Quaestio 4
Quaestio 4
De angelorum locutione
¶ Questio quarta. QUarto circa hac distinctionem quaero de angelorum loquutione. Hec quaestio vnum supponit et aliud quaerit. Supponit em angelos mutuo loqui: quae suppositio patet prime ad Corinth. 13 Si linguis hominum loquaer pariter et angelorum: vbi glosa dicit. Angeli praepositi significant minoribus quod de dei voluntate primi sentiunt. Et zacharie 2. angelus qui loquebatur in me egrediebatur et alius agelus egrediebatur in occursum eius: et dixit ad eum curre et loquer ad puerum istum de supposito ergo non est difficultas. Circa tamen quaesitum in quaestione est ambages. et quia in hac materia varias inuenio sapientum positiones: aliquas maioris momenti recensebo: refellendo quod displicet: et approbando quod placet.
¶ Prima opinio quam recitare propono est domini Duns quae re vera est ingeniosa. circa illam positionem perfatus docto plurimum insudauit. sic in effectu dicit. angelus prer visionem in verbo: potest quaedruporliter intelligere a permointuitiue in se: intuititiue in intellectu alterius angeli cognoscentis illud: et abstractie per speciem actualem concretam vel acquisitam. nulla illarum intellectio num est auditio: quia nulla illarum est per se expressa ab intelligente inquantum intelligens est immo accidit hinc quod obsieteum sit intelligens. eque em moueret si non esset intelligens. et in omnibus istis si aliquis intellectus causet: est intellectus ipsius intelligentis: non alterius. et obiectum ipsum concurrit ibi cum intellectu vt causa partialis.
¶ Quarto modo potest ille intelligere. a. ita quod intellectio fiat in eo per intellectum alium exprimentem: et intellectus istius audientis nullam habet causalitatem respectuactus. sed tantum sit passiuus. Ista autem sola cognitio est auditio: et est expressa ab intelligente inquantum intelligente.
¶ Ex quo patet in auditione: intellectus audientis est pure passiuus: et quacquid est in intellectu. quaere specens intelligibilis in angelo vel obsiectum praesens nihil facit ad auditionem. aud tio ergo est expressa ab intelligente inquantum intelligens. ad alias tres noticias non concurrit intellia¬ ctus inquantum intelligens. quia non oportet quam priorem habeat noticiam de illa re. tenet vnum aliud quod non est necesse pro sua positione. quod actualis intellectio in ipso loquente non est ratio agendi sibi inquantum loquitur. vult dicere noticia in angelo loquente non causat auditionem: sed meoria. hoc est. intellectus cum specie intelligibili vel cum praesentia obsisei causat duos effectus ordinatos: quarum prior est noticia in angelo loquente: posterior / et secundus causatus / est auditio in audiente: licet dicere potest quis cum sua positione prima de angelorum loquutione: quod actualis noticia vel species intelligibilis in angelo effectiue concurrit ad auditionem vt vna speciens sensibilis aliam producit.
¶ Ex isto patet quod angelus potest loqui vni angelo et non alteri equaeliter persenti. probatio. loqui secundum hunc doctorem nihil alio est quod producere noticiam in aliu pure passiue se habentem de complexo vel inconplexo prius noto vel sgnoto. sicut nos loquimur de non tis et ignotis.
¶ Sequitur vlterius. tot sunt loquutiones quot audientes: et simul determinatis loqui potest. rati o. angelus est finite actiuitatis. ergo non potest quotcumque effectus adequatos siml habtre. si autem infinitis loquretur cum cui libet eorum cui loquitur propria respondeat intellectio: infinitas causaret simel intellectiones. et consequenter dicendum est: si loquetur vni secundum extremum conatus sui quo ad actus intensionem: solum illi pro tunc loqui potest. remissiores actus producendo: pluribus loqui potest. si actus intensissimus quem ducere potest sit / vt vigiti: illum in eraedu producendo non pattpro tunc altri loqui. si intellectio qua producit sit / vt quinque potest simul tribus ac quaettuor loqui loquutionibus quarum que erit intensa vt quinque. sed ponendo remississimum actu: finitis solum loqui potest. et si non ponatur actus remississimus intellectus vel voluntatis: difficilius est in quaettuor variis producere intellectionem: vt quinque quam 20. in vnum. patet per simile. potest homo habtre actum vt octo circa vnum obiet: et non centum centesimas illius actus circa varia obsietia: vel mille millesimas.
