Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnes angeli mittantur
¶ Distinctio. x. CIrca decimam distinctionem quaeritur vtrum omnes angeli mittantur: Respondetur affirmatiue ad quaestionem. Probatio conclusionis: ad heb. I. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Item Esa vi. volauit ad me vnus de seraphin. Cum ergo seraphin sit superior ordo. si illi de illo ordine mittuntur multo fortius alii. Item cum filius dei sit in infinitum dinior quocumque angelo. et ipse propter salutem nostram missus fuerit: vt habetur ad Gal. 4. multo fortius videtur quod omnes angeli quantumcumque digni propter nostram salutem mittantur.
¶ Contra istam conclusionem arguitur sic. assistere et mittere pugnant. sed omnes angeli beati semper assistunt: cum omnes diuinam essentiam semper contemplantur. ergo nulli angeli mittuntur.
¶ Secundo arguitur probando quod non omnes mittantur: Danietlul. vii. millia millium ministrabanr ei: et decies millies centenamilli a assi stebant ei. ergo oportet dare discrimen in¬ ter assistentes et ministrantes. Insuper: magister i. littera dicit quod ea que preeminent: vsum exterioris officii nunquam habent. Amplius: in ecclesiastica hierarchia aliqui contemplationi et non actioni vacant vt cenobite et heremite: ergo a simili ita est in celesti hierarchia.
¶ Ad primum respodetur quod assistere i. diuinam essentia contemplari que vbique est: et mitti non pugnat.
¶ Ad secundum dicitur quod omnes angelos mitti dupliciter potest intelligi. Unomodo quod omnes mittantur ad nos / et hoc non est verum: angeli superioris hierarchie exteriori missione non mittuntur ad nos. aliomodo intelligitur quod omnes mittantur vel exteriori missio ne que est ad nos vsque: vel interiori missione que est ad angelos: tamen propter nos: et sic omnes mittuntur illi de inferiori hierarchia exteriori missiono ad particulares mundi partes mittunt: vt principatus ad principes. archangeli ad prouincias. angeli ad inferiores personas. angeli de media hierar: chia mittuntur ad illa opera que expediunt genera li regimini vniuersi / et etiam ad angelos inferioris hierarchie: angeli superioris hierarchie mittuntur ad angelos medie hierarchie. Et si dicas perauctoritatem Esaie nunc allegatam: volauit ad mevnus de seraphin. dicitur quod angelus missus ad Esaiam non fuit de ordine seraphim: sed sic nominatur ab effectu propter quem missus est: quia fuit missus ad excitandam voluntatem prophete ad diuine dilectionis incendium. Et istud patet per Dionysium tertiodecimo capite celestis hierarchie. potesti etiam dici quod mediate fuit missus ab aliquo de oridine seraphin. et sic ab effectu et a. mittente seraphin dictus est filius dei ad nos missus est: quia per nullam puram creatura poterat expleri illud ad quod missus est: potissimum de lege dei ordiata. Et licet omnes angeli a deo mittanitur principaliter: tamen vnus interdum alium mittit ministerialiter. quod patet per illud zacharie 2. angelus qui loquebatr in me egrediebatur: et alius angelus egrediebatur in occursu eius: et dixit ad eum. curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur hierusalem. super que Gregorius in conspectu conditoris angelica ministeria ordinata sunt vt pro communi felicitate beatitudinis opificem suum videntes gaudeant: cum primo dispensatione digni tatis aliis subministrant. ad prophetam angelus angelum mittit: et quae secum de deo communiter conspicit et docet et exigit: quia eum per superiorem scientiam virtute cognitionis et prestantiorem gratiam culmine patantis excedit dum angelus dixit ad alium angelum: curre et loquere. dubiu non est quod alius alium mittit. Simile habetur Danielis octauo. vbi dicitur: audiui vocem viri. Inter vlai et clamauit et ait gabriel fac illum intelligere visionem. Ecce angelus angelo imparat / et sic imperando mittit. Nec tamen propter hoc angelus dicitur minister angeli. aut angelus ageli: quia omnis illa missio et ministeria illa reducuntur ad auctoritatem dei cuius mandatis et ordinationi omnes parent sicut in simili. Nuncius missus a principe per officialem suum: non dicitur nuncius officialis: sed principis.
On this page