Quaestio 3
Quaestio 3
An angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis
¶ Questio tertia. CIrca hanc nonam distinctionem. 3. Queritur an angelus sibi relictus potest cognoscere secreta alterius angeli vel hominis: Super proposita quaestione due sunt positiones opposite. vna negatiua et communior (nescio tamensi verior) alia affirmatiua.
¶ Sed conclusiue respondetur per hanc conclusionem. Si angelus relinquatur sibi penat ire sue: potest cognoscere secreta alterius ageli: vel hominis in debita distantia sicut alterius ageli. volo dicere si deus concurrat sua influentia generali cum angelo¬. ad habenda noticiam de noticia vel actu voluntatis: illam cognoscere potest sicut eius essentiam. Probo hanc concionem. potentia visiua potest videre omne visibilele. ergo intellectus quasibet non innitens fantasmati (quam admodu est intellectus angelicus / anima separata / vel informans corpus beati) potest quodiet intelligibile cognoscere. potentia inferior potest elicere actum circa suum obsiectum per se: et in quodlibet contentum sub illo. hoc non debet negari a potentia superiori respectu sui obiecti. modo intellectus est superior potentia quam sensus. Preterea. bene sequitur: hoc est intelligibile. ergo natum intelligi ab intellectu creato: quia de obiecto illius loquimur. de deo non est quaestio. vel a quolibet intellectu: et habeo propositum et non potes dicere / ab aliquo et non a quolibet: cum deus et materia prima et ens vilissimum ab intellectu huanocognosci possunt. Insuper: habeat michael noticiam a de. b. obsieo. Arguitur sic. Raphael videt vel vido re potest naturaliter michaelem. ergo videt vel videre potest a intuitiue. tenet consequentia. vtrumque est eque praesens: scilicet a et michael. vtrumque est intelligibile cadens sub obiecto intellectus et semper loquor de noticia intuitiua. quod vnus agelus potest cognoscere secreta alterius per signa sicut medicus cognoscit febrem ephimerina vel aliam per pulsum et vrinam: non est difficultas. fortassis dicis (sicut Gregorius ariminensis) quod licet noticia a sit ita praesens entitatiue sicut michael: non tamen ita praesens obiectiue. vnde tenet ipse ad hoc quod aliqua noticia sit praesens obiectiue respectu noticie intuitiue oportet quod inhereat illi qui det habere noticiam intuitiuam. vnde dicit. ego video albedinem inherentem materie: et non ipsam materiam: quam quam sunt eque presentes entintatiue. Eodem modo habitus est ita praesens entitatiue sicut actus. et tamen actus intuitiue ab habente cognoscitur: et non habitus. et nulla est causa nisi praesentialitas obiectiua. Probo quod hoc non valet. Tum primo. quia si sic: deus nullam noticiam cognosceret intuitiue: quia per eum requiritur inhesio. sed quia diceret mox de creaturis intelligit. Tum secundo. sua instantia quam dat nul la est: et prima fronte cuilibet intelligenti reddit suum dictum de falsitate suspectum. nec est ad propositum. quia prostatu isto non possumus intuitiue cognoscere materiam nec forte habitum. et tamen possumus in tuitiue cognoscere colorem et actum: nec ille habens illa pro isto statu potest cognoscere illa: sed vtrobique foret hoc concedendum. Quicquid potentia inferior potest cognos cere inturitiuer e vel abstractiue potentia superior vel eiusdem rationis potest tale cognoscere. immo inferior currendo per omnes angelos si ponantur specie distingui: et videtur gratis poni illa inhesio. Et consequenter concedandum est / et de facto concedo quilibet intellectus separatus vel in corpore beato quodlibet intelligibile (quod naturali ter sub aliquo obiecto intellectus creati cadit) potest intelligere naturaliter dico. deus sic non cadit sub obiecto intellectus creati. sed quodlibet aliud eius quod potest ab vno intellectu cognosci potest etiam a quolibet alio cognosci et tamen anima cogno scit suam noticiam. quilibet angelus bonus vel malus si nature sue cum influentia generali dei relinquatur) cognoscet secreta corporis mei. ego tamen pro hoc statu non possum cognoscere insensibilia intuitiue alia ab anima meaet eius actibus.
