Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

An angelus potest tot habere notitias actuales quot habet species

¶ Questio octaua. Ctatto qttericur: an angelus potest tot habere non ticias actuales quot habet species:

¶ Ad hoc respondet quidam ooctosi suo secundo tenens patem affrma suam in. xi. distin. et ante eum quidam alius in prima distin. primi. quod probat auctoritate bti Augustini super Genesim: capitulo. xxxitii. omne paruis. vbi dicit quod potentia spiritualis mentis angelice cunctaquae voluerit noticia facillime apprehendit.

¶ Ex hoc argult iste sic. non minus facile est angelo simulintelligere secundum omnes species quam secundum aliquas illarum. igitur simul potest intelligere secundum omnes. consequentia patet: et antecedens probatur ex praedicta auctoritate. quandum si minus facile foret intelligere secundu omnes species quod secundum aliquas. et tunc non cuncta quae vellet facillime comprehenderet quinimmo minus faciliter comprehenderet duo quam vnum: et tria quam duo: et quam to plura tanto minus faciliter.

¶ Confirmatur alia auctoritate elusdem ibidem c. xxxvi. vbi alt: quod omnia simul mens angelica potest quae sigillati connexarum causarum sermo distinguit. vbi vult quod cuncta quae creata fuerunt in principio: et distincte quodam ordine facta narrantur: siml mens angelica comprehendit. Nec est dubium quod non solum hoc est verum de noticia supernaturali quam habet in verbo: sed etiam de naturali quam habet de rebus in proprio genere: et quem vocat Augustinus vespertinam: sicut patet ibi statim / et duobus capitulis precedentibus.

¶ Nec potest dici quod loquatur de cognitione confusa: non de distincta. Nam hoc non attribueret potentie mentis angelice: cum nos etiam hoc in via possumus omnia confuse simul intelligere in aliquo conmuni conceptu. et tamen ibi in tali comprehensione simultanea et facillima multorum: dat differentiam inter potentiam mentis huane et angelice.

¶ Secundo. Sinon posset hoc angelus. aut hoc contingeret quia non posset simul tot intellectiones recipere: aut quia non posset simul tot producere. hoc patet. quia si est sufficiens ad agendum tot actiones simul / et ad suscipiendum: cum positis actiuo et passiuo sufficientibus posset poni actio: et etiam actiones: dummodo non habeant mutuam repugnantiam (sicut est in proposito) omnes tales poterunt fsimul poni. Sed non posset dici quod non posset tot simul recipere. quia non minus est potens ad recipiendum intellectiones quam habitus vel species. ec eius receptiuitas limitatur ad certam multitudi uem intellectionum magis quo specieru vel habituum. immo in rei veritate ad neutram determinafur. Sed pari facilitate potest multas et paucas recipere quantum est in se. Nec etiam ideo non potest / quia non potest tot si mul producere: cum esus actiuitas limitata sit ad certam multitudinem possibilem intellectionum simulproducibilium. Nam supposito quod intellectus sit princi plum intellectionis non tantum est totale: sed partiale concurrens cum specie ad productionem intellectionis: ita quod cum vna specie coagit vnam intellectionem: et cum alia specie aliam. nunc autem quandocumque aliquiod est solum agens partiale: et aliam opationem agit cum alio et alio partiali principio coactiuo: quantum est ex se: ita potest in plures opeationes simul cum talibus principiis coactiuis / sicut in pauciores cum paucioribus: nisi ipsum forsitan in operando debilitetur: aut per se modo aliquo dependeat ab aliquo quod debilitetur ex multiplicatione talium operationum.

¶ Exenplum. lux em existens in medio est causa partialis et simul coactiua cum colore speciei coloris in medio: vt vult commentator iii de anima. commento. xxxvi. et cum alio et alio colore aliam et aliam coefficit speciem. et quotcumque secum concurrant colores tot species congeneraret. lec maior virtus arguitur in luce ex eo quod cum multis multas potest quam eoquod cum vno potest vnam quinimmo si essent ibi secum infiniti colores distincti in dispositione tali: quod quilibet possed speciem concausare: et esset sufficiens suscepti um: nec aliud prohiberet: ipsa cum illis simul infinitas species coefficeret. Cum ergo angelus non debilitetur ex intellectione cum eius receptio non sit passio corruptiua: sed perfectiua potius: nec etiam dependeat in intelligendo ab aliquo debilitabili: vt pote abstractus a corpore: nec indigens sensitiua vlla virtute vel organo corporali: ea facilitate qua cum vna specie potest coefficere vnam intellectionem: potest cum multis multas coefficere: nec tot cum tot quin cum pluribus posset plures.

