Quaestio 1
Quaestio 1
An materia sit altera pars compositi essentialis
IN hac distinctione. 12. magister tangit aliqua attingentia primum caput geneseos: in qui describitur opus dei opificis in prima mundi creatione: scilibet opus creationis / opus distinctionis / et opus ornatus. Opus creationis est opus productionis creature de nichilo: quod describit ante omnem diem. et hoc tangit Moyses in capitis exordio. In principio creauit deus celum et terram. terra autem erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abyssi: et spiritus domini ferebatur super aquas. Opus distinctionis est quo ab inuicem distincte sunt partes mundi principales: scilicet celum et elementa. et hoc describitur factum tribus primis diebus: quorum primo facta est lux. secundo firmamentum. tertio aquae et terra. et licet in tertio die productio planetarum (quae videtur partinere ad opus ornatus terre) describatur: hoc ideo est: quia plante immobiliter adherent terre quaesi pars eius. ideo cum terra describuntur. Ornatus est quid extrinsecum / ac separatum / acper se mobile / ab eo quod ornat. Opus ornatus est productio luminarium et mixtorum. et ille tribus vltimis diebus describitur. quaerta die ornatus celi. quinta die ornatus aquae sexta die ornatus terre.
¶ Circa distictionem triplicem mouebo quaestionem. prima erit an materia sit altera pars compositi essentialis 2. an deus potest facere materiam omnis forme immunem. Tertio an celum sit compositum ex materia et forma.
¶ Circa primam quaestionem scito sunt due vie: quarum vna non ponit nisi vnum principium in toto composito: quod alber tus materiam et richardus middiltoun formam vocat. Alia est via communis ponens materiam et formam realiter distinctas ess partes compositi: quam solam puto veram.
¶ Propterea ponitur hec conclusio. forma realiter distinguitur a materia. Probatur hec conclusio. materia sola creatione producitur. forma naturaliter producitur et educitur de potentia materie. alias ignis non produceret formam ignis in materiam quae fuit.
¶ Secundo arguitur ad idem. Aliquid mutatur. 5. phisicorum. omnis mutatio est rei aliter se habentis. quia generatio est mutatio de non subiecto in subiectum. corruptio est a subiecto in non subsm: vt patet ex eodem quinto. ergo illic est materia communis manens sub vtroque extremo transmutationis.
¶ Tertio arguitur. In omni genere est comprerecause ordinem et statum 2. methaphisce. patet in genere efficientis et finalis. ergo oportet dare primum receptiuum formarum: scilicet materiam. Et patet ratione: quaelitas inheret quam titati. vel in quantitate est status: et habeo intentum vel quantitas inheret alicui vlteriori: et non sine statu: ergo standum est in aliquo primo receptiuo: quod est materia¬
¶ Insuper primo phisicorum tria sunt principia rerum naturalium / materia / forma / et priuatio. ergo materiaet forma realiter distinguuntur. Et Augustinus 2 confessionum: duo fecisti domine. vnum prope te et aliud prope nichil: quod vocat materiam. forma autem non est prope nichil. illud est satis commune: nec reuocatur a sapiem tibus in dubium.
¶ Contra conclusionem arguitur: septio methaphisce materia non est quid nec quaele. et sic de aliis predicamentis.
¶ Respondetur dupliciter. vno modo Aristo. loquitur illic recitado opinonem antiquorum 2. modo loquitur de ente distincte quod admodum est forma arguitiue rerum distinctionem probamus per formam. hoc noua translatio satis manifestat: quae sic dicit. dico materiam id quod per se non dicitur quaele nec quantum / nec aliquid aliorum per quod terinatur ens. et commeto. 8 eiusdem dicit conmentator. intelligo per materiam id quod existens per se non dicitur quaele nec quantu nec aliquid aliorum praedicamentorum.
¶ Secudo arguitur. ex duobus existentibus in actu non fit vnum 3. sed per conclusionem materia existit actu. et etiam forma: vt notum. ergo ex eis non fit vnum 3.
¶ Dicitur. duobus modis aliquid esse ens in actu. vnomodo quia actualiter existit in rerum natura extra suam causam. sic materia est ens in actu. aliomodo quia est actus vel ex actu compositum quam admodum est forma vel res ex materia et forma tomposita. Prinmomodo ex duobus existentibus in actu fit vnum. 3 non autem 2. modo. nec duo equi vnum equum componunt: nec due forme substantiales eandem materiam informant. non pono formam corpeitatis ab vltimia forma specifica distinctam.
