Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in librum secundum Sententiarum (Redactio B)

Distinctio 1

Quaestio 1 : An causalitas creaturarum praesupponit productionem personarum in diuinis ad intra

Quaestio 2 : An mundus incepit esse, capto mundo pro toto universo Deo secluso

Quaestio 3 : An Deus mundum sive mundialem machinam creaverit intelligendo et volendo tantum

Quaestio 4 : An fuerit possibile mundum fuisse ab aeterno

Quaestio 5 : An enti successivo repugnet aeternitas

Quaestio 6 : De conservatione Dei: an creatio et conservatio realiter differant, et de earum quidditatibus

Quaestio 7 : Utrum Deus habeat vim conservativam et effectivam respectu omnium

Quaestio 8 : An possit probari in lumine naturali quod Deus est causa efficiens omnium aliorum a se

Quaestio 9 : An Deus sit causa finalis omnium; quae est causalitas causae finalis; et an Deus omnium sit causa finalis

Quaestio 10 : De relatione creature ad deum: an ipsa distinguitur a creatura: et ita de qualibet relatione in uniuersali

Quaestio 11 : An natura angelica naturae animae praestet in nobilitate entitativa

Quaestio 12 : An angelus et anima specie differant

Quaestio 13 : An homo sit perfectior sua anima intellectiua: et quodlibet individuum superioris speciei perfectus quolibet individuo speciei inferioris

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum motus localis sit res successiva ab omni re permanente et permanentibus distincta

Quaestio 2 : An motus alterationis sit aliquis fluxus distinctus a mobili et qualitate quae in motu acquiritur

Quaestio 3 : Penes quid habet attendi velocitas motus localis penes effectum

Quaestio 4 : Penes quid attenditur velocitas motus penes causam

Quaestio 5 : An locus sive aliud quodlibet continuum ex punctis confletur

Quaestio 6 : An puri continui detur minima pars

Quaestio 7 : An detur minimum naturale

Quaestio 8 : An angelus sit in loco

Quaestio 9 : An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

Quaestio 10 : An plures angeli possunt esse in eodem loco adaequato

Quaestio 11 : An angelus potest se movere localiter

Quaestio 12 : An potest se movere successive et subito per medium

Quaestio 13 : An tempus sit res successiva mensurativa durationis rerum corruptibilium

Distinctio 3

Quaestio 1

Quaestio 2 : De notitia angelorum: an cognitio angeli distinguitur ab angelo

Quaestio 3 : > An notitia actualis in angelo distinguatur ab habituali vel a specie intelligibili sicut notita actualis et habitualis distinguitur ab essentia angeli

Quaestio 4 An sint ponendae species in medio repraesentative rerum quorum sunt species

Quaestio 5 : An angelus possit se intelligere per essentiam suam

Quaestio 6 : An angelus naturaliter cognoscat vel cognoscere possit distincte Deum in via

Quaestio 7 : An ad hoc ut angelus cognoscat creaturas alias a se requiritur quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi eas

Quaestio 8 : An si angeli non fuissent creati cum habitibus vel speciebus poterant ipsi species acquirere vel res aliquas de novo cognoscere

Quaestio 9 : An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

Quaestio 10 : An notitia intuitiva potest esse de obiecto non existente

Quaestio 11 : An notitia intuitiva potest supernaturaliter esse sine potentia obiecti

Quaestio 12 : An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto

Quaestio 13 : An intellectus noster possit se intuitive cognoscere

Distinctio 4

Quaestio 1 : An angeli creati sunt in gratia

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum prius angeli meruerint beatitudinem quam ipsam acceperint

Quaestio 2 : An angeli prius meruerint et demeruerint beatitudinem et damnationem antequam illas acquisiverint

Quaestio 3 : An Deus poterat creare angelos beatos in primo instanti et malos miseros

Distinctio 6

Quaestio 1 : An primus angelus poterat appetere aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Quo peccato peccavit primus angelus, et ad quod genus vitii reduci habet

Distinctio 7

Quaestio 1 : An angeli beati maneant perpetuo in actu bono et mali damnati in actu malo, et an possint bonos actus habere, et quid causae est quare ita est?

Distinctio 8

Quaestio 1 : An angeli sint corporei et an possint assumere corpora

Quaestio 2 : An angeli fallantur et errent

Quaestio 3 : An daemon possit sensibus humanis illudere

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum omnes homines salvandi assumantur ad novem angelorum ordines

Quaestio 2 : Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra

Quaestio 3 : An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis

Quaestio 4 : De angelorum locutione

Quaestio 5 : Quonam pacto angeli inter se mutuo loquuntur

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum angelus potest hominem erudire vel facere peccare

Quaestio 2 : Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

Distinctio 12

Quaestio 1 : An materia sit altera pars compositi essentialis

Quaestio 2 : An Deus potest facere materiam sine forma substantiali et accidentali

Quaestio 3 : Utrum caelum sit ex materia et forma conflatum

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum lux sit forma accidentalis, vel substantialis corporis lucidi, an alia substantia

Quaestio 2 : Utrum lumen producatur in medio subito an successive

Quaestio 3 : Utrum lumen videatur

Distinctio 14

Quaestio 1 : An sint plures caeli, et de ordine eorum

Quaestio 2 : An caelum moveatur ab oriente in occidentem et contra sicut diximus

Quaestio 3 : An sit necesse dicere pro motibus in caelo apparentibus quod idem caelum moveatur ab occidente in orientem et contra

Quaestio 4 : An sufficiat unum uni planetae

Quaestio 5 : An sit aliquod caelum aquaeum

Quaestio 6 : An in haec inferiora agat

Quaestio 7 : Utrum sit aliqua influentia caelestis a luce, lumine et motu distincta, et an agat in haec inferiora

Quaestio 8 : An per influentias siderum potest astronomus futura praedicere, per influentiam qua caelum in vires sensitivas et intellectivas influit

Quaestio 9 : An mulieres cum Diana et Herodiade equitent sicut recitatur, et an daemon haec faciat quae apparent

Quaestio 10 : An luna sit luminare minus

Quaestio 11 : An cometa significet mortes regum

Quaestio 12 : An centrum gravitatis terrae coincidat cum centro magnitudinis eiusdem

Quaestio 13 : De aqua quomodo ipsa non circuit totam terram cooperiendo

Quaestio 14 : Quid causae est ut mare fluat et refluat bis in die naturali vel prope diem naturalem

Quaestio 15 : An mare fuerit a Deo productum falsum

Quaestio 16 : An in quinto et sexto diebus omnium animalium genera tam in mari quam in terra convenienter producta sunt

Distinctio 15

Quaestio 1 : An aqua sit in reptili et universalius an elementa sint realiter in mixto

Quaestio 2 : Utrum in homine in sexto die creato sit alia forma quam anima intellectiva?