¶ De intellectu autem nostro in presenti statu non est sic. et hoc propter de pendentiam eius in operando a virtute fantastica: et spiritibus corporalibus quibus accidit debilitas et fatigatio non solum ex continuatione operationis: sed etia ex multiplicatione: sicut experientia mostrat. Unde Aus. ilii. super Gefi. c. xxxv. Mox post verba allegata quod potentia mentis angelice cuncta quae voluerit simul comprehendit. dicit quod propter corpus corruptibile quod aggrauat animam mens humana etiam cum feruentissmo studio istas notieias rerum non nisi cum tporis tarditate et difficultate agit. Et eandem causam reddit. xv. de trin. c. xxiiii. quod ex peccati morbo dicit nobis prouenisse. Et in capitulo precedenti videlicet. xxiii. dicit quod partes imaginis nostre anime: scilicet mens intelligentia / et voluntas / erunt equales cum fuerint ab omni languore sanate. igitur tot simul poterimus actu intelligere quit meminisse: et per consequens quot rerum species habebimus.

¶ per quae clare videtur quod homo in statu innocentie et naturalis integritatis omnibus rerum speciebus quas habuisset simul vti actualiter potuisset. Quid ergo mirum si hoc posset angelus non per peccatum in suis naturalibus viciatuse¶ Sed contra istam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod angelus est infinite perfectionis. consequens est falsum. ergo et afceis. falsitas consequentis relinquitur nota. probatur tamen consequentia. non repugnat angelo infinitas specierum. et per te angelus potest habere tot noticias actuales quot species. Et tunc sic. posse intelligere vnum distincte est alicusus perfectionis. posse intelligere duo est in duplo maioris perfectionis. posse intelligere tria distincte adhuc est maioris perfectionis. et sic sine statu. ergo posse intelligere infinita est infinite perfectionis.

¶ Ad hoc respondet (et cum colore) habcere duas noticias cum auxilio(vtputa speciebus) non est maioris actiuitatis quam habere vnam noticiam sine auxilio. Idem est portare duas libras cum eque potenti. et ferre vnam libram separatim.

¶ Sed contra hoc arguitur. ex isto sequitur quod angelus potest distincte qualibet partem continui cognoscere: et sic habebit noticias infinitas omnistinctas actuales: quod tamen iste pede fixo in eadem quaestone negat. Et probo consequentiam duplicitur. tum peimo. angelus praet habere tot noticias actuales quot habet species. et hoc propterea: quia supplementum habet specierum. Sed sic est quod obiectum tantum supplet ad productionem noticie intuitiue sicut species ad productionem abstractiue. Non aliter ponitur species vel habitus nisi ad supplendam vicem obiecti in productione noticie. ergo cum quelibet pars continui est sufficienter obiecta angelo habebit infinitas noticias.

¶ Non est fugiendum ad minimum obiectum intelligibile vel maximum non intelligibile ab hoc angelo. sed hoc nobis pro isto statu qui oculo corporeo intelligimus contingit per pyramidem cuius conus potest esse tante angustie quod non sufficiet ad productionem. et istud liquet cum angelus intuetur angelos et animaa sepatae

¶ Tum secundo angelus potest habere tot noticias actuales quot habet species per te: sed quelibet pars continui quam tuncumque pusilla multiplicat suas species per medium crgo agelus potest distincte quanlibet partem continui dignoscere.

¶ Dices quod nlla pars producit suas species: sed omnes simul producunt vnam.

