Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum angeli superiores illuminent inferiores et contra
CIrca hanc distictionem quaeritur. 2. vtrum angeli superiores illuminent inferiores et contr. supponatur hoc discrimins inter colloquium et illuminationem. locutio est de notis et ignotis. illuminatio est de ignotis. quare illi duo termini se habent sicut superius et inferius: vel sicut totum in modo et sua pars. sed de illo nolo percuntari.
¶ hoc praemisso respondetur conclusiue. Superiores angeli inferiores illuminant. Probatur conclusio. Teccliastica hierarchia est ad exemplum angelicehierarchie prout possibile est. sed in eccliastica hierarchia superiores illuminat inferiores. vn apls ad Ephe. 3. de seipso dicit. michi aut omnum sctorum minimo data est gratia hec euagelizare in gentibus: inuestigabiles diuitias gratiae christi: et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a seculis in deo. ergo siliter in agelica hierarchia superiores illuminant inferiores. Item Dionysius in libro de angelica hierarchia capite quarto. dicit: quod diuinus ouirdo legaliter statuit per prina secunda in deum reducised secundum ipsum hec reductio est per illuminationem ergo angeli inferiores quos dionysius secundos vocat illuminatur a prmis.
¶ Secunda conclusio Supiores angeli non illuminantur ab inferioribus probat per dyonisium de agelica hierarchia captuso quitodecio dicentem: quod si superiores regerentur ab inferioribus esset confusio. Et magister distinctione praesenti dicit: quod omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperunt. ergo cum omnis noticia secretorum dei ad donum gratie partinere videatur: nulla noticia secretorum dei est in angelis inferioribus quae non sit in superioribus et sic superiores ab inferioribus non illuminatur.
¶ Contra priorem conclusionem arguitur per gregorium 2. moralum. parum post principium de agelis sanctis loquens / sic ait: quid de his quae scienda sunt nesciunt: quae scientem omnia / sciunt. sed qui omnia scit a nullo potest illuminari. quia qui illunatur instruitur de aliquo quod nesciebat. ergo nullus angelus potest ab alio illuminari.
¶ Preterea. Mathei. xxii. christs de electis homimbus loquens dicit: quod i resurrectione neque nubent neque nubentur: sed erunt sicut angeli dei in celo. sed tunc vnus homo alium non illuminabit Iuxta illud hieremie. xxxi. non docibit vltra vir proximum suum. ergo videt quod nec modo vnus angelus illuminabitur ab alio.
¶ Ad primum dicitur quod illa auctoritas grego. intelligitur de his que scienda sunt ab his ex debito: non quod sciant omnia scibilia sicut immediate post subiungit quod eorum scientia comparatione nostre valde dilatata est. sed tamen comparatione diune sciente angusta
¶ Ad aliud dicitur quod illa au¬ ctoritas hicremie intelligitur de cognitione diuine essentie secundum se. quod patet ex verbis sequentibus non docebit vir proximum suum: subiungitur: et vir frem suum dicens: cognoscite dominum omnes eni cognoscent me a minimo eorum vsque ad maximum dicit dominus. angelus autem superior inferiorem non illuminat quantum ad diuine essentie cognitionem. quia eam omnes immediate vi ident et clare: quamuis vnus alio clarius. Et si vltra arguas quod vnus homo btus post iudicium nichil alii reuelabit reuelatione quae illuminatio dici possit. I etiam bene concedo quod nec et id vnus agelus alii poiudicium.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic: illuminatio est veritatis manifestatio prius incognite. sed inferiores ageli locantur cum supioribus eis manifestant veritatem de ali quibus occultis: vt puta de conceptibus et de aliis que in remotis partibus fiunt.
¶ Insuper: ecclinastica hierarchia est ad exemplarangelice. vnde bernardus. 3 de considera. non multum ante finem loquens de ecclinastica hierarchiadicit quod exemplar habet in celo. sed in ecclinastica hie rarchia inferiores quandoque illuminant superiores: vt doctores episcopos. ergo a simili ita est in celesti hierar: chia. Amplius super illud ad ephesios. 3. vt innotescat principibus et potestatibus: dicit glosa hiero nimi. angelicas dignitates supra memoratum mysterium si sanctus redemptions nostre ad purum non intellexisse donec completa est passio christi et apostolorum praedicatio gentes dilatata. Si ergo homines qui sunt inferiores angelis angelos illuminauerunt de mysterio nostre redemptionis: videtur similiter quod angeli inferiores possint illuminare superiores.