Distinctio 16

Quaestio 1 : An potentiae animae ab essentia animae distinguantur

Quaestio 2 : Utrum sensus communis sit in corde vel in cerebro tanquam in suo organo

Distinctio 17

Quaestio 1 : In qua plaga terrae homines optime vivunt

Quaestio 2 : An Nilus, Ganges, Tigris et Eufrates de quattuor paradisi fontibus scateant

Distinctio 18

Quaestio 1 : De ratione seminali: quae res est ipsa

Quaestio 2 : An corpus Evae erat plasmatum ex sola costa Adae

Quaestio 3 : An mater concurrit per suum menstruum effective ad generationem prolis

Quaestio 4 : An anima Adae et Evae et breviter omnium simul creatae sunt

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum homo pro statu innocentiae habuit immortalitatem

Distinctio 20

Quaestio 1 : An in statu innocentiae fuisset generatio

Distinctio 21

Quaestio 1 : An temptatio daemonis ex invidia oriebatur ad hominem callide

Quaestio 2 : An primus parens poterat peccare venialiter in statu innocentiae

Distinctio 22

Quaestio 1 : An peccatum Adae fuerit peccato Evae gravius

Quaestio 2 : An ignorantia excusavit peccatum Adae et cuiuslibet alterius

Distinctio 23

Quaestio 1 : An Adam in statu innocentiae habuit notitiam intuitivam de Deo

Quaestio 2 : An Deus poterat fecisse hominem impeccabilem

Quaestio 3 : An stante statu innocentiae Adam aliquam deceptionem incurrere poterat

Quaestio 4 : An Deus debuit promittere hominem temptari

Distinctio 24

Quaestio 1 : An portio superior et inferior sint duae potentiae distinctae

Distinctio 25

Quaestio 1 : An liberum arbitrium sit aliud a voluntate distinctum

Quaestio 2 : An potest probari in lumine naturali in nobis libertas

Quaestio 3 : An voluntas coagat ad suum actum elicitum

Quaestio 4 : An aliquid aliud a voluntate cum ipsa concurrat ad productionem actus eius

Distinctio 26

Quaestio 1 : An gratia cooperans et operans cum caritate eadem sit in essentia animae vel in eius potentia

Quaestio 2

Quaestio 3 : Utrum actus meritorius et non meritorius sunt eiusdem speciei in genere naturae

Distinctio 27

Quaestio 1 : An liberum arbitrium cum gratia potest mereri aliquid de condigno

Distinctio 28

Quaestio 1 : De facultate liberi arbitrii: an requiratur gratia Dei praeveniens

Quaestio 2 : An homo sine gratia gratum faciente potest implere praecepta Dei et hominum

Quaestio 3 : An homo potest se immunem praeservare a peccato

Distinctio 29

Quaestio 1 : An Adam cum auxilio Dei generali sine gratia Dei, hoc est sine Dei speciali ope poterat actum elicere bonum moraliter

Distinctio 30

Quaestio 1 : An iustitia originalis reddit voluntatem promptam Deo parere et harmoniam inter vires inferiores et superiores

Quaestio 2 : De peccati originalis qualitate

Quaestio 3 : De essentia iustitiae originalis

Quaestio 4 : An beata Dei genitrix fuit concepta in peccato originali

Quaestio 5 : Utrum aliquid de alimento transeat in compositionem hominis vel alterius animalis

Quaestio 6 : Utrum generatio fiat de superfluo alimento an de substantia generantis

Distinctio 31

Quaestio 1 : Utrum potentia generativa inter alias potentias sit magis infecta

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum originale peccatum tollat baptismus

Quaestio 2 : Utrum omnes animae humanae sunt aequales

Distinctio 33

Quaestio 1 : An decedentes cum originali solo puniantur poena sensus

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum sit aliquod summum malum nihil boni habens nec bono inhaerens

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum peccatum corrumpat animam vel aliquid eius

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum aliquis poenam patiatur sine culpa

Quaestio 2 : Utrum omnis culpa sit peccati poena

Distinctio 37

Quaestio 1 : Quid est peccatum

Quaestio 2 : An Deus sit actor mali

Quaestio 3 : An Deus concurrat ad peccatum

Quaestio 4 : Utrum Deus prius agat et coagat ad actus voluntatis creatae an contra

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum voluntas potest contravenire iudicio rationis

Quaestio 2 : An voluntas feratur vel ferri potest eodem actu in fine et in medium ad illum finem ordinatum

Distinctio 39

Quaestio 1 : Quid est synderesis et conscientia, et in qua potentia consistunt

Quaestio 2 : An quilibet contraveniens conscientiae suae peccat

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum aliquis tantum meretur quantum intendit mereri

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quae relatio requiritur ad hoc quod actus voluntatis fuerit moraliter bonus

Distinctio 42

Quaestio 1 : An actus interior et exterior sunt unum et idem peccatum

Quaestio 3 : An sit aliqua pura omissio: hoc est quaerere an aliquis peccet nullum actum voluntatis habendo

Quaestio 4 : Quid remanet in peccatore transeunte actum peccati a quo dicatur peccator

Quaestio 5 : An quaelibet pars peccati sit peccatum

Quaestio 6 : An bona circumstantia malitiam actus diminuat

Quaestio 7 : Utrum idem actus sit bonus et malus meritorie et demeritorie vel mortaliter

Quaestio 8 : An veniale potest esse mortale, et de discrimine inter veniale et mortale

Quaestio 9 : An omnis gula sit mortifera

Quaestio 10 : An omnis avaritia sit mortale peccatum

Quaestio 11 : An omnis acedia sit grave peccatum

Quaestio 12 : An omnis ira sit peccatum

Quaestio 13 : An omnis invidia sit peccatum mortale

Quaestio 14 : Utrum omnis superbia sit peccatum mortale

Quaestio 15 : An quodlibet peccatum mortale contineatur sub aliquo istorum peccatorum mortalium de quo mentionem fecimus

Quaestio 16 : An Deus potest punire aliquod peccatum ad condignum

Quaestio 17 : Quae sunt peccata in caelum clamantia, et quare ita appellitantur

Distinctio 43

Quaestio 1 : An peccatum in Spiritum Sanctum sit remissibile

Quaestio 2 : An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam

Distinctio 44

Quaestio 1 : An potentia peccandi sit a Deo, similiter et actus eius

Quaestio 2 : An inferiores superioribus parere obligentur

Quaestio 3 : An licite Christiani principes possint impetere Saracenos, proprie Hagarenos, Tartaros et reliquos gentiles bella movendo

Quaestio 4 : An Christiani possunt filios infidelium invitis parentibus baptizare

Quaestio 5 : An politia regalis per hereditariam successionem eidem praestet per electionem

Quaestio 6 : An rex sit dominus omnium quae sunt sub suo regno

Quaestio 7 : An quis per peccatum mortale perdit dominium rerum suarum

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

An sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque praecepti vel prohibitionis materiam
1

¶ Questio. 2. QUeritur an sit dabilis actus venialis in actu voluntatis spontaneo circa cuiuscumque precepti vel prohibitionis materiam non loquimur hic de appetitu sensitiuo: sed solum de volunta te: vt voluntas eut

2

¶ Respondetur communiter per duas propositiones.

3

¶ Quarum prior est. Quilibet actus voluntatis deliberatus contra materia prohibitam sub pena peccati mortalis est peccatum mortale. Probatur hec coclusio. Aliquod est peccatum mortale et non nisi circa obiectum prohibitum sub pena peccati mortalis. et in actu deliberato. Ista conclusio est certa apud omnes propterea eam rationibus vallare inane est.

4

¶ Secunda conclusio. Consensus surrepticius vel indeliberatus circa materiam prohibitam sub pena peccati mortalis est solum peccatum veniale.

5

¶ Se contra ista secunda conclusionem argumetabor inquisitiue. et hoc sic. Iste consensus indeliberatus vel surrepticius est actus voluntatis liber circa materiam prohibitam sub pena peccati mortalis. ergo iste consensus est peccatum mortale consequentia videtur plana intelligenti. et antecedens est notum quia de tali actu loquimur impresentiarum. Si dicas per surrepticium et indeliberatum actum in breui morula elicitum intelliges.

6

¶ Contra hoc arguitur. quis potest mereri et demereri in instanti: vt ex decima septia dist. primipatuit: et si teneatur oppositum cum actus voluntatis per ve timum instans non esse originem capit quam primum fuerit habebit sufficiens tempus ad peccatum mortale. ergo illic non est euasio. Si per actum surrepticium vel indelibera tum actum remissum intelligas.

