Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio nativitatis ad eius custodiam

SEcundo circa hanc distinctionem quaeritur vtrum cuilibet hominum deputetur angelus bonus a principio natiuitatis ad eius custodia

¶ Ad hac quastionem respondetur per duas conclusiones. affirmatiuam persuadet magister capite primo huius distinctionis introducens illud Mathei 28. Angeli eorum semper vident faciem patris. super quo loco dicit hieronymus vnamquamque animam ab exordio natiuitatis habere angelum ad sui custodiam deputatum inquiens: ita magna dignitas animarum est: vt vnaqueque habeat ab ortu natiuitatis in cust odiam sui angelum de legatum. quod non intelligitur de nato extra vterum solum: sed etiam de nato simpliciter.

¶ Item ysaye. lxii. super muros tuos hierusalem consttui custodes. muri sunt apostoi: custodes sunt angeli. vt dicit glosa.

¶ Preterea: ecci siasti ci. xyvii. in vnaquamque gentium preposuit rectores. glosa: angelos.

¶ Secuda conclusio. hominem non deserit in via angelica custodia. probatur. non det cessare custodia angeli quamdiu potest proficere homin: sed omni viatori: et in quolibet eius statu potest ei angelus proficere. igitur. Confirmatur hec suasio non minus sol licitus est bonus angelus custodiendo quam malus in nocendo: sed malus angelus etia in cruce christo r non defuit: sicut habet per glosam Io. vltimo ergo bonus angelus nullum viatorem quan tumcumqu malum penitus deserit.

¶ Contra priorem conclusionem arguitur sic. Inutilis est hec custodia angelorum in paruulis non capacibus rationis: cum mereri / neque demereri nequeant.

¶ Et confirmatur hoc. in omnibus angelus est nobis datus sicut praeceptor respectu discipuli: sed malus esset pedagogus vel inutilis si permitteret ei commissum delinquere vbi potest eum impedire ne male agat: et potest eum vrgere ad bene agendum: sed angelus est nobis fortior. ergo potest nos impedire ab homicidio et multis flagiciis in que nos nostra sponte praecipitantur ruimus: et potest nos cogere ad bona.

¶ Ad primum respondetur quod bonus angelus est vtilis existenti in vtero praeseruando malum angelum ne paruulum suffocet. et ad multa alia quae paruulo conducunt.

¶ Sed contra. tunc angelus det seruare paruulum ne suffocetur in lecto inter parentes: vel ne occidatur a vipera vel cane rabido / vel tyranno vt potiatur hereditate paruuli.

¶ Respondetur negando consequentiam. Si angelus omnia hec suppleret parentes ignauiter curam haberent de paruulo: et non essent solliciti de prole seruanda quam genuerunt: contra naturas omnium animalium: et leena: tigrides: serpentes solliciti sunt de conseruando suo fetu. decuit homines non esse deterioris conditionis quibus cum robore corporis data est ratio ad hec omnia diligenda.

¶ Ad secundum respondetur quod angelus est nobis datus tanquam praeceptor: sed aliquid discriminis est. effrenem petulantiam iuuenis verberibus verbis ve cohibet preceptor: qui interdum assistit: nonnumquam vero discedit. et cum adoleuerit iuuenis relinquitur in manu consilii sui. non esset congruum quod angelus sic custoditu arceret sensibiliter ( cum est commes indiuiduus custoditi numquam daretur homini facultas malefaciendi: sed quilibet esset coactus bene agere: et impeditus perperam agere / et sic vnus homo non esset magis laudandus quam alius: et sic tolleretur glinia et praiemium quae fomentum praestant virtuti. Uirtus et ars est circa difficile secundo ethicorum et quinti ethicorum primo dictum byantis Aristoteles commendat inquientis magistratus vtrum ostendit. et sic est de libertate /n et hoc est maxime congruum: iuxta illud ecclinastici. xv. deus ab initio constituit ho em et reliquit illum in manu consilii sui: et adiecit mandata et percepta sua. Si volueris mandata conseruare conseruabunt te: et in perpetuum placidam fidem seruare. apposuit tibi aquam et ignem ad quod volueris porrige manum tuam: ante hominem: vita et mors: bonum et malum.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur per glosam super illud hie remie. lyv. Curauimus babilonem et non est sanata. de relinquamus eam et vadat vnusquisque in locum suum: dicit. medici sunt angeli quos a nobis repellimus dum eorum consilio non acquiescimus. Item Damasce. dicit quod antechrists carebit angelorum custodia. et Esaie . super illo verbo: auferam sepem eius i. angelorum custodiam: ergo a gente iudeorum: cum vineam vocat: subtraxit angelorum custodiam.