¶ Tertio arguitur. Materia non est scibilis nisi in analogia ad formam primi phisicorum. sed si materia esset ens distincta a forma esset per se intelligibilis sicut est ens per se.
¶ Respondetur. aliqua pro isto statu du¬ cunt nos in cognitionem aliorum. vt forma cognoscitur per opationem. per hoc quod aqua frigefacit et ignis calefacit alia arguimus formam. et quia stante idemptitate subiecti: alia et alia apphendimus forma: cognoscimus materiam. vt patet quando lignum incineratur. sic pro isto. statu cognoscimus materiam in analogia ad formam. anima separata vel anima bti materiam intuitiue cognoscit sicut oculus meus albedinem.
¶ Quarto arguitur. si materia sit: tunc alteratio non differt a generatione: cum ipsa suicipiat tam formam substantialem quam accidentalem. et hoc tenendo quod est subiectum accidentium materialium:
¶ Respondetur: non sequitur. alteratio differt a generatione ex parte termin introducendi in alteratione accns solum producitur in geneatione generatur substantia 2. differunt / ex parte subiecti denontationis. in alteratione totum copositu manet vnum et idem an accidens productum et post. non sic in generatione. altera pars essentialis compositi corrumpitur. quia generatio vnius est corruptio alterius.
¶ Quinto arguitur. materia vocatur in potentia: primo phisicorum: et forma actus. ergo nullomodo materiaest actus.
¶ Respondetur distinguendo quod materia sit in potentia vel in potentia obiectiua tantum. et sic nego. solum illud est in potentia obiectiua tantum quod non est et potest esse. esse in potentia subiectiua non repugnat actuali existentie. modo materia est in potentia subiectiua: est tamen actualiter in rerum natura. appropriate et in communi vsu non dicitur actus. vocatur potentia quia nichil actuat: sed ceteras formas in se recipit. forma sper actuat extraanimam intellectiuam: propterea vocatur actus.
¶ Sexto arguitur. Quando lignum corrumpitur et generatur ignis: nichil materie manet. ergo probatio nulla et fundamentum debile. Antecedens patet. generatio est huius totius in hoc totum nullo sensibili manente eodem: primo de generatione. sed si materia communis maneret: et est sensibilis per solutionem datam: aliquid sensibile maneret in genito quod prius fuit in corrupto.
¶ Respondetur negando antecedens. et ad probationem qua fundatur in Aristotele primo de generatione. Generatio est huius totius in hoc totum. Dicitur. illic capitur totius et totum cathegoreumatice et non sincathegoreumatice. an sit resolutio formarum substantialium et accidentalium ad materiam prima. post hoc dicetur.
¶ Septimo arguitur: ex conclusione sequitur quod forma substantialis in generatione est accidens. consequens est falsum. ergo et antecedens. Consequentiam probo per diffinitionem accidentis. potest adesse et abesse subiecto preter subiecti corruptionem.
¶ Respondetur negando sequelam. et ad probationem dicitur quod diffinitio accidentis intelligitur de illo quod potest aduenire subiecto completo. hoc est: capiendo subiectum pro aggregato ex materia et forma.
¶ Dubitatur An deus potest creare materiam alterius speciei ab illa qua habemus in istis inferioribus.
¶ Respondetur. deus potest creare substantiam viliorem et inferiorem materia. Probatur deus potest inter eum et supremum angelum creare alium angelum perfectiorem primo angelo. et sic sine statu. Patet. potest creare corpus quantum et adhuc maius sine statu. ergo eodem modo in perfectione. et per idem in impefectione. nec obuiat auctoritas Augustini allegata. loquitur de facto et in substantia. ego autem de possibili. licet materia dicatur esse prope nichil: aliqua substantia potest magis appropinquare: et erit materia alterius speciei. sicut nunc de facto quodlibet accidens est imperfectius entita tiue quod maturia. quia nullum accidens suapte natura potest per se existere. sed requirit basim et sustenta culum substantie cui innititur. materia per se existit et sustentaculum dat forme. sed formam in se fuscipere non arguit perfectionem in materia: sed imperfectionem. sed formam tamquam suam perfectionem appetit: vt turpe bonum et femine virum / primo Phisicorum.
On this page