7

¶ Contra hoc arguitur. Quelibet pars peccati mortalis commissionis (de est nunc loquimur) est peccatum mortale. ergo non datur aliqua pars quantecumque remissionis circa materiam sub pena peccati mortalis vetitam quin erit peccatum mortale: saltem non erit fuga per remissionem actus: quia vnum peccatum mortale pure partibiliter elicetur: et sic remississimum mortale non dabis.

8

¶ Ceterum quaeritur abs te quot gradus actus debet habere antequam est peccatum mortale loquendo de minio quo ad remissionem vel maximo quod non. Et responsionem sufficientem habere non potes Istis duabus responsionibus tamnquam rationabilibus eiectis circa alia quae plus apparentie habent insistamus: vel actus vocatur indeliberatus in voluntate: qiahabet noticiam simplicem in intellectu: et deliberatus: quia habet iudicium complexum. sed hoc improbatur. Primus angelus volebat habere equalitatem dei. vt in sexta dist. dictum est: et tamen non habuit iudicium complexum in intellectu quod equalitas dei erat a se appetenda: sed solum habuit noticiam simplicem apprehensiuam rerum significa tarum per extrema. hoc communius approbatur Preter ea illud probatur ratione: dato quod quis habuerit dicta men prudentiale in intellectu volunt as potest contraire illo dictato ex libertate sua: sed non potest simul esse iudicium in intellectu quod illud est faciendum. ergo sine iudicio de aliquo faciendo voluntas potest peccare. Non iuuat currere ad imperfectionem iudicii: quia si noticia apprehensiua rerum significatarum per extrena propositionis sufficit ad peccadum mortaliter. a fortiori quodlibet iudicium sufficiet. ergo oportet dicere quemlibet consensum voluntatis libere elicitum esse peccatum mortale: semper loquor circa materiam prohibita subpena peccati mortalis

9

¶ Forte dicis: quando voluntas fertur in obiectum sine noticia tunc erit peccatum veniale: quando cum sufficiente noticia prima erit peccatum mortale.

10

¶ Contra hoc argumentor: voluntas non fertur in incognitum. ergo circa quodcunque obiectum voluntas habet suum actum intellectus prius tempore vel natura suum actum habet: et lam (vt supra) ritur quid intelligis per noticiam imperfectam vel noticiam remissam vel iudicium: Et arguitur vt supra.

11

¶ Forte dicis: solus habitus producit actum voluntate non concurrente ad illum consensum: vt patet in habituato: iurare.

12

¶ Contra hoc arguitur. Tunc ille actus non erit ipsius voluntatis elicitiue: licet bene ei inhereat. et per consequens non habebit dominium voluntas super illum actum. ergo ei non imputabitur. Item inconueniens est ponere habitum qui est instrumentum intellectus vel voluntat: posse producere actum sine principali agente: scilicet ipsa anima. quod patet: quia tunc produceret actum in dormiente cum non requiratur concursus ipsius voluntatis per te. Item tunc homo vt in ratione necessitabitur exire in actum imperatum ab illo actu interiori: vt in homicidium vel aliquod huiusmodi: quod est inconueniens. Forte dicis: talis peccat: quia ille actus ex culpa est genitus: et sic actus ab habitu mediate procedens mediate est in potestate nostra: quia actus productiui habitus erat in potestate nostra: sicut probat Aristoteles. Tertio Ethi de lapide a nobis proiecto qui iam est in medio.

13

¶ Contra tunc habebimus quod si habitus ex culpis mortalibus generetur quod actus ab illo solo habitu procedens erit peccatum mortale. Preterea: si quempia peniteat actum malorum preteritorum similiter et habituum si volueris iam actus procedens ab illo habitu nullo pacto erit peccatum sicut alii dicunt: si quis peni tuerit de excessiuo potu antequam temulentiam totaliter incurrat occidendo non peccat. Fortasse dicis: satius est propter ista tenere quod quilibet actus voluntatis (vt voluntas est) contra preceptum obligans sub pena peccati mortalis est peccatum mortale.

14

¶ Sed contra hoc arguitur. Ex illo sequitur quod quicunque peierat ex habitu surrepticie peccat mortaliter quod est contra communem doctrinam theologorum: et expresse contra Augustinum de incauto periurio exemplificantem vbi nominat peccata venialia distincta a mortalibus: vt patet vigesima quinta distinctione. caps. vnum horarium: circa finem.

15

¶ Secundo arguitur. pene restringende sunt et potissimum culpe quae sunt maxime penarum: sed si tene amus oppositum vla dei artabimus.

16

¶ Tertio sic arguitur. Occidens hominem in ebrietate siue ex culpa quia siue sine culpa non peccat. vt ex. 17. dist. quarti patuit. Et tunc sic capio sortem qui habet octo gradus ronis: et infinitos secum ad imaginationem tantum rationis haben tes. volo quod plato quatuor gradus rationis amittat / excessiuum potum: ita quod ratio sua est subdupla ad rationem sortis. pono Ciceronem qui sex gradus rationis amittat per excessiuum potum geometrice: sic scllicet quod sortes plus rationis in duplo habet quam plato: et plato plus rationis habet in duplo quod Cicero: et Cicero plus rationis habet quam petrus: et sic sine statu geometrice descendendo: vel sint viginti: vel triginta. et eodemmodo currit argumentum. Omnes isti occidant homines equales quod sit equalitas peccati ex parte obiecti: sed Alexander plene temulentus / qui etiam occidat: sortes plus peccat quam plato: et plato plus peccat quam Cicero: quia secundum omnes ebrietas tollit a tanto: ergo semper maior excessus ad ebrietatem plus tollit Alexander non peccat occidendo. ergo dabitur aliquis occcidens in ista multitudine / qui venialiter peccabit / qui ferme nihil rationis habet. Sed dices: semper posterior plus peccat quam praecedens: sed quilibet istorum aliquid rationis habes mortaliter pecccat.

17

¶ Contra Licet furtum prohibeatur sub pena peccati mortalis dabile est aliquod furtum veniale ob paruitatem obiecti. ergo eodemmodo erit de homicidio. dicetur. aliquod furtum est prohibitum sub pena peccati venialis: et plenus consensus in illo est peccatum veniale. modo homicidium auctoritate propria sub peua peccati mortalis est prohibitum: et sic latissimum est discrimen: etiam negas temulentiam ex culpa acquisitam a toto excusare peccatum.

18

¶ Sed contra secundum dictum erit replica de toto isto excessiuo potu sine culpa assumpto

19

¶ Propterea arguitur sic. Ignorantia inuincibibilis excusat a toto: secundum omnes: sic Iacobus. cognoscendo Liam non peccauit: et si quis das operam rei licite: puta in bello iusto patrem ex ignorantia occideret quem non tenetur vincere nullo pacto peccat: sed iste potest apponere omnem dili¬ gentiam quam tenetur adhibere. dempta vna veniali quam amittit: et dat operam rei licite. ergo solum venialiter peccabit circa materiam prohibitam sipena peccati mortalis. Sed dices: illa materia non est ei prohibita sub pena peccati mortalis in illocasu propter circunstantiam ignorantie. iam habetur propositum quod casus sit contingibilis. patet Extra de homi. volum. vel casu. et capiam casum capituli: praesbiterum: qua quendam puerum percussit in capite. Stat quod regens excedat normam discipline incedendo scholastico: et non semper mortaliter: quia hoc durum esset dicere. Similiter stat cirurgicum vel physicum in curando infirmo vel leso deficere in applicatione instrumentorum sue artis. et non semper mortaliter: quia hoc esset laqueos sub pedibus eorum porrigere.

