Quaestio 1
Quaestio 1
An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius
Distinctio. xliiii. N hac quadragesima quarta distinctione et vltima magister duo potissimum tangit.
¶ Primum est: an potentia peccandi sit in nobis a deoran a nobis: et hoc in primis duobus capitibus huius distinctionis prosequitur. In posteriori parte distinctionis scilicet in tertio capite quaerit an resistendum sit potestati illas materias tangendo. Primo quaeritur talis titulus quaestionis. An potentia peccadi sit a deo Similiter et actus eius. Circa hoc ponam duas conclusiones: quarum prior est. Potentia peccandi est a deo. Probatur. hec mala voluntas est a deo hecmala voluntas est potentia peccandi: ergo pontentipeccandi est a deo: consequentia est sillogismus expositorius. Et minor patet: quia potentia peccandi nihil aliud est nisi homo anima vel angelus peccare potens. Et etiam minor patet ex prosequutione magistri in littera. Propterea sufficit probare maiorem que sic probatur. hec voluntas est a deo hec voluntas est hec mala voluntas: ergo hec mala voluntas est a deo. consequentia est euidens. Et maior patet: quia hec voluntas est anima: et tamen a nullo theologo contenditur quin hec anima est a deo. Et minor patet: capiendo tempus quo voluntas habet actum malum: r tunc est mala voluntas: et male vult. Alioquin nunquam dabitur mala voluntas.
¶ Secunda conclusio. Actus malus est a deo: hec conclusio sufficienter opinne mea est superius probata distinctione. xxxvii Sed quia multi nimis in antiquorum doctorum dictis confidunt. Adhuc propter aliqua occurrentia proboconclusionem sic. peccatum est mala actio: et omnis mala actio est a deo: igitur peccatum est a deo. Dominus al tissiodorensis. xvi. tractatu sue secunde negat consequentiam. dicit quod est fallacia accidentis: et dat instantiam in simili: omne es est naturale. statua est es: ergo statua est naturale. Secundo dicit quod nomina secunde impositionis non recipiunt adiectiua neque determinationes nominum prime impositionis nec econuerso. Unde nihil eust dictu: cappa cathegorica aut sillogismus hypoteticus: et sic patet cum dicitur mala actio est a deo hec determinatio a deo non est determinatiua actionis. sed actionis secundum se. hec enim peccatum est a deo: nullomodo est concedenda. Ista tria non sufficiunt salua reuerentia illius viriquodlibet illorum est falsum. Prima consequentia licet in secunda propositione ponat indefinitum loco vniuersalis capit: alias nulla esset apparentia: et sic ipse capit vt patet eum legenti: sed siue illa consequentia est in prima figura vel ini quarta more galeni non refert: quia regula infallibilis est prima antepredicamentalis capiendo predicatum maioris vniuersaliter in minore. Et hoc etiam patet transponendo illas praemissas loco maioris ponendo minorem Et contra. si a. et. b. inferant. c. propositionem. b. praeposita a. cum a. eandem propositionem inferent. Secunda est consequentia est bona in darii: et hoc ita notum est in logica / quod probatione non eget. Si aliquis presidens in vico straminis hanc consequentiam negaret tunc erit per ora omnium in cena. Tertium deficit vbi dicit quod hec determinatio a deo non est determinatiua malicie actionis: quia terminus a parte vnius extremi quemcunque terminum patitur ex parte alterius peccatum est a deo habet copulam in medio. Ista est propositio: syllogismus est res alba siue falsa vel impossibilis quid nocumenti est: Etiam illa est vera propositio est res nigra: patet de propositione scripta Et capias cappa in domo sagarii pendentem illa intranti representat ad examen eunti in hac domo est cappa locaticia: ergo illic dabitur cappa que est cathegorica propositio si a significans hominem esse animal propositio dicatur ob subordinationem ad mentalem: sic hec cappa propter eandem causam propositio dicetur. Etiam potes immediate iungere terminum secunde impositionis termino prime vt patet: hic res cathegorica non est res hypothetica: vel signum cathegoricum non est signum hypotheticum. Sed dices in quodam sermone Augustinus dicit et recitatur in comuni vnius martyris secundum vsum romanum. Quicquid creauit deus laudat deum: poste se rogat nunquid aliquando ibi audistis quia laudat deum auaritia sic de heresi: luxu: et temulentia quaerit. postea dicet omnia ista quare non laudant deum quia non sunt creata a deo. Respondetur: deus non causat auaritiam vel peccatum licet auaritiam causet: et de hoc superius dictum est.
