Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

An angelus determinet sibi locum, sive quoad magnitudinem sive parvitatem, sive quoad locum naturalem sive violentum

dia in superiori quiestione diximus angelum esse in loco diffinitiue: nunc nono queritur. an angelus determinet sibi locum: siue quo ad magnitudinem: siue paruitatem: siue quo ad locum naturalem: siue violentum.

¶ Circa hoc ponam conclusiones. quarum prima est nullus locus est natura lis vel violentus angelo quo ad suam substantiam sed quilibet locus est e neuter et indifferens ista conclusio patet ex questione precedenti. aliter tamen adhuc probatur hec conclusio. locus aliquis est alicui naturalis quia est conseruatiuus locati porqualitates quibusinfluit in locatum. et per oppositum est alicui locato violentus. sed nullum corpus inlut in soiritum nis partialter producendo no ticiam in ipsum. igitur.

¶ Secunda conclusio angelus habet maximum locum in quo potest esse naturaliter probatur conclusio angelus est finite nature et limitate. ergo non potest esse vbique stante tanta magnitudine vniuersi. Sed dicis: angelus mouet totum celum. ergo est cum toto celo. respondetur consequentia est nulla secundum Augu. viii de trii. c. ii. est in determinata parte: scilicet in circumferentia: et in parte oriemtali. et hoc vult Philo. viii. Phisicorum: et commentator commento. lxxxiitii. et in ii de celo commento. v. et quando esset cum toto celo (quod est falsum) locus ille esset locus maximus eius. et nichil contra conclusionem. Secundo arguitur ad idem anima aliquod corpus non potest informare propter magnitudinem. ergo in aliquo loco secundum se et quodlibet sui non potest an gelus esse. Tertio hoc probatur auctoritate iohis damasceni li. ii. caps iii. dicentis circumscripti sunt. nam cum sunt in celo: in terra non sunt. et in terram a deo missi: non remanent in celo.

¶ Tertia conclusio. non datur minimus locus in quo angelus potest esse. patet. non est dabile minimu. sic nec minimus locus. quno angelus est in toto loco est in qualibet eius parte.

¶ Quarta conclusio. angelus non potest esse in loco punctali. probatur. non est talis locus. locus est superficies vt supra diximus.

¶ Quita conclusio. ponendo puncta in continuo: angelus potest esse cum puncto adequate. patet. est imprtibil. quid obstat quod sit adequate cum puncto.

¶ Sexta conc lusio. non est dabilis mimus locus totalis an geli. probatur. potest esse cum puncto adequate perprecedentem. et a fortiori in quocunque loco quantum cumque puo. probatur aliter hec conclusio. limax nunc est in minori loco: nunc est in maiori loco. ergo et angelus. Sed dices: consequentia est nulla. limax est rarefactibilis et condensabilis: se dilatat et constringit: non autem sic angelus. fateor: potest dici sicut corpus determinat sibi certum locum: et non potest esse in maiorivel minori: vt patet de mustelila macra que intrauit per rimulum ad gallinas: quaeimpinguata egredi non poterat. sic diceretur de angelo. et caperetur color ex anima in corpore.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. angelus potest esse in celo et in terra. ergo probatio ex damasceno est nulla: vmo potest esse in linea girati ua quantumcunque protenderetur in longum. ergo conclusiofalsa. probatur assumptum. quicquid potest esse in vno equalium potest esse in reliquo: si figura ei non repugnet: ex. xxxvii. primi cuclidis. sed angelo nulla figura loci repugnat. quia ad onnem locum neurtraliter se habet. et tunc sc: angelus potest esse in quadrato pedali et in qualibet parte illius. ergo potest esse in quadrangulo illi equali. sed ex illo quadrato pedali potest constitui quadrangulus a celo ad terramprtensus. et vlterius in quadruplo. patet. capiendo primam partem proportionalem quadratis et lungendo illi secundam partem proportionalem ad longum: et illis duabus partibus proportionalibus addendo tertiam partem proportionalem secundum longitudinem: et sic sine tatu quousque habeatur linea intenta: sed per hoc quod quadrangulus extenditur a terra vltra celum non augetur quadramgulus in magnitudine super quadratum: quia quantum acquirit in longitudine tantum in latitudine amittit. sicut corrigia in longum tractanon augetur: quia quantum acquirit in longitudine tantum in latitudine amittit: econtrario. si in latum trahatur. hibernicus (vt recitat quidam) hic dicit quod angelus determinat ei figura sphericam contra quod arguit per hoc quod angelus assuint corpus humanum quod non est sphericum: sed alterius figure. facile repoenderet licet assumat corpus: non est solum cum illo corpore. sed spherice cum illo corporeassumpto et cum aere vel aqua circuniacente. sed voluntarium est doatre et augurari quod solum determinet ei locum sphericum. dicit determinat ei locum secundum longitudinem et latitudinem et profunditatem. licet sit difficile illud euacuare: non statur in propone euclidis: que videtur rationabilis valde pro nunc. sub benigna melius sentientium correctione dico quod angelus sibi relictus potest esse in isto quadrangulo: uod quo in argumento locutus sum: cum potest esse in quadrato pedali. et tunc ad damascenum: dicitur: ipse intelligit quando est in celo non est in terra: quando locus maximus in quo potest esse non est tam te extensionis cum latitudine et profunditate ramendente volo dicere. angelo nulla figura loci repugnat. potest esse spherice in loco: et etiam in quadrato: nonnumquam in quadrangulo bone latitudinis et profunditatis: et tunc non est in celo et in terra. sed potest si sibi relinquatur se ponere in celoet in terra et in medio simul: hoc est: sue nature non repugnat.

