Quaestio 2
Quaestio 2
An inferiores superioribus parere obligentur
IN vltimo capite huius distinctionis magister de potestate superiori loquitur: gratia cuius Queritur an inferiores superioribus parere obligentur. hec questio vnum querit: et aliud supponit. Queritur enim de peccato inferiorum si superioribus non pareant potestatem superiorem aliquam supponit. Propterea pro vtriusque partis elucidatione pono conclusiones: quarum prima erit Rationabiliter sunt superiores et inferiores. Secunda conclusio. Inferiores transgredientes percepta superiorum peccant. ¶ Tertia ex hac sequens directe ad titulum quaestionis respondens est quam inferiores obnoxii sunt superioribus parere.
¶ Prima conclusio probatur: illud rationabiliter est institutum sine quo humana policia regi non potest: sed illa non potest sine superioritate: et inferioritate manuteneri: igitur. Consequentia claret cum maiore: et probatur minor: quia dato opposito mali debiles et bonos opprimerent: ocio et viciis torperent cum nemo esset ad eorum insultus cohibendos. Insuper illa via nec boni praemiarentur pro actibus bonis: et sic ad bona pauci animarentur: ergo conforme rationi recte est habere superiores ad actus studiosos praemiandos: et ad viciosos resecandos. Preterea inter angelos et ciues celestes est ordo et reductio ad vnam superioritatem: et cum ita est in ecclesia triumphante par ita est fore in ecclesia militante. Preterea bene militiam exercentes habent superioritatem: et inferioritatem vnum principem militie: vt Ioab in domo Dauid: et Abner in domo Saul: postea sunt centuriones: et decani: quibus inferiores parere habent. Si hac via non vsi fuissent romani et Alexander Macedo non tantum splendoris in re militari apud posteros consequuti fuissent. Amplius: istud patet in collegiis in quibus praesidet primarius sub quo sunt centuriones: et decani secundum magnitudinem lectionum ita in conuentibus abbatem priorem habebis: in capitulis decanum: et archidiaconum. hoc patet de celo in ordine ad elementa et de superioribus elementis in ordine ad inferiora: et primo metheororum Necesse est hunc mundum inferiorem lationibus superioribus esse contiguum: vt tota virtus eius inde gubernetur: et ad motum primi mobilis sphere inferiores mouentur.
¶ Secunda conclusio probatur siue superiores temporales fuerint vel spirituales. de spiritualibus patet: non alias fractio ieiunii sancti petri vel Andree esset peccatum: quia non est de iure diuino. Si dicis quam immo "qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit" Luce. x. Et sic transgressio est contra ius diuinum. Contra: hac via peribit omne ius pure humanum contra omnes recte loquentes: et necesse est te in eandem sententiam coincidere. De temporalibus patet: ad romanos: xiii. "Itaque qui resistit potestati / ordinationi dei resistit: qui autem resistunt ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis sed mali": et paucis interpositis sequitur ad propositum de peccato. "Ideoque necessitate subditi estote non solum propter iram: sed etiam propter conscientiam: ideo enim tributis praestatis ministri dei sunt in hoc ipsum seruientes". Quod fit non soluentes tributa legitime imposita peccant: hoc patet ex conclusione: et ex verbis apostoli: et expresse "cui tributum tributum: cui vectigal vectigal: cui honorem honorem: cui timorem timorem". Uectigal est stipendium quod datur dominis quando res per patriam vehuntur. Tributum quod pro tota patria redditur.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sic in statu innocentie nulla fuisset superioritas: et tunc equalitas inter omnes fuisset de iure nature: ergo nunc superioritas est contra ius nature. Consequentia tenet: quia ius nature est inuariabile cum est principium practicum euidens ex terminis vel conclusio inde deducta.