¶ Contra istam conclusionem argumentatl secundi Paralipome. 6. Tu solus nosti corda filiorum hominum. Et Matthei. o. super illo verbo: cum vidisset iesus cogitationes eorum: dicit beatus hieronymus. ex hoc probatur quod ipse erat deus. et prime ad Corinthios. Quis scit quoad sunt hominis nisi spiritus qui est in eo ratione sinullum genus entium priuatur vt plurimum vel veliter secundum indiuidua sua ab operatione sibi naturaliter competentised totum genus angelorum priuatur / vel semper / vel vt in pluribus a cognitione intuitiua cogitationum et voluntatum. igitur. Maior patet septimo de ciuitate dei capi te trigesimo. Sic deus administrauit cuncta quae creauit vt etiam ipsa proprios exercere motus sinat. et minor patet ex aucentibus assumptis quod hoc non est solumde actibus voluntatis sed intellectus.
¶ Confirmatur. quia alias dicam tibi quod albedo est productiua albedinis sicut calor productiuus caloris: sed deus impedit. igitur.
¶ Preturea. Deus nullum genus entium corporalium priuat: vt in pluribus actione naturali et sibi debita. ergo neque spiritualium consequentia tenet a fortiori. antecedens est clarum. igitur.
¶ Respondetur est color in istis apparentiis adductis: et potissimum in auctoritatibus. quia non refert ansit actus intellectus vel voluntatis. scriptura videtur: vtrumque negare generaliter a creaturis. Propterea ad auctoritates assumptas dico: quod concludunt de facto et de lege posita. et quod modo impediuntur. solus deus ista videt. Et quando dicis. beatus hieronymus et scti conuincunt ex illo facto Matthei co. quod cognouit cogitationes eorum quod esset deus. ergo antecedens non potest esse verum consequente existente falso. Dico. est modus communis admittere consequentiam bonam in theologia et morali philsophia: et oppositum consequentis apud logicum et de potentia dei absoluta est compossibile antecedenti. vt verbi causa. iste discedit in gratia / ergo saluabitur. sic in proposito. Et si vlterius dicas. istud est proprium deo cognoscere illa quae hominis sunt.
¶ Respondeo. non est proprium primo modo: quia hominmet conuenit. Si iterum dicas. proprium est deo cognoscere aliorum cogitationes. Uerum est de facto. sicut esse vbique est deo proprium actualiter: et tamendeus potest facere creatnram vbique si voluerit. Et sidicas acceptiones proprii fundantur in aptitudine: vt risibile / habtre pilos canos: et non in actu. solum sophistice multiplicas verba: nec nostrum sensum impugnas.
¶ Ad secundum argumentum quod fundatur in ratione: negatur maior. homo priuatur sper sua opatione ne producat animam sensitiua. et tamen si deus non preueniret hominem: homo sibi relictus animam suam sensitiuam brutali perfectiore fortasse produceret. teneamus vnam solam animam in homine. Insuper mammille mulieris aliquid fetui conducunt: viri autem vbera nihil. Similiter mulieres habent vasa seminaria in corpore. et tamen ipsa non concurrit actiue ad generationem secundum Aristotelem quindecimo de animalibus. Insuper. multi tenent angelos specie differentes: et sic oportet dicere vna totam speciem esse damnata: et priuari actionibus naturalibus bo¬ nss in quais possunt si sibi relinquarent. sicut in via homines ordinant propter btintud ins: et tamen plura in iuidua in multo maiori numero danant quod aluant.
¶ Ad aliud vbi dicis quod pari frcilitate dices quod albedo albedine produceret si sibi relinotur. hoc negatur: si intelligas ronabiliter. nullas rones ad hoc habes alicuius ponderis.