20

¶ Amplius arguitur sic. Qurd ad nullam culpam primam: vel ad habitum imputabi lem currere potes. capio puerum sub annis discretionis. capio totale tempus in quo nihil discretionis habet: et totale tempus in quo discretionem habet. Ista tempora sunt immediata: et continuantur. ratio successiue venit: tunc in illo instanti medio non peccat: neque immediate post hoc peccabit mortaliter circa quamcumque materiam actum elicuerit: sed solum venialiter. et loquamur de preceptis negatiuis ad euacuanda diffugia de tempore induciarum. Probatur eadem pars auctoritate Augustini. 12 de trinitate. vt magister in vigesima quarta distinctione huius recitat. et per glosam ad Ephe. quarto: de modo surrepticio ire.

21

¶ Respondetur. illa pars videtur: acceptanda quod circa materias prohibitas sub pena peccati mortalis stat dare veniale: sed modum dare quo illud fiat non est facile: sed impresentiarum duobus modis respondetur id fieri posse. Unomodo sic: quod ad consensum perfectum in voluntate requiritur iudicium in intellectu et talis consensus voluntatis vocabitur plenus: quia intellectus plene iudicat. aliqui dicunt quod requiritur iudicium in intellectu ad omnem actum electiuum in voluntate: vt in prima distinctione primi diximus. Ego relinqua vnam partem illius dicti: et medium inter commune dictum et illud accipiam secundum illud Poete. Inter vtrumque vola medio tutissimus ibis. Et dicamus sic quod noticia simplex rerum significata rum per extrema propositionis: vel vnius extremi sufficit ad veniale: sed requiritur iudicium ad peccatum mortale.

22

¶ Sed contra istud sic arguitur. Primus angelus appetit equal itatem dei. ex sexta distinctione huius: et in hoc mortaliter peccauit: et tamen non habent tale iudicium in intellectu. quod equalitas dei erat ab eo appetenda: quia sic error in intellectu praecessisset peccatum in voluntate: quod non est dicendum.

23

¶ Secundo arguitur. Primus angelus licet in primo instanti sui esse non peccauit. poterat tamen peccare in illo per simplicem noticiam apprehensiuam sine iudicio.

24

¶ Ad primam respondetur multiphariam semper concedendo quod equalitatem dei appetierit. Tum primo: non est idem de angelo et de nobis in statu nature lapse: nec de nobis in statu nature institute et destitute. Clariorem noticiam potest habere angelus quam homo vel Adam ante lapsum quam nos / etiam per eandem noticiam numero. Cin¬ pidius obiectum cognoscit angelus qua nos. modo perfectio cognoscendi multum facit ad grauitatem peccati vt patet de scientia / et ignorantia quae peccatum augent et attenuant. Tum secundo: licet angelus habuerit iudicium in intellectu quod equalitas dei erat ab eo appetenda: non sequitur quod error inintellectu culpam in voluntate precessit: quia in eodem instanti peccauit. De prioritate temporis non curamus. Tum tertio et melius quam secundo concedendo quod habuit iudicium in intellecu angelus quae equalitas dei erat appetenda: quia filius dei secundum apostolum rapinam non arbitratus est seesse equalem deo: et ex tali iudicio vero in intellectu voluntas poterat elicere actum in voluntate volendo equalitatem dei appetere a se voluntate creata. Sed forte dicis: ad habendum istud velle equalitas dei est petenda a me. requiritur hoc iudicium in intellectu voluntas dei est a me expetenda: et sic saltem prius natura error in intellectu peccatum in voluntate praecessit.

25

¶ Respondetur negando quod tale iudicium requirebatur in intellectu ad hoc quod voluntas in actum exire voluit. et hoc lucide tibi detegitur: secundum communiter loquentes noticia simplex terminorum potius rerum significatarum per eos vel rei significate per vnum extremum sufficit ad hoc quod voluntas peccet. ergo non requiritur quoquam pacto tale iudicium in intellectu qualis est actus in voluntate. Quo fit licet voluntas in incognitum non feratur: tamen hoc modo vel illo vult voluntas quo modo non est dictatum ab intellectu.

26

¶ Ad secundum conceditur. quod peccare poterat per simplicem noticiam venialiter: sed quod mortaliter nondum probatum est. Etiam latum est discrimen de primo angelo / et nobis: vt eluendo argumentum praecedens nuper rime tetigimus.

27

¶ Tertio arguitur. Si homo habuerit iudicium in intellectu siue in vniuersali: siue in particulari: siue copulatim. siue diuisim voluntas potest contrauenire tali dictato peccando: vt si intellectus iudicat iste non est occidendus a me. voluntas potest velle occidere istum ergo non requiritur iudicium in intellectu de isto occidendo: quia sic iudicia opposita stabunt in intellectu.

28

¶ Respondetur concedendo quod voluntas potest contrauenire suo iudicio ex sua libertate. Non diximus quod requiritur iudicium in intellectu de hoc faciendo quod voluntas vult facere iudicium de suo opposito: sicut secundum aduersarios per eandem noticiam numero apprehensiuam simplicem. voluntas potest exire in vtrumque oppositorum: puta in velle occidere vel nolle occidere Sic dicitur quod iudicium circa vnum contradictoriorum sufficiens lum minstrat voluntati ad exeundum in alterum contradi ctoriorum: et cum h(vt in primo diximus) ille noticie ad actus voluntatis contrarios suapte natura inclinant

29

¶ Quarto arguitur. Iste modus confundit peccata: ergo non est sufficienter positus consequentia liquet. et antecedens patet: quia illitterati et etiam plerique eruditi non capiunt quando habetur iudicium in intellectu de superbiendo vel non superbiendo: vel quando habetur noticia simplex: et sic non possunt sua peccata mortalia confiteri: quia illud caput. Omnis de pe. et re. non obligat ad confitenda venialia sine mortalibus: iungantur siue non.

30

¶ Ad quartum negatur quod confusio aliqua ab hoc mo proueniat: immo tota confusio et obtenebratio in modo aliorum inuoluitur non potentium explicare quid per consensum perfectum intelligant: et sic nec doctus. nec indoctus potest scire de hoc peccato teneor confiteri: et illud peccatum in confessione detegere non sum obnoxius quando quis dubitat de peccato: an sit mortale vel veniale dubitatione probabili illud confiteri deuincitur pro loco et tempore: et hoc pro omni modo seruandum est. Etiam illirteratus non tenetur omnes circunstantias mortales confessori confiteri: quia da oppositum et eos omnes agminatim apud platonem locabis in heremo rudibus eorum sufficit confiteri illa quae nouerunt crassa minerua: et respondere ad rogata a confessore. Etiam litteratum vnum quemlibet peccatorum suorum determinatus numerus creberri me post longam indagationem fugit. propterea ex perte huius argumenti modum dicendi non infirmas: quem cunque modum dederis pro talibus intricaturis illum lubenti animo amplectemur.

31

¶ Quinto arguitur. Habituatus iurare sine quocumque iudicio peierat. ergo ad periurium vel ad aliud mortale non requirit iudicium: antecedens patet: quia dicet tibi nullum tale iudicium habere.

32

¶ Respondetur: si sine iudicio peierat tunc indeliberate et surrepticie iurat: et tunc nego quod suum periurium est peccatum mortale: sed solum veniale siue de habitu penituerit siue non: illud periurium procedit ab actu voluntatis libero. solus habitus non potest illum actum imperare: licet ad hoc multum instigare. Quo fit si homo habuerit iudicium in instanti vel in breui tempore circa materiam prohibitam sub pena peccati mortalis: et voluntas contrauenit per suum actum tunc peccat mortaliter siue iudicium fuerit rectum in in ellectu siue erroneum ignorantia inuincibili. sed si habuerit noticiam simplicemn solum non mortaliter: sed venialiter peccat: et quilibet est bonus iudex in seipso quando ita est vel non est. Sed dices: dormi ens loquitur. ergo solus habitus mouet linguam: et alias potentias.