¶ Ad primum distinguo quod nulla fuisset superioritas: vel ob vtilitatem superioris sicut modo fit in statu nature lapse: et sic conceditur: vel ad directionem ad bonum ob vtilitatem directi: et sic nego. Non omnes in illo statu fuissent equaliter sapientes prudentes vel boni: et per consequens ad prudentiores spectabat minus prudentes ad bonum dirigere. Aliqui tunc nati fuissent paruuli: et successu temporis more paruulorum nostrorum rationem acquisiuissent: et inter adultos aliqui corpora melius disposita habuissent complexionaliter vt Achitofel plusquam semei: sed nulli male vsi fuissent naturalibus in illo statu: et de paruulis ne in ignem vel aquam inciderent curam sufficientem parentes habuissent. Etiam quo ad aliam propositionem assumptam dicitur quod vna propositioin vno tempore est de iure nature: et in alio tempore suum oppositum: sicut conforme est rationi recte quod sanus vinum: et cibos in bona quantitate capiat si labat in morbum oppositum est rationi consentaneum.
¶ Secundo arguitur contra eandem conclusionem Osee. 8. "Dedi eis regem in ira mea": ergo non est conforme habere hanc superioritatem. Respondetur aliqui iuste praesunt qui iustum principium habent a principio: et aliqui per tyrannidem ad praesidendum ingrediuntur. Secundi permittuntur a deo in punitionem malorum: et bonorum exercitationem. de quibus dicitur Osee. 8 "Ipsi regnauerunt: et non ex me". Et prouer. 8 "per me reges regnant": et tyranni per me terram tenent. Et cum isti culm est honoris secundum eorum stultam opinionem adepti sunt frequenter proiiciuntur in abyssum a deo: non modo in futuro seculo: sed et in hoc mundo Patuit de regibus israel quorum vnus extinxit totam domum alterius propter peccata regis et apostoli. Et frequenter introduxit reges assyriorum syrie et egypti in eorum exterminium vt addiscerent parere domino: secundum illud Iob. xxxiiii "qui facit regnare hypocritam propter peccata populi" sed omnis potestas iusta est a deo: sicut apostolus dicit Ad romanos. xiii. inquiens. "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a deo": autem sunt a deo ordinata sunt. Et hoc et probat hanc conclusionem: et christus ad pylatum. "Non haberes in me potestatem vllam nisi tibi datum esset de super".
¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic: reges praecipiunt frequenter repugnantiam legi diuine: ergo eorum leges non obligat: vel homo obligatur ad duo opposita. Preterea ex isto sequitur quod homines peccaret non dantes regi vectigalia complete: sed eum fraudantes in octaua parte vini occultantes octo vel nouem dolia ab illo qui octauam pro rege recipit: et sic peccaret qui non relinqueret denarium in domo vbi signum pendet representatiuum illius pecunie si nullus quaereret illam pecuniam.
¶ Ad primum istorum conceditur antecedens: et etiam consequens quod est negatiuum si alisit contra legem dei non est lex ratione legis cuius: libet quod sit conformis legi diuine / idest quod non ei ad uersetur: vel loquimur de lege proprie dicta.
¶ Ad secundum quando reges imponunt tributa plus quam par sit perpera agunt. Nec est officium regis: sed munus regium tunc labefactat ad bonum commune non respicit rex si colligat pro suo bono particulari neglecto bono communi: tunc apud Aristotelem vocatur tyrannus in particulari non cognita causa perdifficile est sententiam ferre. in generali est verum quoam populus tenetur minit regi necessaria pro suo statu: et vtilitate reipublice: sed in omnibus securius est vbi dubitat de psetionabili soluere: et licet non immineat necessipro hoc anno fortasse inter paucos annos imminebit. Et difficilius est tributa imponere de nouo quam imposita iam continuare. Sed si secundum iudicium prudentum satis habet pro periculo instanti et empinente tenetur partem resecare: ne grauetur populus si ne causa qui multis calamitatibus praimitur: quia cessante causa cessat effectus. Plurimum laudatur darius xersis pa ter cum opus esset pecunia propter molem belli futuri prouinciarum praesides et principes accersiriiussit: rogans ne guia tributa erogarentur: et cum responde rent se mediocriter collegisse dimidium vt ex quodo nibus soluerent praecepit. Pluris enim populorum gratiam quam pecunie magnitudinem faciebat: et si iste nobi lis gentilis ita fecit a fortiori facere debebant christiani principes. Quare interdum male continuantur pecunie pro pontium extructuris collecte: vel pro pulsando hoste regni licet origo erat rationabilis. Patet iam potens diu duraturi extructi sunt: et interdum non est apparentia belli suturi. vel si contingat satis est in erario hosti resistere: immo si magis pecunia colligatur a populo propter magnum bellum eminens futurum: et si sine sumpto pecuniario de pace componatur quae secundum iudicium prudentum stabilitatem capiat: pecunia est in ope plebi quae eam contulit reddenda. Inhumanum est prodige pecuniam pauperis plebis dissipare pensatis laboribus: et erumnis quas patitur. quod si factum fuerit prout debet vectigalia in posterum etiam duriora lubens admittet coniectas ex preteritis quod pecuniam rex ob vtilitatem reipu. exponet: sin autem restitutus est (et loquor vbi est consuetudo vectigalia sic admittere: vbi populus propriis sumptibus pro tuitione patrie vel inuasione hostium ad bellum prodit non est metio de impensa imponenda populo cum equiualenter dat eundo propriis sumptibus ad bellum
¶ Dubitatur quid si pater filium ad aliquod officium vocet: et eodem tempore rex eum ad bellum vocat cui parere tenetur. Idem patet de religioso an tenetur parere abbati vel romano pontifici simul precipientibus opposita.