¶ Sed quia videtur exerneum quod angelus vnus causet noticiam in alium angelum a se totaliter: alio angelo pure passiue se habente: hoc sic probat. et sub aliis terminis clarioribus: more communi loquendi neothericorum: ponam in sententia quid dicere velit. Qnde est aliquod agens virtualiter continens effectum aliquem potens ipsum effectum causare in aliquo passiuo: potest consimilem effectum causare in quolibet passiuo eiusdem rationis. patet de igne non determinato ad vnam materiam adequate: et ita in aliis inductiue. sed angelus potest in se producere noticiam intuitiuam cum obiecto presente: et abstractionem cum specie intelligibili. ergo similem noticiam potest in alio angelo producere: dato etiam quod specie distinguatur: vt anima intellectiua vel alter angelus. quia est eiusdem ratio quod nis in recipiendo. sicut aer et aqua differunt specieinter se: sunt tamen eiusdem rationis in recipiendo lumine. Istud quod est sufficienter in actu primo dicit respectu alicuius effectus) potest illum causare in receptiuo proportionato approximato in actu primo. id est in potentia ad producendum. distantia non impedit. albedo producit visionem in terminum et non in medium: quia ipsum non est capax. ergo pari ratione angelus potest noticia producere in remotum: illam non producendo in propinquum.
¶ per probationem suam sequitur quod angelus potest producere speciens in alium angelum et non actum: interdum actum et non speciem: nonnumquam vtrumque. et hoc expresse ponit. et patet illud. stat quod angelus cui est loquutio habeat speciem ita intensam sicut alter angelus habet vel producere potest qui loquitur. et tunc nihil speciei producitur vt si deus producat tantum caloris in aqua quantum ignis potest producere: nichil caloris producit ignis: cum passum est ei assimilatum. stat etiam alium angelum superiorem esse ita intentum et habtre ita magnum actu quod pro tuc non potest recipere alium actum: nec inferior angelus potest superiorem remouere a noticia quam habet circa suum obiectum. ergo nullum actum tunc producit. secus esset si angelus loquens esset superior: tunc potest remouere inferiorem a consideratione actuali sui obiecti: producendo in ipsum auditionem. Secundo. si duo angeli: superior et inferior velint loqui vni tertio: si superior producat intensum actum: inferior nullum actum producere potest. bene autem speciem: quia illa est cum actu compossibilis.
¶ Qndo est aliquod agens continens virtualiter. et c. Guillermus Ockanquaestione vigesima secundi. et Gregorius quaestione secunda huius distinctionis faciunt aliquis rationes contra illam quas tangam: et eis respondebo: minoribus relictis tanquam solutionis non egentibus. et occurrentes obiectiones etiam opponam cum earum solutionibus.
¶ Primo infert Ocka per maximam Ioannis quod voluntas potest habtre actum voluntatis ad quem non concurrit a creatura productum. et sic merebitur vel demerebitur sine sua actiuitate. quod sequetur patet sic. accepta maiore Ioannes. quando aliquid sufficientr est in actu primo: potest sufficientur causare actum secundum in passum proportionatum. sed voluntas angeli superioris volens causare volitionem in voluntate angeli inferioris: est sufficientur in actupriino respectu illius volitionis. et voluntas angeli inferioris est sufficiens receptiuum et approximatum. ergo potest causare volitionem in voluntate angeli inferioris: quod est falsum.
¶ Si dicas. voluntas est libera: et ideo in sua potestate est quod in ea causetur velle vel non saltem a quocumque agente creato. sed sic non qut de intellectu.
¶ Contra. angelus inferior non potest impedire volitionem angeli superioris quin angelus superior velit causare volitionem in alio: quia virtus minor non impedit maiorem ab actione sua naturali vel libera. ergo similiter angelus superior potest causare talem in omni passo receptiuo. sed hmoni est voluntas angeli inferioris.
¶ Item sequitur quod voluntas potest amare incognitum. patet. angelus superior potest causare volitionem in inferiori: non causando noticiam respectuillius voliti.