¶ Contra hoc arguitur. accepta secunda parte proportionali continui separata: ipsa producit suas species. ergo etiam vnita. tenet consequentia: quia ibi est actio naturalis. et perhoc quod vnitur toti non minus agit quod sepeata: immo citius fortificatur ad maiorem actionem. vtrobique hec maxima est vera / si aliquod agens naturale potest producere aliquem effectum separati: ipsum vnitum toti non minus aget: sed magis vel equaliter: quod nobis sufficit. Patet de igniculis separatis vnum ignem conflantibus de lapillis separatis tarde descendentibus qui cum molarem conflant evestigio descendume et patet de multis non visibilibus simul vnitis quevnum visibile conflant.

¶ Et confirmatur hec ratio. quis potest videre secundam partem proportionalem continui non videndo primam: vt si ponatur obstaculum impediens visionem prime partis proportionalis. hoc patet ad sensum: ergo secunda pars proportionalis producit species in suo toto.

¶ Preterea. si esset vnum continuum diuisum inn partes proportionales quacumque proportione volueris. sic seet quod secunda sepetur a prima: et tertia a secunda: et sic de qualibet alia: qualibet parte remanente in eodem situ in quo prius erant in continuo. Iam quodlibet illorum corporum producit species representatiuas sui. ergo quando corpori vniuntur. alias perdent suam actionem.

¶ Rursum probo quod angelus potest habere infinitas noticias actuales argumento tentatiuo. et hoc sic. Angelus (licet sit impartibilis) est in loco diuisibili. et angelorum aliqui presunt vni prouincie vt de angelo persarum et medorum et vnus ecclesie: vt michael qui quondam synagoge oum ipsa valebat) prefuit. et sic aliqui anglusi sunt in maiori loco: vt in tota vna vrbe. Sufficit tamen michi quicum que locus diuisibilis. Tunc sic: angelus est in qualibet parte proportionali huius loci pedalis. In prima parte proportionali habet noticiam a. obiecti. In secunda parte proportionali habet noticiam eiusdem obiecti. et non eandem quam habebat in prima parte proortionali. quia si sic: idem accidens erit in duobus locis naturaliter. ergo habet aliam noticiam: et si in secunda parte proportionali illius loci habeat aliam noticiam a obiecti ab illa quam habet in prima parte proportionali: eodem modo in tertia parte proportionali et in qualibet posteriori habebit aliam noticiam: et sic habebit infinitas noticias actuales.

¶ Amplius potest applicari argumentum de angelo vidente hostiam cuius partes alternatin sunt consecrate: aliis non consecratis. Licet hoc penultimum argumentum non nichil difficultatis pre se ferre videatur. Ipsum non applicuimus tanquom appropriatum principali instituto.

¶ Propter ista et similia in hanc disiunctiuam ducor. Quod si angelus potest habere tot noticias actuales quot species propter supplementum specierum in productione noticiarum actualium: dicendum est proter si milem rationem quod angelus naturaliter habet infinitas noticias intuitiuas continue presentes: vel non est ita facile angelo cum pluribus speciebus habere plures noticias actuales sicut paucas: et hanc secundam magis rationabilem puto. Pluribus intem tus minor est ad singula sensus: non modo in nobis post peccatum: sed in adam ante peccatum: licet tunc potuisset plures noticias habere quam post peccatum.

¶ Et tunc ad rationes eius respondetur quae pendent in auctoritate bti Augustini vbi dicit quod potentia spiritu alis mentis cuncta quae voluerit simul noticia facillime apprehendit. Concedo illam auctoritatem vt iacet. loquitur de angelis beatis: quia beatus Augustinus ponit quae voluerit. non vult beatus aliquid quod non potest. Secundo dicitur. Iprse intelligit de noticiis actualibus quae cadunt in sua capacitate actiua et passiua: quia est multo maior quo nostra: et maior in anima separata vel in anima beati quam in anima corpori corruptibili immersa

¶ Et ita respondetur ad alias auctorita tates. Et ad rationem suam quae est argumentum secunduem. Si non pote et hoc angelus: aut hoc contingeret quia non posset simul tot intellectiones recipere: aut quia non posset simul tot intellectiones producere: osecudum. quia eius actiuitas est limitata ad certam multitudinem noticiarum. Et quando arguens hoc improbat. oato quod intellectus sit principium actiuum intellectionis: non est tamen totale: sed partiale concurrens ad productionem intellectionis: ita quod cum vna specie coait vnam intellectionem et cum alia specie aliam icooc argumentum concludit contra factorem: cum ipse ecpile negat quod angelus potest habcre infinitas notias intuitiuas in intellectu angelico: cum intelle¬ ctus angelicus sit solum principium partiale intellectionis intuitiue: et ad varias noticias intuitiuas iuuatur a variis obiectis. et sic hoc argumentum colorat alterum membrum disiunctiue.