¶ Ad primum respondetur quod non quelibet manifestatio veritatis incognite dicitur illuminatio: sed illa quae a deo capitur vt aliis significetur.
¶ Ad aliud dicitur quod non est simile de ecclinastic hierarchia et angelica. quia in ecclinastica aliquando sunt aliqui in prtate superiores qui non sunt aliquibus suis inferioribus sanctiores: nec in scientia clariores / sed plerumc econuerso est propterea illuminatur ab inferioribus vel lumen ab eis accipere interdum recusant. In angelica hierarchia omnes illi qui sunt superiores sunt sapientiores et intellectu clariores quam inferiores: et lbet ideo ab illis non illuminantur.
¶ Ad tertium est difficultas. quia videtur quod aliqui angeli mysterium incarnationis ignorauerunt. vnde esaye. lxiii. quis est iste qui venit de edon tinctis vestibus de bosram. dicit glosa quae propheta loquitur in persona agelorum mysterium incarnationis ignoratium. et ion quarentium. cui consonat illud prime ad thimotheum. 3. "magnum pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne: institutum in spiritu apparuit angelis: praedicatum est gentibus: creditum est mundo: assumptum est in gloria". glosa. "Qui prius visus humilis deuicta morte in maiestate apparuit: vt agnoscentes angeli mysterium quod prius latuit declaratum in carne genu illi flectentes quasi deo gratias agant: quia didicerunt veritatem".
¶ Respondetur nesciebant a principio mysterium incarnationis in speciali: bene autem in geneali. et sic intelligatur Augustinus quusuper Genesi ad litteram: dicens: quod angesi a principio cognouerunt omnia mysteria grae fienda. nec istud argumentum est directe ad propositum. quia de omnibus agelis veritatem habet vt dionysius dicit septiuno capitulo celestis hierarchie. Congruum erat quod apostoli aliqua hauri rent a christo tempore sue pegrinationis in terra que patriarchas et angelos latebant.
¶ Sed contra. demones sciebant. ergo et angeli bti consequentia est lucida. et assumptum Arguitur sic per illud marci. 1 Quid nobis et tibi iesu nazarene venisti ante tempus perdere nos. scio quod sis sanctus dei. et quinto eiusd Quid michi et tibi iesu fili dei altissimi. Siliter habetur luce. 8
¶ Respondetur magnam perbabilitatem ad hoc habebant: sed non certitudinem scictie habebat. secundum illud prime corinthi 2 si enim cognouissent nunquam dominum glie crucifixissent. Ubi glosa hoc de demonibus exponit: nunquam christum crucifixi suggessissent. Et istud probatur per temptamen quod diabolus christo obtulit Mathei. 4. vbi ad vtramque partem argumentum habebat demon. ad partem negatiuam eum fiectebat humilitas christi. Pro parte affirmatiua habebat scripturas et multa alia. et hoc tangitur in glosa marginali prime corinthi. 2 quae sic dicit quod non ideo dicebat vt esse deum intelligeret. sed dubius erat et taliter extorquaere veritatem vtrum vere esse deus volebat vel hoc magis ex suspitione quam ex cognitio ne dixisse credendi sunt. Non enim aliter scirent demones quam scierunt principes. Scierunt enim ipsum esse qui promissus erat in lege: non tamen mysterium eius quam filius dei erat / et ab eterno. neque sciebat sacramentum incarnationis passionis et redemptionis.
¶ Dubitatur qui sunt actus hierarchici. Respondetur secundum beatu dionysium cap. 3. de celesti hierarchia: tres sunt actus quos habet superiores angeli respectuinferiorum: scilicet illuminare / purgare / et perficere / qui dicuntu actus hierarchici. quia coueniunt superioribus hie rarchiis respectu inferiorum. qui actus realiter / non distinguuntur consistunt enim in inductione diuine scientie qua inferior caruit: in qua inductione quia remouetur ignorantia pure negationis dicitur purgatio: eadem noticia respectu intellectus dicitur illuminatio actiua: quia manifestat prius ignotum. modo omne quod manifestat / lumen dicitur: secundum apostolum ad ephesios quinto. et quia notioia illa intellectus perficitur dicitur perfectio. quo fit dicitur illuminatio in ordine ad formam: perfectio in ordine ad subiectum: purgatio in ordine ad oppositum. et hec de questione.
On this page