¶ Ad primum quando concederetur quod arguens infert: talis quaelitas nec esset meritoria nec demeritoria in angelo cui infunditur: nisi libere operaretur: per illam tendendo in obiectum: licet esset etiam viator
¶ Secundo. nego illatum. quelibet voluntas est libera respectu cuiuscumque creature nulla creatura potest necessitare voluntatem quod habeat actum qui est volitio vel nolitio. et consequenter nego quod causa inferior non possit impedirecausam superiorem a sua actione ne peoducatur in eam. maxima conterranei intelli¬ gitur in agente naturali solum.
¶ Secundo diceretur ad ipsum. licet angelus superior possit volitionem producere in inferiorem: non potest eam producere sine cognitione preuia sunt effectus ordinati: et posterior non potest produci naturaliter sine priore: sicut de cale factione et ignitione: de specie sensibili et sensatione. et per hec soluitur argumentum quod facit de specieet noticia.
¶ Quartum argumentum eius est de scientia: quod vnus angelus potest in alium causare scientiam conclusionis sine noticia premissarum vel experientia. quando Ioannes suus concederet illatum arguens esset in termino ad quem motus. sed hoc argumentum de pendet ex vno dubio: quod postea attingam: et argumentum ipsum non oportet addere experientiam. Non conuenio cum Ockam quod iudicium experimentale deeadem conclusione sit eiusdem speciei cum iudicio acquisito per demonstrationem plusquam opinio et scientia de eadem conclusione.
¶ Quinto arguitur probando quod angelus coagat ad sua auditionem. et hoc sic. intellectus est causa vel esse potest respectu cognitionis alterius angeli. ergo eodem modo respectu intellectionis suiipsius concedo consequens respectu alicuius cognitionis: non autem respectu auditionis. antecedens concedo: quia angelus cognitus effectiue concurrit ad productiouem noticie intuitiue que habetur de ipso.
¶ Sexto arguitur sic. sed quia argumentum est facile capiam solum eius nodum. non est in potestate angeli loquentis quin ille cui loquitur concurrit. quicquid sit de argumento: hoc nego de auditione. notum est quando loquens est causa totalis (vt Ockam capit causam totalem inter arguendum) alius an gelus non potest secum coagere in sensu composito. Ecce rationes Ockam euacuatas.
¶ Nunc deueniendum est ad rationes Gregorianas. primam prolixe deducit: et difficultatem circuit accipiendo membra que doctor subtilis non audiret. sic dicit in effectu. modus Scoti continet aliqua falsa. primum falsum est. quod vnus angelus potest videre intuitiue. a. in intellectu alterius angeli cognoscentis. a. si hoc esset verum hoc esset quia videndo cognitionem alterius angeli cognoscentis. a. per illam intuitiue videret. a. patet. quia non potest videre. a. in intellectu alterius angeli nisi videndo per speciem quam alter angelus habet de. a. vel videndo formaliter per cognitionem eandem / alter angelus videt. a. vel videndo ipsam cognitionem qualiter videt. a. et per illam sic visamvi dendo. a. breuiter doc. concederet tertium membrum. contra quod sic instat: vt clare loquar: tunc. a. an gelus videns in. b. angelo visionem dei: videret deum. et sic esset beatus. et sic beatitudo esset in creatura.
¶ Respondeo. tum primo. cum non habeat deum pro obiecto permario. non est btifica. Tum secundo: et hoc pro solutione do. sicut btintudo specialiter a deo causatur: licet ad eam creatura efficientiam habenat quae decesset etur viam cum gratia. sic noticia reflexa illius noticie non causatur nisi deo specialiter concurrente pro actibus meritoriis in quibus decessit.
¶ Tertio sequitur quod aliquis poterit habtre distinctam noticiam in particulari et determinate de aliqu non exiscuenti: esto quod nullam habtret propriam specem illius aut numquam nouerit illum intuitiue: quod non videtur naturalie possibile.
¶ Quarto sequitur quod aliquis potest recordari illius quod non nouit vnquam. patet. vnus angelus cognouit vnum obsiectum cuius habet species recordatiuas. talis potest exire in noticiam abstractiuam rei ante cognite. similem noticiam potest causare in alium angelum qui illud obsiectum numquam cognouit.