¶ Sed quia aliud verisimilius diximus: et respondetur / duobus modis vnum agens iuuatur ab alio ad suam opeationem. vno modo quando cum auxilio plus conatur (licet non totaliter quam conaretur sine ope. et talis actiuitas terminatur in certis effectibus. Sic contingit de potentia visi ua nostra respectu noticiarum intuitiuarum. Sic contingit in nobis respectu noticiarum abstractiuarum quencumque numerum specierum habuerimus. Fac periculum tuipse de noticiis abstractiuis obiectorum quorum habes species distinctas. Aliud est agens non mais laborans cuius actiuitas non est magis angustata ad productionem plurium quam ad product onem vnius. Exempli causa sortes trahit vnam libram cui applicantur centum / quorum quilibet est eque potens cum sorte sortem non impediens. Iam potest coadiuuare sortes ad ferendas centum libras sicut ad ferendam vnam solitarie. Sic est de lumine respectu specierum producibilium in medio. non possumus ludicare deintellectu angelico nisi sicut experimur de nobis vel aliunde costiterit: dum plura seruamus illi intellectui angelico quam nostro.

¶ Relique auctoritates beati Augustini ad hoc deducunt quod mira celeritate potest intellectus angelicus plura cape: quae nos magno studio et tarditate capere possumus. Ex quibus aliqui moti sunt dicere angelum non posse intelligere cum discursu.

¶ Sed contra omnia ista arguitur sic. Capacitas actiua angeli sine speciebus vel habitibus terminatur in certo numero noticiarum actus lium. sed plures noticias potest anima habere cum habitibus quam sine habitibus. sed non est status in habitibus. ergo nec in actibus. Quod non sit status in habitibus patet. quia tunc inane esset studere cum generatio vnius habitus esset corruptio alterius. Quod plures noticias actuales posset intellectus angelicus habere cum speciebus quod sine speciebus patet. Quodlibet agens potens in aliquem effectum: equaliter agens adiutum cum alio coagente potest in maiorem effectum quaesi non iuaretur. non alias intenderetur actus auxiliohabitus: sic scilicet quod habitus et voluntas vel intellectus petuet producere intensiorem actum quo solus intellectus.

¶ Preterea arguitur. Capacitas passiua non est terminata in numero certo noticiarum. et quibuscumque positis in anima / anima ad eas concurrit. ergo neque capacitas actiua est terminata.

¶ Ad primum dicitur negando quod anima potest plures actus habere cum habitibus quam sine habitibus: quia si sic: argumentum cocluderet quod pro hoc statu vie non est status in numero noticiarm. bene anima habebit intensiorem actum cum eo quam sine eo: quia ad talem actum inclinat habitus: et auxiliatur. et nego quod habitus opem prestant in productione plurium actuum quam possent esse sine illis. et sic illa maxima non habet locum. Si argumentum ponderandum dixeris ad aliud membrum distunctiue declina

¶ Ad aliud ponuntur proposttiones.

¶ Prima. capacitas passiua anie non terminatur. potest infinitos habitus recipere.

¶ Secunda propositio. capa¬ citas passiua terminatur in agendo.

¶ Tertia propositio. capacitas actiua anime non terminatur in recipiendo. patet de receptione habituum.

¶ Quarta propositio si teneatur quod anima potest actualiter tende re in obiectum per noticiam creata a deo. tunc anima potest habere infinitas noticias actuales: etiam cum influentia dei generali.

¶ Ultima propositio. tenendo oppositum (quod est rationabilius) anima potest concurrere ad infinitas noticias actuales. Probatur. deus potest talem opem ferre aninme in elicione actuum quod anima semper equaliter conetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9