Quaestio 11
Quaestio 11
An angelus potest se movere localiter
deticut ondecino. an angelus potest se mouerelocaliter. hic scias aliquos teinuisse angelos nullo modo poto lisse se mouere. aliqui dixerunt nisi per accidens producendo motum in corpus: ad cuius motum mouetur. pro principio tenent quod nichil potest agere in se et se mouere.
¶ Pro quaestionis solutione ponitur hec conclusio angelus sine corpore potest se mouere. intelligo in sensu composito. probatur conclusio anlma christi descendit ad inferos in triduo: vt tenet articulus fidei: similiter angelus ( corpore relicto in terra cum totum suum misterium compleuit) ascendit et mouetur sine corpore. igitur. Similiter esavye sexto ait propheta: volauit ad mevnus de seraphin. et Luce primo: missus est gabriel angelus a deo in cluitatem galilee. sed dicis. hoc erat in corpore assumpto. vel motus erat ab extrinseco deo vel alio angelo. propterea aliter arguitur. grauitas separata in eucharistia mouet seseorsum: et leuitas mouet se seorsuim. ergo hoc non est negandum ab angelo. tenet consequentia. ange¬ lus est mobilis: et habet potentiam motiuam: cum potest aliud corpus vel alium angelum inferiorem mouere. Forte dicis ad antecedens. celum mouet graue deorsum et leue seorsum. sic dixit empedocles secundo celi. sicut habetur a Philo. et commentatore commento. lxxxv. Contra hoc argui. quia tunc quanto magis corpus distaret a celo tanto tardius descenderet. consequens est falsum. propter maioritatem impetus acquisitam et minorem resistentiam medii descendit celerius: vt videre est ad experientiam consequena probatur. quanto passum magis elongatur a sua causa actia tanto minoratur effectus et ipse descensus. Secundo sequitur. quod non velocius descendet graue maius vt grossum plumbum: quam vna pluma vel frustum ligni putridi. consequens est falsum: vt patet ad sensum. consequena est clara: cum mobilia pure passiue se habent respectu illius descensus: et descensus ille est a celo per te. igitur. has duas rationes in valore ponit Aristoteles primo celi commento. xcii. forte dicis. huiusmodi corpora mouentur a locis effectiue ad que tendunt Contra. tunc graue minus velocius debet moueri quam graue maius: si grauitas actionem ad illum descensum non habeat: sed pure passiue se habeat et attractio est a loco naturali. nec potest dici quod talis grauitas moueatur a medio. quia qua ratione mouetur ab vna parte medii eadem ratonne mouebitur ad aliam partem medii: immo secundum hoc debet quiescere in illo medio citius quaom descendere vel ascendere. breuiter nulla est euasio nec dari potest nisi dicere: quod grauitas mouet se si moueat coepus graue: si esset separata moueret se. propter vnumquodque tale et illud maius primo posteriorum: et potisssimum quando illud aliud est susceptiuum illius: sed grauitas descendit vt notum est: siue per se siue peraccidens non refert. Preterea arguitur. angelus potest inouere corpus secundum omnes. ergo potest mouere angelum inferioris speciei et elusdem speciei secum. ergo potest se mouere. Insuper. angelus et anima concurrunt partialiter ad noticiam qua habent de a. obiecto. ergo partialiter se mouet angelus. propter ista teneo quod angelus potest se mouere tam motu acquisitio / quam motu deperditimo. Exemplum primi. quando est in parte sui loci totalis: potest se ponere in totum suum locum totalem. exemplum secundi quando est in parte sui loci totalis potest se ponere in minorem locum totalem.
¶ Contra ista arguitur. aristoteles. viii. Phisicorum: animal mouetur ex se: graue inanimatum autem non.
