volo peccare veialiter est peccatum mortale postquam volitio cadit super difformitatem actus
¶ Contra hoc arguitur. hoc superius improbatum est: saltem vtraque pars est probabilis. Sed hic dices quod iste actus est peccatum veniale. volo mortaliter vel venialiter peccare. Et ratio est: fortiorem partem insequitur disiunctiua: vt ista est necessaria deus est vel homo est asinus: ita quod disiunctiua ex vento a quacunque parte venit lucrum capit: et propositio de disiuncto affirmatiua disiunctiue equiualet. ergo iste actus volo peccare mortaliter vel venialiter est peccatum veniale. Non sufficit dice re quod habendus est obtuitus ad quam partem disiuncti voluntas se flectit: quia mox dicemus inter arguendum totum dislunctumeque primo intuetur.
¶ Contra. Ex isto sequitur quod iste actus esset bonus ego volo peccare vel bene agere. patet: per tuum fundamentum de disiunctiua quod etiam concedis. Et ex consequenti dices. ego volo peccare est actus venialis: quia valet istam ego volo facere peccatum: quia discrime nullum est nisi sicut inter verbum et nomen: sed ista ego volo facere peccatum: cum peccatum stat determinate valet istam hoc peccatum vel illud: et sic solum venialiter pecco. Nec offendiculum aliquod adhuc inter arguendum ( dummodo consequenter loquaris) datum est.
¶ Sed contra hoc arguitur. Disiunctiua partem fortiorem insequitur. Propterea dicis illum actum esse venialem ergo eodem modo dicere debebis quod illud erit minimum peccatum veniale / quod est falsum: et probo per ista dicta ego volo facere peccatum. cum peccatum stat de terminate: disiunctiuum valet in consequendo: sed non potes signare quod peccatum veiale valet nisi ad vnum determinatum voles: et per tuum fundamentum minimum veniale accipiendum est: sed hoc consequens est falsum nullum tale est dabile (loquamur semper de actu elicito qui primo est peccatum) quocumque actu licito dato ille est alicuius intentionis. cuius medietas est minus peccatum. Item circunstantie persone vel ignorantie possunt peccatum attenuare
¶ Ulterius non potes euadere quin istud peccatum erit minimum. volo facere peccatum veniale: quia equiualet disiunctiue quae dependet a potiori parte. Preterea omnis latitudo vniformiter difformis suo gradui medio respondet: et sic difformis ad vniformitatem reducenda est. ergo si homo vult facere peccatum oportet ire ad peccatum medium: quod si goncedas. Contra hoc sic arguo. Non datur peccatum extremum in descendendo (vt iam probatum est) nec in ascendendo: quia quocunque odio dei dato potest dari vnum grauius vel ipsum ex parte inten sionis circunmstantie persone vel temporis aggrauando: sed vbi non dantur extrema medium dare impossibile est: igitur.
¶ Forte dicis illud erat vnum peccatum genericum sub nulla specie peccati contentum: sicut iste actus volo luxuriari subnulla specie luxus includitur: sed est luxuria communis sic in proposito.
¶ Contra hoc sic argumentor nullum aliud peccatum habeat sortes ab isto: et in isto decedat / vel eternaliter torquebitur in inferno: gratia huius actus secundum legem: et tunc actus datus est peccatum mortale. vel temporanee punietur: et tunc actus erit peccatum veniale: quia palam est quod pro illo actu punietur perpetuo vel temperanee Si primum: est peccatum mortale. Si secundum: est veniale.
¶ Respondetur: quicquid dixerimus in argumento est difficultas: et sicut de lhydra in lernea palude occisa ab Hercule contigit quod vno capite abscisso coalescunt duo. sic in proposito: sed angulos argumenti emergentes colligamus abiiciendo illa de quibus magis constat quod sunt falsa. postea de dubio aliquid dicendo. Dicere quod est peccatum in genere: puta quod ille actus est peccatum nec mortale: nec venia le: sed quoddam superius reseco tanquam inutile: vt patuit per argumentum nuperrime factum de pena eterna et temporali. Nec hoc impedit robur argumenti quod ille actus non est imperatiuus sufficienter actus exterioris hoc inter arguendum ostensum est. Potest defendi illud quod diximus de disiunctiua: et quod illud peccatum est veniale: et istud vltra dicta coloratur. In peccatis: vel penis vbi non constat de opposito mitiopars est tenenda. Non sufficienter docemur quod eundum est ad peccatum medium: nec eundum est ad peccatum supremum. ergo descendere oportebit ad minimam speciem peccati: scilicet ad peccatum veniale. Et patet iterum per simile si vouerem dare tali cenobio scutum vel de narium: scutum dare non vrgeor: sed sat erit denarium dare sic in promissione de iuramento.
