Quaestio 12
Quaestio 12
An notitia intuitiva producatur a sola potentia, vel ab obiecto
¶ Circa praesentem quaestionem varie sunt positiones vna tenet quod producitur noticia intuitiua a sola potentia: alia a solo obiecto. Tertia ab obiecto et potentia simul. et hec via est communior et apparentior.
¶ Pro solutione questionis pono conclusiones ali¬ quas: quarum prima erit: non potest defendi quod sola potentia producat noticiam intuitiuam. Secunda conclusio: difficile est probare seclusa auctoritate quod potentia vllam efficientiam habeat respectu noticie intuitiue. facile dicetur quod obiectum vel eius species se solo in genere cause efficientis producit noticiam intuitiuam: sicut producit species in sensu: sine concursu sensus. et potentia concurrat in genere cause materialis solum suscipiendo ipsam qualitatem. Tertia conclusio non obstante noticia intuitiua producitur tam a potentia quam ab obiecto.
¶ Prima conclusio probatur. da oppositum: sola potentia producit noticiam intuitiuam: et potentia est agens naturale. ergo semper producit noticiam intuitiuam: omne agens naturale totale sufficiens agit in passum dispositum. Insuper: si sola potentia producit noticiam intuitiuam. et non est maior ratio quod producat noticiam a. obiecti quam b. obiecti: aut b. obiecti quam c. obiecti. ergo omnem noticiam intuitiuam possibilem se sola producit: quod non est dicendum. nec valet dicere requiritur presentia obiecti tanquam causa sine qua non ad hoc quod sensus / vel intellectus producat noticiam intuitiuam: et obiectum nullam efficientiam habet: cuius sine obiecto nequit noticia intuitiua produci: nec videtur quod sit solum dispositio prerequisita: quia sic negabitur omnis causalltas ergo obiectum mediate vel immediate concurrit ad productionem notice intuitiue. Item: sicut sensibile ad sensum sic intelligibile ad intellectum ii de anima sed sensibile per se producit sensationem in sensum. ergo et intellgibile producit noticiam intellectiuam in intellectum.
¶ Pro secunda conclusione volo dicere: potest quis cum magno colore dicere quod obiectum sine concursu potentie producit noticiam ita quod potentia solum concurrit in genere causae materialis ad productionem noticie. patet. soluendo rationes gratia disputationis que aliquid apparentie habent. quarum vna est: operatio vitalis necessario causatur a forma vitali. sed intellectio est operatio vitalis igitur. Secundo arguitur: ex illo sequitur quod angelus nullam habet cognitionem de nouo de obiecto praesente: cum obiectum est equaliter praesens: si noticia producatur a solo obiecto vel specie eius. Tertio: tunc actus reflexus causatur ab actu recto naturaliter: et primus reflexus / alium reflexum causabit: nec vnquam erit status quousque infiniti actus erunt in intellectu: quod est contra experientiam
¶ Primum argumentum nichil concludit. operatio vitalis causatur ab obiecto quod non est vitale. ergo non est de ratione operationis vitalis quod causetur a causa vitali. sed sat est quod inhereat vite: vel forme quae est apta nata viuificare: vel forme abstracte.
¶ Secundum argumentum non mouet. eodem modo concludit tenendo oppositum. obiectum mere naturaliter concurrit ad productionem noticie. et intellectus etiam mere naturaliter concurrit ad productionem noticie. ergo oportet arguentes dare causam: quare interdum ille cause naturales non producunt noticiam: et ita nobis sufficit. Tertium argumentum tantum mouet contra aduersarios: actus rectus et intellectus sunt causae naturales naturaliter causante. ergo si sunt cause naturales et sufficientes respectu actus reflexi semper causabunt actum reflexum: nec cessabunt quousque tot actus causauerint quot causare possune si eant ad liberum concursum voluntatis: hoc nobis sufficit. et difficultas est communis.
¶ Quarto arguitur: albedo tunc vel eius species erit causa totalis noticie intuitiue quae habetur de albedine. sed hoc non quod patet. albedo est causa equiuoca et semper causa equluoca: totalis potissimum: debet prestare suo effectui. sed albedo / qua litas corporalis vel species eius / extensa in aere non est ita perfecta sicut noticia intuitua. ergo oportet dicere etiam anima concurrit partialiter effectiue.
¶ Quinto arguitur. forma quanto est perfectior tanto est actiuior. propterea elementum ignis arguitur nobilius ceteris elementis. sed intellectus est perfectior quom forma elementorum. ergo intellectus potest agere ad productionem noticie in eo.
¶ Ad quartum dicitur sicut de vermibus strabonibus et multis animalibus genitis a celo et influentiis celestibus. et non datur totalis causa equiuoca perfectior his animalibus / nisi includendo deum: cum quodlibet viuens sit non viuente nobilius. ergo licet albedo vel eius species quae est imperfectior noticia intellectiua vel sensit2sit totalis causa secunda in productione non ticie: non habetur inconueniens: cum hoc extra hanc materiam contingit: vt patet in. xii. distinctione quarti.
¶ Ad quintum argumentum instatur. nec homo generat hominem quo ad animam intellectiuam / nec angelus angelum. et tamen prestant elementis.
¶ Sexto arguitur: tunc semper anima separata intelligit se vel angelintelligit se: cum ipse angelus semper sit presens in ratione obiecti semper concurrit ad productionem noticie quae habetur de eo.
¶ Illud argumentum est solutum ex dictis angelus est obiectum respectu noti cie quae habetur oe ipso. et omnia creatura mere natura liter obiectiue concurrit ad noticiam quae habetur deea. igitur. si ponas concursum liberum voluntatis requiri ad illam noticiam producendam: hoc nobis sufficit. non insisto in pluribus rationibus. oculatus potest eas obsicere contra arguentem dum ponderat quorsum tendunt
¶ Tertia conclusio patet. non est neganda causalitas a tam nobili causa nisi doceatur de opposito. sed doceri non potest. Insupernoticia est perfectio et salus anie. ergo dandum est principium intrinsecum ipsi ad illam salutem habendam. Prcterea intellectus concurrit ad suam beatitudinem intellectiuam. Rursus voluntas concurrit ad actus voluntatis: ergo intellectus ad actus intelligendi. Insuper: non alias sentire et intelligere essent actiones immanentes. amplius nono de trinitate dicit Augustinus. a cognoscente et cognito paritur non ticia: et commentator secundo de anima: intelligere vide re et himoni: sunt vere passiones. igitur.
¶ Ad argumentum quod innuitur in secunda conclusione de peciebus respondetur non est idem. sensibile producit suas species in media etiam diuersarum rationum dummodo sint diaphana sine concursu potentie. patet. color producit suas species per aerem / cristallum vitrum / aquam / et huiusmodi. pupilla oculi est dia¬ phana: et organa sensuum interiorum. species intelligibilis tamen producitur a fantasmate in fantasia et ab ipso intellectu. non est idem ergo de specie sensibili et sensatione quae est terminus specierum sensibilium.
On this page