33

¶ Responsio. Aliqui dormientes loquuntur vt experimur: et interdum ad interrogata respondent aliqui dormientes: sed finito sono obliui scuntur sersnendis se. Similiter aliquibus in somno videtur quod in peccata consentiant: et iudicia habent in intellectu. Sed dicitur quod non est consensus plenus voluntatis: nec iudicium intellectus: quod patet: ille idem si vigilans esset nullo pactoin illo conlctiret (vt in meipo expior inisi noticia in sensu communi quae ad peccatum non sufficit. Se vnde hoc proueit loquetur occulta est causa. potest esse magnus habitus quam het circa talem materiam: et fortis apphabensio aliquorum terribilium: vt quod soniat se esse occisum vel cadere in ignem: vel a spiritum arripitur. tunc ipsa anima potissimum in habente organa disposita mouet ad loqundum: quia puus conatus animae cum talibus causis sufficit quemadmodum puus conatus sufficit pellere cipam a loco eminentiori ad locum de missiorem: sed istud non videtur quod potest contingere in vigilante. Propterea non audemus excusare talem peierantem a toto. hoc est quod nullomodo peccat: sed sufficit quod veia liter peccet. Quis si quis seriose insistere voluerit quod idem in vigilante ex habitu. dum illud probauerit ha¬ bebit propositum: et per organa disposita non intelligo illum qui facunde loquitur / balbutientem non uimus qui in somno clamabat: sed tamen eo modo quo loqui poterat in vigilia celerrime pronunciabit: et ita erit de his omnibus quos nos nouimus in sonniis fuisse loquutos.

34

¶ Secundo sic respondebitur tenendo quod vtrobique noticia simplex ad mortale sufficit: et dicitur quod actus vocatur surrepticius quia ex inaduertentia aduenit non quia in instanti. quia plenum potest esse iudicium in intellectu in instanti. Exemplariter hoc explicemus si vna potentia fuerit multum impedita circa suos actus. alie potentie sic distrahuntur quod parum vel nihil in suas operationes exeunt. Propte rea Saul Dauidis psalmodiam in cythara: vt minus a spiritu torqueretur vt ex primo Regum videre est: sic melodia in cymbalis benesonantibus anxiet a eut patientis si bene aduertat attenuat. Iden tidem si quis aliquam theoricam alte imaginetur non percipiet coram se transeuntes: et illud potest esse pluriphariam: vel quia capacitas actiua intellectus repletus quam intuitiuam rei visibilis non accipiat: sed de hoc non loquimur: vel quod talem notici am suscipiat que propter imperfectionem iudicium non producit quod hic est ante me vel taliter indut Sic est capacitas actiua intellectus totaliter ferme iniungitur circa vnum obiectum vel plura quod tunc noticiam infirmam habet: et tenebrosam que non sufficit ad hoc quod actus eius pro tunc sit mortalis. Capias vnum infirmum corpore quo ad ferme amens fuerit: vel vnum temulentum cerebrum perturbatum habens vel paruulum ad annos discretio nis venientem. magnitudo vel paruitas peccatinoticiam claram: vel tenebrosam insequitur: quia appetitus sequitur intellectum. tertio de anima. perinde est in adulto. interdum sicut in infirmo vel in paruulo: vt in habituato iurare qui est circavnam materia intentus quam cordi habet: vt de habendo lucro vel propulsanda iniuria. tunc habitus eius et intellectus simul producunt noticiam vnam tenebrosam iurisiurandi quo habitualiter irretitus est. Similiter voluntas est habituata quare subigit: et periurium imprat hoc eo habituatum sine delibera to actus voluntatis ab habitu et voluntate ipa emer tione exire in suu actum: et surrepticie: quia non habet noticiam sufficientem a pccato mortali: sed quo noticia qua ad claritatem ad peccatum mortale requirat. hoc nos creberrime fugit / potissimum quando appropinquatur noticia obscuri. in noticia valde clara non dubitamus: sicut reges oppositi in limitibus regnorum digladiantur de portione terre ad quem spectat: sed non de partibus remotis. sic atrabile infectus actus ire surrepticie producit circa cor accenditur sanguis et corpore turbato mentem discrasiam perpeti necesse est. quaere cum sua noticia est ita tenebrosa. tunc non peccat mortaliter in ira: et licet tales actus in nostra prtante absolute scite sint non facile eos cohibemus. Propterea primi motus in voluntate dicuntur non esse in nostra ptam te. Quod difficulter facere possumus vulgaritur nos dicimus nos non posse facere Ex omnibus his se quod periurium est solum peccatum veniale: et ita in aliis genibus primis motibus voluntatis vel in actibus ide lipccatorum mortalium. et in voluntate: vt libera est: et hoc intis: vel surrepticiis eius. Comuniter omnes imitantu beatum Augu quod incognitum voluntas non feratucum tota multitudo condescendit temerarium cont ire cussemus. hoc dixeri: quia ho potest excogitare tertium modum quod voluntas interdum fertur in suum obiectum siue noticia praeuia: et talis actus est indeliberatus: et peccatum veniale sicut est appetitus cibi: et potus: siue noticia preuia: sed dicitur quod non est simile secunda appetitione pure naturalis quae nullum actum in appetitu ponit. Ex isto patent he propositiones Semper manebunt difficultates ex omni modo deponendo discrimen in ter mortale et veniale circa materiam precepti. Nec mirandum est: quia Galenus et hypocrates de vno quo libet patiente oblato dicere nequibant iste primo morbo anima afflabit iste morte non oppretet: modo physicus spiritualis habet occultiora vulne ra metis diiudicare quam alter in corpore. c. sequitur quod actus non vocatur deliberatus: quia in temporeproducitur et surrepticius: quia in instanti emanat. h correlarium quo ad omnes suas partes elucescit. Tertio sequitur cum doctus in seipso potest illud cognoscere vtrumque potest sub rudi minerus illud rudioribus aperire: et cognoscere in confessione per circum stantias: quia ars artium est cura animarum secundum Gregorium in pastorali: et probatio illius dicta est materia quam tractamus.

35

¶ Dubitatur an delectatio morosa circa materiam sub pena peccati mortalis prohibitam sit peccatum veniale: et ratio dubitandi est: quia sic communiter dicitur et beatus Augu. xii de trini. quem magister recitat ponit ordinem peccandi in nobis talem qualis erat in primis parentibus in statu innocentis serpens elsam temptauit: et eua prothoplastum ad comedendum pomum vetitum suggessit: sic sensualitas inferiores partes anime pulsat: et si de lectetur ortio inferior anime morose erit peccatum venia le: et si voluntas consenserit que speciem viri gerit mortale erit delictum. Sed licet ira communiter dicatur materia difficultate non vacat: et arguitur sic. Omnis delectatio vel est passio sequens apprehensione obiecti conuenientis cum potentia. vel actus voluntatis morealiorum secundum quod in prima distinc. de huiuscemodi passionibus problematisauimus vel sequitur actum voluntatis puta dilectionem more aliorum: ergo non imputabitur talis delectatio quantumcunque morosaad culpam cui respondeat pena a sua causa cum libera est distincta. Arguitur. byique nulla delecta tio siue circa licitum siue circa illicitum erit imputabilis ad penam. Secundo arguitur. specialiter de dele ctatione morosa in re licita probando quod nec sit peccatum puta culpa cui respondeat pena: nec aliquid recte rationi difforme in commestione cibi et potus manendo in latitudine temperantie nullum est peccatum et tamenex tali commestione sequitur de lectatio naturaliter qui nullam culpam habet in sua causa: ergo de lectatio illa in nulla acceptione est peccatum. Eodemmodo probare potes de voluptate quae in actu potentie gene¬ ratiue contingit: vt quando vir castitate coniugali propriam cognoscit vxorem. causa oblectamentum precedens est licita nec aliquid illicite inuoluitur: ergo totus effectus est licitus: et ita arguatur de quacunque voluptate quae operationem licita sequitur. Ad actus studiosos: et bonam vitam sequitur voluptas: bonus in seipso placatus intrinsecus: et extrinsecus ex iocunditate spiritus frontem hylarem ostendit: et hoc patet quarto Ethicorum de eutrapelia quae fit ad voluptatem honestam aliqui libelos intitularunt de honesta voluptate. Propterea dicitur conclusiue per duas conclusiones. quarum Prior est: voluptas ex causa honesta sequens non est demeritum: sed citius meritum tanquam aliquid imperatu.