¶ Sed contra istud sunt alique replice: quarum vna est maioris ponderis de quantitate illius venialis Et ad illud dicitur vnomodo quod illud veniale est minus quocumque alio veniali cadente super determinis tam materiam. vt circa excessiuum potum vel paruum furtum supposita equali intentione graduali: et ceteris paribus: sed illud non erit peccatum minimum pars illius actus est peccatum minus: et sic nullo pacto datur minimum veniale. Non requiritur quod ad illud eamus cum non est dabile: sed sufficit ire ad ita paruum vel minus quam quodcumque ve iale quo tu dabis circa determinata materiam Nec aliud praetendimus in illa regula in qua stamus pro principali solutione. Si queris a me quante malicie erit actus iste: Si dixero vt vnum in medium afferes multa venialia quorum aliquod erit vt vnum: et ad huc venialia dabis sub illo. Respondeo: me fugit grauitas malicie illius actus. hoc deus nouit. Et / ro abs te quod est minimum veniale circa determinatam materiam: etiam seruata tali intentione graduali: credo si circumspectus fueris vnguibus capi scalpes antequam respondeas. modo iste actus cum multum vage circa materiam prohibitam cadit ad paruitatem tendit: quia actus distincte latus supra obiectu est peior ceteris paribus quam actus vagus confuse latus super vnum obiectum. potest tamen esse tanta intentio gradualis vel continuatio per tantum temporis / mendacio iocoso alicui in malicia equaleat. e cundo dicitur quod istud peccatum confusum / et genericum non est comparabile peccato determinate si ciei hoc est secundum aliquam contractam materiam et si huic argumento satisfactum fuerit in radice aliis satisfacere non erit difficile.
¶ Ad aliud omnis latitudo vniformiter difformis. ergo iste ita grauiter peccat sicut habens actum medium inter supremum mortale / et infimum veniale.
¶ Respondetur concedendo antecedens: et concessionis ratio est: quia si albedo a medietate inensiore supra gradum medium opposito modo ad imaginationem ponatur super medietatem remissiorem totum manebit equaliter qualificatum cum gradum medio: et nihil est additum nec remotum. hic autem consequens est falsum Tum: quia non dantur hec extrema que ponis in argumeto. et consequens nec dabis medium: et actus cadit confuse super materiam latam: et propter alia quae diximus vides consequens falsum: et ex consequenti rationabiliter negatur consequentia.
¶ Ad illud de illo qui vult luxuriari dicimus quam talis peccat in minima specie luxurie. hoc est manet in inferiori parte fornicationis simplicis: sed cum vult peccare mortaliter: mortaliter peccat. Secunda erit proportio illius peccati ad fornicationem sortis vel platonis: est eadem difficultas quam de veniali nuperrine tetigimus: sed si quis copulati velit: puta occidendo et furando: talis actus est vnus latus super duas materias: duabus prohibitionibus veritas. propterea equiualenter est duo peccata: non tamen tante malicie sicut duo actus quorum vnus fertur super furtum: et alter super homicidium propter actuum distinctionem: et si quis voluerit copulatim peccare septem peccatis mortalibus talis amplius peccat quam volens sex peccatis peccare: et fi fuerit aggregatum ex copulato et disiuncto. iam hoc in primo membro includitur.
¶ Alia adhuc datur imaginatio quod iste ego volo peccare mortaliter / vel veialiter est peccatum mortale propter indifferentiam voluntatis ad peccandum mortaliter vel venialiter. cum iste habet vnum actum latum per illud disiunctum iste indifferens ad mortaliter vel venialiter peccare: et sic est contemptor precepti diuini sub pena peccati mortalis obligantis: et sic hic est peccatum mortale ego volo facere a vel b / dato quod b / sit actus bonus: et a malus mortaliter. Identidem iste actus ego volo peccare est peccatum mortale. Sed contra ista arguitur. Iste actus ego volo peccare est peccatum mortale: quaeritur quod mortale est: puta quante grauitatis vel maximum mortale vel minimum vel medium: et videtur quia nullum eorum dicere potes: quia quaero rationem tui dicti. Similiter quam malus erit iste actus ego volo facere b / veniale: vel a / actum bonum: de quo genere venialium erit iste actus.
¶ Respondetur. Iste actus ego volo peccare est peccatum mortale: sed me latet quate determinate malicie sit: vt in multis aliis contingit quod scimus aliquid incontracte: et in confuso: et inferiora illius nos latent: scio istam in die veneris aliqua mulier est sub paruo ponte: et tamen fugit mede hac muliere vel illa. Epylogando quis potest dicere ego volo peccare venialiter est peccatum mortale postquam placet mihi illud sub ratione venialis. Similiter hic veniale volo facere supposito quod nullius alterius venialis conceptum habeo.
¶ Tertio. Iste actus erit peccatum quo veniale ego volo peccare mortaliter vel veniali ter: vt per dicta patet: quia illud membrum prolixius prosequuti sumus.