¶ Sexto sequitur ex positione quod loquens potest nescire quis angelorum ei loquutus est consequens est inconueniens consequentia patet. si sint multi angeli mutuo: et vnus corum produxit auditionem: et nescitur a loquente quis est ille
¶ Septimo hec positio non dat modum quo vnus angelus potest loquiangelo alterius speciei: ac etiam animae habumane separate.
¶ Ad secundum dico / non sequitur. audiens pure passiuese det habtre respectu auditionis. quia implicat quod in se auditionem producat.
¶ Ad quaertum dico quod similem noticiam in specie specialissimavel subalterna potest habtre: et non erit recordatiua. quia illa noticia praesupponit specens in recordante.
¶ Ad septimum hoc negatur. quilibet angelus / anima / et beatus / est eiusdem rationis in recipienda auditione: licet differunt specie specialissima inter se. sicut aer et aquae sunt eiusdem rationis in recipiendo lumen: licet differant inter se.
¶ Preturea arguitur. ex positione sequitur quod intellectio esset actio transiens: contra Aristotelem nono Metaphisice.
¶ Amplius arguitur. Angelus potest sibi relictus rimari secreta cordis alterius: et sic alteri loqui. ergo inane est ponere illum modum loquendi qui concedit exnea.
¶ Respondetur concedendo antecedens. sed consequentia est nulla. perfectionis est posse conunicare alteri in actu secundo hoc quod causa naturalis habet in actu primo. et nego quod extranea concedat pro statu agelico et btorum: licet sint extranea pro nostro statu.
¶ Rursus arguitur. ex positione sequitur quod aliquis potest videre vltra suam spheram videndi: quod non est concedendum. patet. ponatur quod Michael in collegio montis non potest videre templum diui Dionysii propter distantiam. potest tamen videre Gabrielem in medio cum sua noticia intuitiua: quem pono habtre noticiam intui tiuam illius templi. dicatur noticia Gabrielis. a. tunc per tevidens. a. videt templum. et sic videt vltra sphera in quaepotest videre.
¶ Ite. ex positione sequitur quod eadem noticia est intuitiua et abstractiua: quod est inconueniens. patet. habeat Raphael noticiam abstractiuam alicuius rei non existentis. videat Uriel illam abstractiuam quam dico. b. noticia Urielis est intuitiua respectu b. noticie. patet per diffinitionem intuitiue. et respectu rei non existentis est abstractiua. Quod probo. quia si non: tunc erit intuitiua noticia respectu non existentis.
¶ Preterea. noticia reflex a non represensat illud quod significatur per noticiam directam. Quod probo. quia tunc si essent centum reflexe concathenate: vltimia representabit illud quod significatur per noticiam directam: quod est inconueniens. tum: non est eius naturalis similitudo. ponatur res significata per noticiam directam substantia non ricia reflexa quaelibet in hac concathenatione est naturalis similitudo percise accidentis.
¶ Respondetur regando quod potest videre vltra spheram primariam videndi: visione terminata primo ad obiectum primarium. noticia illa reflexa habet pro obsieo primario noticiam Gabrielis quaeest in sphera videndi Michaelis indirecte. et se: cundario proculius videt: scilicet obsieum illius noticie.
¶ Replica hic. si sint infiniti angeli distantes super lineam infinitam orientem versus. et quilibet parum distat ab alio. cogescat primus intuitiue noticiam intuitiuam secundi: et sic intueatur secunds noticiam tertii: et sic consequenter in abyssum sequitur quod angelus in collegio montis primam noticiam videns intuitiue reliqua obiecta quantucumque distantia videbit. sed hec replica iam ex nuperrime dictis est soluta.
¶ Ad aliud dicitur non esse incoueniens respectu diuersorum obiectorum. diceretur. sicut dicit Gregorius: noticia abstractiua terminatur immadiate ad speciem: et est illius intuitiua. et mediate terminatur ad rem significatam per speciem. sic dicetur in proposito. licet non credam modum Gregorii verum: prout alibi latius ostendere niter: tamen est analogia. secundo dicitur: et parum in re differt quod illa noticia est intuitiua respectu vtriusque obiecti. nec est inconueniens noticiam intuitiuam esse de non existente tanquam de obiecto secundario. semper tamen habet obiectum primarium actu existens.