36

¶ Secuda conclsio. Passio a fonte vicioso emergens licet sit peccatum idem labefactatio contra ordinem hominis instituti non tamen est peccatum cui aliqua pena distincta a quolibet alio qua actu respodet. Iste due conclusiones ex dictis superius sufficientur note euadunt.

37

¶ Sed contra ista arguitur sic: quia videtur esse contra processum beati Augustini de peccatis qui ponit veniale in delectatione. et Augustinus in omelia de igne purgatorio exponens verba apostoli ait. Si quis super hoc fundamentum edificauerit ligna fenum et stipulam. Ubi nominat aliqua venialia et aliqua mortalia: vt homo discrimen ponat inter illa dicit. Quotiens excepto filiorum desiderio vxorem suam quis cognouerit venialiter peccat: et eodemmodo dicit: si pauperibus esurientibus nimium deliciosa vel sumptuo sa conuiuia preparauerit. et auctoritas est canonisata. xxv. di. ca. Unum horarium: ergo in voluptate quae sequitur actum studiosum est peccatu. Respondetur. per delectationem intelligere oportet consensum indeliberatum de quo loquuti sumus in quaestione etiam delectationis cogitatio virum incendit ad illecebram cuius continuatio parua vel magna est metienda secundum periculum habentis: quae potest esse interdum venialis interdum mortalis: et sic in confessione generali dicimus cogitatione loquutione de lectatione

38

¶ Ad alia argumenta dicitur quod vir potest cognoscere vxorem eius causa prolis generande: causa libidinis extinguende in se vel in vxore eius: causa incolumitatis corporis vel animae habende in se vel in vxore sua secundum doctrinam apostoli: prime corinthiorum vii. et Aristotelis. tertio Ethicorum. Unde apostolus de quibus autem scripsistis mihi bonum est homini mulierem non tangere. Et sequitur: propter fornicationem autem vnusquisque sua vxorem habeat: et vnaquaque suum habeat virum et que sequuntur. Sed contra dices apostolus paulo post subiungit hoc autem secundum indulgentiam dico non secundum imperium. volo autem omnes homines esse sicut meipsum. hoc est bene volebat quod manerent vergines vel casti moreeius: sed indulgebat aliis tanquam minus malum Ubi glosa interlinearis: et ideo non peccat qui aliter agit im mo peccat qui sic agit sed leuius: et glosa marginalis que est Augustini postquam tria bona que in matrimonio contingut recitauit: subiungit his tribus bonis excusatur coitus carnalis quae est inter coniuges: ita vt vel non sit peccatum vel veniale: quan¬ do vo causa concupiscentie vel refrenandi veniale est. Respondetur: permisit matrimonium tanquam minus bonum. Nec est verum quod vocabulum indulgentia semper capitur in malam partem: vt valla putat saltem sacre hystorie vocabulo non sic vtuntur: vt patet in sacris scriptis. bibliacis in collectis et aliis suffragiis ecclesie. De glosa interlineari palam est quod ipsa est neganda si capiatur vt iacet: sed dicitur sic quod minus bonum vocat malum more Aristotelis: quinto Ethicorum. Et sic peccat: id est actum minoris bonitatis accipit vel intelligit quando circundantia aliqua mala inuoluitur. Ad glosam Augustini ipse intelligit quando aliquis immoderate refrenat suam libidinem cum propria vxore. Scripta aliorum neothericorum per arguitur sic scribentium talem actum damnantium non recipimus: sed super hoc latius in quarto loquuti sumus Similiter pascere esurientem nimis delicate: vt asinus in dominum petulanter lasciuiat est male actum interdum: et frequenter venialiter. Propterea Augustinus dicit in libro de verbis domini quod diuites dant pauperibus vilia: et vtantur praeciosis vt patet. xli. distin. ca. Non cogantur diuites pauperum cibis vesci: vtuntur consuetudine infirmitatis sue: sed doleant aliter se non posse sustentari. Si consuetudinem mutant egrotat vtantur superfluis dent in opibus necessaria vtantur praeciosis: dent pauperibus vilia vbi admittit latitudinem temperantie in diuite esse delicatiorem quam in paupere neeousque in infirmitatem labatur: et sic superflua preciosa intelligit. per dare vilia pauperibus intelligit sustentationem talem de qua pauperes possunt sustentari. Ex his omnibus auctoritatibus nihil est contra dicta.

39

¶ Dubitatur an aliqua peccata insensualitate contingant gratia illius dubitationis vnam aliam praiemittemus que ad illius explicationem conducit: que est hec. An sensualitas potest hominem impellere ad aliquod facinus sine actu voluntatis libere elicito. Tertia dubitatio erit an contingat dare peccatum in sensualitate.

40

¶ Circa priorem istarum dubitationum sic argumentor. Appetitus sensitiuus in bruto brutum impellit ad prosecutionem obiecti conuenientis: vt ad cibum et ad venerea: vt in canibus: et in ceteris animantibus rationis expertibus videre licet: sed sensualitas non est impotentior in homine: ergo in eo pariforma ad operationem exteriorem impellere potest si voluntas non resistat: sed pure passiue se habeat. Et confirmatur hec ratio per casum meridionalis britanni: quem inquarto recitauimus: qui arrepto ense dormiens ad sequanam vsque profectus est vbi paruulum occidit dormiens. modo eedem cause sunt in vigilante: ergo operationem exteriorem impellunt nisi perscindatur sensualitas a sua prosecutione per voluntatem.

41

¶ Item homo dormiens se de latere in latus vertit: et si perparuam distantiam se vertat eadem erit difficultas sicut per magnam. Respondetur: quod pars affirmatiua dubitationis est probabilis quod appetitus sensitiuus in homine potest ipsum mouere ad aliquam operationem: si voluntas non resistat: sed solum pure passiuese habeat vt argumentum colorat: sed non potest vo¬ luntatem vincere dum homo vtitur ratione. Uoluntas ceteris potentiis omnibus libere imperat: et appetitui sensitiuo dominatur principatu politico: et corpori principatu dispotico. primo politicorum: et aliqualis est similitudo solum: quia in principatu politico interdum subditi nullo pacto parent domino efficaciter iubenti. Secus est inter voluntatem: et appetitum sensitiuum.