¶ Quarto dicitur quod ille actus est peccatum mortale propter indifferentiam ad vtrunque ac tum: et istud patet per simile de romano oratore ad carthaginenses misso / qui dicebat se pacem in vno sinu: et bellum in alio habere rogans Tyrios vtrum horum eligerent: et cum hoc eis indifferens esse dicebant mox Marte aperto bellum dedit ratus si pacem obtulisset in contemptum: et in notam Romani imperiiillud contingere. Propterea Acerbius eis impertiuit sic habentem hunc actum accommodate carthagi nensem imaginaberis: et Romanum: legem diuinam elige vnam harum imaginationum quam volueris.
¶ Adhuc dubitatur de conditionato tali: scilicet ego volo peccare venialiter: si peccem mortaliter quarendo quod peccatum est iste actus. Si dicas mortale. Contra: conditionalis nihil ponit: sed solam habitudinem consequentis ad antecedens: ergo iste actus non ponit peccatum aliquod. Et confirmatur. Iste actus est bonus: si ego peccem penitebo de illo: quia iste actus non ponit peccare. Sed sicut dicendum esse videtur. Si peccem penitudine ducar est actus bonus: quia non ponit peccare absolute: sed solum si ponatur peccatum ipsius detestatio ponetur: sed iste actus est malus si peccem mortaliter veniale volo facere: quia licet abfolute non ponat veniale peccatum: ponit ipsum condit ionaliter si mortale committat Secus erat vbi ponebatur aliquod licitum: scilicet penitere in consequente.
¶ Contra. iste actus est peccatum mortale. Si veniale facio: mortale volo facere cum ponitur conditionaliter mortale. ergo ita erat de alio: non curamus hic de bo¬ nitate consequentie.
¶ Respondetur: consequentia est nulla. cum in secundo actu ponitur peccatum mortale. si veniale ponatur ille actus erit peccatum mortale secus erit in alio. et sic semper maior malicia actus attenditur ex parte. consequentis. Et responsiones alie date inter arguendum sufficere videntur.
¶ Sed contra totum fundamentum arguitur. probando quod nec vnus actus erit peccatum venia le: nec alter peccatum mortale. habeat sortes firmum propositum cathegoricum non peccandi. cum habeat istum actum si peccem mortaliter volo peccare venialiter illud propositum conditionale illi cathegorico minime aduersantur. Tunc sic habens illud propositum conditionale nullum peccatum ponit in actu voluntatis.
¶ Respondetur: nescis offtendere compossibiilitatem inter hec nullo modo volo peccare: et si mortaliterr peccem: volo peccare venialiter: sed illa compossibilitate quam tu imaginaris admissa: dicitur hoc non obstante ille peccat cum conditionaliter vult labi in vnum: si in aliud labatur: quia illud propositum est malum.
¶ Sed contra hoc arguitur. Iste non peccat: si homo est asinus ego volo peccare: loquor semper de peccato per hunc actum: quia hic non ponitur peccare: sed solum ex hypotesi impossibili data. ergo alter habens firmum propositum cathegoricum non peccandi non peccat.
¶ Respondetur. consequentia est nulla cum positio antecedentis in priori est possibilis: in posteriori vero impossibilis. Potes replicare. supposito quod ei reueletur quod nunquam peccabit mortaliter: sed in hoc non insisto.
¶ Sed adhuc arguitur. Ponamus casum quod sortes habuerit istum actum. Si primum prolatum a platone sit verum et non aliter: ego volo peccare. et plato primo proferat sortes non peccabit. Queritur: an in illo casu sortes peccat: et si tu concedis quod sic. contra: ergo primum prolatum a platone est verum: et plato dicit quod sortes non peccabit. et illud est verum per te. ergo sortes non peccat. Si dicas sortem non peccare tunc primum prolatum a platone est verum. et sic sortes peccabit: ergo si sortes non peccet peccat.
¶ Ad hoc respondetur. Oportet interpretari casum sortis sicut alibi in artibus de talibus reflexiuis diximus. Secundo sic et melius ob temeritatem peccat. Tertio dico fedum esse theologo publice in schola tales nexus intricatos in medium ciere: nec hunc aditum fecimus: vt maior sit apertura posteris latius in his quisa quiliis vagari: sed potius vt viam clauderemus: quia si cuipiam fas videatur hos meandros glomeratimu in respondentem congere maximum comitetur furtum temporis in theologia que totum hominem requirit. non obstante priuatim homo potest in his insistere contra tumidum nimis de se confidentem qui theoricam spernit: vt coram indoctis: saltem stet confuse tantum: ita quod vulgus dicat: sed quia non potuit indeclinabile mansit. Non dicamus per potest: sed minus vituperamus hec dixerim ne homo sarcinulas erugineas de copulatis / disiunctis / conditionatis in simplicibus / et mixtis affirmatiue et negatiue colligat more summulistarum: quia hac via puerulum exercitatissimum et ingeniosissimum theologum bene impedire videres mutando suum terminum hominis asinus in peccatum hominis: sed iste statim de asino in logica fieret peccator in theologia: sed ista generalia potest homo tangere: quia in quotidiano vsu contingunt. et prodest ista scire: vt perper euntes et redeuntes ostia claudat.
On this page