¶ Ad aliud negatur quod noticia reflexa non representabit rem significatam per noticiam directam. sicut multi antiquirum dixerunt de visione in verbo.
¶ Preturea adhuc arguitur. solus intellectus sine existentia obiecti non potest producere noticiam intuitiuam ergo nec illa auditio intuit iua erit producta sine concursu obsei
¶ Amplius per argumentum non solutum ockanet Gregorii quod vnus angeius potest causare scientiam in alium sine noticia praiemissarum et bonitatis consequentie.
¶ Insuper: tunc demon potest causare deceptionem et errorem in bonum angelum: potissimum inferioris speciei: quod est inconueniens. et quando erat pugna inter Michaelem et drachonem in celo pro statu vie produxerunt mutuo assensum et dissensum. et sic Michael fuit a demone deceptus.
¶ Preterea. maxima cui innititur est falsa. Illud quod est sufficienter in actu primo etc. Contra: oculus sortis producit species sensibiles in oculum Platonis. et non in oculum suum proprium: cum ab oculo Platonis videtur: et non ab oculo sortis. et tamen illi duo oculi sunt eiusdem speciei. ergo non oportet quod illud quod recipitur in vno passo recipiatur in quilibet passo eiusdem rationis.
¶ Ad primum illorum concedo antecedens. circa consequens dicunt aliqui quod auditio requirit similem causam ad sui productionem. et sic secundum eos scientia conclusionis non potest produci sine noticia praimissarum. illud non est ad mentem docto ris. sed est vnum realiter dubium. dicit auditio a visione differt quantum ad certitudinem. et sic auditio non est ita perfecta sicut visio. sed ad visionem ordinatur tamquam ad perfectiorem: quae differentia (forte dicit) potest concludi ex ratione effectuum ordinatorum. et si hoc sequeris: non opotet habentem scientiam producere scientiam in audientem: sed aliquod aliud iudicium inferius: vt opinionem vel fidem. ego videns regem in ecclesia certius assentio quod alius cui hoc refero.
¶ Sed contra hoc arguitur. licet sint iudicia diuersarum rationum: quando vnus angelus habet noticiam intuitiuam a. obiecti: ille angelus potest noticiam producere in alium angelum: etia intuitiuam. nec oportet quod speciedistinguatur. potes dicere quod immo: licet sint de eodemobiecto.
¶ Ad tertium nego quod demon potest causare errorem in bonum angelum vel deceptionem. deus ad hoc non concurrit.
¶ Ad vltimum nego quod maxima assumpta est falsa. Et ad probationem respondetur. tucapis aliquid pro hoc statu. Secundo illic est vnum speciale. noluit deus quod oculus videret se: cum est ei presens: semper impediretur ab aliarum rerum visionibus. hoc cuilbet sensui peculiare est quod qualitatem ei coexistentem non sentit. licet sit sapor in lingua: non sentitur. si socius tuus odorifera comedit: vt allium: vel vinum biberit: bene sentis. non autem in teipso. nec quaelitatem tactus sui homo bene dispositus sentit. et tamen si illud tamgibile seperaretur: bene sentiret. et ita est vtrobique in quolibet sensu. iuxta illud secundi de anima. Sensibile positum supra sensum non causat sensationem. ergo cum experimur ita esse quod sensibile positum. etc. et cum hoc intus existens prohibet extraneum. patet in aliquibus exemplis datis. post comestionem allii et potum vini: non talia in socio sentis. nec cum in balneo aliquantulum manseris: calorem percipis quem a principio ingressus percipiebas. quid mirum quod deus dedit tale naturamn sensui quod se non perciperet: et tamen alia perciperet. et go instantia non est ad propositum. non tamen est idem deintellectu potentia superiore qui se et multa alia percipe re potest. de intellectu etiam pro hoc mortali statu a meltis est in dubium reuocatum. Ecce quomodo hec positio conterranei defendi potest: licet aliqua admittat quaecommuniter peregrina putantur.
On this page