¶ Respondetur. hoc non est propterea quod graue non moueatur per grauitatem sibi intrinsecam. sed est propterea: quia animal potest de nouo moueri post quietem absque hoc quod habeat motorem extrinsecum ipsum mouentem: vt dum dormit: facta digestione mouetur absque motore extrinseco ipso expergefacto: eius sensus et appetitus potest moueri per species reseruatas in sua menoria ad aliquid prosequendum vel fugiendum. et hoc potest fieri de nouo absque hoc quod habeat pro tunc motorem extrinsecum. licet ante habuerit: hoc non refert. et propterea animal dicitur moueri ex se. ad hoc autem quod graue inanimatum moueatur: non suffi¬ cit habuisse motorem extrinsecum: sed requi ritur deprefenti habere motorem extrinsecum: quod sic patet. cum graue inanimatum incipit moueri de nouo: vel hoc est cum de nouo incipit esse: vel aum erat. si primum: indiget motore extrinseco: scllicet generante si secundum vel ergo mouetur violente oe nouo vel naturaliter. si primum: indiget motore extrinseco: si naturaliter: erat impedimentum quod est ablatum. sed indiget aliquo ad tollendum impedimentum. et licet graue manendo super trabem que vetusta te consumitur et tandem descendit graue: est aliquod extrinsecum corrosiuum trabis. semper ergo graue inanimatum indiget motore extrinseco ad hoc quod tmoueatur: hoc est ad hoc quod ponatur dispositio ad motum. sed ipsa grauitas mouet tam graue quom se ablato impedimento.
¶ Secundo arguitur: septimo phisicorum. omne quod mouetur mouetur ab alio. ergo angelus mouetur ab alio quam a se. propterea commentator sexto Phisicorum commento. xliiii. reprobat Platonem in hoc quod dicit angelos se mouere.
¶ Tertio arguitur. omne quod mouetur partim est in termino a quo et partim in termino ad quem. et propterea indiuisibile non mouetur secundum Aristotelem sexto Phisicorum. angelus non habet partes. ergo non est partim in termino as quo et partim in ter mino ad quem. ergo non inouetur.
¶ Ad secundum Aristoteles vult habere vnum primum mouens immobile. ad cuiuslibet alterius motus prlmus motor concurrit. de comment atore non refert quid in illa parte dicat: cum Ptlato bene dicat: ipse autem male.
¶ Ad tertium dicitur. hoc intelligitur de illo quod est circunscriptiue in loco. secundo. mobile cum est in mediopartim est in termino a quo et partim in terminoad quem. hoc est. medio modo se habet ad vtrunque. secus est quando est in termino a quo in esse fixo ¬ vel in termino ad quem.
¶ Quarto. si angelus potest moueri. sequitur quod magnitudo motus et tempus componuntur ex impartibilibus contra Aristotelem sexto Phisicorum consequentia probatur. si indiuisibile moueatur mensuraret totum spacium super quod moueretur: et indiuisibilia in illo essent immediata
¶ Respondetur illud est argumentum hibernici ad probandum: quod angelus a nullo agente creato potest moueri: potest tamen (dicit) moueri a deo. Sed mirandum est quaere in hoc argumento confidat. si argumentum probet: quod si angelus moueatur ab agente creato: quod continuum coponatur ex mpartibilibus: idem probat si moueatur a deo. propterea ratio sua nullius est momenti. facit quasdam alias rationes speciales: an possit successiue vel subito moueri. sed rationes ille nichil valent ad suum propositum: siue sic vel sic moueantur angeli. sed de specialibus rationibus illic: post hac suturus est sermo. angelus si impartibilis est: est in loco partibili. sed difficultas est bona si possit esse semper in loco punctali: vt ita loquar: et ita maneat super lineam totam quam describit. sed hoc eum non iuuat. quia pono quod deus ita faciat. vel ponatur corpus perfecte sphericum super corpus perfecte planum: lineam describendo in eo. si sempe¬r ei respondeat vnum punctum adequate et nichil aliud videtur quod linea nichil habet nisi puncta.
On this page