¶ Secundo arguitur. lapis potest esse naturaliter in maiori loco quod sit suus maximus locus possibilis. ergo et angelus antecedens patet. lapis quando mouetur motu recto non est in loco minori se. nec equali sibi. et est in loco. ergo est in loco maiori se. lotum est quod non est in loco minori se. Quod non sit in loco equali sibi patet. hoc esset solum in instanti. sed nullum tale est dabile. et si des per tempus quod maneat in loco pedali: iam non est in continuo motu contraypothesim.

¶ Respondetur. non est sufficienter ramtensum quod non sunt ponenda instantia. propterea dico: in hoc instanti verum est dicere hoc mobile est inloco ei equali: et in illo verum est dicere est in inequali. et ita hoc tpore. Secundo di co. potissimum intelligitur conclusio quando quiescit mobileargumentum est multo malus de ipsomet angelo: quem dico posse se mouere vel mutare subito ad quamcumque distantiam. sed de hoc inferius.

¶ Tertio arguitur. punctum non potest esse nisi in situ punctali. sed angelus non habet partes plusquam punctum ergo non potest esse in loco.

¶ Ad tertium dicitur admittendo positionem mathematicorum de punctis. non est idem de puncto et angelo. punctum eni habet positionem in continuo. continuat eius partes et eas terminat. non sic in substantia imprtibili. anima que est impartibilis corpus extensum (vt vides) informat et quamlibet partem eius. ergo a fortiori potest esse in loco tante magnitadinis non infor matiue: et angelus in maiori loco quam anima: et quanto angelus est perfectior substantialiter tanto potest esse in maiori loco. et propterea quia deus est infinite perfectionis est vbique. et substantia spiritualis quanto magis accedit ad deum: tanto potest ess in maiori loco. sed in mixtis: non semper magis extensum secundum locum est perfectius. mixta elementis prestant in nobilitate. et tamen non sunt tante molis. nec a paruitate quantitatis in talibus arguitur malor nobilitas: ignis est nobilissimum elementum. et plus multo extenditur quam terra. similiter equus est perfectior culice. aliis modis ergo arguiter quod a quatitate maior perfectio vel minor inter elementa et mixta: et in ter mixta ipsa. etiam inter substantias spirituales alia via quam per esse in maiori loco arguitur eorum perfectio. sed cum substantie spirituales create sunt in loco / suas substantias. vero simile est quod semper eorum perfectior potest esse in maiori loco.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur. ex ea sequitur quod angelus esset infinite virtutis et potentie consequens est falsum. confia paret. esse in loco paruo tanquam in loco totali: aliquantam virtutem arguit. esse in loco minori: maiorem virtutem arguit. et sic in abissum. quod patet. esse in locomaioris arguit aliquam virtutem. et sic ascendendo in infinitum arguit infinitam virtutem. ergo eodem modo in minori loco posse esse sua propria virtute: arguit infinitam virtutem.

¶ Rscnedetur negando sequelam. posse se ponere in loco paruo arguit aliquam virtutem: et posse se ponere in minoris arguit maiorem virtutem. et sic consequenter. dico illud esse falsum et negandum apud te: cum teneas probabiliter angelum posse esse in puncto. secus est de maximo loco sicut tuipse tenes. doctor ille apparentius dixisset quod angelus non potest sua propria virtute se ponere cum prncto.

¶ Ex tota questione habes datur maximus locus possibilis in quo angelus potest esse sua propria virtute. secus est de potentia dei. non tamen datur minimus locus in quo naturaliter potest esse. patet de parte loci totalis. idem patet de locototali. vero simile est: quod de magno loco suo potest se retrahere ad minorem: et ad quantuncunque minorem voluerit. licet illud efficaciter probare est difficile. et a ngelus potest esse adequate cum puncto. et cum nulla loci figura angelo repugnet: per propositionen. xxxv. primi euclidis assumptam: angelus potest esse in linea angusta a celo ad terram protensa: dumodo relinquat de latitudine et profunditate loci. et licet euclides de corporalibus loquatur: idem videtur esse in proposito. cum quilibet locus est an gelo neuter. ex illo patere potest quod potest esse in locis discontinuis. patet. potest esse cum lapide cum aere et aqua: dummodo omnia illa sint intra ambi tum sui maximi loci possibilis: et sic non constituunt vnum continuum. propterea non adduxi probationem aliquorum ad probandum quod angelus potest se retrahere ad partem sui loci relinquendo aliam. dicunt si locus diuidatur in duas medietates: iam erit in parte loci. sed huic rationi dicitur: ita erit bene cum cultello diuidente sicut cum aere vel in parte vacui si deus faceret: et angelum sue natt re permitteret cum influentia sua generali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9