42

¶ Sed contra hoc arguitur: sequeretur quod erit aliquis actus malus imperatus ab appetitu sensitiuo: vel ipsemet actus appetitus sensitiui erit malus: et nullus respondebit actus malus in voluntate libera contra communiter loquentes. Respondetur concedendo illatum nec hoc est inconueniens quando est omissio in voluntate: puta quando voluntas omittit reprimere sensualitatem super quam imperium habet voluntas per suum nolle liberum potest resecare appetitionem sensualitatis in homine vtente ratione. Dxi vtente ratione: quia in dormiente homo mouetur ad vnam partem vel ad aliam retrahit manum dumaqua frigida imponitur in ea vel de lecto surgit et voluntas tunc non potest illum motum cohibere: quia nullus dormiens per legem communem vtitur ratione. Et propterea non plus peccat quam vnum brutum protunc secundum Bernardum in de libero arbitrio: et permiEthicorum vltimo bonus autem et malus minime somno discernitur: quapropter inquiunt a miseris felices in dimidio vite nihil differre. Calor ad inter riora retrahitur: et meatus spirituum per vapores ascendentes ad cerebrum clauduntur et hoc fit a natura vt potentia vegetatiua tunc non impediatur que in somno maxime viget vt patet: de digestione in fine somni facta. et hoc patet ex Aristotele: in desomno et vigilia. et primi Ethicorum penultimo capite. sed vnde est quod vnus sic mouetur in somno: et non alius latens est causa: et potest esse: quia habet membra bene agilia ad motu: et hapituatus est talem locum adire ex aliqua imaginatione. Appetitus sensitiuus talem mouet talis nullatenus vtitur ratione pro tunc immo tunc peiorem habet noticiam quam vnum brutum: ab igne vel ab aqua non potest se preseruare quemadmodum potest canis vel amens: licet ex magno habitu ad locum solitum progreditur interdum: sicut in vigilante nonnunquam contingit: quia ex inanimaduersione debebat adire sacellum ingreditur scholam. Hic dixi secundum legem communem quia christus dormiuit vt ex fide habemus qui tamen tuncs ratione vsus est: quod tunc dormierit patet marci quarto. Et erat ipse in puppi super ceruical dormiens: et ex citant eum: et dicunt illi magister non ad te pertinet quia primus. Et exurgens comminatus est vento: secundum illud canticorum quinto. ego dormio et cormeum vigilat.

43

¶ Iam paululum loqumur de secunda dubitatione que ex hac dependet: et est tertia dubitatio huius quaestionis an sit peccatum aliquod in sensualitate. Pro illo supponitur quod idem est sensualitas et appetitus sensitiuus: qui apud multos comincidit cum ipsa anima ita quod secundum rem voluntas est appetitus sensitiuus. Secundum alios appetitus sensit iuus includit aggregatum ex corpore et anima. Et istud magis quadrat in morali philosophia: et naturali. non repugnat siue ponantur tot potentie appetitiue quot apprehensiue realiter idemptificatur cum a prehensiuis: vel vna appetitiua licet multe ponantur apprehensiue incertum est. Utrumque ab aliquibus defensatur. appetitus naturalis rei secundum multos dicit actum distinctum ab ipso. secundum alios est ipsa potentia: sed de his amplius loqui propono in materia de passione christi. vbi de dolore tristitia et gaudio loquendum est. Nunc autem sufficit de sensualitate et appetitu libero loqui: et parum de secundo hoc premisso dicitur. Aliquis est actus in appetitu sensitiuo siue in sensualitate recte rationi difformis qui apud Aristotelem sexto Ethicorum vocatur prosequutio vel fuga: et est amor sensitiuus: et hoc iterum patet quarti Ethicorum sexto. vbi philosophus discrimen ponit inter amicitiam: et affabilitatem sic inquiens: sed differt ab amicitia quod est sine affectu dilectioneque eorum quibus cum his congredimur. Hoc patet tertii Ethicorum primo circa finem. vbi probat philosophus illa que ob iram et cupiditatem aguntur non inuite fieri. sic ait. Forsitan enim non recte dicuntur ea fieri ab inuitis quae per iram aut cupiditatem aguntur. Quod aliquis talis actus sit recte rationi difformis patet: quia stat quod sit contra materiam precepti vt appetitus ad illecebram.

44

¶ Et ex isto sequitur secun¬ qua da conclusio quod aliquis actus in sensualitate est peccatum. Et iterum instud confirmatur auctoritate apostoli ad romanos septimo. Quod enim operor non intelligo id est non approbo: non enim quod volo bonum hoc ago: sed quod odio malum illud facio. Ubiloquitur de sensualitate: et eius actu qui non eius conuenit inquantum homo: sed per conuenientiam cum brutis. Et sequitur. nunc autem iam ego non operorillud scilicet inquantum homo sed quod habitat in me peccatum scilicet lex carnis secundum glosam. Et propterea video autem legem in membris meis repugnantem legi mentis mee: et captiuantem me in lege peccati quae est in membris meis. Et postea loco humani generis dicit Infelix ego homo quis me liberabil de corpore mortis huius: Ilic apostolus locut est de bello ciuili inter carnem et spiritum de quo Aristoteles in fine primi Ethicorum loquitur.

45

¶ e tia conclusio. Actus appetitus sensitiui preueniens rationem nullo pacto est peccatum impugnabile a penam inflicta vel infligenda nec etiam tunc homo omittit.

46

¶ Probatur sic: quia sic non est in potestate nostra ergo nobis non imputabitur.

47

¶ Quarta conclusio. Aliquis actus appetitus sensitiui nullo pacto est peccatum sed conformis rationi: patet de actu quo vir vult propria cognoscere vxorem: talis actus est conformis recte rationi et sic potest vocari meritum: sed an continuatio istius actus circa materiam prohibitam sub pena peccati mortalis debeat dici peccatum mortale est difficultas: quia possumus dicere quod voluntas peccat pure omittendo non reprimendo actum sensualitatis: et tunc non esset rationabile dicere quod ille actus sensualitatis est peccatum mortale cui respodet aliqua pena ab omissione distincta. Sicut qui habet velle occidere hominem auctoritate propria tenetur illum actum non habere: sed non propterea peccat peccato omissionis: sed solum commissionis: ergo si demus istum actum appetitus sensitiui esse peccatum mortale non debemus dare omissionem imputabilem mortaliter. Et hec est ratio quod ad omissionem eamus: et non quando homohabet actum commissionis liberum quia peccata in radi ce ad voluntatem reducenda sunt: sic scilicet quod hoc erit per actus elicitos voluntatis vel per omissionem eorum: et non multum refert in proposito quod eorum dicatur. Et dicamus quod homo hic omittit: et huic omissioni mortali respondet pena peccato mortali debita: et illa est quinta conclusio.

48

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. Si adam non peccasset tales actus in sensualitate rationi difformes / non habuissemus: sed originale peccatum nobis im putatur: ergo antecedenter productio istius actus sensualitatis est in potestate nostra: et hoc sufficit ad peccatum imputabile nobis. Et confirmatur hec ratio actus ab habitu vicioso nostro emergens est nobis imputabilis: quia non est in potestate nostra: loquor de habitu voluntatis libere.

49

¶ Ad primum concedo maiorem: si non fuisset peccatum in volutate repertum contra deum contra rationem non insurrexisset sensualitas. Et licet nos simus concepti in peccato ori ginali nostro actus sensualitatis rationem preueniens non est nobis imputabilis: quia nullo modo est in potestate nostra sortes dat operam rei licite puta templum vel forum adit cui obuia formosa mulier occurrit non sua si actus in sensualitate vel titillatio in carne surrepticie occurrat hoc non est ei imputabile hunc actum non tenebatur impedire in sua causa. Ad aliud de habitu voluntatis libere dicitur quod non est simile: quia actus ab habitu emergens est in nostra potestate.