¶ Respontur ad ista: quod angelus reliquit tales praescitos obstinatos ad bonum: non tameneos deserit impediendo eos ne plura mala perpetrant. et sic intelligantur si (fes auctoritates. potest sd ess aliquid spei quandiu quis est viator per finalem praenenam: et latet angelum creberrime: an suus custoditus sit prdestinatus. vel praescitus: et quocuque homine signato ille potest mereri dum est viator et sic quem nominas antechristum potest non fuisse antichriss: de quo scriptura et patres loquuntur: sed alius erit. angelus bonus mlta bona praestat. arcet demones Thob. vl. et hoc patuit in reges medorum. tollet impedimenta boniprpterea percussit primogenita egypti: vt perplols isrilliberaretur. Exo. 12. Illuminat: vt Dant o. Nuc egressus sum vt docerem te: vt intelligeres. consolatur afflictos: Thobie. 5. Forti animo esto: in proximo est vt a deo cureris. 3 Re. 10. dixit angelus helye quem etiam laute refecit: surge et commede: inquiens. grandis em tibi restat via. ducit et reducit. Thob. 5. Ego ducam et reducam eum ad te. deiecit hostes Esaye. 77. Egressus angelus domini percussit in castris assiriorum. tentationes mitigat. Gen. 22. vbi post luctam iacob cum angelo: et benedictione accepta: tetigit neruum femoris eius: et statim emarcuit. orones defert. thobie vl. quando orabas cum lachrymis ego obtuli.

¶ Dubitatur: an christs habuit angelos custodes:

¶ Secundo dubitatur: an angelus malus potest prauas affectiones causare in nobis:

¶ Ad primum dicitur quod non custodiri dicit custoditum lapsum / vel labilem. et diot indigentiam in custodito. mon hoc non conuetebat. chronec nature assumpte ab eo. bene aut habuit agelosminstros: vt patet Mat. 4. Accesserunt angeli et ministrabant ei.

¶ Sed contra hoc arguitur. Luce. 22. dtum: Apparuit ei angelus de celo confortans eum. et confortatio quadam custodia est. et prsaeo. d0. ditur. Angelis suis mandauit d te: vt custodiat te in omnibus viis tuis.

¶ Ad primum ditur: duplex est confortatio: quedam potestatiua. et illa est eminentior in confortante quod in confortato. talis confortatio non erat in chrsto. Alia es confortatio mister alis: et de illa loquitur Lucas. et hoc factum est: vt oste datur huanitas in christo: qui confortabatur contra tristiciam insurgentem in parte sensitiua ex apprehensione mortisimminentis. et hoc est quod glo. interli. dt: sicut perper nos tristis est: necesse est vt perper nos confortatus sit. nec egebat angelo custode perper mortem: quia sua sponte se holocaustum obtulit pro nobis: secundum illud Esaye. 3553. oblatus est quia voluit. et Ioh. 10. ego pono animam meam: et iterum sumo eam: nemo eam tollit a me: sed ego pono eam a meiprso. et quae sequuntur.

¶ Ad illud psalmiste dicitur quod non intelligitur de capite christi prper se: sed propter sua membra.

¶ Ad 2. dubium dicitur quod angelus malus non potest immediate causare aliquas qualitates in anima nostra: nec obiectiue intuitiue: nec aliter. pro hoc statunon est obmn intuitiue nostre. Et si obmen esset: aliter nullam noticiam vel actum voluntatis in animam nostram care potest. sicut in distinctione superiori minus rationabile putauimus quod angelus auditionem causet in angelo quia sic demo tristiciam / iram / et odium posset causare in angelos beatos: nisi deus impediret. et in damnatos. hoc non ded poni. et quicquid sit de angelulr: nullam quaelitatem potest care in animam informantem corpus potissimum mortale. demon tamen potest ludificare sensus huimos: ponendo inter nos et visibile obmen opacum impediti uum illius visibilis: potest ponere varios colores iuxta se quod appareant plures: sicut in Iride: in cauda pauonis: vel in collo columbe. Uidemus etiam quod vnus pannus delicatus positus super alium causat alium colorem. Siliter potest mutare receptiua specierum.

¶ Dubium est apud multos: an potest mutare visionem et spens visiuas de sorte in platonem non ponendo accesens d subiecto in submum: sed ipsum variando cum suo subiecto: sed ponendo quod subm primum visionis est aggregatum ex corpore partiali et anima intellectiua: sine corruptione subiecti hoc facere nequit. Etiam illo dato: cecus naturaliter potest videre in sensu composito contra arist. I. poste. et hoc modo fiunt fascinationes. 18 de ci. dei. c. 17. Augustinus refert varronem narrare quod quedam maga socios vlissis mutauit in bestias: et tamen ita non erat secundum veritatem: cui quadrat illud poete Car: minibus Circe socios mutauit vlissis. Et consonat glosa interli. ad Gala 3. O insensati galathequis vos fascinauit vitati non obedire: vbi glosa vt quod ante oculos est / non videatis interdum est per malos humores oculos inficere: secundum illud Uergil in buco. Nescio quis teneros oculus michi fascinat agnos. Cum arte ioculatoria grauem trabem videatur trahere gallus. et exectentes in cena videntur decollati. domus vacua / serpentibus / ac illusione easdem referta videatur. quaere hoc negabitur a callido demone: Si per naturas herbarum et lapidum apud Albertum / et alios miranda narrantur posse fieri. Hos effectus incomperabiliter melius nouit altioris speciei angelus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2