¶ Ad hoc dicit iste doctor quod peccatum mortale bonum accidem tale non corrumpit nec bonum substantiale bene autem bonum naturale. Et si dicas si peccatum mortale hanc portionem boni naturalis corrumpit et illam: et non sunt infinita talia: ergo totum bonu naturale anime corrumpit. Item: si bonum naturale corrumpit bonum accidentale multo citius corrumpere debet. Ad ista respondet quod bonum naturale corrumpit peccatum: sed sunt infinita talia in anima: et sic semper ad huc bonum naturale remanet. Analogiam dat si dematur punctus a linea aut linea a superficie: aui angulus contingentie ab angulo rectilineo in quolibet tamen istorum in infinitum est illud quod remanet respectu eius quod demitur: sed dicit cum infinitum minus sit peccatum veniale quam mortale in infinitum minus corrumpit: et in infinitu minus est illud quod adimit peccatum vemiale de bono quam illud quod adimit mortale: sicut infinite minus est illud quod adimit mortale de bonon quam illud quod remanet: sicut si adimatur punctus a linea: aut linea a superrficie: aut angulus contingentie ab agulo recto: in infinitum maius est quod remanet in quolibet istorum quam quae adimitur.
¶ Ad aliud argumentum de corruptione boni accidentalis negat consequentiam: quia peccatum dicit in bono naturali est natum: et non in bono accidentali. Exemplum in simili dat vermis corrumpit illud in quo nascitur quamuis illud sit magis resissens: et minus penetrabile quam illud in quo non nascitur quod tamen corrumpere non potest. Nec fundamentum est verum: nec modus sustinendi sufficit. Queritur: quid est illud bonum naturale si substantia animae tota anima euelletur per peccatum: immo per quodcunque peccatum cum non habeat partes: et si fuerit bonum accidentale non corrumpitur: sed quelibet res mundi est substantia vel accidens. Exempla sua non iuuant eum: tum primo non sunt ponenda puncta in linea impartibilia. Tum secundo si teneretur illa positio essent accidentia linee: et si debeat esse comparatio ad propo situm oportet dare talia accidentia in bono naturali que corrumpuntur: et tamen per eum peccatum non corrumpit esse accidentale. Ulterius si peccatum est inillo naturali prout dicit non erit accidens: quia ac¬ cidens accidenti non inheret saltem absolutum: non loquendo de quantitate quam multi vocant subiectum quoniam hoc hic non contingit: sed nulla est substantia in anima nisi ipsa anima. Ulterius et si accidens non sit subiectum peccati tamen est in eadem anima cum peccato vel ei propinquum: sed calor corrumpit frigus propinquum ac si frigori inhereret. Exemplum de verme non est ad propositum non corrumpit illud quod non est ei propinquum contactu mathematico: et da angulum rectilineum quemcunque volueris in quo per protractionem linearum angulum contingentie dabis scilicet: non est possibile quod habeas in finitos angulos in isto angulo rectilineo equales a angulo contingentie non communicantes: cum hoc tamen bene stat dictum mathematicorum quod quolibet angulo rectilineo angulus contingentie est minor Preuiter dicitur bonum naturale anime est ipsa anima forma est maxima natura. secundo physicorum: liceinterdum dicimus hominem prudentem vel ingeniosum habere bona naturalia: hoc est habet animam in corpore bene disposito substantiam animae non diminuit nec diminuit gratiam non veniale: vt ex. xvii. distinctione primi patuit: sed propter peccatum mortale deus totam gratiam tollit: sed aliquod peccatum accidens cui contrariatur suapte natura medio tollit: vt dilectio odium corrumpit: et contra respectu eiusdem obiecti.
On this page