50

¶ Contra quintam conclusionem arguitur sic. abeat sortes actum in sensualitate hoc est vnum velle naturale in appetitu sensitiuo sequens apprehensionem sensitiuam que rationem preuenit. Arguitur sic: talis actus potest produci instanti vel Sortes tenetur reprimere ipsum immediate post illud instans sub pena peccati mortalis vel non. Si primum. Contra requiritur iudicium in intellectu ad hoc quod sit peccatum mortale in voluntate libera: ergo requiritur iudicium in eodem ad hoc quod sit mortale in appetitu sensitiuo vel omisa sio in voluntate. Si non immediate post hoc tenetur cohibere illum actum sensualitatis tunc si ille actus potest durare per breue tempus quod homo non peccet sic poterit per longam moram. Preterea non videtur quomodo homo non potest resecare actum sensualitatis cum mere naturaliter ponatur in presentia obiecti conuenientis. Amplius: ponatur quod homo habeat actum in appetitu sensitiuo quem omittit reprimere sub pena peccati mortalis. Tunc sic ille actus sensualitatis est peccatum et non veniale: ergo mortale. Et distinguitur ab omissione: ergo ei respondet pena distincta a pena ipsius omissionis: quia distinctorum peccatorum pene sunt distincte.

51

¶ Ad primum respondetur: quod homo non tenetur reprime re illum actum sensualitatis sub pena peccati mortalis secundum se totum syncathegoreumatice immedia¬ te post illud instans: quia hoc non est scltum in facultate sua.: sed homo potest multiphariam sic se habere: qui est in mensa vel in conuiuio ex opposito mulieris: vel homo iudicat quod succumbet si non reprimat motum in sensualitate: hoc consentiet vel iudicat quod non consentiet vel iudicium tale non format. et hoc duobus modis. Unomodo sillogisat mentaliter an succumbet ad vtramque partem iudicium non habendo vel rationes hincinde non occurrunt nec iudicium in primo casu tenetur sub pena peccati mortalis illum actum reprimere eo modo quo est in facultate sua. Si secundum non tenetur reprimere sub pena peccati mortalis: et hoc si bene iudicet: quia ex praeteritis potest suas vi res dignoscere caste habituatus nullo pacto in tali actu sensualitatis succumbet: et hoc ipse recte nouit: potest esse quod temere iudicet: et tunc non erit totaliter excusatus: si rationes vtrinque probabiles ei occurrunt quod succumbet nisi illum actum reprimet: tunc illum actum reprmere tenetur sub pena peccati mortalis. Alio quin exponeret se discrimini obruentis peccati: sed peccatum illud erit minus quam si haberet iudicium quod succunbet. Uel homo non argumentatur tacitus in mente nec habet iudicium: et tunc illud distinguendum est vel talis est castus in voluntate et hoc nouit. vel intemperans in sensu tactus. si secundum tenetur statim reprimere motum in sensualitate vno modo vel alio. Si primum non tenetur. Ex istis patet quod non datur vna regula pro omnibus: sed pro variis infirmitatibus immopro eisdem in speciem pro homimbus diuersarum complexionum dande sunt varie medicine: vt in vitis patrum legitur de duobus heremitanis: quorum vni adiuit abbatem inquiens Abbas occurrunt mihi tem ptationes carnis sunt ne admittende: Quem fortem nouerat superior admitte inquit. Paucis labenti bus diebus superuenit alius similem quaestionem patri proponens. Cui abbas: rescinde temptationem insurgentem.

52

¶ Ad secundum dicitur quod homo potest reprime re actum sensualitatis multis modis. vnomodo actum voluntatis liberum. sic scilicet nolo extra matrimonium mulierem cognoscere vel nolo hunc actum sensualitatis manere. vel nolo consentire in peccato cum ista vel per aliquod tale nolle equiualens. Aliomodo potest reprimere illum motum conuertendo se ad aliud obiectum vel ad alia: sic quod capacitas actiua intellectus in aliis obiectis infigatur: et ille est securus modus reprimendi: quia si sensatio huius mulieris extinguatur: actum appetitus sensitiui extingui necesse est: quia sicut voluntas non fertur in incognitum ita appetitus sensitiuus in insensatum non fertur: et conuertendo se ad alia obiecta securius est conuerte re se ad illa que maxime reprimunt: vt ad passionem christi ad mortem. ad gaudia paradisi vel ad cruciatus inferi. Tacitus dicat. Deus in adiuto rium meum intende. Domine ad adiuuandum me festinilla secundum cassianum est saluberrima oratio: et potissimum cum de hoc peccato contenditur: quia voluptas intellectum spissi sapientis furatur ex Aristotele septimo Ethicorum. Et ab ea fugiendum est sicut se nes troianorum ab helena: secundo Ethicorum. Circa vndam et fumum longe compesce carinam: inquit philosophus homo potest vno istorum modorum vel altero vel pluribus reprimere actum appetitus sensitiui: et siue inordinatus appetitus in membris insurgat siue non: non propterea peccat imputabiliter. Et hic loquor vbi homo contingit in illo loco conuiuii stat prudentem illum locum debito ciuilitatis: hoc est honestatis mense (vt aiunt) debere adire: et si castus fuerit periculum est nullum qualecumque fuerit obiectum presentatum. Nec volumus talem dicere esse deuinctum elicere nolle vel ad conuertendum se ad alia obiecta

53

¶ Ad tertium conceditur quod talis actus sensualitatis est peccatum mortale ab omissione distinctus: sed propterea non est consequens quod ei respondet alia pena a pena omissionis distincta: sed eadem. exemplum a simili. actus imperatus est peccatum distinctum ab actu elicito libero voluntatis: vt superius in hoc: et in. xvii. distinct. primi: probauimus: et tamen vtrique actui respondet eadem pena in inferno. Hic more aliorum non loquutus sum de motibus primo primis et secundo primis. Et ratio est et sensualitas et voluntas po ssunt actum elicere in instanti. Ex omnibus patent alique propositiones.

54

¶ Prima est. Stat dare peccatum mortale in voluntate vbi nullum erit peccatum quo in sensualitate immo sensualitas impellit ad oppositum. Patet: si vir noluerit sue reddere debitum proloco et tempore. Stat etiam interdum concupitum a voluntate non cadere sub obiecto appetitus sensitiui. Secundo sequitur quod homo non semper conscendet peristos gradus ad peccandum / scilicet per serpentem mulierem et virum: immo in instanti erit productus actus mortalis peccatum in voluntate: sed in aliquibus illud beati Augustini habet verum: vt in excessibus gustus et actus. Tertio sequitur quod aliquis habet actum in appetitu sensitiuo circa illicitum: et tamen non peccat imputabiliter: patet de illo qui contra nititur per ad tum voluntatis non statim suffocatur actus appetitus sensitiui: quia ille sequitur sensationem naturaliter: et identifice est de lectatio vt multum probabile est quaenon est in poteffate hominis quod statim extinguatur. Immo quod amplius est durum est dicere quod castus iudicans quod nullo pacto consentiet teneatur reprimere subpena peccati illum actum secundum se vel aliquid eius. Quarto sequitur: habens istos actus melius nouit quando temere iudicat quando vero prudenter: quia quilibet est bonus iudex eorum que nouit. Potest esse difficultas: an homo tenetur sub pena peccati venialis cohibere actum sensualitatis circa materiam prohibitam sub pena peccati mortalis: vt quando paucio res sunt apparentie vt succumbet quam quod non succumbet: sed ista non est maior quam in actu voluntatis libero quando homo exponitur discrimini peccati secundum quod homo exponit se discrimini obruenti vel confundenti vel exili discrimini.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2