¶ Secundo dubitatur de prelatura religiosorum si abbas precipiat religioso detegere aliquod peccatum occultum fratris an tenebitur ei parere.
¶ Ad primam dubitationem respondetur. vel rex precipit irrationabiliter: et pater rationabiliter: et tunc patri parendum esset nisi pro quanto timeret de morte ei inferenda: si accersitus ad bellum non prodeat Si ambo rationabiliter petant vt pater colere agros et rex bellum adire iubet. tunc pro bono communi regi parcendum est patre neglecto. Et intelligo preceptum patris rationabile absolute si non interueniret preceptum regis: quia regula generals est in hac parte Quando superior et inferior iurisdictionem habentes precipiunt incompatibilia superiori parendum est: et hoc si precipiant in his in quibus se extendit superioritas et inferioritas: sin autem vnus non esset superior quo ad tale officium ad eum nullius oculus habendus est: vt si archiepiscopus preciperet aliquid et abbas exemptus aliud: abbatis parendum est. hec regula est beati Augustini in libro de natura boni: et magister in littera allegat quae est hec. Si aliquid iubeat potestas quod non debeas facere hic sane contemne potestate timendo maiorem potestatem: ipsos humanarum rerum gradus aduerte. Si quid iusserit procurator nunquid faciendum est si contra proconsulem iubeat. Rursus si quid ipse proconsul iubeat: et aliud iubeat imperator nunquid dubitatur illo contempto illi esse seruiendum Ergo si aliud imperator aliud iubeat deus contempto illo obtemperandum est deo. Ex isto patet si romanus pontifex precipiat sorti monacho ire ad predicandum in liuonia vel apud Ruthenos qui potest bene illam prouinciam exercere: et abbas precipit eI oppositum tenetur pontifici parere. Patet licet vtriusque preceptum sit rationabile ad partem tamen secundum regulam Augustini parendum est superiori in eo quod superior quemadmodum est in proposit to: et similiter dicatur si abbas et prior vel prior et subprior precipiant opposita.
¶ Ad secundam dubitationem respondetur: vel proceditur per viam denunciationis hoc est ad castigationem de linquentis religiosus nullo pacto tenetur culpam occultam fratris reuelare abbati sed secundum regulam euangelicam Si peccauerit in te frater tuus non est parendum abbati contra preceptum dei: sed seruanda est fama fratris a peccato cohibitiua: et ne sordescat in oculis superioris sui. In inquisitione debet precedere infamia: et in accusatione similiter vbi intenditur pena peccantis propter bonum multitudinis. Si praecedit infamina potest prelatus veritatem exquirere: et subditi ei parere tenentur: quia prelatus in suo foro spirituali procedit sicut iudex laicus in suo: et istud potest probari per multa capita: extra de purga. cano. patet. ca. primo: et cap. moniales. et ca. quotiens. vbi infamatur contra quem crimen probari non potest debet se purgare iuramento de veritate.
On this page