¶ Ultima ro qua soluta ex dictis quod et corporalia et sptualia impeduuntur: actione naturalit eis competenti. nec illud debemus dicere nisi vbi illud nobis rone vel aucte constat. beatus Augustinus in. 7. de ciuitate dei capite. 3 intelligit vt in pluribus. Dan. 2. Ignis non calefecis pueros in fornace regis babilonis. et ita in innumeris ex emplis reperire potens. Mare rubrum vbi recit inter Moysi et perplo dei stetit in altum et non de cedit in locum decliue con eius naturale inclinatiomnem
¶ Rursus arguo con conclusione data probando quod angelus non cognoscit nec cognoscere potest cogitationes vel a ffectiones alterius. pono Michaelem superioris speciei vel vnum indiuiduum de ordine seraphiquo habet mille noticias actuales. Pono angelum speciei infime: sit ille angelus. b. cuius capacitatem actiua pono cintra mille. et quando non esset status in mille: hoc no impedit propositum. est status in inferiori citra superiorem. signet status per quemcumque numerum. tunc sic arguo. b. non potest intuitiue cognoscere vna noticia angeli superioris. patet. vei omnem vel aliquam sic et aliqua no. No permum: conypothesim et sua capacitatem actiua si secundum: da ronem: quia pono noticias equalier se hre quoi ad intensionem et quo ad oba.
¶ Preterea. ex isto mo sequitur quod angelus vel demon potest se btinficare ex puris naturalibus. consequens est incouent ens. ergo et an8n. Probo consenuentiam. potest angetus hre noticia intuitiua de deo. et illa est btintudo partialins: pncipalior actus secundum vna positione. et potest connnter elicere dilectione qua erit potissimus actus btitudinis se cuudum illa positione. ergo secundum omnem positione potest hre potissimos actus btintudins ex puris naturalibus.
¶ Rndet. esto quod hoc argumentum aliquam difficuiltatem imbibat: non pugit con conclone data. argumetum equatir currit con angelos. secundum aduersarios angelus potest cognoscere intuitiue angelum. si essent mille angeli in eode loco vel tot quiraum ontim noticias intuitiuas distinctas hre non potest. soluat aduerarius hoc argumentum: et soluet suum et est simile. si essent infinita corpora penetratiue in eode loco. et de gradibus intensis forme albedinis vel nigredinis quod habeo vnam noticia totius disticta sed non cuius libet partis. ratione illius noticie qua habeo: multa predicat a accident alia possum iudicare copetere toti quod non possum iudicare competere parti. et esto quod quaibet pars sit vnum agens naturale productiuum surficienter noticie intuitine quantu e ex parte eius: se tamen impeciunt inuice: ad hoc quod intellectus habeat noticia distincta de quailibet.
¶ Si dicas. lcet ita sit pro hoc statu quod pluribus intentus minor est ad singula sensus. non tamen in angelis non guatis per corporis molem. qcquid tanmnsit de hoc: videtur quod idem est quod angelus non itabsticte intettigit quodiibet plurium /icut vnum.
¶ Secundo dico. quod angelus inferior conuertit se ad aliqua obiecta et non ad omnia. secundum illud Iuuenalis. Sic volo sic iubeo sed sit pro ratione voluntas. quemadmodum ego habeo noticiam intuitiuam vnius obiecti et non alterius equiliter applicati. homo est ita attentus circa vnum obsiectum: qua in aliquis ei dicit in aure aliquid: non intelligit propter distractionem.
¶ Tertio dico. Deus concurrit influentia generali ad illa quae inferior capere potest: et non ad omnia equeliter. sed non est magna necessitas hic currere ad concursum dei.
¶ Sed pro regula generali in damnatis et saluatis. quando non possumus saluare nostras materias secundm ea quae in hoc mundo contingunt: transimus ad concursum dei. quia ipse omnium causarum secundarum defectus secundum congruentiam materie supplet vel spedit.
¶ Ad aliud de btintudie: non concludit. Solus deus est obsiectum liberum in ratione obiecti. ita quod ipso concurrente cum angelo vel damnato ad btintudinem. talis foret beatus: saltem si non esset praesuppositum lumen gline: de quo alias. sed non concurrit dixi obsiectum liberum in ratione obii. quia licet aliquod obsiectum sit res libera vt voluntas mea: tamennon est liberum ratione obiecti. ipsa est diffusiua noticie de ea. sicut corpus vel agens quodcumque naturale stante applicatione.
On this page